Skip to main content

Full text of "Collectio indulgentiarum theologice, canonice, ac historice digesta : opus"

See other formats


5^ 


/-7  *^ 


•KK  LIKIUK* 


-sc 


\^^ 


v9. 


LIS.^.ARY    '' 


/, 


^''onxo,  Onlar^o 


COLLECTIO 

INDULGENTIARUM 


/ijTn^- 


■U.. 


COLLECTIO 


INDULGENTIARUM 

THEOLOGICE,  CANONICE  AC  HISTORICE 

DIGESTA 

OPUS  A  P.  PBTRO  MOCGHEGIANI  A  MONSANO 

EX-DEFINITORE  GENERALI  ORD.  MINORUM 
ET  SACRAE  CONGR.  INDULGENTIARUM  CONSULTORE 

DISPOSITUM 
NUTU  ET  AUGTORITATE 

RMI  P.  ALOYSII  A  PARMA 

TOTIUS  ORD.  MINORUM  MINISTRl  GLIS 
IN  LUCEM  EDITUM 


AD  CLARAS  AQUAS  (QUARACCHI) 

l'I\OPE    FLORENTIAM 
KX    TYPOGRAPHIA    COLLEGII    S.    BONAVENTURAE 

1897. 


UBRARY  OF 

DUNS  SCOTUS  COLLEOE 
iiiPTpniT  Mirwir^AN 


JJ  I 

Me5 


Proprietas  litteraria. 


OCT  2  7  iq.QQ 


/  o  ^ 


TIBI 

YIRGO  IMMAGULATA  MARIA 

SERAPHICI    ORDINIS    PATROKA    POTENTISSIMA 

MATER   EJUS 

QUI    INFINITIS    SUIS    MERITIS 

QUIBUS   ET    TUAE    OPULENTISSIMAE    AC    SANCTORUM    OMNIUM 

SUPERABUNDANTES   ACCESSERUNT    SATISFACTIONES 

ECCLESIAE    A   SE   FUNDATAE    THESAURUM    ACQUISIVIT 

OBTULITQUE    PRETIOSISSIMUM 

LIBRUM    HUNC    DE   EODEM    THESAURO  DISSERENTEM 

INSCRIBIMUS,    OFFERIMUS,    DICAMUS 

EIQUE    TU   MATER   NOSTRA   AMANTISSIMA 

UT   VIYIS    AC   DEFUNCTIS   UBEREM    FRUCTUM    AFFERAT 

LABORI    NOSTRO    UT    FILIO    TUO    PLACEAT 

BENEDICTIONEM    TUAM    CLEMENTER    LARGIRE. 


DECRETUM  APPROBATIONIS 


Cuni  S.  Congregalio  Indulgentiis  Sacrisque  Reliquiis  praeposita 
Opus  quod  inscribitur  «  Collectio  Indulgentiaj^um  theologice,  ca- 
nonice  ac  historice  digesta,  auctore  P,  Petro  Mocchegiani  a  Mon- 
sano,  Ordinis  Minorum  Obs.  S.  Francisci » ,  uni  ex  suis  Consul- 
toribus  examinandum  commiserit,  isque  ejusdem  Operis  diligenti 
peracto  examine  testimonium  ediderit  nihil  in  eo  reperisse  quod 
minus  conforme  habeatur  sive  Constitutionibus  RR.  PP.  sive  De- 
cretis,  etiaui  recentissimis,  nec  non  Rescriptis  hujus  S.  C,  prae- 
fato  altento  examine,  praedictum  Opus  typis  imprimi  ac  publicari 
benigne  permisit. 

Datum  Romae  ex  Secretaria  ejusdem  S.  Congregationis,  die 
17  Februarii  1897. 

f  Archiepiscopus  Nicopolitanus, 

Secretarius. 


Opus  cui  titulus  «  CoUectio  Indulgentiarum  Iheologice,  ca- 
nonice  ac  historice  digesta  »  ab  Adm.  Rdo  P.  Petro  a  Monsano, 
Ex-Definitore  Generali  ac  S.  Indulgentiarum  Congr.  Consultore,  con- 
posilum  approbamus  et  commendamus,  et  ex  parte  Ordinis  nihil 
obstat  quominus,  servatis  de  jure  servandis,  typis  mandari  possit. 

Dat.  Romae  ad  S.  Antonii,  18  Februarii  1897. 

Fr.  Aloisius  a  Parma,  Minister  Generalis, 


AD  SACERDOTES 


Exhibetur  Vobis,  Ministri  Domiiii  et  quotquot  ad  ec- 
clesiastica  munia,  Deo  vocante,  contenditis,  opus  quod  in- 
scribitur  cc  Collectio  Indidgentiarum  theologice^  canonice 
ac  historice  digesta)\,  cujus  non  modica  pars  jam  prodiit 
per  successivos  articulos  in  franciscana  Ephemeride  Acta 
Ordinis  Minorum.  —  Ex  quo  a  supremo  Moderatore  Or- 
dinis  nostri  ad  exercendum  Secretarii  generahs  munus  ad- 
vocati  fuimus,  plane  animadvertimus  quam  necessarium  es- 
set  opus  hngua  latina  exaratum,  in  quo  cohecta  haberentur 
Sanctae  Sedis  documenta,  quae  indulgentias  quomodocumque 
respicerent.  Incertitudines  siquidem  permultae  erant,  et  saepe 
a  pluribus  quaerebatur,  num  in  certis  casibus  de  Pontificia 
concessione  constaret.  Expleto  Secretarii  officio  et  inter  De- 
finitores  generales  adlecti,  quod  mente  antea  conceperamus, 
ad  actum  deducere  proposuimus.  Obtenta  a  Rmo  P.  Aloysio 
a  Parma,  Ministro  Generah  Ordinis  Minorum,  Benedictione 
seraphica,  hortatore  benevolentissimo  Adm.  R.  P.  Raphaele 


Vlll 

ab  Auroliaco,  Procuratoro  Generali  Ordinis,  cui  multum  de- 
bemus  ob  eximium  studium  comparandi  nobis  libros  ad  id 
necessarios,  manum  ad  opus,  certe  non  facile,  illico  admo- 
vimus,  et  post  aliquos  annos,  licet  adversa  valetudine  jugi- 
ter  afflicti,  illud,  auxiliante  Deo,  absolvere  potuimus,  quod 
modo  Vobis  omnibus,  qui  in  sortem  Domini  vocati  estis, 
reverenter  olTertur. 

In  hoc  patientiae  opere  concinnando  id  nobis  propo- 
suimus,  ut  ea  omnia  in  libro  complecteremur,  quae  in  ma- 
teria  indulgentiarum  fidelibus  cunctis,  sed  maxime  Sacerdo- 
tibus  scitu  perutilia  vel  necessaria  sunt.  Quocirca  praejactis 
et  explicatis  veritatibus  ac  legibus,  quae  pro  indulgentiis 
partem  generalcm  seu  fundamentalem  constituunt,  gradum 
fecimus  ad  socundam  partem,  ad  inquirendas  scilicet  et 
exponendas  indulgcntias  in  specie,  quae  nimirum  a  Summis 
Pontificibus  concessae  sunt  in  favorem  omnium  Christifide- 
lium,  quaeque  adnexae  reperiuntur  quibusdam  precibus,  piis 
exercitiis,  Benedictionibus  Apostohcis,  devotionis  objectis  et 
locis  sacris.  Demum  eas  suscepimus  expendendas  indulgen- 
tias,  quae  non  omnibus  Christifidehbus,  sed  personis  quo- 
rumdam  coetuum  concessae  sunt.  Et  haec  est  hujus  hbri 
textura  generalis. 

Ad  particularia  descendentes,  monemus,  in  hoc  opere 
plures  (juidem  ex  brevioribus  precibus,  quibus  adnexae  sunt 
indulgentiae,  in  Lectorum  commodum  nos  recensuisse,  minime 
vero  omnes,  cum  hae  jam  cohectae  habeantur  in  authentico 
hbro  omnibus  notissimo  et  in  principahores  hnguas  verso, 
cui  titulus  ((  Raccolta  di  orazioni  e  pie  opere,  per  le 
(inali  sono  sfate  concesse  dai  Sommi  Pontefici  le  SS.  In- 
dnl(jenze^).  Nec  item  inseruimus  Benedictionum  formulas, 
utpote  quae  cuilibet  praesto  sunt  in  Rituah  Romano  nec  non 


IX 

in  tot  libris  vel  libellis.  Praedictas  res  ideo  etiam  praetcri- 
vimus,  ne  voluminis  moles,  jam  satis  aucta,  augeretur  am- 
plius  non  sine  Lectorum  fastidio. 

Inferant  Lectores,  in  hac  elucubratione  eo  animum 
nostrum  praecipue  intendisse,  ut  de  indulgentiis  doctrinam 
exponeremus ;  regulas  vero,  praescriptiones,  declarationes  ac 
responsa  S.  Sedis  vel  SS.  Congregationum  hac  illac  sparsa 
et  disjecta,  colligeremus,  disponeremus,  ac  opportune  expli- 
caremus.  Latius  fusiusque,  propter  uberiorem  materiam,  egi- 
mus  de  quibusdam  rebus  vel  locis  aut  personis,  quibus  con- 
cessae  sunt  indulgentiae,  videhcet  de  devotionis  objectis,  de 
Scapularibus,  ecclesiis,  altaribus  privilegiatis,  Portiuncula,  Via 
Crucis,  de  Regularibus,  de  implexa  quaestione  quoad  com- 
municationem  privilegiorum  et  indulgentiarum  inter  eosdem 
Regulares,  de  Institutis  votorum  simpUcium,  de  gratiis  in 
pariiculari  concessis  Ordini  Minorum,  de  Tertio  Ordine  sae- 
culari  Franciscah,  de  Confraternitatibus  ahisque  piis  Asso- 
ciationibus.  Harum  rerum  tractationem  pro  Lectoribus  cun- 
ctis,  sed  speciatim  pro  Sacerdotibus  non  modicae  utihtatis 
esse  confidimus ;  siquidem  quaestiones  plurimae  ac  dubia 
non  pauca  relate  ad  indalgentias,  quibus  dirimendis  frustra 
persaepe  teritur  tempus  ac  pervolvuntur  hbri,  hic  simul  col- 
lecta  et  authentice  hactenus  resoluta  habentur.  Eorumdem 
pariter  Lectorum  commoditati  prospicientes,  adjecimus  ut 
plurimum,  post  pecuharis  materiae  expositionem,  brevem 
conspectum  rerum  notabilium.  Et  ut  cuivis  detur  ea  quae 
requirit  facihus  invenire,  Indicem  universarum  rerum  ordine 
alphabetico  digestum  ad  voluminis  calcem  apposuimus. 

Interim  hunc  hbrum  lecturos  rogamus,  ut  vehnt  erga 
nos  benignos  ac  indulgentes  sese  ostendere,  quatenus  defectus 
naevosque,  quos  sibi   contigerit  in  co  reperire,   non   omnes 


X 

(Milpae  Aucloris,  scd  diiricnllali  laboris  ab  eo  suscepti  ex 
parle  saltcm  adscribanl.  Alius  quisquc  majori  ingenio,  am- 
pliori  doctrina  ac  eruditione  praeditus,  perficere  poterit  quod 
impcrleclum  est. 

Fontes  ad  quos  unice  in  redigendo  opere  confugimus, 
ct  cuique  quoad  indulgentias  confugiendum  est,  S.  Sedis 
documenta  sunt,  quae  reperiuntur  coUecta  sive  in  volu- 
mine,  cui  nomen  cc  Decreta  authentica  Sacrae  Congrega- 
tionis  Indutgentiis  Sacrisque  Reliquiis  praepositae  ))  ^  si\e 
iii  libro  «  Raccolta  di  orazioni  e  pie  opere  »  etc,  quem  su- 
pra  iaudavimus,  sive  etiam  in  opere,  quod  inscribitur  «  Re- 
scripta  authentica  Sacrae  Congregationis  Indulgentiis 
Sacrisque  Reliquiis  praepositae  nec  non  Summaria  Indul- 
gentiarum  »  etc.  Decisiones  quae  post  editos  hujusmodi 
libros  in  lucem  prodierunt,  vel  ex  gravibus  Auctoribus  vel 
ex  variis  ephemeridibus  cathohcis  omni  fide  dignis  desum- 
psimus  aut  nos  ipsi  ab  ipsa  Sacra  Indulgentiarum  Congre- 
gatione  humiliter  postulavimus  et  obtinuimus.  Quaedam  do- 
cumenta  specialia,  quae  in  laudatis  Collectionibus  non  fue- 
runt  inserta,  quia  ad  id  faciendum  deerat  scopus,  et  de 
(juorum  authenticitate  rationabihter  dubitari  nequit,  ex  hbro 
probatorum  Auctorum  excerpsimus.  Ubi  vero  de  materia 
theologica  vel  de  quibusdam  quaestionibus  gravioribus  in 
ordine  ad  indulgentias  agitur,  eorumdem  Doctorum  auctori- 
tate  semper  usi  sumus.  Consuluimus  etiam  plures  ex  re- 
centioribus  Auctoribus,  qui  procul  dubio  in  rebus  plurimis 
singuiari  adjumento  nobis  fuerunt. 

Lectores  benevolos  praemonemus,  Decreta  quae  sine 
specificatione  S.  Congregationis  saepe  intra  parenthesim  ci- 
tantur,  ex  Sacra  Congregatione  Indulgentiarum  prodiisse. 
Numerus  arabicus,  cui  praeponitur  httera  N.  intra  eamdem 


XI 

parenthesim  positus,  numerum  indicat  seriei  Decretorum 
respondentem,  prout  jacet  in  libro  cc  Decreta  authentica  » 
supra  citato.  Ubi  vero  decisiones  et  responsa  aliarum  Sa- 
crarum  Congregationum  referuntur,  id  specifica  citatione 
adnotatur. 


PAR8  PRIMA. 


DE  INDULGENTIIS  IN  aENERE. 


PARS  PRIMA. 

In  hac  prima  parte  exponitur  doctrina  Ecclesiae  quoad  Indul- 
gentias  in  genere,  et  in  duo  capita  partitur,  in  quorum  primo 
agilur  praecipue  de  iis,  quae  in  ordine  ad  Indulgentias  sunt  retinenda 
\e\  credenda,  et  ideo  doctrinam  theologicam  continet;  in  secundo 
Iractatur  de  iis,  quae  ex  praescriptione  Ecclesiae  sunt  facienda  ad 
eas  lucrandas,  in  quo  proinde  doctrina  potissimum  evolvitur,  quae 
canonica  dici  potest. 


-*«c:5E0«3O»- 


CAPUT  I. 
DOCTRINA  THEOLOGICA  DE  INDULGENTIIS. 

§1. 

NOTIO   INDULGENTIAE. 

1.  Ex  doctrina  catholica  constat,  peccatori  poenitenti,  post  culpae 
remissionem  et  poenae  aeternae  condonationem,  superesse  ordinarie 
obligationem  aliqua  temporaH  poena  divinae  justitiae  satisfaciendi 
vel  in  praesenti,  vel  in  altera  vita;  et  poena  temporahs,  expianda 
quoque  in  hac  vel  in  altera  vita,  debetur  etiam  cuilibet  peccato 
veniali. 

Jam  vero  Dominus  noster  in  sua  infinita  misericordia  disposuit, 
ut  fideles  ab  his  temporahbus  poenis  Hberari  possint  vel  ex  toto 
vel  ex  parte,  in  praesenti  vita,  tum  operibus  satisfactoriis,  quae 
ipsi  compleant,  tum  sanctis  indulgentiis,  quas  per  modum  ahso- 
lutionis  Ecclesia,  depositaria  infiniti  thesauri  superabundanlium 
satisfactionnm  Jesu  Christi,  B.  Mariae  Virginis  et  aliorum  Sanctorum, 
eisdem  fidelibus  concedit,  et  ipsi  lucrentur.  In  altera  vero  vita 
per  applicationem  earumdem  indulgentiarum  animabus  Purgatorii 
per  modum  suffragii  factam.  Hinc  patet  quid  sit  indulgentia. 

2.  Definitio  indulgentiae.  Indulgenlia  est  remissio  poenae  tem- 
poraHs  Deo  pro  peccatis  quoad  culpam  condonatis  debitae,  quam 


4  PAHS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

per  applicalionem  thesauri  Ecclesiae,  ex  superabiindanlibus  meriti& 
satisfacloriis  Jesu  Clirisli,  B.  Mariae  Virginis  et  Sanctorum  coale- 
scentis,  ecdesiastica  auctoritas  extra  Sacramenlum  Poenitentiae  fi- 
delibus  concedit  (Cf.  Raccolta  pag.  IX-X). 

3.  E\  data  definilione  pronum  est  colligere,  per  indulgentiam 
non  remitti  peccatum  (reatum  culpaej,  sive  mortale  sive  veniale 
sit,  nec  pariler  poenam  aeternam  (reatum  poenae  aeternaej,  quae 
semper  supponit  peccali  mortalis  reitatem.  Reatus  culpae  gravis 
una  simul  cum  poena  aeterna  non  deletur,  nisi  per  Sacramentum 
Poenitentiae  rile  digneque  susceptum,  vel  per  perfectum  conlritionis 
actum  cum  voto  ejusdem  Sacramenti. 

Culpa  autem,  seu  reatus  peccati  venialis,  remittitur  non  so- 
lum  per  absolntionem  sacerdotalem  in  praefato  Poenilentiae  Sa- 
cramenlo,  sed  etiam  aliis  remediis,  ex.  gr.  per  contritionis  actum, 
per  orationem  Dominicam,  per  Sacramentalia  etc,  extra  dictum 
Sacramentum  expiari  potest.  «  Venialia,  ita  docet  S.  Concilium  Trid. 
sess.  XIV,  cap.  V,  quibus  gratia  Dei  non  excludimur,  et  in  quae 
frequentius  labimur,  quamquam  recte  et  utiliter...  in  Confessione 
dicantur,  quod  piorum  hominum  usus  demonstrat,  taceri  tamen 
citra  culpam,  multisque  aliis  remediis  expiari  possunt  ». 

4.  EfTectus  ergo  indulgenliarum  est  remittere  non  culpas  sive 
mortales  sive  veniales,  sed  poenas  temporales,  quae  saepe  luendae 
remanent  post  culparum  remissionem.  Non  est  enim  putandum, 
lotam  peccatorum  poenam  semper  simul  cum  culpa  remitti.  Tri- 
denlinum  loco  citato  cap.  Vlll  haec  habet: 

o  Sancta  Synodus  declarat,  falsuni  omnino  esse,  et  a  verbo 
Dei  alienum,  culpam  a  Domino  numquam  remitti,  quin  uni- 
versa  etiam  poena  condonetur ;  perspicua  enim  et  illustria  in 
sacris  Lilteris  exempla  reperiuntur,  quibus,  praeter  divinam 
traditionem,  hic  error  quam  manifestissime  revincitur  ».  Hinc 
in  canone  XII  anathemate  damnat,  qui  dixerit,  totam  poenam  si- 
mul  cum  culpa  remitti  semper  a  Deo;  et  in  canone  XV  eum 
analhematizat,  qui  dixerit,  fictionem  esse,  quod,  virtute  Clavium 
sublata  pocna  aetcrna,  poena  temporalis  plerumque  exsolvenda 
remancat.  De  fide  est  igilur,  quod,  remissa  culpa  et  poena  aeterna, 
poena  lemporalis  saepe  vel  plerumque  exsolvenda  remaneat. 

5.  Ilinc  est  quod  fide  catholica  edocemur,  praeter  coelum  et 
infernum,  e  quo  nnlla  est  redemptio,  existere  statum  quemdam, 
in  quo  animae  juslorum,  quae  ex  hac  vita  migrarunt  non  perfe- 


CAP.    I.    DOCTRINA   THEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  5 

cte  purgalae,  poenis  mundentur  antequam  in  coelum  recipiantur. 
Hujusmodi  locus,  ut  omnes  norunt,  jure  Purgatorium  nuncupatur. 

6.  Dictum  est  in  definilione:  extra  Sacramenium.  Poenitentiae, 
ut  discernalur  indulgenlia  a  remissione,  quam  operatur  absolutio 
sacramenlalis,  vi  cujus,  una  cum  culpa  et  poena  aeterna,  remitti 
etiam  potest  partim  aut  inlegre,  pro  diversis  poenitenlium  dispo- 
sitionibus,  poena  temporalis.  —  Ceterae  particulae,  quae  in  allata 
definitione  continentur,  licet  intellectu  faciles,  magis  ex  dicendis 
clarae  fient. 

7.  Quia  indulgentiae,  ut  ex  dictis  apparet,  locum  obtinent  satis- 
factionis  poenitentialis,  ideo  non  aliam  poenam  tollunt,  nisi  quam 
debemus  in  foro  secreto  et  poenitentiali.  Per  indulgentias  igitur 
fideles  non  liberantur  a  poenis  naturalibus.  Nam  statutum  est  a 
Deo,  ut  isliusmodi  poenae  non  tollantur,  nisi  cum  natura  ipsa  mu- 
tabitur,  id  est  cum  per  resurrectionem.  mortale  hoc  induet  immor- 
talitatem  ( l.  Cor.  XV,o4).  Nec  per  indulgentias  toUuntur  poenae,  quae 
in  foro  externo  et  contentioso  sive  ecclesiastico  sive  saeculari  in- 
fliguntur.  Indulgentiae  enim  minime  pertinent  ad  forum  externum 
contentiosum,  sed,  ut  dictum  est,  ad  forum  secretum  et  poeniten- 
tiale.  Poenae  fori  externi  propter  bonum  reipublicae  infliguntur, 
ut  facinorosi  deterreantur  a  peccatis,  et  probi  homines  securitate 
fruantur  (Vid.  Bellarm.,  de  Indulg.  cap.  VII;  Passerini,  de  Indulg. 
quaest.  1,  n.  9j. 

§11. 

VERITATES   CREDENDAE   RELATE   AD   INDULGENTIAS. 

8.  Veritates  de  fide  credendae  quoad  indulgentias  duae  sunt : 
1*  Potestatem  esse  in  Ecclesia  divinitus  ei  traditam  con- 

cedendi  indulgentias; 

2*  Indulgentiarum  usum  clmstiano  populo  esse  maxime 
salutarem, 

Ulraque  propositio  expresse  docetur  a  Concilio  Trid.  sess. 
XXV  in  decreto  de  Indulgenliis,  in  quo  habetur: 

«  Cuni  potestas  conferendi  indulgentias  a  Christo  Ecclesiae 
concessa  sit,  atque  hujusmodi  potestate,  divinitus  sihi  tradita, 
antiquissimis  etiam  temporibus  illa  usa  fuerit,  sacrosancta  Sy- 
nodus  indulgentiarum  usum,  christiano  populo   maxime   salu- 


6  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

tarem,  et  sacrorum  Conciliorum  aucloritate  probatiim,  in  Ec- 
clesia  retinendum  esse  docet  et  praecipit,  eosque  anathemate 
damnat,  qui  aut  inutiles  esse  asserunt,  vel  eas  concedendi  in 
Ecclcsia  potestatem  esse  negant  ». 

9.  Prirna  thesis.  Quod  revera  Christus  Ecclesiae  suae  contulerit 
potestateni  concedendi  indulgenlias,  inanifesle  apparet: 

a)  Ex  S.  Scriptura.  Christus  (Matth.  XVI,  19)  ait  Petro :  «  Tibi 
dabo  claves  regni  coelorum :  et  quodcuinque  ligaveris  super  ter- 
ram,  erit  ligalum  et  in  coelis;  et  quodcumque  solveris  super 
terram,  erit  solutum  et  in  coelis  ».  Rursum  ibid.  (XVIII,  18)  ita 
Apostolos  omnes  affatur:  «  Quaecumque  alligaveritis  super  terram, 
erunl  ligata  et  in  coelo;  et  quaecumque  solveritis  super  terram, 
erunt  soluta  et  in  coelo  ». 

Haec  Chrisli  verba  tam  generalia  atque  ampla  sunt,  ut  nuila 
ratione  coarctari  possint  ad  solam  potestatem  remiltendi  peccata 
quoad  reatum  culpae  et  poenae  aelernae.  Istiusmodi  potestas,  absque 
xdla  prorsus  restriclione  Ecclesiae  collata,  ad  quodcumque  vin- 
culi  genus,  quod  potest  fideles  impedire  vel  retardare  a  conse- 
cutione  salutis,  certissime  et  manifestissime  extenditur.  Ergo  exten- 
ditur  etiam  ad  remissionem  poenarum  temporalium,  quae,  culpa 
el  poena  aelerna  deletis,  luendae  supersunt:  seu  compleciitur 
etiam  facultatem  concedendi  indulgentias. 

b)  Ex  usu  ejusdempotestatis  ab  ipso  Ecclesiae  exordio  osten- 
ditur  etiam  veritas,  de  qua  agitur.  Ea  siquidem  usus  est  Paulus 
cum  incestuoso  Corinthio  (II.  Cor.  X),  remittens  ei  poenam  tem- 
poralem  jam  anlea  imposilam.  Si  Paulus  id  potuit:  ergo  et  Papa 
potest,  arguit  Doctor  Angelicus,  qui  non  est  minoris  potestatis  in 
Ecclesia,  quam  Paidus  fuit  (Supplem.  quaest.  25,  art.  1).  Eadem 
potestate  anliquitus  Ecclesia  usa  est,  cum  ad  preces  Martyrum 
slalula  poena  seu  satisfactio  saltem  in  parte  relaxabatur  (Cf.  Perrone, 
Prael.  theol.  vol.  VII,  de  Indulg.). 

Cum  canonum  poenitentialium  rigor  successu  temporis  tempe- 
ratus  fuisset,  tunc  indulgentiarum  usus  frequentior  esse  coepit;  et 
hoc  ideo,  quia  Ecclesiae  pietas  quadamtenus  exigit,  ut  adjutricem 
porrigat  manum  filiis  suis,  quorum  animos  et  corda  dejiceret  et  de- 
bililaret  antiquae  poenitentiae  rigor.  Cujus  rei  exemplum  sumitur 
ab  Aposlolo,  qui  remissae  incestuoso  Corinthio  satisfactionis  hanc 
reddit  rotionem:  ne  forte  is  abundaiUiori  tristitia  absorbeatur 
(U.  Cor.  XI,  7). 


CAP.    I.    DOCTRINA   THEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  7 

10.  Secimda  thesis.  Quod  autem  indulgentiae  sint  utiles,  ac 
maxime  salutares  populo  christiano,  ex  dictis  consequitur.  Nam: 

a)  Nequit  non  esse  utile  ac  maxime  salutare  populo  christiano 
id,  quod  Christus  Ecclesiae  suae  dispensandum  commisit,  et  Ec- 
clesia  juxta  traditam  sibi  a  Christo  potestatem,  quovis  tempore  in 
fidelium  commodum  dispensavit. 

b)  Nequit  non  esse  utile  ac  salutare  id,  quod  valde  confert 
ad  excitandum  in  Christifidehbus  verae  poenitentiae  spiritum, 
omniumque  virtutum  studium,  atque  ingens  pro  aUera  vita  solamen 
animo  ingerit.  Porro  id  omne  praestant  indulgentiae,  quae  juxta 
consuetas  concessionum  formulas  non  dantur  nisi  iis,  qui  vere 
poenitentes,  confessi  ac  sacra  Comnninione  refecii,  vel  saltem 
corde  contriti,  certa  pietatis  opera  adimpleverint.  Quapropter  in- 
dulgentiae  maxime  prosunt  ad  fidei,  spei;,  charitatis,  omnisque 
pietatis  augmentum,  ut  etiam  experientia  constat,  potissimum  tem- 
pore  hibilaei  et  occasione  indulgentiae  de  Portiuncula  nuncupatae. 

11.  Dum  autem  ex  indulgentiis  tot  spirituaha  bona  fidehbus 
obveniunt,  ihud  ex  iisdem  tamquam  effectus  proprius  provenit, 
quod  debita  nostra,  id  est  poenae  temporales,  quae  expiandae  su- 
persunt,  vel  ex  toto  aut  ex  parte  relaxentur,  removendo  lah  modo 
impedimentum  gloriae.  Unde  jure  concluditur,  indulgenlias,  juxta 
calhohcam  doctrinam,  esse  utiles  ac  maxime  salutares  populo 
christiano  (Cf.  Perrone,  loc.  cil.). 

12.  Veritates  proximae  fidei,  quas  tamen  nonnuHi  Theologi  ab- 
solute  de  fide  dicunt,  tres  recensentur: 

1.  Per  indulgentias  relaxari  fidelibus  poenas  pro  peccatis 
remissis  Deo  debitas. 

2.  Easdem  indulgentias  applicari  posse  per  modum  suf 
fragii  animabus  in  Purgatorio  detentis. 

3.  Dari  in  Ecclesia  thesaurum  seu  collectionem  satisfa- 
ctionum  Christi  et  Sanctorum,  cujus  dispensatio  ad  eamdem  Ec- 
clesiam,  seu  ad  Romanum  Pontificem,  nec  non  ad  Episcopos  pro 
diversa  ratione  pertineat. 

13.  Ex  prima  propositione  tenendum  omnino  est,  indulgen- 
tiis  remitti  poenas  temporales  non  soliim  coram  Ecclesia,  sed 
etiam  coram  Deo,  ac  ideo  indulgentiae  non  sunt  nudae  remissio- 
nes  poenarum  canonicarum  in  foro  tantum  Ecclesiae,  ut  haeretici 
asserunt,  sed  ipsae  valent  ad  remissionem  poenarum  temporahum 
etiam  apud  divinam  justitiam,  nempe  in  foro  Dei. 


8  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

Thesis  constat  ex  conlrariis  propositionibus  a  Summis  Ponti- 
ficibus  censura  ootatis;  scilicet  ex  articulo  19.  Lulheri  a  Leone  X 
damnato,  et  propositione  40.  Synodi  Pistoriensis  a  Pio  VI  proscripta 
per  Conslitntionem  Auctorem  ftdei,  in  qua  habetur: 

c(  Proposilio  asserens,  indulgenliam  secundura  suam  praeci- 
sam  notionem  aUud  non  esse,  quam  remissionem  partis  ejus  poe- 
nilentiae,  quae  per  canones  slatuta  erat  peccanti,  quasi  indulgentia 
praeter  nudam  remisssionem  poenae  canonicae,  non  etiam  valeat 
ad  remissionem  poenae  temporaUs  pro  peccatis  actualibus  debitae 
apud  divinam  iustitiam:  falsa,  temeraria,  Christi  meritis  inju- 
riosa,  dudum  in  articulo  19.  Lutheri  damnata», 

Suadelur  ratione  theologica.  Nam  indulgentiae,  quae  poenas 
canonicas  relaxarent,  poenis  apud  Deum  non  remissis,  magis  obes- 
senl,  quam  prodessent,  quippe  quae  poenitentiae  opera  tollerent, 
poena  remanente.  Hanc  rationem  ita  exponit  S.  Thomas  eumdem 
errorem  confulans : 

Ecclesia  huiusmodi  indulgentias  faciens,  magis  damnifica- 
ret  quam  adjuvaret,  quia  remitteret  ad  graviores  poenas,  scili- 
licet  Purgatorii,  absolvendo  a  poenitentiis  injunctis  (SuppL  q.  25, 
arl.  1).  Idem  aifirmat  S.  Bonaventura,  qui  scribit:  Quidam  distin- 
guentes  forum  Dei  et  forum  Ecclesiae,  dixerunt,  hujusmodi  re- 
laxationes  non  fieri  nec  intelligi  quantum  ad  forum  Dei,  sed  quan- 
tum  ad  forum  Ecclesiae...  Sed  tamen  ista  opinio,  etsi  relaxationes 
videatur  ponere,  verius  inlerimit;  quia  si  relaxant  (Rectores)  ita 
quod  Deus  non  relaxat,  potius  deceptio  quam  relaxatio  vera  ju- 
dicanda  est,  et  potius  crudelitas  quam  pietas  dici  potest,  dum 
minuendo  hic  poenitentiam,  in  futuro  ad  graviora  trahit  suppHcia. 
Ideo  aUler  dicendum,  quod  relaxatio  iUa  non  solum  valet  in  foro 
Ecclesiae,  verum  etiam  in  foro  Dei,  quia  Deus  habet  pro  condo- 
nato  quod  sic  condonatur  (Lib.  IV.  SenL  Dist.  XX,  parL  11,  art. 
unico,  quaesL  2). 

14.  Secunda  propositio,  quod  nempe  iridulgentiae  applicari 
etiam  possint  per  modum  sujfragii  animabus  in  Purgatorio 
detentis,  abunde  probatur  tum  ex  dogmale  communionis  Sancto- 
rum,  de  quo  postea;  tum  ex  universaU  Ecclesiae  sensu  et  praxi; 
tum  ex  aclis  Summorum  PonUficum,  qui  ex  vetusto  more  conce- 
dere  consueverunt  indulgentias  defuncUs  appUcabiles;  tum  ex  op- 
posilis  proposilionibus,  quas  Romani  Pontifices  proscripserunt,  ut 
Sixtus  IV,  qui    damnavit  doctrinam  Petri  de  Osma    huic  veritati 


GAP.    I.    DOCTRINA   THEOLOGIGA   DE   INDULGENTIIS.  9 

conlrariam  ;  Leo  X,  qui  confixit  oppositas  Lutheri  propositiones  n. 
2!2.  et  23;  Pius  VI,  qui  Bulla  Auctorem  (Idei  aliam  similem  con- 
ciliabuli  Pistoriensis  propositionem  damnavit,  tamquam  falsam, 
temerariam,  piarum  aurium  offensivam,  in  Romanos  Pontifices, 
el  in  praxim  et  sensum  universalis  Ecclesiae  injuriosam,  indu- 
centem  in  errorem  haereticali  nota  in  Petro  de  Osma  confixum, 
iterum  damnatum  in  articulo  22.  Lutheri.  Tandem  veritas  pro- 
batur  etiam  ratione.  Nam  si  quilibet  fidelis  potest  valorem  pro- 
priae  satisfaclionis  defunclis  applicare,  et  pro  illis  Deo  satisfacere, 
a  fortiori  Ecclesia  poterit  pro  eisdem  de  thesauro  suo  applicare 
satisfactiones  Christi  et  Sanctorum. 

15.  Tertia  propositio,  quae  affirmat  dari  in  Ecclesia  the- 
saurum  satisfactionum  Chrnsti  et  Sanctorum,  pluribus  rationibus 
demonstratur  a  Doctoribus  catholicis,  inter  quos  vide  Bellarminum, 
de  Conlroversiis,  tom.  11,  de  Indulgentiis,  hb.  1,  cap.  11;  Passe- 
rinum,  Tractatus  de  Indulgentiis,  quaestio  11;  Mastrium,  Theol. 
Moral.  Disput.  23,  art.  1. 

Sane  haec  veritas  constat  ex  propositionibus  contradictoriis 
quae  a  Romanis  Pontificibus  confixae  sunt.  Pius  VI  propositionem 
41.  concihabuh  Pisloriensis,  utpole  catholicae  doctrinae  contra- 
riam,  damnavit  tamquam  falsam,  temera^Ham,  Chrisli  et  Sancto- 
rum  meritis  injuriosam.  Pio  VI  praeiverat  tum  Leo  X  contra 
Lutherum,  tum  Gregorius  XUl  contra  Bajum. 

Et  revera  superabundarunt  merita  Christi,  utpote  infinita ; 
superabundarunt  satisfactiones  Deiparae,  quae  etsi  ab  omni  labe 
immunis,  tot  tamque  acerba  perlulit,  ut  ejus  animam  gladius  do- 
loris  pertransierit;  superabundavit  satisfactio  S.  Joannis  Baptistae 
Christi  Praecursoris,  qui  ab  infantia  in  deserto  degens,  satisfacUo 
nes  satisfactionibus  cumulavit  per  lotam  vitam,  potissimum  vero 
in  morte  cruenta.  Superabundarunt  satisfactiones  Apostolorum,  qui 
tot  labores,  tot  carceres  et  contumehas  in  propagatione  S.  Evan- 
gelii  sustinuerunt,  qui  ibant  gaudentes  a  conspectu  concihi,  quo- 
niam  digni  habiti  sunl  pro  nomine  Jesu  contumeham  pati.  Super- 
abundarunt  satisfactiones  tot  Martyrum,  qui  saepe  a  baptismo 
recentes,  proinde  ab  omni  culpa  et  poena  liberi,  atrociora  quaeque 
supphcia  in  truculentis  persecutionibus  passi  sunt.  Idem  dicendum 
de  quamphirimis  ahis  Sanctis,  Confessoribus,  Anachoretis,  Virginibus 
et  Viduis,  qui  et  quae  plus  passi  sunt,  juxta  modum  quem  Deus 
servat  in  exigendis  poenis,  fjuam  eorum  peccata  expostularent. 


10  PAHS   1.    DE    INDULGENTIIS    IN    GENERE. 

VA  qiiamvis  Sancli  omnes  de  operibus,  quatenus  sunt  meri- 
(oria,  nimulalissime  remunerati  fuerint  in  coelis,  qua  tamen 
sa(isfnctoria,  oatlem  opera  exhausta  non  fuerunt.  Quare  cum  hu- 
jusmodi  exceilenles  satisfacliones  inanes  ac  sine  congruo  honore 
nianere  non  possint,  quia  Deus  nullam  boni  operis  partem  absque 
praemio  relinquit,  sequitur  eas  thesaurum  Ecciesiae  ingredi,  ut 
sic  quae  uni  supernua  sunt,  alleri  indigenti  applicentur. 

Nec  ex  hoc  timendum,  quod  injuria  inferatur  Christi  satisfa- 
ctionibus,  quae  ulpole  infinitae,  solae  sufficiunt,  imo  supera- 
bundant:  siquidem,  quamvis  verum  sit  sufficere  merita  Christi, 
dignum  lamen  erat,  ut  Justos,  membra  corporis  sui  mystici,  quo 
amicos  honoraret,  ipsorum  satisfactiones  ad  poenae  nostrae  relaxa- 
lionem  acceptando.  Non  injuria,  non  dedecus  inferlur  Christi  me- 
rilis,  sed  honor  polius  et  gloria  :  siquidem  satisfactiones  Sancto- 
rum  non  adduntnr  Christi  merilis,  ut  eorum  augeant  valorem, 
sed  potius  ut  valorem  acquirant  ex  ipsius  Christi  meritis,  quae 
lantae  virlutis  oslendunlur,  ut  ipsis  etiam  hominum  operibus  vim 
tribuant,  qua  non  sibi  taiitum,  sed  et  fratribus  suis  prodesse  va- 
leanl.  Quare  satisfactiones  Sanctorum  in  ratione  valoris  Christi 
sunl.  ex  cujus  gratia,  ut  ilerum  dicamus,  habent  virtutem  et  va- 
lorem  merili  et  satisfactionis  (Gf.  Passerini,  de  Indulgentiis,  quaest. 
11,  n.  17;  Perrone,  loc.  cit.). 

16.  De  thesauro  Ecclesiae  audiamus  Summum  Pontificem  Cle- 
mentem  VI,  ila  docenlem:  «  In  ara  crucis  innocens  immolatus 
(Salvator),  non  guttam  Sanguinis  modicam,  quae  tamen  propter 
unionem  acl  Verbum  pro  redemptione  totius  generis  humani  suf- 
fecisset;  sed  copiose  velut  quoddam  profluvium  noscitur  effu- 
disse...  Quantum  ergo  exinde,  ut  nec  supervacua,  inanis  et  su- 
perflua  tantae  effusionis  miseratio  redderetur,  thesaurum  Eccle- 
siae  acquisivit.  Quem  quidem  tJiesaurum,  non  in  sudario  re- 
positum,  non  in  agro  absconditum,  sed  per  B.  Petrum  coeli 
clavigcrum,  ejusque  successores,  suos  in  terris  vicarios,  com- 
misit  fidelilms  salubriter  dispensandum . 

Ad  cujus  quidem  thesauri  cumulum,  B.  Dei  Genitricis, 
omniumque  Electorum  a  primo  justo  usque  ad  ultimum,  merita 
adminiculum  praestare  noscuntur ;  de  cujus  consumptione  seu 
minutione  non  est  aliquatenus  formidandum,  tam  propter  infi- 
nita  Christi  merita,  quam  ex  eo  quod  quanto  plures  ex  ejus 
applicatione  trahuntur  ad  justitiam,  tanto  magis  accrescit  ipso- 


CAP.   I.   DOCTRINA   THEOLOGICA  DE   INDULGENTIIS.  11 

riim  cumulus  meritorum  »  (In  Extravag.  Const.  UnigeniiuSy  lit.  de 
Poenit.  et  Remiss.). 


§  in. 


DISTINCTIO   INTER    MERITUM    PROPRIE   DICTUM    ET    SATISFACTIONEM. 

17.  Ex  dictis  patet,  indulgentiam  seu  remissionem  poenae 
temporaiis  fieri  per  applicalionem  meritorum  seu  satisfactionum 
Cliristi  et  Sanctorum.  Super  quibus  notandum  est,  etsi  obiter  id 
jam  tetigerimus,  quod  in  omni  opere  bono  juslorum  duplex  inest 
valor  sive  prelium,  meriti  scilicet  et  satisfactionis.  Meritum  refer- 
tur  ad  consequendum  praemium;  satisfactio  ad  extinguendum  de- 
bitum.  Hinc  opus  est  meritorium,  quatenus  cedit  in  laudem  et 
honorem  operantis ;  est  satisfactorium,  quatenus  est  poenale.  Opus 
bonum,  qua  meritorium  est,  non  potest  aliis  applicari ;  siquidem 
is  dicitur  mereri,  qui  hene  operatur,  et  ex  bono  opere  dignus 
est  praemio.  Non  potest  autem  fieri,  ut  ex  eo,  quod  unus  bene 
operatur,  alter  censeatur  bene  operari,  vel  dignus  praemio  ha- 
beatur. 

At  opus  bonum,  ex  ea  parte,  qua  satisfactorium  est,  potest 
utique  aliis  applicari.  Nam  salisfactio  est  compensatio  poenae,  vel 
solutio  debiti:  potest  autem  unus  ita  pro  alio  poenam  compensare 
vel  debitum  solvere,  ut  ille  satisfecisse  merito  dici  possit. 

Jam  vero  jnstorum  opera,  qualenus  sunt  merHtoria,  Deus  su- 
perabundanti  compensat  praemio.  Quatenus  vero  sunt  salisfacto- 
ria,  ea  acceptat  ad  delendum  debitum.  Quod  si  debitum  exce- 
dunt,  ideoque  superabundant,  Deus  non  praemio  illa  compensat, 
cum  satisfactio  non  referatur  ad  praemium,  et  eorum  valori  me- 
ritorio  cumulatissime  sit  satisfactum,  sed  ea  asservat  ad  extin- 
guendum  aliorum  debitum. 

Ex  hoc  manifeste  apparet,  satisfactionem  non  idem  esse,  pro- 
prie  loquendo,  ac  meritum.  Sed  quia  eade^n  opera  solenl  esse  me- 
ritoria  simul  et  satisfactoria,  ideo  communiter  nomina  satisfactio- 
nis  et  meriti  promiscue  usurpantur,  et  dici  etiam  solet,  indulgen- 
lias  conferri  per  applicationem  meritorum  Christi  et  Sanctorum 
(Cf.  Bellarm.,  de  Indulg.  lib.  1,  cap.  11,  n.  4,  5,  6 ;  Hurter,  Com- 
pend.  Theol.  Dogm.  tom.  III,  edil.  VIII,  n.  m\). 


l^  p\n^    I.    DE    INDUKGENTIIS   IN   GENERE. 

§  IV. 

QUAESTIONES   NONNULLAE  DE  THESAURO   ECCLESIAE. 

18.  Si  quaeralur,  ubi  sit  hic  Ecclesiae  thesaurus,  responde- 
tur,  ipsum  non  esse  rein  materialem,  ut  aliquem  requirat  locum, 
in  quo  merila  custodiantur,  sed  est,  ait  Suarez,  res  spirilualis  et 
moralis,  non  in  materiali  loco,  sed  in  divina  acceptalione  et  prae- 
sentia  existens;  seu  existit  in  mente  et  memoria  divina,  quatenus 
nempe  apud  Deum  satisfacliones  Christi  et  Sanctorum  numquam  in 
oblivionem  ibunt,  sed  semper  erunt  et  vivent,  ut  indigentibus  Ec- 
clesiae  membris  nec  non  defunctis  a  legitima  auctoritate  oppor- 
tune  applicentur. 

19.  Quaeri  eliam  polest,  quot  modis  dispensetur  thesaurus 
Ecclesiae?  Ante  responsionem  adnotare  oportet,  Ecclesiae  thesau- 
rum  dupliciter  considerari  posse:  1''  Ut  conslans  ex  meritis  Chri- 
sti  tantum;  ^*"  Ut  constans  ex  meritis  Christi  et  Sanctorum 
simul. 

Jam  vero  thesaurus,  ut  constans  ex  meritis  Christi  tantum, 
variis  modis  dispensatur  nobisque  applicatur,  nimirum  per  Sacra- 
menta,  per  Missae  sacrificium,  et  per  alia  pia  fidelium  opera, 
nec  non  per  ipsas  indulgentias;  idemque  interdum  dispensatur  per 
ministros  Christi,  inlerdum  vero  immediate  ab  ipso  Christo.  Quo- 
ties  enim  culpa  vel  poena  remiltitur,  aut  aliquod  gratiae  auxilium 
nobis  confertur,  semper  thesaurus  meritorum  Christi  nobis  appli- 
catur  et  distribuitur;  eo  quod  hujusmodi  beneficia  nobis  non  con- 
ferunlur,  nisi  intuitu  atque  virtute  meritorum  et  passionis  Christi. 
Constat  autem  hoc  saepe  fieri  interius  et  immediate  ab  ipso 
Chrislo,  aliquando  vero  inlerventu  hominum  per  ministerium  Sa- 
cramentorum. 

Thesaurus  Ecclesiae,  spectatus  ut  constans  ex  meritis  Chri- 
sti  et  Sanctorum  simul,  per  indulgentias  dumtaxat  dispensatur. 
Sane,  Sacramenta  ac  Missae  sacrificium  habent  suam  dignitatem 
atque  valorem  ex  opere  operato  tantummodo,  nempe  ex  meritis  et 
passione  Christi,  qui  solus,  utpote  Redemplor  noster,  promeruit 
nobis  facultalem  consequendi  per  bona  opera  gratiam  vitamque 
aelernam ;  ac  proinde  per  haec  non  applicantur  nobis  satisfactio- 
nes  Sanctorum.  Restat  ergo,  ut  hae  nobis  applicentur  tanlum  per 


CAP.    I.    DOCTRINA    THEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  13 

indulgenlias  (Cf.  Reiffenst.,  Tlieol.  Mor.  lom.  1,  de  Indulg.  distinct. 
111,  quaest.  1.  n.  8  et  9). 

Praefata  doctrina  a  Ven.  Bellarmino  exponitur  per  hanc  pro- 
positionem :  Praelati  Ecclesiae  dispensare  possunt  Christi  pas- 
sionem  tum  per  Sacramenta,  tuni  per  indulgentias ;  passiones 
vero  Sanctorum  nonnisi  per  indulgentias  (De  Indulg.  lib.  1.  cap. 
III;  vide  eliam  Maslrium,  loc.  cit.  n.  9). 

20.  In  Ecclesia  unicus  est  thesaurus.  Non  defuerunt  Theo- 
logi,  qui  non  unicum,  sed  plures  in  Ecclesia  Dei  admiserint  the- 
sauros.  Ita  Fabius  Incarnatus  apud  Passerinum,  Tract.  de  Indulg. 
quaest.  11,  n.  21,  quatuor  ponit  thesauros,  primum  ex  meritis 
Christi,  secundum  ex  meritis  B.  Mariae  Virginis,  terlium  ex  me- 
rilis  S.  Joannis  Baptistae  et  Martyrum,  et  quartum  ex  meritis  san- 
clorum  Confessorum,  Virginum  et  Electorum.  Sunt  etiam  qui  po- 
nere  videntur  speciales  thesauros  pro  unaquaque  dioecesi,  ex  me~ 
ritis  Sanctorum  cuiushbet  dioecesis  coalescentes;  item  particulares 
thesauros  cujuscumque  Ordinis  rehgiosi,  ex  superabundantibus 
meritis  Rehgiosorum  efformatos.  Exinde  rationem  reddunt ,  cur 
Episcopi  hmitatas  indulgentias  concedant,  et  Praelati  Religionum 
respectivis  earumdem  Benefactoribus  communicent  spiriluaha  bona, 
quae  ab  ipsis  Regularibus  fiunt. 

Verum  hujusmodi  opiniones  nulhim  habent  fundamentum, 
nec  juxta  communem  Doctorum  et  ipsius  Ecclesiae  doctrinam 
defendi  possunt.  Ecclesia  enim  unum  tantummodo  tJiesaurum, 
id  est  iinum  cumulum  meritorum  agnoscit,  qui  ex  Christi  et 
Sanctorum  meritis  resultat.  Summi  Pontifices  in  suis  actibus 
de  unico  Ecclesiae  thesauro  loquuntur,  cujus  administratio  et 
dispensalio  Pontifici  Summo,  Christi  in  terris  Vicario,  concre- 
dita  est. 

Quare,  hcet  propria  actualia  merita  possit  quihbet  pro  ahis 
apphcare  ac  proinde  pro  aiiis  satisfacere;  ubi  tamen  bona  opera 
seu  salisfacliones  non  fuerint  actu  apphcatae  sive  pro  se,  sive 
pro  aliis,  tamquam  bona  communia  transeunt  in  Ecelesiam,  et  in 
ejus  thesauro  reconduntur:  haec  enim  communicalio  et  reservatio 
fundalur  in  mystica  Ecclesiae  unitate.  Insuper  praecipuae  divitiae, 
quae  in  hoc  thesauro  sunt  repositae,  sunt  inhnita  merila  Christi 
Domini,  quae  certe  non  sunt  propria  alicujus  dioecesis  vel  reli- 
giosi  Ordinis,  sed  universali  Ecclesiae  communia.  Merita  vero  San- 
ctorum  in  tantum   sunt  merita,  in  quantum   sunt  aliquid   Chrisli, 


14  PABS    F.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

quia  scilicet  formala  per  graliam,  quam  nobis  meruit  Christus 
Redemplor.  Ideo  Sanclorum  merita  sunt  veluti  accessoria  seu  ad- 
vwuculum,  ut  ait  Summus  Pontifex  Clemens  VI  (vid.  sup.  n.  16), 
merilorum  Christi.  Krgo  in  eo  unico  thesauro  reponi  debent,  in 
quo  merita  Christi  continentur,  eo  vel  magis  quod  etiam  Sancto- 
rum  merita  divitiae  Christi  sunt,  quas  ille  misericorditer  donavit. 
Unicus  igilur  est  spiritualis  Ecclesiae  thesaurus,  ac  proinde  privali 
thes^uri  sive  dioecesum  sive  Ordinum  religiosorum  etc.  minime 
danlur  (Cf.  Passerini,  de  hidulgentiis,  quaest.  11). 

21.  Quaeres,  an  thesaurus  satisfactionum  extiterit  in  veteri 
lege  ante  passionem  vel  adventum  Christi? 

Respondetur,  hunc  thesaurum,  ut  constantem  ex  meritis  San- 
ctorum,  extitisse  vel  poiins  incepisse  3Lnie  Christi  adventum:nam 
aliqui  ante  Christi  adventum  magnas  et  exuberantes  satisfactiones 
praestiterunt,  sicut  non  pauci  Theologi  testantur  de  Abel,  de  Je- 
remia  in  ventre  matris  sanclificato,  el  probant  verbis  lob  de  seipso 
dicentis  (cap.  VI) :  Utinam  appenderentur  peccata  mea,  et  ca- 
lamitas,  quam  patior,  in  statera,  quasi  arena  maris  haec  gra- 
vior  appareret.  Accedit  suprema  auctoritas  Clementis  PP.  VI  in 
Extravag.  supra  cit.,  ubi  habetur:  a  Ad  cujus  quidem  thesauri 
cumulum,  B.  Dei  Genitricis,  omniumque  Electorum  a  primo 
Justo  usque  ad  ultimum,  merita  adminiculum  praestare  no- 
scuntur  ». 

22.  Quaeres  insuper,  an  praedictus  thesaurus  in  veteri  lege 
inceptus,  pro  eo  tempore  dispensatus  etiam  fuerit? 

Respondent  Theologi  negative,  tum  quia  in  veteri  lege  non- 
dum  erat  aperta  janua  coeli,  ita  ut  ob  ingressum  coeli  necessaria 
esset  applicalio  thesauri;  tum  quia  Christus  nondum  contulerat 
potestatem  distribuendi  thesaurum,  sed  hanc  potestatem  postea 
communicavit  Petro  et  ejus  successoribus  per  iila  verba:  Quod- 
cumque  ligaveris...quodcumque  solveris  etc.  Pasce  agnos,  pasce 
oves  elc,  quibus  verbis  conlinetur  omnis  aclus  jurisdictionis,  con- 
ducens  ad  claudeiidum  vel  ad  aperiendum  coelum.  Unus  autem 
ex  aclibus  quibus  coelum  aperitur,  est  indulgentiarum  concessio. 
Hinc  est,  quod  illi  Theologi,  qui  antiquitalem  indulgentiarum  ma- 
xime  extendunt,  numquam  tamen  earumdem  usum  ante  Apostolo- 
rum  lempora  protrahunt,  sed  lunc  coepisse  afiirmant  (Cf.  Suarez, 
disp.  :il,  sect.  11,  n.  18-19;  Bonacina,  tract.  de  Sacramentis,  de 
Indulg.  Punctnm  1,  n.  G). 


CAP.    I.    DOCTBINA   THEOLOGICA    DE   INDULGENTIIS.  15 

§  V. 

FONS   ET   FUNDAMENTUM   INDULGENTIARUM. 

23.  Fons  indulgenliarum,  ut  ex  dictis  facile  colligiturj  est 
ipse  Ecclesiae  thesaurus,  videlicet  infinitae  satisfactiones  Jesu 
Christi,  quibns  adduntur  satisf^ictiones  B.  Mariae  Virginis  et  ahorum 
Sanctorum.  Ex  isto  infinito  et  inexhausto  fonte  haurit  Ecclesia  pre- 
tium,  Deoque  ofTert  dum  iiidulgentias  concedit,  ad  delendas  fidehum 
poenas  temporales. 

24.  Fundamentum  indulgentiarum  est  dogma  de  Communione 
Sanctorum.  Communio  Sanctorum  est  societas  fidehum,  seu  o- 
mnium  Ecclesiae  (in  tota  sua  amphtudine  sumplae)  membrorum 
lum  in  terra  mililantium,  tum  in  purgatorio  patientium,  tum  in 
coelo  regnantium.  Per  Communionem  Sanctorum  fit,  ut  Ecclesia 
triumphans,  purgans  et  mihtans  non  constituant  tres  socielates 
penitus  ab  invicem  divulsas  et  separatas,  sed  ita  conjunctae  sint,  ut 
inter  earum  membra,  hcet  loco  et  conditione  diversa,  multiplex 
existat  nexus  atque  relatio.  Nam  Angeli  et  Beati  in  coelis,  ac 
animae  in  Purgatorio  detentae  ita  junguntur  ejusdem  charitatis  vin- 
culo  cum  fidelibus  in  terra  viventibus,  ut  unam  Ecclesiam  et  unum 
corpus,  cujus  Christus  est  caput,  efformenl.  Unde  est,  quod  fideles 
in  terra  degenles  exhibeantur  in  sacris  Scripturis  ut  Beatorum 
conservi  (Apoc.  XIX,  10;  —  XXII,  9) ;  vel  ut  concives,  cives  San- 
ctornim,  cohaeredes,  confratres  etc.  (Rom.  VIII,  29 ;  Eph.  11,  19; 
Hebr.  XII,  22). 

25.  Hoc  suavissimo  dogmate  stante  evenit,  ut,  loquendo  spe- 
ciatim  de  Ecclesia  militanti,  sacrum  commercium,  sacraque  com- 
munio  suffragiorum,  meritorum,  bonorumque  operum  exurgat  inter 
omnia  Ecclesiae  membra,  inter  se  devincla  et  Christo  capiti  unita 
ejusdem  fidei  et  charitatis  vinculo.  Multi,  ait  Apostolus  (Rom. 
XII,  o),  unum  corpus  sumus  in  ChristOj  singuli  autem  alter 
alterius  membra.  Quare  sicut  unum  membrum  praebet  auxilium 
alleri,  ita  homo  justus  per  opera  satisfactoria  et  suffragia  opem 
conferre  polest  confratribus  suis.  Particeps  ego  sum,  clamabat 
David,  omnium  timentium  te  et  custodientium  mandata  tua 
(Psalm.  118);  et  Paulus  (Rom.  XV,  30):  Obsecrovos,  fratres,  per 
Dominum  nostrum  Jesum  Christum  et  per  charitatem  sancti  Spi- 


10  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

ritus,  ut  (uljuvetis  me  in  orationibus  vestris  pro  me  ad  Deum ; 
et  lacobus  (V,  10):  Orate  pro  invicem,  ut  salvemini. 

26.  Qiioad  animas  in  Purgatorio  degentes  in  parliculari,  no- 
tissimum  est  illud  Macliab.  (c.  XI):  Sancta  ergo  et  saluhris  est 
cogilatio  pro  defunctis  exorare,  ut  a  peccatis  solvantur;  et  Sancta 
Maler  Ecclesia  in  Missis  defunctorum  orat,  dicens:  Domine  Jesu 
Christe,  Rex  gloriae,  libera  animas  omnium  fidelium  defunctorum 
de  poenis  inferni...  Fac  eas^  Domine,  de  morte  transire  ad  vitam. 

Haec  omnia  ostendunt,  per  Communionem  Sanctorum  fieri,  ut 
fideles  in  terra  degentes  possint  se  invicem  adjuvare  precibus 
operibusque  satisfactoriis,  simulque  animabus  Purgatorii  suffragari. 

27.  Per  Communionem  Sanctorum  contingit  etiam,  ut  tani  vi- 
ventes  quam  defuncti  in  Domino,  participes  sint  thesauri  Ecclesiae, 
seu  satisfactionum  Jesu  Christi,  B.  Mariae  Virginis  et  aUorum  San- 
ctorum.  Hinc  est,  quod  Ecclesia  vi  polestatis  clavium,  quam  a  Christo 
accepit,  indulgenlias  ex  dicto  thesauro,  cujus  administratio  ei  com- 
missa  est,  concedit  tam  vivis  per  ahsolutionem  et  solutionem, 
quam  defunctis  per  modum  suffragii,  seu  simplicis  solutionis. 

28.  Postremo  notelur:  Dum  dicitur  Communio  Sanctorum,  sub 
appellatione  Sanctorum  non  designantur  tantum  ii  qui  in  gratia 
Dei  ex  hac  luce  migrarunt,  sed  etiam  fideles  in  hac  vila  degentes, 
quibus  Apostoli  in  suis  Epislolis  nomen  Sanctorum  tribuunt.  Pro- 
feclo  nomen  hoc  praecipue  competit  fidelibus  illis,  qui  cum  Christo 
capile  per  gratiam  sanctificantem  seu  per  charitatem  conjuncti  sunt. 
Latiori  tamen  sensu,  seu  minus  proprie,  peccatores  quoque  in  illa 
appellatione  comprehendi  possunt,  ratione  nempe  baptismi,  quo 
sanctificali  fuerunt,  nec  non  ralione  Ecclesiae  sanctae,  ad  quam 
per  baplismum  pertinent.  His  quoque  peccatoribus,  etsi  non  plene 
et  directe  sicut  fidelibus  in  gratia  Dei  constitulis,  miri  effectus  ex 
Communione  Sanclorum  provenientes,  communicantur,  ut  ex.  gr. 
gratia  conversionis  per  preces  ac  bona  opera  Justorum  per  mi- 
sericordiam  Dei  obtenta. 

§  VI. 

SUBJECTUM    CAPAX    INDULGENTIARUM. 

29.  DuMi  hic  quaeritur  quinam  sit  subjectum  capax  lucrandi 
Tel  recipiendi  indulgentias,  investigatio  versatur  circa  capacitatem, 


CAP.    I.   DOCTRINA    THEOLOGICA    DE   IXDULGENTIIS.  17 

quam  cum  Suarez  dicimus  remotam,  quae  recte  distingui  potest  a 
capacitate  seu  disposilione  proxima,  nempe  ab  illis  conditionibus 
quae  in  subjecto  remote  capaci  requiruntur  pro  indulgentiarum  acqui- 
silione.  Advertendum  est  etiam,  hic  praecipue  agi  de  subjecto,  cui 
directe  et  immediate  concedilur  indulgentia,  non  de  subjecto,  cui  m- 
directe  et  mediate,  mediantibus  scilicet  viventibus,  ut  sunt  animae 
in  Purgatorio  existentes,  eadem  indulgentia  concedilur  applicabilis. 

30.  Age  nunc:  subjectum  capax:  (capacitale  rcmota)  lucrandi 
indulgentias  est  homo  viator  qui  sit: 

1.  Baptizatus,  quia  tanlum  homines  baptizati  subduntur  spi- 
rituah  jurisdiclioni  Ecclesiae:  indulgentiarum  autem  concessio  est 
actus  jurisdictionis.  Hinc  incapaces  indulgentiarum  sunt  infideles, 
et  etiam  catechumeni,  saltem  illarum  quae  conceduntur  per  mo- 
dum  absolutionis. 

2.  Usum  rationis  hahens,  vel  saltem  ahquando  habuerit.  Nam 
poenae  temporalis  reatus,  ad  cujus  remissionem  ordinantur  indul- 
gentiae,  oritur  ex  culpa  actuali,  quam  is  tantum  committere  po- 
test,  qui  usum  rationis  habet.  Quare  infantes  et  perpetuo  amentes 
indulgentiarum  incapaces  dicendi  sunt.  Quod  spectat  ad  poenara 
peccato  originali  debitam,  haec  nonnisi  per  baptismum  remiltitur. 

3.  In  statu  fidei  existens,  per  quam  sit  homo  conjunctus 
Ecclesiae,  tamquam  membrum  ejus.  Siquidem  indulgentiarum  par- 
ticipatio  pertinet  ad  Communionem  Sanctorum,  quam  non  partici- 
panl,  nisi  qui  sunt  membra  Ecclesiae  inter  se  sub  Christo  capite 
unita  per  eamdem  fidem.  Hinc  haeretici,  apostatae  etc,  licet  ba- 
plizati  sint,  indulgentiarum  fructum  participare  nequeunt. 

4.  Non  innodatus  excommunicatione  majori,  quia  haec 
privat  communione  omnium  bonorum  spiriluahum. 

0.  Subditus  concedentis,  quia  concessio  indulgentiae  est 
actus  jurisdiclionis,  qui  solos  subditos  afficit. 

Haec  sunt  requisita  quae  in  homine  expostulantur,  ut  sit  re- 
mote  subjectum  capax  consequendi  indulgentias.  Proxime  autem 
el  immediate  ahae  requiruntur  condiliones,  ut  sunt  intentio,  status 
gratiae,  et  adimpletio  operum  praescriptorum;  sed  de  his  alibi 
agemus:  hic  eas  innuisse  sufficiat. 

31.  Praeter  Christifideles  in  terra  degentes,  animae  etiam 
Purgatorii  sunt  subjecta  capacia  recipicndi  indulgentias,  sed  his 
modo  diverso  a  viventibus  conceduntur  ab  Ecclesia,  prout  mox 
declarabimus. 

2 


IS  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS    IN    GENERE. 

§  VH. 

MODIS   DIVERSUS   CONCEDENDI   INDULGENTIAS. 

32.  Fideles  viventes  rite  dispositi  et  animae  in  Purgatorio  de- 
lentae,  sunt  subjecla  quibus  conceduntur  indulgentiae.  Diverso 
auteni  inodo  illis  et  istis  ab  Ecclesia  applicantur.  Nam  fidelibus 
vivis  conceduntur  indulgentiaeper  modurn  absohuionis  judiciariae, 
adncxam  habenlis  solutionem  ex  Ihesauro  salisfactionum  Ghristi 
et  Sanctorum.  Quare  indulgentiae  largitio  fidehbus  viventibus  facta, 
duo  includit,  videhcet  absolutionem,  juxta  illud  Matthaei  (XVI,  19): 
Tibi  dabo  claves  regni  coelorum...  et  quodcumque  solyeris  super 
terram,  eril  solutum  et  in  coelis;  et  solutionem  ex  thesauro  Ec- 
clesiae.  Nam  Praelati  Ecclesiae,  ait  Cardinahs  Bellarminus  loc.  cit. 
cap.  V,  et  ipsi  etiam  Summi  Pontifices  non  sunt  absoluti  domini, 
ut  possint  pro  arbitrio  sine  ulla  compensatione  condonare  hominibus 
culpas  vel  poenas,  quarum  rei  sunt  in  foro  Dei;  sed  sunt  judices 
a  Deo  constituti,  qui  possunt  quidem  pro  potestate  sibi  a  Deo  con- 
cessa  remiltere  culpas  et  poenas  nomine  Dei,  sic  tamen,  ut  justi- 
tiae  satisfiat.  Unde  AngeHcus  Doctor  scribit:  Qui  indulgentias 
suscipit,  non  absolvitur  simpliciter  loquendo  a  debito  poenae ; 
sed  datur  sibi,  unde  debitum  solvat  (IV  Sent.  dist.  20,  q. 
1.  a.  3). 

Et  Doctor  Seraphicus:  Indulgentiae  collatio  duo  dicit,  scilicet 
thesauri  Ecclesiae  communicationem,  et  cum  hac  quamdam  ju- 
diciariam  absolutionem  (Lib.  IV  Sent.  dist.  20,  part.  2,  a.  1.  q.  5.). 

Animabus  autem  Purgatorii  conceduntur  indulgentiae  per  mo- 
dum  suffragii,  seu  simplicis  solutionis,  Deum  precando  ut  veiit 
praedictas  salisfactiones  acceptare,  eisdemque  animabus  apphcare. 
Quocirca  in  concessione  indulgentiarum  per  modum  suffragii,  non 
inlervenit  judiciaria  absolutio. 

Uatio  discriminis  est,  quia  animae  defunctorum,  utpote  extra 
forum  Ecclesiae  et  sub  judicio  Dei  constitulae,  non  amphus  sub- 
sunt,  sicut  fideles  vivenles,  jurisdictioni  Ecclesiae,  cum  haec  ne- 
queat  nec  eas  cilare,  nec  earum  causas  dijudicare,  nec  eas  cogere 
ad  obediendum.  Et  revera  Summus  Ponlifex  non  habet  auctoritatem, 
nisi  in  ovcs,  quas  pascendas  suscepit,  juxta  illud  Joannis  (XXt,  17) : 
Pasce  oves  meas;  nec  potest  hgare    vel  solvere,    nisi  super  ter- 


CAP.   I.    DOCTRINA   TIIEOLOGICA    DK   INDULGENTIIS.  19 

rawi,  juxla  supra  adductum  textum  Matthaei  (XVI,  19):  Quodcum- 
que  ligaveris...  quodcumque  solveris  super  terram. 

33.  Quapropter  Summus  Pontifex  ex  plena  poteslate  clavium 
sibi  a  Cbristo  tradita,  dum  largitur  indulgentias  fidelibus  viventibus, 
eos  directe  absolvit  ac  liberat  vel  in  parte,  vel  in  loto,  a  poena 
lemporali,  simul  Deo  exbibens  solulionem  seu  pretium  ex  thesauro 
Ecclesiae.  Defunctos  vero,  quia,  ut  dictum  est,  jurisdictioni  suae 
non  amplius  subduntur,  non  absolvit  Pontifex,  sed  ex  praedicto 
Ihesauro,  cujus  dispensatio  est  ei  concredita,  solutionem  seu  pre- 
tium  in  compensationem  Deo  offert,  adiunctis  precibus,  ut  eam 
oblalionem  misericorditer  acceptare  dignetur  ad  liberationem  ani- 
marum  (Cf.  Bellarm.,  de  Indulg.  hb.  1,  cap.  V,  et  cap.  XIV,  n.  3; 
Laymann,  Theol.  Mor.  tom.  II,  de  Indulg.  cap.  VII). 

34.  De  hac  re  praeclare  S.  Bonaventura  loco  citato:  «  Quia  bona 
et  thesaurus  Ecclesiae,  inquit,  est  in  Summi  Pontificis  potestate,  et 
illi  qui  sunt  in  Purgatorio,  ratione  caritatis  idonei  sunt  spiritualia 
beneficia  recipere,  Papa  polest  eis  bona  Ecclesiae  communicare. 

Quantum  autem  ad  aucloritatem  judicandi,  cum  illi  jam 
exierint  forum  Ecclesiae  et  ecclesiasticum  judicium,  videtur  quod 
eis  non  possit  fieri  absolutio,  nisi  per  moduni  deprecationis,  et 
ila  proprie  loquendo  non  fit  eis  relaxatio;  sed  si  large  dicatur 
relaxatio  cujuscumque  auxilii  impensio  et  bonorum  Ecclesiae  com- 
municatio,  potest  eis  relaxatio  fieri;  sed  hoc  non  tenet  modum 
judicii,  sed  potius  suffragii  ». 

35.  Quamvis  ex  dictis  manifeste  appareat  discrimen  inter  in- 
dulgentiam  per  modum  absolutionis  et  per  modum  suffragii,  ta- 
men  ut  clarius  pateat  sensus  hujus  posterioris  formulae,  nempe 
per  modum  suffragii,  qua  constanter  Romani  Pontifices  utuntur, 
dum  indulgentias  largiuntur  defunctis  applicabiles,  sequentem  adji- 
cimus  explicationem  cl.  Passerini,  quaest.  114. 

«  In  hoc  consistit  essentialis  differentia  inter  hujusmodi  in- 
dulgentias,  quod  indulgentia  vivorum,  quae  est  per  modum  abso- 
lutionis,  est  actus  jurisdictionis  in  personam  cui  conceditur,  ideo 
est  actus  judicis,  et  ipsa  est  absolutio  judicialis,  per  quam  Ponlifex, 
ut  superior  et  judex,  oblata  Deo  proportionata  satisfactione  de  the- 
sauro  Ecclesiae,  suum  subditum  a  reatu  poenae  absolvit.  Sed  in- 
dulgentia  per  modum  suffragii  non  est  aclus  jurisdictionis  in 
personam  cui  conceditur,  ideo  non  est  absolulio  judicialis,  per  quam 
illa  liberetur  a  poena,  sed  est  supplicatio,  per  quam  Pontifex  of- 


^O  PAnS   I.    DE    INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

ferens  de  Ihesauro  aequivalcntem  satisfactionem,  obsecrat  Deitm, 
iLl  illam  libcret  a  pocna», 

36.  illsi  tam  vivenles  quam  defiincti  snbjecla  capacia  sint 
indulgentiarum,  lioc  tamen  inter  eos  interponitur  discrimen,  quod 
respectu  viventium  Theologi  communiter  infallibilem  dicunt  in- 
(hilgentiarum  effectum,  si  nihil  obstet  vel  ex  parte  concedentis, 
vel  cx  parte  rccipientis,  aut  ex  parte  caicsae;  cum  illae  sint  verae 
absoluliones  juridicac  ex  potestate  clavium  provenientes.  Revera 
enim  cum  hujnsmodi  sententia  absolutionis  feratur  ex  amphssima 
poteslate  facla  Petro  ligandi  atque  solvendi,  et  haec  potestas  talis 
sit,  ut  solvente  Petro  in  terris,  Deus  solvat  in  coehs,  recte  de- 
ducitur,  effectum  hujus  absolulionis  esse  infallibilem,  dummodo 
conditiones  requisitae  sint  adimpletae. 

RespectU  vero  defunctorum,  quoniam  ipsi  in  Ecclesiae  juribus 
non  amplius  sunt,  sed  soiius  Dei  dominio  subsunt,  non  ita  certus 
est  earumdem  indulgentiarum  effectus.  Nam  indulgentiae,  quae  pro 
ipsis  conceduntur,  solam  habent  rationem  suffragii,  oblationis, 
seu  solutionis,  ut  ex  adductis  satis  liquet;  quam  propterea  Deus 
absolute  respuere  potest,  cum  non  videatur  teneri  ex  fidehtate 
eam  acceptare.  Ad  hoc  enim  pro  certo  asserendum,  ostendere  opor- 
teret,  exislere  super  re  pactum  vel  promissionem  aliquam  ipsius 
Dei,  quod  difliculter  demonstrari  potest. 

37.  Huic  sententiae,  quae  negat  indulgenliarum  effectum  quoad 
defunctos  esse  infallibilem,  favet  sequens  responsum  S.  Congrega- 
tionis  Indulgentiarum,  quo  explicatur  sensus  indulgentiae  altaris 
privilegiati,  et  est  tenoris  sequentis: 

Pcr  indulgentiam  altari  privilegiato  adnexam,  si  spectetur 
mens  conccdentis  et  usus  Clavium  potestatis,  intelligendam  esse 
indulgentiam  plenariam,  quae  animam  statim  liberct  ab  omnibus 
Purgatorii  poenis;  si  vero  spectclur  applicationis  cffectus,  intel- 
ligendam  csse  indulgenliam,  cujus  mensura  divinac  misericordiae 
beneplacito  et  acceptationi  respondet  (Decr.  28  Julii  1840.  Decr. 
aulh.  N.  283). 

Confirmatur  haec  sentenlia  ex  fidelium  sensu,  qui  post  appU- 
catam  alicui  animae  indulgentiam  plenariam,  v.  gr.  per  Missae  sa- 
crificium  in  altari  privilegiato,  nihilominus  pro  eadem  anima  alia 
Sacra  in  praedicto  altari  celebrant  vel  celebrare  faciunt,  alias 
indulgentias  lucrari  curant,  et  oraliones  apud  Deum  fundere  per- 


gunt. 


CAP.    I.    DOCTRINA    TIIEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  21 

38.  Quamvis  sententia  modo  exposita  videatiir  verior  et  sit 
hodie  inler  Theologos  communis,  certum  tamen  est  contrariam  opi- 
nionem  habuisse  in  defensores  gravissimos  Theologos,  inter  quos 
Sotus,  Navarrus,  Valentia  etc,  et  etiam  doctissimus  Suarez,  tom.  IV, 
disp.  53,  sect.  lll,  n.  3  et  seqq.  Probant  enim  laudati  Doctores, 
indulgentias  prodesse  defunctis  ex  justitia  et  ex  condigno,  ac 
ideo  earum  effectum  esse  pro  ipsis  infaUibilem  non  secus  ac  effe- 
ctum  indulgenliarum  pro  vivis,  dummodo  in  concedente  sit  potestas, 
in  pia  causa  sufficientia  seu  proportio,  et  opus  injunctum  seu  con- 
ditio  postulata  impleatur.  Nam  indulgentiae  concessio  est  actus 
potestatis  Clavium,  quae  proinde  defunclis  quoque  datur  ex  Au- 
ctoritate  Apostolica. 

Cardinalis  Bellarminus,  qui  descriptam  quaestionem  difficilli' 
mam  vocat,  relatis  utriusque  sententiae  rationibus,  concludit:  Ex 
his  sententiis  neutram  reprobare  audeo:  videtur  enim  prior 
(quae  tenet,  indulgentias  infallibiliter  prodesse  defunctis)  admodum 
pia ; posterior  vero  valde  rationalis  (De  Indulg.  cap.  XIV,  n.  5  et  6). 

39.  III ud  tamen  pro  certo  haberi  debet,  indulgentias  in  ge- 
nere  et  saltem  ut  plurimum  prodesse  infallibiliter  defunctis;  secus 
enim  aliquid  inutile  ageret  Ecclesia,  eas  mortuis  applicando;  quod 
sane  absque  impietate  dici  nequit.  Huic  autem  vel  illi  animae  in 
particulari,  confidendum  quidem  est,  quod  indulgentia  ei  appli- 
cata  prosit;  certitudo  lamen  absoluta  haberi  nequit,  tum  quia  Ec- 
clesia  indulgentiam  offert  cum  conditione  «  si  Deo  placuerit»;  tum 
quia  Deus  in  sua  infinita  sapienlia,  justitia  et  misericordia,  san- 
clissima  habere  potest  motiva  applicandi  indulgentiam  potius  uni 
quam  alii  defuncto. 

40.  Corollarium  L  Indulgentiae  ideo  prosunt  defunctis  p)er 
modum  suffragii,  quia  non  prosunt  eis  per  modum  absolutionis 
juridicae,  sed  per  modum  solutionis  et  deprecationis ;  eadem  qui- 
dem  ratione,  qua  prosunt  suffragia,  quae  vel  publice  vel  privatim  pro 
mortuis  fieri  solent  (Cf.  Bellarm.,  de  Indulg.  cap.  XIV,  tertia  quaest.). 

Corollarium  II.  Indulgentiae  non  prosunt  defunctis  per  mo- 
dum  deprecationis  dumtaxat.  Quilibet  enim  fidelis  polest  rogare 
Deum,  ut  propter  Christi  et  Sanctorum  merila  liberet  animas  Pur- 
gatorii:  sed  applicantur  et  prosunt  defunclis  per  modum  solutionis, 
ila  ut  applicare  defunctis  indulgentias  per  modum  suffragii  seu 
solutionis,  sit  offerre  Deo  satisfactiones  Christi  et  Sanctorum  in 
contpensationem  poenarum,  quas  pati  debent  in  Purgatorio. 


UBRARYOF 

mm  scoTUS  colleoe 


22  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

Corollarium  III.  DilTerentia  inter  pura  suffragia  el  indul- 
gentias  in  eo  est,  quod  ut  sulTragia  ofTerantur,  non  requiritur  aliqua 
jiirisdiclio,  sed  ut  indulgentiae  denlur,  jurisdictio  proculdubio  re- 
quiritur,  quia  non  potest  thesaurum  dispensare,  nisi  qui  habet 
cla  i rs  Eccles iasticas. 

Corollarium  IV.  Cum  indulgentia  sit  remissio  poenae  lem- 
poralis  per  applicationem  thesauri  Ecclesiae  ex  superabundantibus 
nieritis  salisfactoriis  Jesu  Christi  et  Sanctorum  coalescentis,  con- 
sequitur,  indulgentias  dari  et  juvare  defunctos  per  modum  suffragii 
satisfactorii. 

Corollarium  V.  Christifidehs  qui  offert  suffragia,  nescit,  an 
id,  quod  offert,  sufficiat  ad  animam  hberandam,  vel  solum  refrige- 
randam.  At  Pontifex  potest  offerre  ex  thesauro  illo  infinito  quantum 
requiritur  ad  integre  satisfaciendum  pro  reatu  cujuscumque  poenae: 
et  ideo  dicilur  dare  indulgentiam  plenariam,  atque  animam  hbe- 
rare  per  modum  suffragii,  quia  offert  quantum  ad  plenam  satis- 
factionem  salis  est  (BeUarm.,  loc.  cit.). 

Corollarium  VI.  Indulgentiae  pro  vivis  tantum  valent  quan- 
tum  sonant,  sive  quantum  verba  sonant,  dummodo  ex  parte 
dantis  sit  auctoritas,  ex  parte  recipientis  charitas,  et  ex  parte 
causae  pietas,  quae  comprehendit  honorem  Dei  et  proximi  utihta- 
tem  (S.  Thom.,  Supplem.  quaest.  2o,  art.  2). 

Videhcet:  Indulgentia  lantam  remissionem  poenae  temporahs 
tribuit,  quantam  tenor  concessionis  indicat,  dummodo  tamen  sit 
potestas  in  concedente,  ob  justam  causam  concedat,  et  nullus  obex 
sit  in  eo  qui  indulgenliam  recipit,  uti  esset  v.  gr.  affectus  ad  ve- 
niale  peccatum. 

Indulgentiae  vero  pro  defunctis,  hcet  mens  concedentis  sit  pro 
defunctis  solvere  e  thesauro  Ecclesiae  id  omne  quod  determinat, 
non  tamen  certum  est,  an  tantum  valeant  quantum  sonant,  quia, 
ut  supra  dictum  est,  indulgentiarum  effectus  respectu  defunctorum 
non  videtur  esse  infaihbilis.  Quare  enuntiatum  axioma  jure  meri- 
toque  applicatur  indulgentiis  pro  vivis;  indulgentiis  vero  pro  de- 
funclis  non  cum  omnimoda  certitudine. 


CAP.    I.    DOCTRINA   THEOLOGICA    DE   INDULGENTIIS.  23 

§  VHI. 

AN    INDLLGENTIA  AEQUALITER  PARTICIPETUR 
AB   INAEQUALITER    DISPOSITIS? 

41.  Facile  conlingere  potest  ut  opus  praescriptum  ad  lucran- 
das  indulgentias,  inaequaliter  adimpleatur  a  diversis  fidelibus: 
unus  enim,  ex.  gr.  in  visitalione  ecclesiae  longiorem  ferventio- 
remque  orationem  facere  polesl,  vel  majorem  eleemosynam  quam 
alter  tribuere,  vel  tres  dies  jejunii  impositos  unus  in  pane  et  aqua 
illud  exequatur,  alter  vero  modo  communi.  Hi  fideles  conse- 
quunturne  aequaliler  indulgentiae  fructum  ? 

Sunt  qui  negant,  ea  ducti  ratione,  quia  licet  in  concessione 
alicujus  indulgentiae,  puta,  plenariae,  sufficiens  et  justa  causa  re- 
periatur,  fieri  tamen  potest,  ut  non  omnes  integram  consequantur, 
si  nimirum  illorum  aliqui  ad  maximam  poenam  temporalem  pro 
peccatis  commissis  obeundam  obligati,  opus  injunctum  tepide  pera- 
gant,  quia  licet  causa  indulgentiae  in  se  jusla  sit,  illorum  tamen 
respectu  aliquo  pacto  deficit  ob  imperfectam  dispositionem. 

Alii  vero  aflirmant  ob  rationem,  quia  minus  orans,  vel  minorem 
eleemosynam  faciens,  vel  minus  rigorose  jejunans,  etsi  minus  faciat 
quam  alter,  adhuc  tamen  explet  opus  a  Papa  praescriptum., 
ideoque  indulgentiae  fructum  aeque  consequitur.  Hlud  autem  plus 
quod  facit  alter,  magis  orans  et  jejunans,  quamvis  sit  bonum,  non 
est  tamen  pro  lucranda  indulgentia  a  Summo  Pontifice  prae- 
scriptum,  et  ideo  ad  ejus  consecutionem  non  pertinet,  sed  ad  aliud, 
nempe  ad  meritum,  seu  ad  plures  aeternae  gloriae  gradus  con- 
sequendos  (Cf.  Mastrius,  Theol.  Moral.  disp.  XXHI,  quaest.  4,  n.  64). 

42.  Haec  postrema  sententia,  quam  Mastrius  cum  aliis  Theo- 
logis  probabiliorem  dicit,  ab  aliis  Auctoribus,  ut  Suarez,  Kazen- 
berger,  Theodorus  a  Spiritu  Sancto,  Minderer,  Passerini  quaest.  76 
etc.  tamquam  certa  defenditur,  excepto  casu,  quo  Summus  Pontifex 
plus  indulgentiae  expresse  desponderet  iis  fidelibus,  qui  magis  labora- 
rent,  devotius  ac  ferventius  se  gererent  in  praescriptis  operibus  ad- 
implendis.  Istiusmodi  casu  excluso,  qui  juxla  modernam  Ecclesiae 
disciplinam  numquam  datur,  laudati  Auctores  absolulc  affirmant, 
ratione  majoris  laboris,  devotionis  ac  fervoris  in  explendis  operibus 
pro  lucro  indulgentiarum  injunclis,    non  plus  indulgentiae  recipi. 


24  PARS    I.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

Hevera  Suimiuis  Ponlirex  in  operibus  pro  lucranda  indulgenlia 
praescriptis,  devolionis  graduni,  quo  ea  peragi  debeant,  numquaui 
indicat;  censelur  proinde,  illam  devolionem  ac  fervorem  requirere, 
quo  solent  communiler  opera  injuncta  peragi  a  fidelibus,  qui  se- 
riam  sahitis  animae  suae  curam  habent.  Quocirca  qui  opus  prae- 
scriplun]  obit  cnm  devotione,  fervore  ac  dihgentia  mediocri,  con- 
suelaque  hominibus  propriae  animae  ahquo  modo  seriam  sohici- 
tudinem  liabentibus,  lolam  indulgentiam,  quae  fuerit  concessa, 
consequitur,  modo  aliunde  non  sit  defeclus.  Qui  vero  in  iisdem 
operibus  explendis  plus  laborat,  devotius  agit,  ferventius  orat,  ri- 
gidius  jejunat,  copiosiorem  slipem  tribuit,  magis  quidem  mereiur 
apuil  Deum,  sed  non  eo  ipso  majorem  indulgentiam  acquirit,  dum 
intuilu  majoris  devolionis  ac  laboris  aliquid  amplius  concessum 
non  sit. 

Ad  rem  Doctor  Angelicus:  (dlle  qui  est  vicinus  ecclesiae,  et 
ecclesiae  Sacerdotes  et  clerici  consequuntur  tanlam  indulgentiam, 
sicut  illi  qui  venirent  a  mille  diaetis,  quia  remissio  non  propor- 
tionatur  labori,  sed  meritis  quae  dispensantur ;  sed  ille  qui  plus 
laboraret,  acquireret  plus  de  merito  »  (Supplem.  3.  part.  quaest.  XXV, 
art.  2  ad  4"").  Qnapropter  Suarez,  auctoritate  divi  Thomae  fretus, 
dicit,  quod  «remissio  seu  effectus  indulgentiae  non  innititur  proprio 
merilo  vel  satisfactione  operantis,  el  ideo  inaequalitas  operis  in 
hac  perfectione  i^nempe  in  majori  vel  minori  bonitale  et  perfectione 
ejusdem  operis)  nihil  refert  ad  inaequalilatem  effectus  indulgen- 
liae...  Insuper  effectus  indulgenliae  per  se  el  quasi  ah  intrinseco 
nullam  dispositioneiu  requirit  in  recipiente  praeter  ablationem  cul- 
pae  et  statum  gratiae;  et  ideo  major  vel  minor  devotio  seu  dis- 
positio  aclualis  per  se  non  confert  ad  inaequalem  effectum  indul- 
gentiae,  in  quo  est  magna  diversitas  inter  effectum  indulgentiae 
et  Sacramentorum »  (Disp.  52,  sect.  8,  n.  1  et  3). 

43.  Verum  propter  contritionis  vel  charitatis  inaequalitatem, 
fideles  opus  pro  hicranda  indulgentia  praescriptum  implenles,  magis 
\el  minns  de  indiilgentiae  effeclu  parlicipant.  Exempli  gratia,  si 
concessa  fuerit  indidgentia  plenaria,  et  in  itno  subjecto  sit  major 
realus  poenae  temporalis  delendae,  quam  in  alio,  in  priori  sub- 
jecto  ulique  major  erit  effectus  praedictae  induigentiae  plenariae, 
quam  in  posteriori.  llaec  tamen  inaequalitas  materialis  est  et 
quasi  accidentaria  ex  parte  subjecti:  siquidem  per  se  aequaleni 
effectum  produxisset,    si    etiam    in   allero   Christifideli   aequalem 


CAP.    I.    DOCTRINA    TIIKOLOGICA    DE    INDULGENTIIS.  25 

poenam  delenclam  reperissel.  Similiter  si  indulgentia,  v.  g.  sit  vi- 
ginti  annoriim,  fieri  potest  nt  aliquis  non  habeat  tantum  debitum, 
ac  proplerea  reipsa  non  fiat  ei  lanta  remissio:  quod  etiam  per 
accidens  est,  cum  indulgentia  pe?'  se  operetur  semper,  dummodo 
condiliones  praescriptae  adimpleantur,  totum  effectum,  atque  adeo 
aequalem  (Cf.  Suarez,  loc.  cit.;  Theodorus  a  Sp.  S.,  Tractatus  Do- 
gmatico  -  Morahs  de  Indulgentiis,  part.  1,  pag.  248). 

44.  Interim  Christifideles  non  omittant  adlaborare,  ut  opera 
pro  oblinendis  indulgentiis  injunrta,  magna  devotione  ac  fervore 
adimpleantur.  Quamvis  enim,  juxta  secundam  sententiam  supra 
exposilam,  fideles  qui  opera  praescripta  sufjicienti  devotione  per- 
ficiunt,  aequalem  indulgentiae  effectum  ac  ferventiores  consequan- 
tur,  certum  est  tamen,  quod  per  majorem  devotionem  ac  fervorem 
majus  obtinetur  meritum.  Ut  enim  docet  S.  Thomas  et  res  per 
seipsam  loquilur,  ille  qui  plus  laborat,  acquirit  plus  de  merito 
(Loc.  cit.).' 

45.  Cum  effectus  indulgentiarum  sit  remittere  non  culpas 
(vid.  n.  3),  sed  poenas  temporales,  consequitur,  peccatum  veniale 
non  remissum  quoad  culpam,  iion  posse  remitti  quoad  poenam, 
lllud  tamen  veniale  non  impedit,  quominus  remittatur  poena  aliis 
peccatis  jam  deletis  debita.  Sicut  enim  non  repugnat  culpam 
alicujus  peccati  venialis  remilti,  quin  aliorum  culpa  remittatur;  sic 
non  repngnat  deleri  poenam  venialium  aut  mortalium  remissorum, 
etsi  solvenda  remrmeat  poena  pro  uno  aut  pluribus  venialibus. 
Peccatum  ergo  veniale  quoad  culpam  non  remissum  posset  esse 
obex  ad  lucrandam  indulgentiam  omnino  plenariam,  seu  plenis- 
sime  plenariam  (S.  Alph.,  lib.  VI,  n.  534,  19°). 

En  igitur  aliud  caput,  ex  quo  in  Christifidelibus  oriri  potest 
inaequalitas  elfectus  indulgentiarum:  nempe  ab  aliquo  peccato 
veniali  quoad  culpam  non  deleto,  sive  ab  affectu  ad  aliquod  ve- 
niale;  hinc  eliam  ex  defectu  contritionis  et  c haritatis,  quo  fit  ut 
in  participatione  fructus  indulgentiarum  eo  inajor  vel  minor  sit 
remissio  poenarum  temporalium,  quo  major  vel  minor  est  culparum 
venialium  relaxatio  (Cf.  Minderer,  de  Indulgentiis,  part.  1,  n.  479). 

46.  Ilinc  patet  responsum  ad  dubium:  An  indulgentia  concessa 
ul  plenaria,  obtineri  saltem  possit  ut  partialis,  si  integra  obtineri 
nequeat,  v.  g.  propter  affectum  ad  aliquod  veniale?  Cui  respon- 
detur:  Affirmative,  quia  ex  modo  dictis  non  obstat  peccatum  ve- 
niale  aliquod    non    remissum,    quominus    poena  pro   aliis   debita 


^O  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN    GENKRE. 

remitlatiir.  Summus  aulem  Ponlifex,  concedendo  indulgentiam  ple- 
nariam,  non  praesumitur  velle  eam  reslringere  tanlum  ad  eos, 
(juibus  remittuntur  omnia  venalia  (qui  certe  pauci  sunt),  sed  potius 
illam  concedere  juxta  capacitatem  subjecli,  ut  remitlatur  saltem 
poena  venialium  illorum,  quorum  culpa  remissa  est  (S.  Alph.,  loc. 
cit.;  Lehmknlil,  v.  II,  n.  5:27). 

47.  Modus  ordinarius  elargiendi  indulgentias  is  semper  fuit, 
ut  ahqua  pia  opera  peragenda  praescribantur.  Sed  advertendum,  hu- 
jusmodi  opera  pia  praescripta  non  esse  causam  consecutae  remissio- 
nis  seu  indulgentiae,  scd  esse  conditiones  tantum  ad  eam  asse- 
quendam.  Causa  est  ipsa  concessio  inchdgentiae,  seu  est  ipsa 
absolutio  judiciaria  (loquendo  de  indulgentiis  pro  vivis)  annexam 
habens  solulionem  ex  tliesaiiro;  vel  ipsa  solutio  ex  eodem  the- 
sauro  (si  de  indulgentiis  pro  defunctis  sermo  sit)  facta  ab  aucto- 
rilate  concedentis. 

48.  Opera  praescripta  pro  acquirendis  indulgentiis  personaliter 
a  quolibet  fideh  fieri  debent,  excepto  casu,  quod  in  forma  indul- 
genliae  ahud  sit  expressum,  quod  nescio  an  umquam  concessum 
fuerit.  Ilinc  jejunium  ex.  gr.,  oratio  aut  ecclesiae  visitatio  pro  as- 
sequenda  aliqua  indulgentia  praescripta,  si  per  alium  peragantur, 
indulgentia  non  acquiritur.  Excipitur  eleemosyna,  quae,  juxta  omnes, 
per  ahum  fieri  potesl. 

49.  Ex  quo  opera  praescripta  personaliter  expleri  debent, 
consequitur,  fidelem  viventem  non  posse  pro  alio  fideli  vivente  in- 
dulgentias  lucrari.  Attamen  Summus  Pontifex,  interveniente  justa 
causa,  posset  quidem  concedere,  ut  vivus  pro  alio  vivente  indul- 
gentiam  lucretur.  Si  enim  hoc  modo  concedilur  vivis,  ut  possint 
lucrari  indulgentias  pro  defunctis  per  modum  suffragii ;  a  fortiori 
concedi  potest  inter  viventes:  nam  inter  eos  facilior  est  commu- 
nicalio  operum  et  satisfactionum  (Cf.  Suarez,  tom.  IV,  disp.  52, 
sect.  VII). 

Verum  id,  ut  innuimus,  a  praxi  Ecclesiae  est  omnino  alienum, 
neque  ullum  citari  potest  exemplum  talis  concessionis  reipsa  factae. 
Imo  generatim  nec  expedire  videtur,  ut  hujusmodi  facultas,  lu- 
crandi  nempe  indulgenliam  pro  aliis  viventibus,  concedatur;  quia 
cufn  ipsi  possint  sibi  subvenire,  non  expedit,  ut  dicit  Lugo,  fovere 
eorum  pigritiam,  ut  neque  satisfacere,  neque  etiam  indulgentias 
pro  se  lucrari  curenL 


CAP.   I.    DOCTRINA   THEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  27 

§ix. 

MEDIA   PRO    EXPIANDIS   IN    HAC    VITA    POENIS   TEMPORALIRUS. 

50.  Ad  expiandas  in  hac  vita  poenas  temporales,  quae  post 
remissionem  culpae  et  poeiiae  aeternae  luendae  supersunt,  duo 
media  Chrislifidelibus  praesto  sunt: 

1°  Peragere  opera  satisfactoria.  «  Neque  vero,  docet  Con- 
cilium  Trid.  (Sess.  14,  cap.  VIII)  securior  ulla  via  in  Ecclesia 
Dei  unquam  existimata  fuit,  quam  ut  haec  poenitentiae  opera 
homines  cum  vero  animi  dolore  frequentent.  »  Opera  satisfactoria, 
quibus  in  praesenli  vita  Cbrislifideles  possunt  temporales  poenas 
peccatis  debitas  expiare,  sunt  lum  illa  a  nobis  ipsis  sponte  susce- 
pta,  ut  ex.  gr.  oratio,  jejunium,  eleemosyna  etc,  tum  illa  quae 
nobis  in  Sacramento  poenitentiae  imponuntur,  tamquam  pars  in- 
tegralis  ejusdem  Sacramenti,  tum  denique  infirmitates,  calamitates, 
uno  verbo  flagclla,  patienter  tolerata,  quibus  Deus  sapienter  et 
misericorditer  ob  noslrum  spirituale  bonum  nos  affligit.  Unde  in 
cap.  IX  cit.  sess.  Conc.  Trid.,  De  operibus  satisfactionis,  habetur: 
Docet  praeterea  (Sancla  Synodus),  tantam  esse  divinae  munifi- 
centiae  largitatem,  ut  non  solum  poenis  sponte  a  nobis  pro  vin- 
dicando  peccato  susceptis,  aut  Sacerdotis  arbit?^io  pro  mensura 
delicti  impositis,  sed  etiam  (quod  maximum  amoris  argumentum 
estj  temporalibus  flagellis  a  Deo  inflictis,  et  a  nobis  patienter 
toleratis,  apud  Deum  Patrem  per  Christam  Jesum  satisfacere 
valeamus. 

2°  Lucrari  indulgentias,  quas  in  subsidium  infirmitatis 
nostrae  misericors  Deus  per  suam  Ecciesiam  nobis  ofl^ert.  Respectu 
siquidem  infirmitatis  nostrae,  indulgentia  est  proculdubio  medium 
pro  solvendis  poenis  temporalibus  longe  facilius.  Ecclesia  enim 
dum  indulgenlias  largitur,  quin  fideles  dispenset  a  poenitentiae  ope- 
ribus  et  a  ferenda  cruce  ad  imitationem  Jesu  Christi,  eos  tantum 
liberat  a  poenarum  temporalium  debito,  quod  ipsos  a  consecutione 
summi  boni  retardat,  supplendo  salisfactionis  nostrae  personalis 
defectui  ex  thesauro  Ecclesiae,  ofl^erendo  scilicet  Deo  in  compen- 
salionem  merita  infinita  Jesu  Christi  et  Sanctorum. 

51.  Diximus:  quin  Ecclesia  dispenset  fideles  a  poenitentiae 
operibus ;  quia  Ecclesia  dum  indulgentias  largilur,   unice  intendit 


28  PAHS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

poenas  leinporales  lidelibus  rite  dispositis  reiaxare  in  quanlum 
eaedem  mdulgeniiae  sunt  salisfactoriae  pro  peccatis  commissis: 
miniquani  vero  intendit  fideles  dispensare  a  poenis  hujus  vitae, 
seu  a  facieridis  dignis  poenilenliae  fructibus.  Poenae,  aerumnae,  ca- 
lamilates,  quibus  juxta  adorabilem  divinae  Providentiae  disposi- 
lionem  in  praesenti  vita  allligimur,  non  sunt  tantum  poenae  satis- 
factoriae  vel  vindicativae,  ordinatae  nempe  ad  praeteritorum  pec- 
catorum  vindictam  et  castigationem,  sed  sunt  eliam  medicinales 
seu  praeservativae,  nempe  elTicaces  ad  christianae  vilae  custodiam 
et  infirmitalis  medicamentum:  id  est  efficaces  sunt,  imo  necessariae 
ad  superandas  diabohcas  tentationes,  ad  reprimendas  et  debellandas 
malas  habitudines,  ad  reddendos  fideles  in  bello  contra  malum  for- 
liores  ac  vigiiantiores:  militia  est  enim  vita  hominis  super  ter- 
ram,  etper  multas  tribulationcs  oportet  introire  in  regnum  Dei. 

52.  Facile  est  ex  expositis  deducere,  quod  si  Christifidelis, 
mulliplicibus  poenis  temporaiibus  apud  divinam  justitiam  gravatus, 
ob  pigritiam  omiltat  in  praesenti  vita  eas  delere  sive  per  opera 
salisfactoria,  sive  per  indulgentiarum  acquisitionem,  debitum  suum 
inevitabiii  necessitate  solvere  Deo  debebit  in  Purgatorio,  cujus  poe- 
nae  absque  ulla  comparatione  duriores,  atrociores  longioresque  sunt. 

§  X. 

CONDITIONES   UT   INDULGENTIAE  APPLICARI  POSSINT  DEFUNCTIS. 

53.  Ut  indulgentiae  animabus  Purgatorii  applicari  possint,  duae 
speciatim  requiruntur  condiliones: 

V  Ut  tamquam  illis  applicabiles  in  Rescripto  Apostolico 
concedantur.  Nam  indulgentiae  vivenlibus  concessae,  nequeunt  ap- 
plicari  defunctis,  nisi  id  in  Rescripto  vel  Brevi  exprimalur,  cum 
pendeat  a  voluntate  concedentis. 

2°  Ut  adsit  intentio  talem  applicationem  faciendi,  prae- 
sertim  cum  indulgentia  vi  Rescripti  sit  applicabilis  tam  vivis  quam 
defunctis.  Tunc  enim  delerminare  oportet  subjectum,  pro  quo 
applicari  velit  indulgentia,  an  scilicet  pro  vivo  vel  defuncto. 

54.  Indulgenlia  defunctis  applicabilis,  applicari  potest,  juxta 
Raccolta  pag.  XIII,  vel  uni,  vel  pluribus,  aut  etiam  omnibus  ani- 
mabus  Purgatorii,  cum  suffragia  sint  divisibilia,  proindeque  in 
omnes  animas  distribui  possint. 


CAP.    I.    DOCTRINA   TIIEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  29 

55.  Fit  qnaestio  a  Theologis,  an  indulgenliae  applicatae  uni 
vel  aliquibus  animabiis,  prosint  omnibus?  Respondent  communiler 
Doctores,  tam  suffragia  quam  indulgentias  prodesse  omnibus  de- 
functis  quoad  gaiidium  quoddam  accidenlale:  charitas  enim  facit 
omnia  communia  hoc  sensu,  quod  omnes  qui  sunt  praediti  cha- 
ritate,  gaudent  de  bonis  ahorum,  ac  si  essent  propria.  Quoad  sa- 
tisfactionem  autem  et  liberationem  a  poena,  prosunt  tantum  iis, 
quibus  apphcanlur.  Hic  est  sensus  Ecclesiae,  omniumque  fidehum, 
el  haec  est  natura  satisfactionis,  ut  pro  uno  facta,  illi  speciahter 
prosit  et  non  alteri.  Quod  si  ille,  cui  apphcatur,  ea  non  indigeat, 
Deus  apphcat  alteri,  vel  redit  in  thesaurum  Ecclesiae  (Vid.  Bel- 
larm.,  cap.  XIV  circa  finem;  Billuart,  de  Indulg.  art.  VI). 

56.  Quaeri  ulterius  potest,  quomodo  apphcatio  indulgentiae, 
hciSi  pluribus  vel  omnibus  animabus  Purgatorii,  prosit  omnibus 
quoad  satisfactionem  ?  Respondetur:  si  haec  quaestio  referatur  ad 
indulgentiam  partialem,  applicatio  pluribus  vel  etiam  omnibus 
animabus  Purgatorii  quoad  effectum  facile  intelhgitur:  siquidem 
ejus  mensura  cum  sit  determinata,  ex.  gr.  septem  annorum  aut 
cenlum  dierum,  dividi  profecto  potest  in  multos.  Si  vero  quaestio 
referatur  ad  indulgentiam  plenariam,  quae  per  se  est  indeter- 
minata,  tunc  vel  dicendum,  Deum  determinare  certam  mensuram, 
quam  divideret  inter  plures;  vel  Deum  eligere  unam  animam, 
cui  indulgentiam  applicet,  ita  ut  si  divina  justitia  et  miseri- 
cordia  permittat,  illa  anima  plene  fiberetur  a  poenis  Purgatorii 
(Cf.  Lehmkuhl,  Theolog.  Moral.  vol  II,  n.  553). 

Porro,  si  spectetur  responsum  S.  Congregationis  Indulgentiarum 
diei  19  Junii  1880,  hoc  secundo  modo  doctrina  videtur  verior, 
quatenus  nempe  indulgentia  plenaria,  pluribus  aut  etiam  omnibus 
animabus  Purgatorii  apphcata,  uni  tantum  animae  prosit,  seu  ad 
unam  tanlum  hmitetur.  In  citato  decreto  quaerebatur : 

\um  apud  Trappenses  in  Missa,  quae  quotidie  celebratur 
pro  pluribus  (fratribus  scilicet,  propinquis  et  benefactoribus) 
indulgentia  altaris  ad  unum  ex  iis  limitetur? 

S.  Congregatio  respondit:  Afflrmative  (Decr.  auth.  N.  451 
ad  2°^). 

57.  Quamvis  hoc  responsum  ad  indulgentiam  plenariam  altaris 
privilegiati  tantuni  referalur,  conjicere  tamen  licet,  eamdem  esse 
mentem  S.  Sedis  quoad  ahas  indulgentias,  saltem  plenarias  de- 
funciis  appficabiles,  ita  ut  quaelibet  indulgentia  plenaria  uni  tantum 


30  PARS    I.    DE   INDULGENTIIS    IN   GENERE. 

proilesset  animao,  quam  Deus  plane  liberaret,   si,  ut  dictum   est, 
divina  juslilia  et  misericordia  ila  permitlerenl. 

58.  Diximus  per  quamdam  deductionem,  eamdem  esse  men- 
tem  S.  Sedis  quoad  alias  indulgentias,  saltem  plenarias;  quia 
etiam  quoad  partiales  non  omnino  conslat,  quod  una  eademque 
indulgentia  ex  mente  concedentis  sit  divisibilis  inter  plures:  clara 
enim  et  certa  declaratio  de  re  non  habetur.  Ex  altera  parte  certum 
esl,  partialem  quoque  indulgentiam  ex.  gr.  centum  dierum,  esse 
wiam  indulgenliam,  quae  ut  pluribus  animabus  prodesse  possit, 
pendet  ab  intentione  Summi  Pontificis  (Cf.  Tractatus  de  Indulgentiis 
ad  usum  Alumnorum  Seminarii  Archiep.  Mechhnien.  pag.  45). 

59.  In  praxi,  juxta  Guerra,  usus  laudabihor  erit  formare  in- 
tentionem  suffragandi  primum  animabus  ilhs,  erga  quas  pietate, 
justitia  et  gratitudine  adstringimur,  committendo  semper  nostrorum 
suffragiorum  distributionem  clementiae  ac  misericordiae  Dei,  vel 
precando  B.  Mariam  Virginem,  Matrem  misericordiae,  ut  ipsa  di- 
gnelur  illa  distribuere  (II  Tesoro  delle  Indulgenze,  pag.  144  et  seq.). 

60.  Verum,  quamvis  applicalio  in  particulari  facla  commen- 
danda  sit,  minime  tamen  est  necessaria  ad  hoc,  ut  indulgentiae 
prosint  defunctis.  Ex  verbis  enim  operis  Raccolta  supra  relatis 
apphcalio  fieri  potest  vel  uni,  vel  pluribus  animabus  determinatis, 
vel  in  genere  favore  omnium  animarum  Purgatorii:  quod  probat, 
indulgentias  prodesse  defunctis,  tametsi  earum  applicatio  sit  ge- 
neralis.  Expresse  quoque  pro  indulgentia  altaris  priviiegiali  id 
deciaravit  S.  Congregatio  Indulg.  in  cilato  decreto  19  Junii  1880 
ad  3"".  Declaravit  nempe,  privilegium  altaris,  seu  indulgentiam  ple- 
nariam  non  evadere  inutilem  ex  eo,  quod  ea  non  uni  determi- 
natae  animae,  sed  pluribus  a  Christifideli  applicetur,  etiamsi  ex 
mente  concedentis  uni  tantum  prodesse  possit.  De  hac  re  redibit 
quaestio,  ubi  sermo  erit  de  applicatione  indulgentiae  altaris  pri- 
vilegiati. 

§  XI. 
DIVISIO  indulgentiae. 

61.  Indulgentia  multipliciter  distinguitur: 

1°  Hatione   ejfectus,  alia  est  plenaria   seu   totalis,   quae 
lotam  poenam  lemporalem  remittit.   Aha  non  plenaria    seu  'par- 


CAP.    I.    DOCTRINA   THEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  31 

tialis,  qiiae  partem  lantiim  poenae  remittit,  majorem  vel  minorem 
jiixla  tenorem  concessionis.  Haec  lamen  indulgentia  partialis  polest 
per  accidens  esse  tolalis  sen  plenaria,  si  forte  ille,  qui  eam  obti- 
net,  non  plns  poenae  Deo  debeat.  Indulgenliae  partiales  semper 
determinantur;  quare  conceduntur  indulgentiae  ex.  gr.  centum  die- 
rum,  seplem  annorum,  quadragenarum  etc,  quibus  significatur, 
tantam  remissionem  poenae  concedi,  quanta  obtineretur,  si  poeni- 
lentia  perageretur  juxta  veterem  praescriplionem  tot  diebus,  annis 
et  quadragenis.  —  «  Induigentia  quadrageme,  scribit  Bellarminus 
de  Indulg.  Lib.  1.  cap.  IX,  significat  remissionem  poenitentiae,  quae 
quadraginta  continuatis  diebus  in  jejuniis  aliisque  labotHosis 
operibus  agenda  fuisset.  Quae  quadragena,  quando  imperabatur 
acrior,  ita  ut  solo  pane  et  aqua  contenti  esse  deberent  qui  eam 
peragebant,  carena  dici  solebat,  quod  videlicet  carentiam  omnium 
fere  ciborum  contineret  ».  —  Indulgentia  septenae  est  remissio  tan- 
tae  poenae,  quanta  condonaretur  per  septem  annorum  poenitentiam 
juxta  antiquos  canones  poenitentiales  peractam. 

Collige:  quando  in  Bullis  vel  Brevibus  conceditur  indulgentia 
septem  annorum  vel  cenlum  dierum  etc.  non  esse  hunc  sensum, 
ul  aliqui  putant,  quod  bomo  per  acquisitionem  talis  indulgentiae 
liberetur  a  poenis  Pargatorii  luendis  spatio  septem  annorum  vel 
centum  dierum;  sed  potius  significatur,  hominem  praedictas  in- 
dulgentias  lucrantem,  lantam  poenae  remissionem  obtinere,  quan- 
tam  obtinuisset,  si  tanto  tempore  poenitentias  juxta  antiquos  ca- 
nones  egisset,  nbn  habita  ratione,  qaia  brevi  aut  longiori  tempore 
commoraturus  faisset  in  Purgatorio.  Et  sane  in  ipsa  forma  indul- 
gentiarum  non  dicitur:  relaxamus  tot  annos  poenae,  sed  poe- 
nitentiae. 

CI.  P.  Palmieri  putat,  quadragenas  seu  quadragesimas  non 
esse  aliquid  praeter  vel  extra  ipsos  annos;  sed  quia  in  veteri 
disciplina  major  erat  poenitentia,  quae  tempore  quadragesimae  per- 
agebatur,  ut  idcirco  major  expiatio  peccati  obtineretur;  hinc 
specialis  mentio  fit  quadragenarum,  ut  intelligatur,  illam  quoque 
poenae  remissionem  concedi,  quae  illi  speciali  poenitentiae  respon- 
deret.  Ilinc  etsi,  prosequitur  laudatus  Auctor,  explicita  mentio 
quadragenarum  non  fieret  in  concessione  indalgentiae  tot  annorum, 
eae  implicile  inlelliguntur.  \nnus  enim  pocnitentiae,  juxta  veteres 
canones,  specialem  poenitontiam  in  quadragesima  complectebatur. 
(Palmiei'i-Ballerini,  Opus  theolog.  morale  etc.  vol.  V,  p.  054). 


32  PARS   1.    DE    INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

lliijusmoili  lamen  opinionem  nos  invenire  non  poliiimus  apud 
Auclores,  (juos  consulnimus. 

2*  Uallonc  objccli,  cui  inbaerere  censetur,  inclulgenlia  lum 
plenaria  tum  partialis,  alia  est  localis,  quae  alTixa  est  alicui  loco, 
V.  gr.  ecclesiae,  altari,  statuae  vel  imagini  in  aliqua  capella  exi- 
stenti;  —  alia  7'ealis,  quae  adnectitur  alicui  rei  mobili  seu  por- 
tatili,  ex.  gr.  cruci,  coronae,  numismati,  parvis  statuis  etc. ;  —  alia 
pevsonalis,  quae  independenter  a  loco  et  re,  conceditur  directe  et 
immediate  personis,  v.  g.  orantibus,  communicantibus,  tali  con- 
fraternitati  vel  religiosae  familiae  etc. 

Ut  per  se  patet,  indulgentiae  tam  locales  quam  reales  adne- 
cluntur  quidem  immediaie  pio  loco  vel  rei  mobili,  sed  mediate 
conceduntur  fidelibus,  talem  ecclesiam,  ex.  gr.  visitanlibus,  vel  lale 
objectum  plum  penes  se  devote  habentibus.  Realis  insuper  est  fere 
semper  etiam  personalis,  quatenus  ordinarie  solus  dominus  seu 
possessor  pii  obiecti,  cui  adnexa  est  indulgenlia,  eam  lucrari 
valeat. 

Divisionem  indulgenliae  in  personalem,  localem  et  realem 
clare  explicat  eximius  Doctor  Suarez  sequenti  modo: 

«  Licet  soli  homines  sint  capaces  indulgentiarum,  nihilominus 
aliquando  dicuntur  concedi  indulgentiae  piis  locis  vel  piis  rebus, 
ut  imaginibus,  aut  granis  seu  calculis  benedictis.  Unde  sicut  di- 
stinguitur  interdictum  in  locale  et  personale,  ita  non  incommode 
distinguunt  aliqui  indulgentiam  in  personalem  et  localem,  quibus 
tertium  membrum  addunt,  vocantque  indulgentiam  realem.  Quae 
omnes  indulgenliae  in  hoc  conveniunt,  quod  omnes  ordinantur  ad 
usum  ipsorum  hominum,  et  in  eis  solis  habent  effectum,  ac  de- 
nique  omnes  sunt  absoluliones  seu  remissiones  alicujus  poenae 
temporalis. 

Ditlerunl  tamen,  quia  indulgentia  personahs  ita  conceditur 
personae,  ut  illi  quasi  inhaereat  talis  favor  seu  gratia,  quia 
illi  directe  fit:  unde  quocumque  pergat,  illam  secum  defert,  ut 
sic  dicam.  At  vero  indulgentia  localis  quodammodo  inhaeret  loco 
in  ordine  ad  personas.  Ilujusmodi  enim  indulgentia  dicitur  con- 
cedi  loco,  quia  conceditur  hominibus  in  tali  loco  orantibus,  vel 
aliud  pium  opus  ibi  exercentibus,  et  ideo  censetur  favor  ille 
quasi  inhaerere  loco,  quia  in  illo  lantum  et  non  in  alio  talis  in- 
dulgentia  obtinetur,  nec  effectus  ejus  communicalur  hominibus  nisi 
medianle  loco.  Et  quoad   hoc    similis   est   alia    indulgentia,  quae 


CAP.   I.    DOCTHINA    TIIEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  33 

realis  appellalar,  solnnique  differt,  quia  non  conceditur  in  gratiam 
aliciijus  loci  immobilis,  sed  alicujus  rei  mobilis,  ut  est  imago 
aliqua,  Agnus  Dei,  rosarium  et  similia,  quibus  proiiuie  censeiur 
in/uierere  talis  favor,  et  cum  eis  quasi  deferri,  et  per  eas  ho- 
minibus  communicari,  ila  ut  omnes  qui  coram  lali  imagine  orant, 
vel  per  lalia  grana  vel  rosaria,  etc,  talem  remissionem  conse- 
quanlur.  Atque  ita,  non  obslante  hac  divisione,  semper  verum  est 
solos  homines  viatores  esse  capaces  indulgentiarum,  quantum  ad 
effectum,  seu  finem  earum,  quamvis  interdum  hic  favor  dire- 
cle  et  immediate  concedatur  ipsis  hominibus,  aliquando  vero 
mediante  loco  vel  alia  re  sacra  »  (Suarez,  disp.  52,  sect.  1. 
tom.  IV). 

3"^  Ratione  durationis  seu  temporis,  indulgentia  aha  est 
teniporaria,  quae  ad  tempus  determinatum,  puta  ad  septennium; 
aha  perpelua,  quae  in  perpetuum  vel  sine  ullo  termino  praefixo 
conceditur. 

62,  Inter  indulgenlias  celebris  est  illa,  quae  sub  nomine  Ju- 
bilaei  venit.  Jubilaeum  idem  est  quoad  effectum  ac  ceterae  in- 
dulgentiae  plenariae,  a  quibus  proinde  accidentaliter  tantum  differt, 
ratione  scilicet  solemnitatis  et  privilegiorum,  quae  ipsi  adnectuntur, 
ut  sunt  facultates  Confessariis  collatae  absolvendi  a  quibusdam  ca- 
sibus  reservalis,  commutandi  aliqua  vota  simplicia  etc.  Quare 
definilur:  Indulgentia  plenaria  solemnis  cum  privilegiis  adnexis, 
a  Summo  Pontifice  concessa  fidelibus  certa  pia  opera  pera- 
gentibus. 

§  XII. 


EXPLICANTUR    QUAEDAM   VOCES   SEU   FORMULAE,   QUAE   IN 
NONNULLIS   ANTIQUIS   INDULGENTIARUM   CONCESSIONIBUS  REPERIUNTUR. 

63.  Sciendum  est,  auctores  fere  omnes  qui  de  Indulgentiis 
traclant,  commemorare  indulgentiam,  quae  dicitur  plena,  plenior, 
plenissima.  Fundamentum  huius  distinctionis  desumptum  est  ex 
Kxtrav.  Antiquorum,  de  Poenit.  et  Remiss.,  ubi  habetur  quod  Pon- 
tifex  Bonifacius  VIII  pro  anno  Jubilaei  1300,  non  solum  plenam 
eipleniorem,  sed  plenissimam  concessit  veniam  peccatorum.  Verum 
quoad  cffectum  remissionis  poenae  temporalis   nullum   inter  eas 

3 


3V  PARS   I.    DK    INDULGENTIIS    IN    GENERK. 

inlercedll  discrimon.  ciim  non  soliim  indulgentia  plenissima,  sed 
eliam  pleiut  et  plenior  in  rite  disposilis  conferat  remissionem 
omniiini  poenaruni  teniporaliuni,  quae  pro  peccatis  quoad  culpam 
deletis  Deo  debenlur.  Ita  enim  docet  modernus  slylus  Curiae  Ro- 
manae  plurimorum  jam  aiuiorum  usu  sapienlum  judicio  roboratus, 
Ouare  pei'  illum  loquendi  modum  Pontifex  non  aliud  inlendit,  nisi 
concedere  indulgenliam  adeo  plenam,  prout  Clavium  potestas  se 
extendit:  sicut  Papam  interpretalum  fuisse  in  Consistorio,  testatur 
Glossa  ibidem,  v.  Plenissimam. 

64.  Nihilominus  quoad  specialia  privilegia  et  adnexas  facul- 
tates,  potest  utique  cum  pluribus  gravibusque  Auctoribus,  sequens 
inter  praefatas  indulgentias  poni  discrimen:  ut  scilicel  indulgentia 
dicatur /;/e/?rt  seu  plenaria,  quando  tota  poena  adhuc  in  foro  Dei 
debila  remiditur;  plenior,  quando  potestas  extraordinaria  absolvendi 
a  casibus  et  a  censuris  reservatis  superadditur;  plenissima,  quando 
praeter  haec,  etiam  poteslas  dispensandi  in  votis  et  hujusmodi 
vinculis  communicatur  (Cf.  Mastrius,  Reiffenstuel,  Kazenberger, 
Ferraris  etc.  de  Indulgentiis). 

65.  Nonnullae  aliquando  occurrunt  indulgentiae,  quibus  abso- 
lutio  a  poena  et  culpa  concedi  dicitur.  Supposito  quod  revera 
Summi  Pontifices  liujusmodi  locutione  usi  fue7'int,  Theologi  ita 
communiter  eamdem  explicant: 

a)  Locutio  a  culpa  in  praesenti  loco  idem  significat,  quod 
ab  efjectic  et  reatu  poenae;  nam  etiam  in  divinis  Lilteris  nomine 
peccati  inlelligitur  interdum  poena  temporahs  pro  culpis  debita, 
juxla  illud:  Sancta  ergo  et  salubris  est  cogitatio  pro  defunctis 
exorare,  ut  a  peccatis  solvantur;  et  est  praxis  Ecclesiae  sic  vocare 
poenarum  realus,  ut  patet  ex  phiribus  collectis,  quibus  utilur  in 
Oflicio  et  Missis  defunctorum. 

b)  Vel  intelligendum  est  cum  Bellarmino,  id  propterea  dici, 
quod  indulgentia  conjungitur  ordinarie  cum  Confessione  sacra- 
mentali,  ex  quo  fil,  ut  qui  per  Sacramentum  Poenitentiae  fuit 
absolutus  a  culpa,  per  indulgentiam  absolvatur  a  poena. 

c)  Vel  sic  dicitur,  ut  explicat  Graffms  (Decisiones  aureae 
Lib.  IV,  cap.  14,  n.  j3),  quia  ibi  remittitur  culpa  a  Deo  per  con- 
Iritionem,  quae  praeexigitur,  et  poena  a  Papa  per  indulgentiam, 
quae  subsequilur. 

d)  Vel  tandem  modus  ille  h)quendi  ita  intelligendus  est, 
quod  ex  vi  illorum  verborum  concedatur  nedum  indulgentia  poe- 


CAP.    I.    DOCTRINA   THEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  35 

narum  peccalorum,  sed  etiam  facultas,  ut  quis  absolvi  possit  sa- 
cramenlaliter  ab  omnibus  peccatis  etiam  reservatis  (Bellarminus, 
Suarez,  Mastrius). 

66.  Diximus:  supposilo,  quod  revera  Summi  Pontifices  hu- 
jusmodi  locutione  usi  fuerint:  siquidem  Benedictus  XIV  talem 
formulam  valde  suspectam  habet,  imo  eam  attribuit  quaestoribus, 
qui  ante  Concilium  Tridentinum  colligebant  eleemosynas,  indul- 
gentias  eodem  tempore  publicantes.  «  liujusmodi  dicendi  formula 
trihuitur  praeteritorum  saeculorum  quaestoribus,  quos  licet  af- 
firmare  veros  fuisse  auctores  tempestatum,  quas  Ecclesia  propter 
Indulgentiarum  causam  perpessa  est  ».  Id  etiam  roborat  aucto- 
rilate  celebris  Cardinalis  Cusani,  Apostolicae  Sedis  per  Germaniam 
Legati,  qui  in  Synodo  Provinciali  Magdeburgi  per  ipsum  celebrata, 
fidenter  asseruit,  Apostolicam  Sedem  numquam  consuevisse  indul- 
gentias  impertiri  hac  adhibita  locutione:  a  poena  et  culpa  (De 
Synod.  dioec.  Lib.  Xlll,  cap.  XVllI,  n.  VII). 

67.  Indulgenlia  quae  datur  de  poenitentiis  injunctis.  In  indul- 
gentiarum  concessionibus,  praesertim  anliquis,  non  raro  reperitur 
formula:  de  poenitentiis  injunctis.  Cum  enim  olim  poenilentiae 
sacramentales  imponerentur  pro  gravibus  peccatis  juxta  praescri- 
ptum  canonum  poenitentialium,  atque  poenitentiae  hujusmodi  graves 
essent  et  onerosae,  modus  elargiendi  indulgentias  tahs  erat,  ut  per 
eas  illa  poena  relaxaretur,  quam  fideles  per  poenitentias  in  Sa- 
cramento  Confessionis  sihi  injunctas  consecuti  fuissent.  Certum 
quidem  est,  ob  supremum  Sacramenti  Poenitentiae  tribunal,  neminem 
posse  absolvere  ab  onere  injunclae  poenitentiae  directe,  Sacerdotis 
senlentiam  irritando,  vel  in  ea  dispensando,  bene  vero  indirecte 
per  subtractionem  debili  alicujus  satisfactionis^  auferendo  scilicet 
per  indulgentiarum  dispensationeni  reatum  poenae  temporalis. 
Comparato  siquidem  indulgentiae  effectu,  nempe  remissa  poena 
temporali,  ipso  jure  et  facto  toUitur  necessitas  poenitentiae  injun- 
ctae,  et  ideo  etiam  cessal  per  se  obligatio  ejus  (Cf.  Suarez,  disp. 
oO,  secL  2,  n.  G;  Theodorus,  part.  1,  pag.  234-236). 

68.  Sed  notandum,  per  indulgentias  concessas  de  poenitentiis 
injunctis  remitti  quidem  poenitentias  sacramentales,  quntenus  sunt 
punitivae  seu  solutivae  j)oenae  temporalis,  non  vero  illas,  quae 
a  Confessario  imponuntur  ad  cohibendas  passiones,  qua  ratione 
curant  spirituales  animarum  morbos,  et  a  futuris  criminibus  prac- 
servanl,  quaeque  proinde  medicinalcs  nuncupantur.  Nam    per  in- 


3(»  PARS   I.    I)E   INDULr.ENTIIS   IN   GENERE. 

dnlgentias  non  cohibcntnr  vitia,  neqne  inordinatae  passiones,  cum 
ad  id  non  ordinentnr  indnlgentiae,  sed  tantum  ad  relaxandum 
poenae  leniporalis  reatum  (Cf.  cit.  Auctores). 

69.  Advertimns  etiam,  plures  Auctores  cum  Divo  Thoma, 
Suarez  et  Theodoro  a  Spiritu  Sanclo  defendere  sentenliam,  quod 
indulgentiae  de  injunctis  poenitentiis  extendantur  etiam  ad  pecca- 
torum  poenas.  pj^o  cjuibus  poenitentiae  in  Sacramento  Confessionis 
injunctae  non  sunt,  sed  pro  quibus  injungi  polerant.  Nam,  inquit 
Snarez,  illa  adjectio,  a  poenitentiis  injunctis,  non  est  reslrictiva, 
sed  potius  ampliativa:  quia  majus  quid  videtnr  remittere  poenas 
pro  quibus  sacramentalis  poenitentia  jam  est  injuncta,  quam  reli- 
quas  poenas.  Ergo  cui  conceditur  indulgentia  de  poenitentiis  injun- 
ctis,  non  negatur  de  non  injunctis,  si  vel  alias  non  habeat,  vel  nolit 
ilias  sibi  rtilaxari.  Lege  hunc  eximium  Doctorem,  qui  late  rem 
demonslrat  in  disputalione  oO,  sect.  111,  n.  14  et  sqq.;  et  vide 
etiam  Theodorum  part.  1,  pag.  240  etc.  Doctrina  Suarezii  et  Theo- 
dori  confirmari  posse  videtur  ex  formula  qua  Romani  Pontifices 
utuntur,  licet  raro,  in  quibusdam  ex  recentioribus  concessionibus. 
Verba  sunt  ista  vel  his  simiha:...  indulgentiam  centum  (vel  ter- 
centum  etc.)  dierum  de  injunctis  eis  seu  alias  quomodolibet  de- 
bitis  poenitentiis  in  forma  Ecclesiae  consueta  relaxamus  etc.  (Vid. 
Rescr.  aulh.  pag.  687  in  nota). 

70.  Verum  disciplina  Ecclesiae  in  elargiendis  indulgentiis  de 
poenitentiis  injunctis  est  aliquantum  mutata.  Nam  nonnulli  Ro- 
mani  Pontifices  declararunt,  se  per  concessionem  indulgentiarum 
et  Jubilaei  nolle  auferre  obligationem  implendi  poenitentias  sacra- 
mentales,  quas  lucraturis  quoque  Jubilaeum  injungi  voluerunt. 
Benedictus  XIV^  in  Conslitutione  Inter  p?^aete7^itos  qnosid  .]uh\\3ieum 
anni  17;i0  sequentia  docuit:  «  Unum  tantummodo  reliquum  erat, 
ut  super  impositione  poenitentiae  a  Confessario  non  omittenda 
diceremus,  quoniam  poenitens,  qui  indulgentiam  consecutus  erat, 
non  teneri  dicebatur  ad  eamdem  implendam.  Cum  autem  hujus- 
modi  ratio  laxior  visa  esset,  Instructione,  de  qua  n.  XXVI 
afjitur,  mentem  nostram  declaravimus ,  slatuentes,  salutarem 
poenitentiam  a  Confessario  injungendam  esse  poenitenti,  etiamsi 
hic  ad  recipiendum  Jubilaeum  praeparatus  sit,  ex  quo  sane 
poenitentis  obligatio  exoritur  eamdem  adimplendi  ». 

Etiam  Leo  XII  in  Rulla  Jubilaei  anni  1825,  quae  incipit,  Ca- 
ritate  Christi,  praemonuit,  se  nolle  auferre  obligationem  poeniten- 


CAP.    I.   DOCTRINA   THEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  37 

tiae  imponendae  a  Confessario,  rationenique  reddit:  quia  satisfaciio 
est  pars  Sacramentiy  qiiod  non  est  relinquendiim  incompletum, 
Quapropter,  stante  praesentl  oeconomia,  si  identidem  nunc 
quoque,  veteri  forma  servata,  dantur  indulgentiae  de  poenitentiis 
injunctis  (quod  raro  quidem  accidil),  eae  accipiendae  videntur  de 
poenitentiis  injunctis  a  canonibus,  seu  quae  juxta  eos  injungi  pos- 
sent  aut  deberent  (Vid.  Palmieri-Ballerini,  Opus  Theol.  Morale  in 
Busenbaum  medullam,  vol.  V,  de  Indulg.  n.  3G,  pag.  628,  edit  2*). 

71.  Ceterum  hic  agitur  de  re,  quae  tota  pendet  a  voluntate  Summi 
Pontificis,  cui  commissa  est  indulgentiarum  dispensatio.  Si  proinde 
ahcui  Pontifici  a  praesenti  oeconomia  recedere  videbitur  et  ad  ve- 
terem  Ecclesiae  morem  redire,  concedendo  indulgentias  ita,  ut  per 
eas  illa  poena  temporahs  remitteretur  pro  qua  peragenda  esset 
poenitentia  sacramenlahs,  id  totum  in  potestate  ejus  est:  videHcet, 
in  facultate  Romani  Pontificis  est  concedere  indulgentias,  per  quas 
fidehbus  remittantur  poenitentiae  sacramentales,  quatenus  hae  sunt 
punitivae  seu  solutivae  poenae  temporahs,  impositae  nempe  a 
Confessario  ad  praeteritorum  peccatorum  vindictam  et  castiga- 
tionem. 

72.  Demum  notamus  cum  Passerino,  qui  rem  confirmat  au- 
ctoritate  Card.  de  Lugo,  Confessarium  lempore  indulgentiae  posse 
leviores  poenitentias  injungere,  obhgando  poenitentem  ad  lucrandam 
indulgentiam.  Nam  ad  hoc  indulgentiae  conceduntur,  ut  poenitentes 
subleventui-.  (Quaest.  IX,  n.  107). 

§  XIII. 

POTESTAS   CONCEDENDI   INDULGENTIAS. 

73.  Sermo  inslituitur  de  subjecto,  in  quo  resideat  potestas 
dispensandi  indulgentias.  Sed  praemittendum,  duobus  modis  posse 
ahquem  indulgentias  concedere:  l""  potestate  ordinaria,  quae  ni- 
mirum  ordinario  jure  cum  ipso  officio  connectitur;  2°  potestate 
delegata,  quae  scihcet  communicatur  ab  eo,  qui  ordinario  jure  il- 
lam  dare  potest,  alleri  vices  ejus  exercenti.  Jam  vero  iMinistris 
Clavium  tanlum,  iis  nempe  qui  jure  divino  Ecclesiae  praesunt, 
competit  potestas  ordinaria  concedendi  indulgentias,  ita  tamen  ut 
«  potestas  faciendi  indulgentias  plene  resideat  in  Papa,  quia  po- 
test  facere  proul  vult,  causa  tamen  existente  legitima;   sed   in 


38  PARS    I.    DK   INDUT.GENTIIS   IN    GENERE. 

Episcopis  esl  laxata  secundum  onUnationcm  Papae;  et  ideo  pos- 
sunt  faccre  sccundum  quod  eis  est  taxatum,  et  non  amplius  ». 
(S.  Tliomas,  Siippl.  q.  26,  arl.  3).  Hinc: 

1"  Romanus  Pontifex  tanlum,  ulpole  qui  solus  habet  in  Ec- 
clesia  pleniludinem  potestalis  et  jurisdictionem  in  fideles  universos, 
concedere  polest  indulgentias  sive  partiales  sive  plenarias  toti  orbi 
catholico;  ipse  solus  ob  potestalem  quam  liabet  in  Ecclesiae  the- 
saurum,  ciijus  est  supremus  dispensalor,  concedere  potest  indul- 
gentias,  (luae  sint  defunctis  applicabiles,  Et  quamvis  animae  in 
Purgatorio  detentae  non  subdantur  iurisdictioni  Summi  Pontificis, 
tamen  Pontifex  iUis  concedit  per  modum  suffragii  indulgentias, 
quia  suflicit  esse  subditum  illum,  qui  pro  defunctis  eas  hicratu- 
rus  est. 

i2°  Episcopi  (residentiales)  possunt  ex  Concilio  Lateranensi 
IV  sub  Innocentio  III  celebrato  concedere  suis  subditis  dioecesa- 
nis,  etiam  extra  dioecesim  existentibus,  indulgentiam  40  dierum\ 
indulgentiam  vero  unius  anni  in  dedicatione  seu  consecratione 
ecclesiae,  sive  ab  uno  solo,  sive  a  pluribus  Episcopis  dedicetur. 
Pro  anniversario  autem  dedicationis  quadraginta  dies  tantum.  Has 
indulgentias,  (quas  nempe  Episcopus  confert),  etiam  Reiigiosi  exem- 
pti,  juxta  communem  Theologorum  senlentiam,  lucrari  possunt; 
quia,  ut  ait  Dens  apud  Scavini,  non  obslat  privilegium  exemptionis, 
quoniam  in  re  favorabili  se  subjiciant  Episcopis.  Haec  ratio,  quae 
a  pluribus  Theologis  adducitur,  non  approbatur  a  cl.  P.  Passerini, 
qui  ita  de  re  scribit:  «  Nomine  vero  subditorum  hic  veniunt  Reli- 
giosi,  seu  alii  exempti  habitantes  intra  dioecesim.  Non  quia,  ut 
volunt  aliqui,  Religiosi  possint  se  subjicere  Episcopis,  sed  quia  in 
favorabilibus  veniunt  sub  nomine  civium  et  incolarum,  et  sunt  par- 
licipes  communium  bonorum,  non  obstante  exemptione...  Et  idem 
dicitur  de  advenis  »  (Quaest.  83,  n.  622). 

Insuper  cum  ex  decreto  S.  Congregationis  Indulgentiarum  in 
una  Syracusana  de  die  24  Januarii  1846  (Decr.  auth.  N.  333), 
possit  Episcopus  alicui  loco,  imagini,  allari  etc.  adneclere  indul- 
gentiam  lucrandam  a  visitantibus  illum  locum,  imaginem  seu 
allare,  inferri  posse  videtur,  non  subditos  lantum,  sed  etiam  alie- 
nigenas  illa  loca  visitantes,  eamdem  lucrari  posse.  Quare  cum 
dicitur,  Episcopos  suis  subditis  dumtaxat  concedere  posse  indul- 
gcntias,  id  esset  inlelligendum  de  indulgentiis  personalibus,  non 
autem   localibus.  (Cf.  Ceringer,  p.  39;  Maurel,  p.  39). 


CAP.    I.    DOCTniNA    THKOLOGICA   DE   INDIJLGENTIIS.  39 

Ex  dictis  facile  deducilur,  Episcopos  non  posse  concedere  in- 
dulgentias  pj^o  defunctis,  cum  haec  facultas  non  fuerit  eis  concessa 
nec  a  sacris  Canonibus  nec  a  Suinmis  Ponlificibus. 

o°  Archiepiscopi  easdem  ac  Episcopi  concedere  possunt  in- 
dulgentias,  et  id  tum  in  propria  dioecesi,  tum  in  dioecesibus,  quae 
respectivam  eorum  provinciam  constituunl,  et  quidem  etiam  extra 
tempus  visilationis  (Ex  Cap.  Nostro  de  poenit.  et  remis.). 

Quapropter,  Archiepiscopi  post  benedictionem  cum  Ven.  Sa- 
cramento  seu  post  alias  funcliones,  non  octoginta,  sed  solummodo 
quadraginta  dierum  indulgentiam  imperliri  possunt  fideUbus 
(Decr.  'n  Febr.  1847;  Decr.  auth.  N.  336;  Cf.  etiam  Decr.  16 
Nov.  1711  apud  Rescr.  auth.  n.  9). 

4"  Archiepiscopi  et  Episcopi  titulares,  utpote  non  habentes 
ordinariam  jurisdictionem,  nullam  concedere  possunt  indulgentiam. 
Idem  dicendum  de  Episcopis  coadjutoribus  etiam  cum  futura  suc- 
cessione,  qui  pariter  per  se  nequeunt  concedere  indulgentias  (Coliet, 
de  Indulg.  edit.  Migne,  tom.  18,  pag.  557,  n.  81). 

5''  Episcopi  electi  et  confirmati,  licet  non  consecrati,  elar- 
giri  possunt  indulgentias,  cum  talis  potestas  non  ordinis,  sed  ju- 
risdiclionis  sit  (Suarez,  tom.  IV,  disp.  55,  sect.  III,  n.  18;  Ferraris 
verb.  Indulg.  art.  11,  n.  9). 

6°  Cardinales,  praeter  indulgentias  quas  concedere  possunt, 
si  sint  Episcopi  seu  Archiepiscopi,  in  suis  respectivis  dioecesibus 
sive  provinciis,  concedere  etiam  possunt  indulgentiam  centumdie- 
ru7n  in  ecclesiis  suorum  titulorum,  et  id  etiamsi  non  sint  nec 
Episcopi,  nec  presbyleri.  Haec  tamen  potestas  non  a  jure  est  eis 
concessa,  sed,  ut  nonnulli  opinanlur,  vivae  vocis  oraculo. 

7°  Patriarchae  et  Primates,  ob  talem  dignitatem  nullam 
habent  ex  jure  communi  potestatem  concedendi  indulgentiam.  Pos- 
sunt  tamen  qua  Arcliiepiscopi  eamdem  concedere,  non  in  toto 
Patriarchalu  vel  Primatu,  sed  tanlum  in  provincia  sui  Archiepisco- 
palus,  de  qua  sola  loquitur  textus  in  cap.  Nostro  (Cf.  Suarez, 
loc.  cit.  n.  21). 

8°  Nuntii  et  Legati  Apostolici  subditis  suae  nuntiaturae  et 
legationis  possunt  pro  quocumque  opere,  non  vi  juris  communis, 
sed  ex  commissione  Summi  Pontificis,  concedere  indulgentiam  cen- 
tum,  vel  hiscentum,  vel  etiam  tercentum  dierum;  minus  tamen 
(juam  unius  anni.  Pro  templo  autem  seu  capella  concedere  pos- 
sunt  indulgentiam  septem  annorum   el   septem   quadragenarum 


40  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

pro  illis  qui  confessi  et  sacra  Communione  refecli,  in  eo  loco  de 
more  oraverint  ad  inlenlionem  Snmmi  Ponlificis  (Ferraris  loc.  cil. 
n.  ±2;  lieringer,  Les  Indulgences,  tom.  1,  p.  41). 

9°  a)  Poenitentiarius  Major  concedit  indulgenliam  centum 
dienmiy  non  quod  adsit  aliquod  jus,  sed  ex  vivae  vocis  oraculo 
aut  consuetudine,  Papa  sciente  (Ferraris  et  Suarez  loc.  cit.  et 
Melala,  Manuale  de  Indulgenliis,  pag.  29). 

Nunc  autem  dicla  facultas  concedendi  indulgentiam  centum 
dierum  iis,  qui  se  poenitentiali  virga  tangendos  pie  reverenterque 
in  tribus  Urbis  Basilicis  submiserint,  est  summo  Poenitentiario 
expresse  concessa  ab  Innocentio  XII  Constit.  Romanus  Pontifex, 
et  postea  confirmala  a  Benedicto  XIV,  Constit.  Pastor  bonus  (Fer- 
raris  et  Melata,  ibid.). 

b)  Quoad  Poenitentiarios  Minores  sciendum  est,  quod  ex  con- 
cessione  Benedicti  XIV,  8  Februarii  1748,  tam  ipsi  Poenitentiarii 
ictum  seu  tactum  poenitentialis  virgae  praebentes,  quam  utriusque 
sexus  Christifideles  eumdem  ictum  seu  tactum  humiliter  el  corde 
saltem  conlrito  recipientes,  lucrantur  qualibet  vice  indulgentiam 
viginti  dierum  (Cf.  iMelata,  loc.  cit.  in  nota). 

Apostolica  Sedes  eamdem  gratiam  aliquando  concessit  aliis 
etiam  Poenitentiariis  exlra  Urbem.  Sic  Benedictus  XIV,  per  Rescri- 
ptum  S.  CongregiUionis  Indulg.  die  10  Maji  1752,  eam  in  perpe- 
luum  concessit  quatuor  Poenitentiariis  ecclesiae  conventus  Lezay- 
scensis  Ordinis  Minorum  in  Polonia.  Clemens  XIII,  die  13  Decem- 
bris  1708,  idem  privilegium  indulsit  duobus  Poenitentiariis  Ordinis 
Carmelilarum  Discalceatorum  Beldiezovic,  pariter  in  Polonia  (Rescr. 
auth.  N.  188  et  280). 

10''  Praelati  Episcopo  inferiores,  quamvis  in  ceteris  potestate 
gaudeant  quasi  episcopali,  non  possunt  tamen  ullas  indulgentias 
elargiri,  cum  id  nullibi  reperiatur  eis  concessum.  Hinc  nec  Vicarii 
Generales  vel  Capitulares,  nec  Abbates  Generales  vel  Praelati  nul- 
lius,  nec  Generales  Ordinum  religiosorum,  nec  Provinciales  vel 
Visilatores,  nec  Parochi  vel  Confessarii  possunt  indulgentias  con- 
cedere  sine  expressa  Summi  Pontificis  aut  Episcopi  delegatione. 

11°  Concilium  provinciale,  qua  Concilium,  nullam  habet  fa- 
cullatem  concedendi  indulgenlias. 

12"  Concilium  generale  non  aliler  habet  hujusmodi  potestatem, 
nisi  per  unionem  cum  Capite,  et  mediante  Capite,  nempe  Bomano 
Pontifice  (Cf.  Suarez,  disp.  55,  sect.  1,  n.  4.  5.  6). 


CAP.    I.    DOCTRINA    THKOLOGICA    DE   INDULGENTIIS.  41 

74.  Quoad  Episcoporum  aliorumque  Praelatorum  polestatem 
elargiendi  indulgenlias  praestat  afferre  quasdam  declaralioiies  a 
S.  Congregalione  Indulgentiarum  latas,  quae  hanc  materiam  non 
parum  illuslrant. 

a)  Episcopus  Ordinarius  tantum  concedere  potest  indul- 
gentiam  quadraginla  dierum,  minime  vero  alii  Episcopi  per  eam 
dioecesim  transeuntes;  et  si  concedunt,  nullius  roboris  sunt  ac 
momenti.  —  Casus: 

Titius,  civitatis  Massiliensis,  apud  se  possidet  ac  retinet  devo- 
tam  quamdam  Deiparae  Virginis  effigiem  in  labula  coloribus  pictam, 
cui  Episcopus  Ordinarius  adnexuit  quadraginta  dierum  indulgentiam, 
acquirendam  a  Christifidelibus  nonnullas  preces  ante  ipsam  reci- 
tanlibus.  Rursus  ahos  Episcopos,  quotquot  per  iham  civitatem  trans- 
eunt,  idem  Tilius  exorat,  ut  unusquisque  alios  quadraginta  dies 
de  indulgentia  praefatae  imagini  concedat.  —  Quaeritur  a  S.  Con- 
gregatione : 

Quid  dicendum  sit  de  praedictis  concessionibus,  quidque  de 
Episcopis  transeuntibus,  sine  permissu  Ordinarii  indulgentias 
concedentibus? 

S.  Congregatio  die  17  Decembris  1838  respondit: 

Indulgentiae,  quae  ut  supra  a  nonnullis  Episcopis  pro  ali- 
quibus  precibus  recitandis  ante  imaginem  B.  M.  V.  sunt  im- 
pertitae,  nullius  roboris  sunt  ac  momenti,  ac  revera  apocryphae, 
praeter  illam  nempe  quadraginta  dierum,  quam  prima  tantum 
vice  Episcopus  dioecesanus  ex  jurisdictione  sibi  dumtaxat  com- 
petenti  est  elargitus  (Decr.  aulh.  N.  265). 

b)  Nequit  Episcopus  fidehbus  dioecesis  non  suae  indulgen- 
lias  concedere,  etiamsi  Ordinarius  loci  consentiat  (Decr.  12  Jan. 
1878.  N.  433  ad  2'"). 

c)  Servatis  Apostolicis  ordinationibus  circa  fragihtatem  obje- 
ctorum,  quibus  non  sunt  adnectendae  indulgentiae,  possunt  Epi- 
scopi  (vid.  n.  73,  2°)  adnectere  indulgenliam  quadraginta  dierum 
ahqudjus  imaginibus  seu  statuis  ab  ipsis  designandis,  hicrandam 
a  visitantibus,  seu  recitantibus  ante  eas  nonnuUas  praescribendas 
orationes  (Decr.  24  Jan.  1846.  N.  333). 

d)  Nequit  Episcopus  vel  ahus  quicumque  Praelatus  eidem 
actui  pietahs,  sive  eidem  pio  Sodalitio,  cui  a  Homano  Pontifice  jam 
indulgenliae  sive  plenariae  sive  parliales  concessae  sunt,  ahas  in- 
dulgcntias  adjungere;  neque  crucibus,   coronis,   sacris   imaginibus 


A2  PARS    I.    DE   INDULGENTIIS    IN    GENERE. 

a  Papa  vel  Saccrdole,  legiliiiia  facaltale  munito,  benediclis,  novas 
adneclerc  indulgentias,  nisi  novae  coniUiiones  adimplendae  prae- 
scribantiir  (Dccr.  12  Jan.  1878.  N.  433  ad  1™). 

e)  Ne(iuit  Episcopus  eidcm  rei  vel  eidem  actui  pielatis,  cui 
jam  anlecessor  indulgentias  adnexuit,  ^iom^  indiUgentias  applicare 
(Decr.  eod.  ad  3'"). 

f)  Non  potest  Episcopus,  quin  limites  sui  juris  excedat,  eum- 
dcm  actum  pietatis  in  parles  dividere,  et  ex.  gr.  pro  omni  verbo 
Salutationis  Angelicae  quadraginta  dies  indulgentiarum  concedere 
(Decr.  eod.  ad  o'"). 

g)  Episcopus  Titularis,  quamvis  Auxiliarius  Ordinarii  ali- 
cujus  dioecesis,  indulgentiam  quadraginta  dierum  concedere  non 
potest  sicut  Dioecesanus  (Decr.  eod.  ad  4"). 

\\)  Delegatus  Apostolicus  consuUiiis  se  abstineat  a  con- 
currendo  cum  uno  vel  altero  Episcopo  territorii  Deiegationis  suae, 
ut  idem  objectum  vel  eumdem  actum  pietatis  indulgentiis  ditet 
(Decr.  eod.  ad  7»"). 

i)  Vicarii  Apostolici  cum  non  sint  veri  Ordinarii,  nequeunt 
regxdariter  et  per  se  concedere  indulgentias  quadraginta  dierum 
(Decr.  S.  C.  de  Prop.  Fide,  21  Sept.  1843,  et  24  Aug.  1852, 
apud  Collectanea  S.  C.  de  Prop.  Fide,  n.  123  et  126;  pag.  58-59). 
Attamen  ex  indidto  S.  Sedis  Vicariis  Apostolicis  facta  est 
facultas  largiendi  ter  in  anno  indulgentiam  plenariam  contritis 
confessis  ac  sacra  Communione  refectis.  Super  hac  facultate  duo 
dubia  proposita  sunt  S.  Congregationi  de  Prop.  Fide: 

1°  An  ad  lucrandam  ter  in  anno  indulgentiam  plenariam 
vigore  facultatis  {jprdiedki^e)  debeat  Episcopus  designare  pro  qua- 
libet  vice  unum  tantummodo  diem,  quo  omnes  illam  lucrari  vo- 
lentes,  confiteri  ac  sacra  Communione  refici  teneanlur;  an  potius 
possit,  saltem  in  sua  dioecesi,  designare  aliquot  dies  continuos, 
v.  g.  aliquod  festum  cum  praecedenti  aut  sequenti  triduo,  vel 
etiam  octiduo?  Ratio  est,  quia  fideles,  attenta  eorum  conditione, 
nequeunt  omnes  concurrere  ad  ecclesiam  uno  eodemque  die,  imo 
nec  solent  concurrere  nisi  illis  diebus,  quibus  in  unaquaque  re- 
spective  ecclesia  celebralur  aliquod  festum  solemne.  Hujusmodi 
autem  festa  non  in  unam  eamdemque  incidunt  diem.  Insuper  vix 
abqua  est  ecclesia,  in  qua  duo  reperiantur  confessarii ;  ac  saepe 
fit  ut  unus  Sacerdos  pluribus  ecclesiis  per  diversos  pagos  sitis  de- 
servire  debeat. 


CAP.    I.    DOCTRINA    TIIEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  43 

2**  An  debeat  similiter  assignare  eosdemmet  dies  pro  tota 
simul  dioecesi,  vel  potius  possit  designare  diversos  respective 
dies  pro  singidis  seorsim  ac  successive  parochiis,  missionibus 
aut  districtibus j  ita  nt  fideles  niodo  uiiiiis,  modo  allerius,  et  sic 
successive  omnium,  possint  in  sua  quique  ecciesia  praedictam  in- 
dulgenliam  ter  in  anno  lucrari  diebus  ab  Episcopo  pro  illo  distri- 
ctu  designatis,  licet  diversi   sint  a  designatis  pro  alio  dlstrictu  ? 

R.  Ad  1.  Posse  per  triduum.,  vel  per  intcgram  octavam. 

Ad  2.  Non  teneri,  sed  posse  assignare  diversos  dies  pro 
diversis  parochiis  seu  missionibus,  dummodo  non  sint  in  eodem 
loco  (S.  C.  de  Prop.  Fide,  22  Jan.  1759;  CoUectanea,  pag.  3o8. 
N.  101  o). 

Exinde  deducitur,  quod  praedicta  concessio  indulgentiae  ter 
in  anno  intelligi  debet  non  distributive  per  annum  fidelibus  sin- 
gulalim  ad  opportunitatem  impertienda,  sed  tribus  per  annum 
praescriptis  diebus  communiter  elargienda  ad  normam  consuetae 
praxis  in  Ecclesia  (Decr.  S.  C.  de  Prop.  Fid.  31  Jan.  1796.  loc. 
cit.  n.  1016,  pag.  3o8). 

75.  Praelati,  quibus  privilegio  Apostolico  data  est  facultas  con- 
cedendi  in  quibusdam  solemnibus  fostivitatibus  per  annum  indul- 
gentias  plenarias,  debent  hac  facultate  uli  per  modum  actus  toties 
quoties  talis  solemnitas  occurrit,  quin  possint  unica  concessione 
eamdem  indulgentiam  extendere  ad  omnes  solemnitates  periodo 
annorum  recurrentes,  aut  in  perpetuum  (Decr.  12  Jan.  1878. 
N.  433  ad  7"»). 

76.  Dictum  est  superius,  Praelatos  Episcopo  inferiores  non 
posse  concedere  indulgentias  sine  expressa  Summi  Ponti/icis  aut 
Episcopi  delegatione,  seu  jure  proprio  et  ordinario:  Siquidem 
ex  privilegio  et  gratia  Apostolicae  Sedis  Praelati  regulares,  ut 
Generalis,  Provincialis,  Visitatores  etc,  possunt  concedere  indul- 
gentiam  plenariam  suis  subditis,  peracta  visitatione  Conventus.  (Cf. 
Miranda,  Manuale  Praelatorum,  quaest.  IX,  art.  II.  conclus.  2). 

Item  dicti  Praelati,  necnon  Superiores  Conventuum  in  Ordine 
saltem  F^ratrum  Minorum  impertire  possunt  in  quibusdam  anni 
diebus  ex  concessione  Summorum  Pontificum  absolutionem  gene- 
ralem,  cui  adnexa  est  indulgentia  plenaria,  prout  melius  videbimus 
in  proprio  loco  de  Absolutione  generali. 


44  PARS   I.   DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

§    XIV. 

PROPONUNTUR   ET   SOLVUNTUR   DUAE   QUAESTIONES   CIRCA    POTESTATEM 
CONCEDENDI    INDULGENTIAM   ET   CIRCA   INDULGENTIAM    IPSAM. 

77,  Quaeslio  l^*.  ^4^  potestas  concedendi  indulgentias  acquiri 
possit  consuetudine  vel  praescriptione? 

Ouamvis  noii  defuerit  qui  senlentiae  affirmativae  adiiaeserit, 
lamen  senlentia  verior  ea  esse  videtur,  quae  tenet,  facultatem  con- 
cedendi  indulgentiam  nec  consuetudine  nec  praescriptione  acquiri 
posse.  Nam  neque  consuetudo  neque  praescriptio  dare  potest  ju- 
risdiclionem  illam,  quae  al3  ipso  Christo  vel  a  Papa  immediate  com- 
municari  debet.  Insuper  facultas  concedendi  iudulgentias  singula- 
rissima  est,  tum  ob  sui  excellentiam,  cum  sit  potestas  forum  Dei 
attingens,  et  poenas  divinae  juslitiae  debitas  remittens;  tum  quia 
soli  Petro  ejusque  successoribus  fuit  de  jure  divino  concessa; 
tum  quia  tam  pretiosa  est,  ut  a  Summo  Pontifice  vix  sit  concessa 
primis  Ecclesiae  Praelalis  et  quidem  cum  maxima  limitatione;  tum 
demum  quia  est  res  maximi  periculi,  et  faciliter  contingeret  ut  in- 
discrelae  indulgentiae  ab  inferioribus  concederentur.  Non  ergo  po- 
testas  concedendi  indulgentias  talis  est,  ut  consuetudine  vel  praescri- 
ptione  acquiri  possit,  sed  potius  nalura  ejus  exigit,  ut  non  commit- 
latur  nisi  prudentiae  Summi  Pontificis  et  Praelatorum  Ecclesiae 
(Cf.  Suarez,  disp.  oo,  sect.  IV,  n.  2;  Passerini,  quaest.  87). 

Licet  autem  consuetudo  numquam  possit  conferre  potestatem 
iargiendi  indulgentias,  lamen  consuetudo  praescripta,  ut  observat 
Suarez,  est  judicium  jurisdictionis  aliquando  concessae  a  Summo 
Ponlifice.  Etenim  non  est  verisimile,  subjungit  laudatus  Doctor,  in 
re  tam  gravi  propria  auctoritate  illam  fuisse  usurpatam,  et  tanto 
lempore  lacenlibus  et  consentientibus  Praelatis  continuatam.  Vid. 
eliam  Chronolog.  Ord.  Min.  tom.  4,  pag.  501  et  620,  ubi  invocata 
auctorilate  Benedicli  XIV  de  Synod.  Dioeces.  Lib.  18,  cap.  18. 
n.  4,  in  quo  agitur  de  Indulgentia  Portiunculae,  subjungitur: 

Indulgentiae  quae  innituntur  traditioni  antiquissimae,  constan- 
lique,  et  expressa  vel  tacita  Summorum  Pontificum  confirmatione 
roboratae,  nequeunt  sine  temeritatis  nota  in  dubium  revocari, 
tametsi  authenticum  earum  Indultum  non  proferatur. 

78.  Quaestio  2''.  An  indulgentia  acquiri  possit  consuetudine 
vel  praescriptione,  ita  ut  fieri  possit,  ex.  gr.  ut  consuetudine  vel 


CAP.    I.   DOCTRIXA   THEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  45 

praescriplione  in  una  ecclesia  sit  indnlgentia,  vel  ut  sit  plenaria 
praefata  indulgentia,  si  per  scriptam  concessionem  solum  fuit  con- 
cessa  partialis? 

Bespondetur  negative:  siquidem  evidens  est,  quod  indulgentia 
non  sit  res  praescriptibilis:  nam  indulgentia  est  libera  actio  Pon- 
tifkis,  quae  proinde  pendet  ab  ejus  voluntate.  At  voluntas  et  actio 
libera  nullo  modo  praescril)i  potest.  Nequit  ergo  fieri  ut  prae- 
scriptione  acquiralur,  quod  Pontifex  indulgentiam  coneedat  seu 
poenam  temporalem  remittat,  si  revera  non  concedit  et  poenam 
temporalem  libere  non  remittat. 

Quapropter  concessio  indulgentiae  seu  indulgentia  ipsa,  cum 
sit  mera  gratia,  numquam  potest  consuetudine  vel  praescriptione 
acquiri  (Cf.  Passerini,  loc.  cit.). 

79.  Ex  dictis  colligitur,  quod  nec  opinio  probabilis  vel  pro- 
babilissima  efficere  potest,  ut  indulgentia  sit  concessa,  si  revera 
concessa  non  faerit;  nec  pariter  ut  indulgentia,  quae  concessa  est 
partialis,  fiat  plenaria,  quia  ita  putat  opinio  probabilissima.  Tum 
enim  indulgentia,  tum  ejus  quantitas,  non  a  judicio  subditorum 
vel  Auctorum  pendet,  sed  a  voluntate  concedentis. 

Item,  si  in  operum  adimplemento  exurgeret  dubium  facti, 
et  alias  jus  sit  certum,  ut  si  quis  dubitaret  an  tot  vicibus  eccle- 
sias  visitaverit,  quot  forma  concessionis  praescribit,  vel  an  integrum 
rosarium  recitaverit,  aut  potius  notabilem  ejus  partem  omiserit, 
opinio  etiam  probabilior  minime  suffragatur  ad  indulgentiam  lu- 
crandam,  si  revera  fuit  defectus  in  facto,  quia  scilicet  impleta 
non  fuit  condilio  certo  necessaria:  et  in  his  nec  ignorantia,  nec 
impotentia,  nec  obiivio  excusat. 

Quod  si,  relate  ad  opera  injuncta,  dubium  s\l  juris,  quia  du- 
bilalur  de  mente  Pontificis  opera  injungentis,  tunc  opinio  probabilis 
vel  saltem  probabilior  suffragatur,  et  qui  secundum  hanc  opinionem 
opera  injuncta  implet,  lucrari  potest  indulgentiam.  In  exemplum 
adduci  potest  ilia  oratio  non  determinata,  quae  saepe  in  conces- 
sione  indulgentiae  praescribitur  cum  hac  vel  simili  forma  «  et 
per  aliquod  temporis  spatium  ad  mentem  S.  S.  pie  oravei^int  y) . 
Qui  quantitatem  oralionis  peragit  juxta  Theologorum  opinionem 
probabilem  vel  saltem  probabiliorem,  consequi  certo  potest  indul- 
genliam.  Hoc  enim  rationabiliter  et  prudenter  praesumi  potest  de 
mente  Summi  Pontificis.  (Cf.  Minderer,  part.  1,  Conferentia  12, 
n.  857,  quaest.  4,  et  n.  802,  q.  5). 


4C)  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

80.  Potestas  largiendi  indulgentias,  ut  facile  ex  dictis  colligi 
polesl,  non  est  ordinis,  nec  ordinem  praerequirit,  sed  jurisdi- 
clionis.  Si  talis  potestas  esset  poteslas  ordinis,  quilibet  Sacerdos 
vi  ordinationis  suae  impertire  posset  indulgentias.  Hoc  autem  est 
falsum,  cum  nec  Episcopus  litularis  possit  eas  conferre.  Neuter 
enim  vi  ordinationis  solius  quemquam  ligare  vel  solvere  potest: 
qua  ratione?  quia  nemo  ex  sola  potestate  ordinis  subditos  habet; 
indulgentiae  autem  concedi  nequeunt,  nisi  subditis,  ex  cap.  Quod 
autcm,  de  Poenit.  et  Remiss. 

Aliunde  certum  est,  quod  ex  usu  Ecclesiae  vel  Pontificis  gratia 
Cardinales  etiam,  qui  nec  presbyteri  nec  Episcopi  sunt.  indulgentias 
largiuntur.  Et  sane,  hic  non  agitur  de  solvendo  homine  a  culpis 
lethalibus,  quae  quidem  non  delentur  sine  infusione  gratiae,  et  haec 
infusio  gratiae  non  datur  ministerio  humano  nisi  per  Sacramenta ; 
sed  agitur  tantum  de  reatu  poenae  remanentis  post  dimissam  cul- 
pam.  Hujusmodi  autem  poena  temporalis,  cum  non  requirat  infu- 
sionem  novae  gratiae,  sed  eam  jam  adeplam  praesupponat,  solvi 
potest  extra  Sacramentum:  omnia  enim  solvi  debent,  prout  exigit 
eorum  natura  (Cf.  Bellarm.,  de  Indulg.  hb.  1.  cap.  HI,  n.  3). 

Quare  remissio  poenae  temporahs,  in  qua  consistit  indulgentia, 
extra  Sacramentum  conceditur  per  apphcationem  satisfactionum 
Jesu  Christi  el  Sanctorum.  Ad  id  autem  nihil  aliud  requiritur  nisi 
jurisdictio  in  largientibus  indulgentias,  quae  proinde  characterem 
sacerdotalem  non  requirit.  Unde  Angeiicus  Doctor  docet:  «  IndiU- 
genlia  non  se  extendit  ad  remissionem  culpae,  quia  non  est  sa- 
cramentalis,  unde  non  sequitur  ordinem,  sed  jurisdictionem ; 
potest  enim  et  non  sacerdos  indulgentiam  facere,  si  sit  ei  com- 
missum  »  (Quodl.  11,  art.  61,  ad  2°^;  cf.  Suarez,  disp.  49,  sect.  HI). 

Quamvis  autem  potestas  concedendi  indulgentias  characterem 
sacerdotalem  non  expostulet,  nequeunt  tamen  Episcopi  hanc  pote- 
stalem  delegare  laicis,  cum  laici  jure  humano  removeanlur  a  mu- 
neribus  ecclesiasticis  (Vid.  Bonacina,  de  Indulgentiis,  Punctum  ter- 
lium;  Ferraris,  verb.  Indulg.  art.  H,  n.  13). 

§  XV. 

CAUSA   REQUISITA   IN   CONCESSIONE   INDULGENTIARUM. 

81,  It  indulgenliarum  concessio  sit  valida  requiritur,  praeter 
auctoritatem  concedenlis,  justa  et  legitima  causa:  ita  commu- 


CAP.    I.    DOCTRINA   THEOLOGICA    DE    INDULGENTIIS.  47 

niter  Theologi  ciim  Doctoribus  S.  Thoma,  S.  Bonaventura  et  S. 
Alphonso.  Clemens  PP.  VI  in  Extrav.  supra  citata  docel,  Ecclesiae 
Ihesauruin  ridehbus  sahibriter  dispensandum  ex  proptiis  ac  ra- 
tionabilihus  causis.  El  sane  Ecclesiae  Praelati  non  sunt  domini, 
sed  dispensatores  bonorum  ecclesiasticorum.  Dispensatio  autem  sine 
causa  facta  non  valet,  cum  sit  polius  dissipatio.  Accedit  quod  qui 
concedit  indulgentias  jiu^a  Dei  remittil,  seu  injure  divino  dispen- 
sat;  siquidem  obhgatio  ad  poenam  pro  peccatis  debitam  coram 
Deo,  secundum  justitiae  legem,  est  juris  divini.  ki  juvB,  divina  re- 
mittere  ac  res  Domini  dispensare  sine  justa  et  legitima  causa  non 
valet,  cum  nequeat  in  eo  praesumi  voluntas  Dei,  qui  sanctissimus 
et  justissimus  est. 

82.  Disputant  Theologi,  utrum  ad  indulgentiae  vaUditatem  non 
solum  requiratur  justa  et  rationabihs  causa,  sed  etiam  proportio- 
nata  quantitati  indulgenliae.  Valde  probabihus  affirmandum;  nam 
causa  non  proportionata  perinde  est  ac  non  causa.  Huic  sententiae 
adhaeret  S.  Alphonsus,  utpote  veriori  et  magis  communi  (loc.  cit. 
n.  o82;  cf.  Bellarm.,  qui  cap.  XH  late  agit  de  hac  quaest.). 

83.  Hlud  certum  est,  ad  justam  causam  minime  requiri,  ut 
opus  injunctum  sit  in  se  ita  satisfactorium,  ut  plene  compenset 
debitum  poenae  quod  remittitur  per  indulgentiam:  tunc  enim  in- 
dulgentia  non  esset  remissio,  sed  compensatio  seu  commutatio ; 
expiatio  nempe  adscribi  deberet  non  indidgentiae,  sed  ipsi  operi, 
ac  ideo  nulla  esset  indulgentia. 

84.  Nec  etiam  requiritur  ad  iustitiam  et  proportionem  causae 
cum  indulgentia,  ut  opus  injunctum  sit  in  se  valde  meritorium 
aut  satisfactorium,  vel  difficile  et  laboriosum,  quamvis  haec  etiam 
attendi  debeant;  sed  sufficit  ut  sit  medium  aptum  ad  consequen- 
dum  finem,  cujus  gratia  conceditur  indulgentia.  Finis  seu  causa 
finaiis,  qua  moventur  Pontifices  ad  largiendas  indulgentias,  debet 
esse  taiis,  ut  ejus  assecutio  magis  placeat  Deo,  quam  satisfactio, 
quae  per  indulgentiam  relaxatur,  et  multiplex  esse  potest,  ut  puta, 
honor  Dei,  Ecclesiae  utilitas,  bonum  commune,  promotio  pioriim 
operum  vel  precum,  quae  quidem  valde  conferunt  ad  excitandam 
fidem  et  devotionem  fidelium. 

85.  Infertur,  proportionem  causae  in  ordine  ad  indulgentiam 
minime  desumi  a  solo  opere  materialiter  et  per  se  considerato, 
sed  a  bono  communi  et  a  fine  sanctissimo  per  indulgentiam  in- 
lerito.  Quocirca  opus  etiam  levissimum  cum  suis  circumstantiis 


48  PARS   I.    DE   INDULC.ENTIIS   IN    GENERE. 

inspecltim,  snllicere  quidem  potest  ad  indiilgentiam  etiam  plena- 
riam  concedendam  et  a  fidelibus  lucrandam.  Talis  est,  ex.  gr.,  ait 
liellarminus,  assistentia  illa  prae  foribus  Basilicae  S.  Petri,  dum 
Summus  Ponlifex  solemni  caeremonia  populo  benedicit.  Fideles 
quippe  leve  per  se  opus  peragunt  et  delectabile  potius,  quam  poe- 
nale;  sed  tamen  valdc  aplum  et  ulile  ad  proteslalionem  fidei  in 
Primatum  Romani  I^ontificis  atque  ad  honorem  Sedis  Apostolicae, 
qui  cst  fnis  illius  indulgentiae. 

86.  Item  observandum,  quod  cum  in  communi  datur  indul- 
genlia  mullis,  non  est  necesse  ut  cujusvis  opus  in  particuiari  sit 
proporlionalum  fini,  propter  quem  conceditur  indulgentia,  sed  satis 
est  quod  opus  omnium  collective  sit  proporlionatum.  Quapropter 
si  concedatur  v.  g.  indulgentia  pro  obtinenda  pace  inter  Principes 
cbrislianos  omnibus  Christifidelibus  qui  quinquies  in  tali  festivi- 
tale  devote  recitaverint  Pater  et  Ave;  elsi  singulorum  preces 
seorsim  sint  quid  leve  respectu  hujus  finis,  omnium  tamen  preces 
simul  sumptae,  sunt  quid  notabile. 

87.  Sunt  plures  Theologi  qui  putant,  eam  causam  sufficere, 
quam  is  qui  indulgentiam  concedit,  prudenter  existimat  jiistam 
et  proportionatam  esse;  alioqui,  inquit  Suauez,  numquam  possent 
Pontifices  prudenter  absolute  promittere  vel  concedere  tantam  vel 
tantam  indulgentiam  (Disp.  54,  sect.  III,  n.  11). 

Ceterum  non  est  fidelium  judicare,  utrum  causa  justa  sit  vel 
non;  debent  enim  simpliciter  existimare  justam  esse  (S.  Alph. 
n.  532). 

88.  Ex  dictis  collige,  causam  ob  quam  indulgentia  conceditur, 
plane  distingui  ab  opere  injuncto;  attamen  causam  justam  in- 
dulgentiae  plerumque  duo  complecti,  scilicet  finem  propter  quem 
conceditur  indulgenlia,  et  opus  quod  injungitur  ad  hunc  finem 
consequendum.  Dictum  est  plerumque,  quia  aliquando  solus  finis 
seu  sola  causa  finalis  satis  esse  videtur  sine  opere  injuncto,  quando 
scilicet  assecutio  finis  indulgentiae  non  pendet  ab  aliquo  opere,  et 
per  se  sufiicit  ad  indulgentiam  juslam  efficiendam.  Sic  olim  ad 
petitionem  Martyrum  qui  detinebantur  in  carceribus  et  consum- 
mationem  martyrii  cxpectabant,  elargiebantur  indulgentiae  absque 
opere  injuncto,  quia  sancta  Ecclesia  judicabat  satis  magnam  eausam 
esse  illam  Marlyrum  petitionem,  ul  videlicet  homincs  ad  martyrium 
accenderenlur,  cum  viderent  tanti  fieri  Martyrum  preces.  Ita  etiam 
in  articulo  mortis,  hominibus  bene  meritis  de  Ecclesia  dantur  ali- 


CAP.    I.   DOCTRINA    THEOLOGICA   DE    INDULGENTIIS.  49 

qiiando  indulgentiae,  neque  opus  ullum  injungilur,  quia  videtur 
causa  esse  satis  justa  ipsa  necessitas  extrenia,  conjuncta  cum 
praecedeiilibus  merilis  (Vid.  Bellarm.,  cap.  12;  Billuart,  de  Indulg. 
art.  IV). 

§  XVI. 

OUI   INDULGENTIAS   LARGITUR,    ETIAM    PRO  SE   LUCRARI   EAS    POTEST. 

89.  IIujus  Ihesis  veritas  pluribus  rationibus  convincitur,  quas 
breviter  indicabimus. 

l^  Probatur  ex  communi  Theologorum  sententia,  de  qua 
vide  Suarez,  disp.  52,  sect.  1 ;  Bellarminum,  de  Indulg.  c.  VIII ; 
Passerini,  quaest.  21  etc. 

2°  Ex  usu  et  praxi  Summorum  Pontificum,  qui  indulgentias 
lucrari  solent,  quas  Christifidelibus  concedunt  in  Jubilaeis. 

3°  Ex  ratione,  quia  si  Pontifex,  seu  generatim  Praelatus,  non 
posset  pro  se  uti  thesauro  Ecclesiae,  quem  aliis  dispensat,  ipse  pejoris 
conditionis  esset  quam  alii  (S.  Thom.,  Supplem.  quaest.  27,  art.  4). 

4°  Ex  quodam  absurdo,  quod  ex  contraria  sententia  seque- 
retur,  quod  nempe  Pontifex,  saltem  quoad  indulgentias  personales, 
participare  non  posset  de  Ecclesiae  thesauro,  cujus  ipse  est  supremus 
dispensator.  Idem  dicendum  de  Episcopis  quoad  indulgentias,  quas 
suis  subditis  largiuntur. 

90.  Praecipuae  difficultates  contra  thesim  nunc  expositam  sunt : 

a)  Concessio  indulgenliae  est  actus  jurisdictionis;  nemo  au- 
tem  habet  jurisdictionem  in  seipsum. 

b)  Indulgentia  est  absolulio  quaedam;  at  vero  nemo  potest 
seipsum  absolvere. 

Theologi  hisce  difficultatibus  communiter  ita  respondent :  Plu- 
res  sunt  modi,  quibus  Praelatus  fieri  potest  particeps  indulgentiae 
pro  ahis  a  se  concessae: 

Primus  modus  esse  polest,  si  Praelatus  det  alteri  facultatein 
ut  sibi  concedat  indulgentiam,  prout  expedire  censuerit.  Et  de  hoc 
modo  non  est  dubium,  quin  sit  possibihs:  nam  etiam  in  foro  poe- 
nitentiae  Praelatus  dat  alteri  jurisdictionem  ut  se  absolvat;  a  for- 
liori  id  poterit  in  foro  indulgentiae. 

Secundus  modus  est,  quod  concessio  induigentiae  directe 
fi.it  communilati;  redundet  vero  in  ipsum  concedentem,  tamquam 


50  PARS    I.    DE    INDLLGKNTIIS   IN   GKNERE. 

in  paricm  commiinitatis,  Et  liunc  modiim,  iit  scribunt  Suarez  et 
Passerini,  approbat  D.  Thomas  el  alii  Auctores  ab  ipsis  cilati. 
Quocirca,  etsi  nullus  possit  exercere  directe  jurisdictionem  erga 
seipsum,  id  tamen  fieri  potest  imlirecte.  Et  sane  Praelatus  sub 
duplici  respectu  considerari  potest,  videlicet:  ut  Praelatus,  et  lU 
unus  de  communitate.  Primo  modo  nequit  actum  jurisdictionis  in 
seipsum  exercere  nec  se  absolvere;  sed  potest  secundo  modo.  In 
hac  enim  absolutione  et  concessione  indulgentiae  non  requiritur, 
ut  concedcns  et  ille  cui  conceditur  sint  distinctae  personae,  sicut 
in  absolulione  sacramentali,  in  actu  jurisdictionis  contentiosae,  vel 
coactivae,  sive  punilivae.  Sic  Summus  Ponlifex,  ut  caput  Ecclesiae, 
potest  non  solum  aliis,  sed  etiam  sibi  indulgentias  concedere  tam- 
quam  personae  privatae  sub  eodem  corpore  Ecclesiae  contentae, 
idque  non  directe  et  immediate  exercendo  aclum  jurisdictionis  in 
seipsum,  sed  indirecte  tantiim  et  mediate,  quatenus  adimplendo 
condiliones  ad  lucrandas  indulgentias  a  se  praescriptas,  ipse  etiam 
tamquam  persona  privala  et  ejusdem  communitatis  rnembrum  illas 
parlicipat  (Cf.  cit.  Auct.  necnon  Maslrium,  Theol.  Moral.  disp.  23, 
quaest.  2,  art.  1,  n.  25). 

Descriptis  duobus  modis  tertium  addit  eximius  Suarez,  admit- 
lens  Praelatum,  maxime  Summum  Ponlificem,  posse  sibi  concedere 
indulgentiam  non  tantum  secundario  et  simul  cum  tota  commu- 
nitate,  sed  etiam  primario  ac  sibi  soh  et  per  seipsum,  si  alioqui 
7'ationabilis  causa  subsit  ad  talem  indulgentiam  sibi  conceden- 
dam.  Halio  est,  quia  usus  jurisdiclionis,  per  quam  conceditur  in- 
dulgentia,  non  est  tahs  qui  requirat  realem  distinctionem  persona- 
rum,  sed  sufficit  morahs  dislinctio.  Ergo  polest  a  Pontifice  in  seipsum 
exerceri,  ita  ut   qua   Pontifex  dispenset,  qua  homo  dispensetur. 

91.  Huic  tamen  sententiae  Suarezii  est  contrarius  D.  Thomas, 
docens  quod  «  Praelatus  non  potest  facere  indulgentiam  sibi  tan- 
tum,  sed  potest  uti  indulgentia,  quam  pro  aliis  faciC  » .  Sed  no- 
landum,  Doclorem  Angehcum  ita  sentire,  non  ex  defectu  potestatis 
in  Pontifice,  sed  ex  defectu  causae:  existimat  enim  nullam  posse 
subesse  causam  sufficienlem  ad  concedendam  sibi  indulgentiam  tah 
modo.  «  Nam  indulgenlia,  ait  S.  Doctor,  debet  ex  ahqua  causa  dari, 
ad  hoc  quod  ahquis  per  induigentiam  ad  actum  ahquem  proyo- 
cetur,  qui  in  utihlalem  Ecclesiae  et  honorem  Dei  vergat.  Praelatus 
autem,  cui  cura  Ecclesiae  utihtatis  et  honoris  divini  propagandi 
est  commissa,  non  habet  causam,  ut  seipsum  ad  hoc  provocet  », 


CAP.    I.    DOCTRINA    THEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  51 

qiiatenus  netnpe  Praelatus  ex  munere  suo  tenetur  Ecclesiae  ulili- 
tateni  et  Dei  honorem  procurare.  At  Suarez  huic  rationi  non  as- 
seiilit:  cur  enim,  inquit,  non  potest  Praelatus  seipsum  per  indul- 
gentiam  provocare  ad  ilhim  actum  exercendum  in  ulihtatem  Ec- 
clesiae,  quem  ahoqui  ex  officio  facere  tenetur?  haec  enim  duo  non 
repugnat  sinuil  conjungi  in  eumdem  actum.  Sicut  potest  per  in- 
dulgenliam  provocare  ahos  fideles  ad  illos  actus  faciendos,  quos 
ex  aliis  praeceptis  facere  tenentur,  et  ahcui  regi  potest  concedere 
indiilgentiam  hoc  line,  ut  per  eam  provocetur  ad  suum  munus 
regium  recte  exercendum.  Sed  de  hac  quaestione  satis:  qui  plura 
cupit  pro  et  conlra,  adeat  ipsum  Suarez  et  Passerini  (locis  citatis), 
qui  fuse  de  ea  agunl. 

92.  Quaeres  landem,  utrum  Praelatus  ad  consequendam.  in- 
dulgentiam  teneatur  praestare  opus  conimuniter  ab  ipso  impo- 
situm?  Respondemus  cum  Bonacina,  qui  de  hac  controversia  ita 
scrihit:  Mihi  placet  opinio  D.  Thomae  in  4.  d.  20,  art.  5.  q.  4, 
Cordubae,  hb.  3.  q.  31  post  secundam  propositionem,  et  ahorum 
asserentium,  Praelatum  non  teneri  opus  generahter  injunctum  prae- 
stare,  sed  posse  in  hac  parte  secum  dispensare,  faciendo  ahud 
opus  pium  loco  pii  operis  generahler  praescripti.  Nam  impositio 
tahs  operis  pii  dependet  ab  ipsius  concedentis  voluntate:  sicut 
ergo  concedens  potest  cum  ahis  dispensare,  ahud  opus  injungendo, 
ita  etiam  secum  in  hac  parte  dispensare  posse  videtur  (Tract.  de 
Sacram.  disp.  6,  de  Indulg.  quaest.  1.  Punclum  3,  n.  17). 

93.  Nota.  Passim  apud  Auctores  invenitur  assertio,  quod  in- 
dulgentiae  concessio  sit  actus  jurisdictionis  vohmtariae,  non  con- 
tentiosae  vel  coactivae.  Etjure  quidem:  nam  indulgentia  importat 
jurisdictionem  non  ligantem,  sed  solventem  et  miserentem,  et  non 
exercetur  nisi  in  volentes.  Insuper  indulgentia  regulariter  non 
conceditur,  nisi  sub  conditione  operis  voluntarii;  quae  omnia  osten- 
dunt,  jurisdictionem,  quae  locum  habet  in  concessione  indulgentiae, 
non  contentiosam  vel  coactivam,  sed  voluntariam  esse:  jurisdictio 
enim  volantaria  est  quae  in  volentes  exercetur. 

§  XVTI. 

RECOGNITIO   ET   PUBLICATIO   INDULGENTIARUM. 

94.  Quando  Summus  Pontifex  indulgentiam  quamhbet  concedit 
Urbi  et  Orbi,  ut  fideles  talem  induigentiam  in  variis  dioecesibus 


55  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

lucrari  possint,  non  requiritur,  ut  liaec  indulgentia  ab  Ordinariis 
locorum  pronuilgetnr,  sed  sufficit  ut  certi  sint  praedictam  indul- 
gentiam  a  Summo  Pontifice  fuisse  concessam  (Decr.  1  Julii  1839. 
N.  573  ad  6"^). 

95.  Iiidulgentias,  quas  Summi  Pontifices  omnibus  totius  Orbis 
fidelibus  concessere  in  Bullis  seu  Rescriptis  jam  publicatis  et 
ab  Auctoribus  probatissimis  citatis,  fideles  lucrari  valent,  etiamsi 
antea  ab  Ordinariis  locorum  in  suis  respectivis  dioecesibus  pro- 
inulgatae  non  fuerint.  Possunt  lamen  Episcopi  eas  in  suis  dioece- 
sibus  pronuilgare,  modo  eas  reperiant  relatas  apud  Auctores  fide 
dignos,  V.  g.  apud  Ferraris  vel  in  La  Raccolta  (Decr.  31  Aug. 
1844,  apud  Prinzivalli  N.  566  ad  3"^  et  4"^). 

96.  Qui  obtinet  diversas  facultales  ab  Apostolica  Sede,  ex. 
gr.  allaris  privilegiati  personalis,  benedicendi  cruces,  numismata 
etc.  non  tenetur  exhibere  dictas  facuUates  Ordinario,  nisi  aliter 
disponatur  in  obtentis  concessionibus.  Excipitur  facultas  quoad 
erectionem  Viae  Crucis,  quae  quidem  exhiberi  debet  Ordinario, 
etiamsi  nulla  mentio  facta  sit  in  concessionis  rescripto  (Decr.  5 
Febr.  1841,  N.  286  ad  S'";  cf.  etiam  Decr.  31  Aug.  1844,  ad  2^ 
apud  Prinzivalli  N.  566). 

97.  Indulgentiae  locales,  id  est,  quae  cuidam  loco,  v.  g.  ec- 
clesiae,  altari,  affiguntur,  nullae  dici  nequeunt  ex  eo,  quod  Epi- 
scopus  ordinarius  eas  non  recognoverit  aut  publicari  non  permiserit. 
Expectanda  tamen  erit  publicatio  ordinaria,  postquam  illas  reco- 
gnoverit,  ut  sciant  fideles,  an  sint  indulgentiae  plenariae  vei  par- 
tiales,  et  quae  sint  conditiones  assignatae  ad  illas  acquirendas 
(Decr.  31  Aug.  1844,  apud  Prinzivalli  N.  566  ad  l^). 

98.  Casus:  Parochus  cujusdam  dioecesis  obtinuit  a  S.  Sede 
indulgentiam  publicam  pro  sua  parochia:  quaeritur,  an  ideni 
Parochus  possit  eam  publicare,  ut  parochiani  eamdem  lucrari 
valeant,  quin  Episcopus  indultum  viderit,  ejusque  publicationem 
permiserit  ? 

Kespondetur:  Negative  (Cf.  Decr.  S.  0.  8  Juiii  1846,  apud 
Collectanea  S.  C.  de  Prop.  Fid.  N.  1018,  pag.  358). 

99.  Quaesitum  est:  An  Religiosi  parochi  in  Provincia  Bos- 
niae  possint  annuntiare  populis  indulgentias  plenarias  pro  festis 
sui  Ordinis  in  paroeciis  Episcoporum? 

S.  Congregatio  de  Prop.  Fide  respondit:  Posse  cum  licentia 
Episcopi  (Loc.  cit.  5  Octobr.  1676.  N.  399,  p.  141). 


CAP.    I.    DOCTRINA   TIIEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  t)3 

100.  Preces  in  piiblico  recitandae,  pro  quibus  petitur  indul- 
genlia,  exhiberi  prius  debent  Sacrae  Congregationi  Riluum;  qui- 
bus,  si  ita  ei  visum  fuerit,  probatis,  tunc  a  S.  Congregatione  Indul- 
gentiarum  examinantur,  utrum  expediat  iisdem  applicare  aliquas 
indulgentias  (Decr.  9  Julii  1777,  N.  239).  Hodie  tamen  ad  bujus- 
modi  approbationem  obtinendam  ipsa  S.  Congregalio  Indulg.  agit. 

101.  Summus  Pontifex  Pius  IX  declaravit,  indulgenlias  adnexas 
precibus  valere  quociimque  idiomate  recitentur,  dummodo  ver- 
siones  sint  fideles.  Ut  autem  constet  de  fidelitate  versionis,  sufficit 
declaratio  S.  Congregationis  Indulg.  per  Emum  Praefeclum,  vel 
uiiius  ex  Ordinariis  loci,  ubi  vulgaris  est  lingua,  in  quam  vertitur 
oratio,  cujus  recitationi  primitus  indulgentia  concessa  fuit  (Decr. 
29  Dec.  1864.  N.  415). 

102.  S.  Congregatio  Indulgenliis  Sacrisque  Reliquiis  praeposita, 
juxta  institutionem  a  Clemente  PP.  IX  peractam  Constitutione  quae 
incipit:  In  ipsis  Pontificatus  primordiis,  sub  die  6  Julii  1669, 
facultale  instructa  est  omnem  difficultatem  ac  dubietatem  in  San- 
ctorum  Reliquiis  aut  Indulgentiis  emergentem  expediendi,  ac  si  qui 
abusus  in  eis  irrepserint,  illos  corrigendi  et  emendandi,  falsas, 
apocryphas,  indiscretasque  indulgentias  lypis  imprimi  vetandi,  im- 
pressas  recognoscendi  et  examinandi,  ac  ubi  Romano  Pontifici 
retulerit,  illius  auctoritate  rejiciendi  (Decr.  14  Apr.  1856.  N.  371 
in  exordio). 

103.  Monentur  fideles  ut  sint  cauti  in  adhibenda  fide  foliis, 
diariis,  libellis,  in  quibus  adnotantur  orationes  vel  pia  opera,  in- 
dulgentiis,  uti  dicitur,  dilata,  et  videant  an  hujusmodi  impres- 
siones  (vulgo  stampe)  munitae  sint  approbatione  S.  Congregationis 
Indulgentiarum  {Raccolta  p.  XXX). 

104.  Siquidem  pluries  indulgentiae  typis  impressae  delatae 
sunt  S.  Congregationi  Indulgentiarum,  quae  licet  falsae  omnino, 
apocryphae  et  indiscrelae,  attamen  huc  illuc,  sive  hominum  malitia, 
sive  incuria,  et  absque  ulla  prorsus  auctoritale  typis  mandantur 
et-  circumferuntur...  Quapropter  S.  Congregatio  plures  hujusmodi 
indulgentias  typis  excusas,  tamquam  apocryphas,  nullas  et  indis- 
crelas  habendas  esse  declaravit,  et  locorum  Ordinnriis,  per  quo- 
rum  dioeceses  indulgentiae  ejusmodi  circumferuntur,  commendan- 
dum  censuit,  ut  S.  Congregationis  Decreta  in  hanc  rem  edita  omni 
studio  observari  curent  (Decr.  14  Apr.  1856.  N.  371). 

105.  In  primis  vero  observari  oportet  Decretum  super  earum- 


54  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS    IN   GENERE. 

(jem  indulgentiarum  publicatione  et  impressione,  sub  die  19  Ja- 
niiarii  175G  latum,  et  a  Benedicto  Pp.  XIV  adprobatum,  quod  ita 
se  habet:  Cum  experientia  quotidie  comperiatur,  complures  in- 
dulgentiarum  concessiones  generales  expediri,  inscia  ipsa  S.  Con- 
gregatione,  ex  quo  multi  promanant  abusus  ac  confusiones,  re 
mature  perpensa,  praesenti  Decreto  declaravit,  impetrantes  post- 
hac  hujusmodi  generales  concessiones ,  teneri,  sub  nullitatis  poena 
gratiae  obtentae,  exemplar  earumdem  concpssionum  ad  Secreta- 
riam  ejusdem  S.  Congregationis  deferre.  Cujus  Decreti  observantia 
iterum  praescripta  esl  a  Summo  Pont.  Pio  Pp.  IX  in  Audienlia 
diei  14  Aprilis  1856  (Decr.  eod.). 

106.  S.  Congregalio  Indulgentiis  Sacrisque  Reliquiis  praeposita, 
cum  nonnulli  abusus  super  publicatione  indulgenliarum  etiam  no- 
vissime  irrepserint,  inhaerendo  Decretis  alias  editis,  censuit  reno- 
vandam  esse,  prout  expresse  renovat,  prohibitionem  quorumcumque 
librorum  continentium  concessiones,  summaria  et  diaria  indulgen- 
liarum,  et  quocumque  alio  nomine  vel  titulo  nuncupentur,  absque 
praevia  approbatione  ejusdem  S.  Congregationis  (Decr.  17  Martii 
1738.  N.  123). 

107.  In  Decretis  de  libris  prohibitis,  quae  post  regulas  Indicis 
addila  sunt,  haec  leguntur  §  III,  n.  12:  fndulgentiarum  libri 
omnes,  diaria,  summaria,  libelli,  folia  etc,  in  quibus  earum 
concessiones  continentur,  non  edantur  absque  licentia  S.  Congre- 
gationis  Indulgentiariim.  Exorto  dubio  circa  hujus  regulae  inter- 
pretationem,  sequens  responsum  prodiit: 

Articulus  12  §  III  etc.  ita  intelligendus  est  et  in  praxim  de- 
ducendus,  ut  si  agutur  de  edenda  concessione  alicujus  indulgentiae 
vel  Summarii  indulgentiarum,  quod  ex  Brevi  Apostolico  vel  Re- 
scripto  desumendum  est,  aut  de  Summario  ex  auctoj^itate  S. 
Congregationis  jam  vulgato,  in  potestate  Ordinarii  sit  licentiam 
concedere  earumdem  indulgentiarum  concessiones  typis  imprimendi 
(dummodo  pro  aliquo  elencho  non  sit  specialis  et  expressa  prohi- 
bitio) ;  econtra  vero  si  sermo  sit  de  Summario  vel  antea  collecto, 
sed  nunquam  approbato,  vel  nunc  primum  ex  diversis  concessio- 
nibus  colligendo,  requiritur  expressa  S.  Congregationis  Indulgen- 
tiarum  licentia;  addita  tamen  conditione:  facto  verbo  cum  San- 
ctissimo   (S.  C.  Indulg.  22  Januarii  1858.  N.  383). 

108.  Ratione  nimiae  indulgentiarum  accumulationis,  quae  sae- 
culorum  decursu  inlerdum  contigit,  plures  indulgentiae  a  Summis 


CAP.   I.    DOCTRINA    THEOLOGICA    DE   INDULGENTIIS.  55 

Poiitifi^ibus  fuerunt  abrogatae.  Paulus  V,  ex.  gr.  Constit.  Romanus 
Pontifex  23  Maji  anno  1C06,  omnes  indulgentias  personales  Re- 
eularibus  Ordinibus  concessas,  circa  quas  varia  dubia,  incertitu- 
dines  et  confusiones  exortae  erant,  revocavit,  et  alias  particulares 
iilis  concessit. 

§  XVIII. 

CESSATIO    INDULGENTIARUM. 

109.  Indulgentiae  cessare  possunt  ob  diversas  rationes: 

a)  Ob  tempus  elapsum.  Sic  indulgentiae  ad  septennium  ex. 
gr.  concessae,  septennio  expleto  cessant. 

b)  Per  ahrogationem  sive  revocationem  a  legitimo  superiore 
peractam. 

c)  Per  mortem  concedentis,  si  indulgentia  concessa  fuerit 
ad  beneplacitum  ejiis;  secus  vero  si  fuerit  concessa  ad  benepla- 
citum  Bomani  Pontificis  seu  Sedis  Apostolicae,  quae  non  moritur. 

d)  Per  cessationem  causae  finalis,  ob  quam  concessa  est 
indulgentia.  lloc  tamen  a  pluribus  negatur  (Vid.  Suarez,  Kazen- 
berger,  c.  3.  sect.  1.  n.  56;  Mastrius,  Theol.  Mor.  disp.  XXllI, 
q.  3,  art.  %  n.  50). 

e)  Per  destructionem  rei,  cui  adnexa  est  indulgentia,  puta, 
ecclesiae,  altaris,  coronae  etc. 

f)  Per  mortem  possessoris  rei  mobilis,  ut  coronae,  cruci- 
fixi,  numismatis  etc.  quibus  applicatae  erant  indulgentiae.  Hae, 
defuncto  possessore,  illico  cessant,  cum  sint  personales.  Sed  de 
hujusmodi  rebus,  suis  respeclive  locis  redibit  sermo. 

§  XIX. 

INDULGENTIAE  FALSAE,  APOCRYPHAE^  NULLAE,  ABROGATAE  ETC. 

110.  Influlgentiae  falsae  dicuntur  illae,  quae  numquam  fuerunt 
concessae,  quae  ideo  vel  malitiose  invectae  fuerunt,  vel  erronee 
suppositae.  De  falsitate  saltem  suspectae  habentur  indulgentiae 
illae,  quae  ad  numerum  annorum  excessivum,  puta  millenorum 
annorum,  asseruntur  concessae,  quaeque  passim  leguntur  in  an- 
liquis  libollis.  Suspectae  potissimum  habendae  sunt,  quando  earum 


56  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

asserlae  concessiones  ad  ea  tempora  referunlur,  quibns  maxime 
viguit  in  largiendis  indulgenliis  moderatio.  —  Ubi  defectu  docu- 
inentorum  authenticitas  alicujus  indulgentiae  non  constet,  aut  de  ea 
grave  dubium  maneat,  ad  S.  Congregationem  Indulg.  recurrendum 
est  pro  opportuna  ejusdem  dubii  solutione  (De  Indulg.  millenorum 
annor.  elc.  vid.  Bened.  XIV,  De  Syn.  dioec.  Lib.  13.  c.  XVIII,  n.  8). 

Atlamen,  quod  revera  indulgentiae  mille  annorum  vel  am- 
pliiis  fuerint  aliquando  concessae,  non  videtur  posse  dubitari.  In 
authentico  Summario  Indulgentiarum  Cincturatorum  (Rescr.  aulh. 
pag.  oOG,  n.  8.  20.  24)  reperitur  elargita  indulgentia  mille  anno- 
rum  et  mille  quadragenarum,  In  Summario  Indulgentiarum  Con- 
fraternit.  SS.  Rosarii,  inserto  in  Bulla  Nuper  pro  parte  Innocentii 
XI  d.  d.  31  Juhi  1679  (Acta  S.  Sed.  pro  Societate  SS.  Rosarii, 
vol.  II,  pag.  297,  cap.  III,  n.  3)  legitur:  «  Ex  concessione  Innocentii 
VIII  in  Bulla,  quae  incipit:  Splendor  Paternae  Gloriae,  Romae  27 
Febr.  1488,  confratribus  et  consororibus  (SS.  Rosarii)  in  aliqua 
confralernitate  in  Ordine  Praedicatoruni  erecta  conscriptis,  vereque 
poenitentibus  et  confessis,  qui  tertiam  Rosarii  parlem  recitaverint, 
toties  quoties  id  egerint,  sexaginta  millia  annorum,  et  totidem 
quadragenae,  indulgentiarum  de  injunctis  sibi  poenitentiis  rela- 
xantur  ». 

Indulgentiae  apocryphae  vocantur  illae,  quae  authenticitate 
sunt  destitutae,  quae  nempe  adscribuntur  Pontifici,  qui  an  revera 
concesserit,  minime  constat.  Ex  his  aliquae  falsae,  aliquae  ad  mi- 
nus  dubiae  sunt,  quas  proinde  Ecclesia  respuit,  ne  secus  decipiantur 
Christifideles. 

hidulgentiae  nullae  sunt,  quae  dantur  a  non  habente  facul- 
tatem  eas  concedendi,  vel  quae  dispensantur  non  servatis  condi- 
lionibus  ad  validilatem  requisitis. 

Indulgentiae  abrogatae  seu  suppressae  appellantur  illae,  quae 
ab  eadem  auctoritate,  a  qua  fuerunt  concessae,  vel  ab  auctoritate 
superiori,  tolluntur,  annullantur,  revocantur.  Triplici  potissimum 
ratione  Summi  Pontifices  moventur  ad  indulgentias  abrogandas  seu 
revocandas,  nempe  vel  ob  dubium  de  earum  concessione,  vel  ob 
cessationem  causae  propter  quam  concessae  fuerunt,  vel  ob  ni- 
miam  earum  accumulationem  pro  eodem  fine  aut  eidem  corpori 
morali  concessarum. 

111.  Ratione  dubietatis  de  vera  indulgentiarum  concessione, 
huiusmodi  indulgcntiae  dicuntur  apocrypliae,  et  has  jam  comme- 


CAP.   I.   DOCTRINA   TIIEOLOGICA   DE   INDULGENTIIS.  57 

moravimus.  Exemplum  abrogalionis,  ut  de  celeris  sileamus,  habelur 
in  iibro  Rescripta  autlieniica,  N.  305.  Prope  portas  ecclesiae  S. 
Praxeclis  de  Urbe  reperiebantur  duo  lapides,  in  quibus  asserebatur, 
duodecim  millia  annorum  totidemque  quadragenarum  ac  iertiae 
pariis  peccatorum  remissionem  lucramlam  quotidie,  fuisse  con- 
cessam.  At  vero  de  canonica  hujus  gratiae  concessione  nullum  au- 
thenticum  documentum  proferri  poterat,  et  ideo  de  illorum  valore 
prudenter  dubitabatur.  Ideo  Pius  VI  mandavit,  ut  praefati  duo  la- 
pides  amoverentur,  et  abrogatis  assertis  induigentiis,  indulgentiam 
plenariam  concessit  semel  in  anno  lucrandam  a  fidelibus  confessis 
et  sacra  Communione  refectis  ac  praediclam  ecclesiam  visitantibus. 

112.  Raiione  cessationis  causae,  non  paucae  indulgentiae  a 
Summis  Pontificibus  abrogatae  fuerunt.  Sic.  e.  g.  reaedificatis  qui- 
busdam  Basiiicis  seu  ecclesiis,  ad  removendos  quoque  abusus  qui 
ex  parte  colleclorum  eleemosynarum  irrepserant,  S.  Pius  V  Gonst. 
Elsi  Dominici  gregis,  6  Febr.  1567,  abolevit  omnes  indulgentias 
in  illum  finem  concessas  necnon  ceteras  omnes  «  pro  quibus  con- 
sequendis  manus  adjutrices  sunt  porrigendae,  ei  quae  ([uae- 
sluandi  facultatem  quomodolibet  continent  ». 

§  XX. 

COLLECTIONES   A   S.    CONGREGATIONE   INDULGENTIARUM    EDITAE. 

113.  Titulus  primae  Collectionis  est:  Decreia  auihentica  Sa- 
crae  Congregationis  Indulgeniiis  Sacrisque  Reliquiis  praepositae 
ab  anno  16G8  ad  annum  1882,  edita  jussu  et  auctoritate  San- 
ctissimi  D.  N.  Leonis  PP.  XI fl.  —  Ratisbonae  etc.  typis  Fri- 
derici  Pustet,  1883. 

Quam  quidem  Decretorum  CoIIectionem  Idem  Sanctissimus  D. 
N.,  in  audientia  diei  19  Augusti  1882,  auctoriiaie  sua  apostolica 
approbavit,  et  uti  authenticam  ab  omnibus  retinendam  esse 
praecepit  (Vid.  Decrelum  eidem  collectioni  praefixum). 

114.  Tituhis  secundae  CoIIeclionis  est  sequens:  Raccolia  di 
orazioni  e  pie  opere,  per  le  quali  sono  siate  concesse  dai  Sommi 
Ponteffci  le  SS.  Indulgenze;  Roma,  tipografia  poliglotta  della  S. 
C.  di  Propaganda  Fide,  1886. 

Hanc  eliam  Collectionem  Leo  PP.  XIII  apostolica  sua  au- 
ctorilaie  approbavii,   quae  ut  genuina  et  authentica   Indulgen- 


58  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS    IN    GENERE. 

tiarimi  hactenus  concessarum  Sylloge  ab  omnibus  habenda  siL 
Ilinc  etiam  acl  decidenda  duhia,  quae  forte  de  sensu  concessionis 
aul  de  conditionibus  lucrandarum  indulgentiarum,  oriantur, 
eamdem  hanc  Syllogen  normae  instar  esse  debere  Sanctitas  Sua 
mandavit...  (Decr.  24  Maji  1886  Coileclioni  praefixum). 

Omnes  el  singuiae  indulgentiae  adnexae  precibus  piisque  ope- 
ribns  in  Baccolta  contenlis,  Fidelibus  etiam  defanctis  per  modum 
sulTrngii  sunt  applicabiles  (Decr.  30  Sept.  1852.  N.  361;  Raccolta, 
p.  XXVIU). 

Ilem  omnes  et  singulae  orationes  in  eadem  Collectione  fRac- 
colta)  contentae,  quocumque  idiomate,  dummodo  versiones  sint 
fideles,  pro  indulgenliarum  acquisiiione  recitari  possunt.  Praeterea 
Summus  Pontifex  mandavit,  ut  si  contigerit  eamidem  Collectionem 
in  aliud  vei  ti  idioma,  hujusmodi  versio  lypis  publicari  non  possit 
absque  approbatione  S.  Congregationis  (Decr.  eod.). 

115.  Decreta  authentica  et  Raccolta  sunt  igitur  duae  Col- 
lectiones  offciales  S.  Congregationis  Indulgentiarum,  quarum  au- 
clorilas  est  maxima,  utpote  proveniens  non  tantum  ex  genuinitate 
documentorum,  sed  etiam  ex  amplissimaapprobatione  ipsius  Summi 
Pontificis. 

116.  Extat  etiam  tertium  opus,  cui  titulus:  Rescripta  authen- 
tica  Sacrae  Congregationis  Indulgentiis  Sacrisque  Reliquiis 
praeposilae,  necnon  Sammaria  Indulgentiarum,  quae  collegit  et 
cum  originalibus  in  archivio  S.  Congregationis  Indulg.  asserva- 
tis  contulit  Josephus  Schneider  S.  I.  Sacerdos.  —  Ratisbonae  etc. 
typis  Friderici  Pustet,  1885. 

Quamvis  volumen  hoc  sit  opus  privatum,  magna  tamen  au- 
ctoritas  ei  accedit  ex  approbatione  S.  Congregationis  Indulgentiarum 
quae  concessiones  indulgentiarum  contentas  sive  in  Rescriptis 
proprie  dictis  sive  in  Summariis,  prouti  ista  in  eodem  volumine 
jacent,  post  collationem  cum  originalibus  in  tabulario  ejusdem 
S.  Congregationis  adservatis  peractam,  uti  authenticas  reco- 
gnovit. 

117.  Litterae  Apostolicae,  Rescriptum,  Decretum,  Indultum. 
Gratiae,  indulgentiae  aliique  favores  conceduntur  vel    1°  per 

Constitutionem  sive  Litteras  Apostolicas,  quarum  nomine  com- 
muniter  intelligunlur  quaevis  diplomata  Pontificia,  quae  si  sub 
plumbo  in  forma  solemni  dentur,  proprie  Dullae  dicuntur;  si  se- 
cus,  LiUerac  in  forma  Brevis  vel   Brevia  nuncupanlur;   2"  per 


CAP.   I.   DOCTRINA   TIIEOLOGICA   DE  INDULGENTIIS.  59 

Rescriplum,  quod  supponit  supplicationem,  cujus  est  veluti  re- 
sponsum,  et  per  hoc  vel  conceditur  vel  negatur  sive  in  totum  sive 
ex  parte  gratia  pelita;  3°  per  Decrelum,  quod  per  se  non  sup- 
ponit  supplicam.  Decreta,  quae  praescriplionem  seu  legem  vel  ju- 
dicium  important,  plerumque  provocantur  ab  ecclesiasticis  viris 
seu  ab  Episcopis  aut  a  Regularibus  per  dubia  solvenda  a  Roma- 
nis  Congregationibus,  vel  per  petitiones  alicujus  gratiae,  in  quo 
ultimo  casu  parum  differt  a  Rescripto;  unde  fit  ut  Rescriptum  et 
Decretum  aliquando  promiscue  usurpentur.  Decreta  interdum  edun- 
tur  sub  clausula  Urhis  et  Orbis,  et  tunc  generalia  sunt  pro 
omnibus  nempe  Christifidelibus  utpote  concessiones  vel  ordinatio- 
nes  sive  leges  generales  continenlia;  aliquando  dantur  pro  ahquo 
pecuhari  loco  vel  causa,  quae  tamen  ostendunt  spiritum  et  apph- 
cationem  ecciesiasticae  legis,  quaeque  proinde  omnibus  maximae 
utililatis  sunt:  quod  idem  dicendum  de  Rescriptis  proprie  dictis. 
Concessiones  quae  sive  per  Rescripla  particularia,  sive  per  Decreta 
generaha  fiunt,  Indulta  sive  simphciter  concessiones  nuncupanlur. 

§  XXL 

EPILOGUS   RERUM   NOTABILIUM   TOTIUS   GAPITIS   PRIMI. 

118.  1''  Definitio  Indulgentiae.  Indulgentia  est  remissio  poenae 
temporahs  Deo  pro  peccatis  quoad  cuipam  condonatis  debitae, 
quam  per  apphcationem  thesauri  Ecclesiae,  ex  superabundantibus 
meritis  satisfactoriis  Jesu  Chrisli,  R.  Mariae  Virginis  et  Sanctorum 
coalescentis,  Ecclesiastica  auctoritas  extra  Sacramentum  Poeniten- 
liae  fideiibus  concedit. 

2"^  Ex  bac  definitione  patet,  effectum  indulgentiarum  esse 
remittere  non  culpas  sive  mortales  sive  veniales,  sed  poenas  tem- 
porales,  quae  saepe  luendae  remanent  post  culparum  remissionem. 

3°  Veritales  de  fide  credendae  quoad  indulgentias  his  pro- 
positionibus  continentur: 

a)  Est  potestas  in  Ecclesia  divinitus  ei  tradita  concedendi 
indulgentias. 

b)  Indulgentiarum  usus  christiano  populo  est  maxime  sa- 
lularis. 

k''  Veritales  fidei  proximae  quoad  easdem  indulgentias, 
tres  recensentur: 


GO  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS    IN    GENERE. 

a)  Per  indulgentias  relaxari  fidelibus  poenas  pro  peccatis 
remissis  Deo  debitas. 

b)  Easdem  indulgentias  applicari  posse  per  modum  suffragii 
animabus  in  Purgalorio  detentis. 

c)  Dari  in  Ecclesia  thesaurum  seu  collectionem  satisfactio- 
num  Christi  et  Sanctorum,  ciijus  dispensatio  ad  eamdem  Ecclesiam, 
seu  ad  Romanum  Ponlificem,  necnon  ad  Episcopos  pro  diversa  ra- 
tione  pertinet. 

o^  Merilum  proprie  dictum  distinguitur  a  satisfactione : 
merilum  enim  refertur  ad  consequendum  praemiiim,  satisfactio  ad 
extinguendum  debitum.  Opus  bonum,  qua  meritorimii,  non  potest 
ahis  applicari ;  potest  autem  aliis  apphcari,  qua  satisfactorium  est. 

6°  Fons  indulgentiarum  est  ipse  Ecclesiae  thesaurus,  sci- 
hcet  infinitac  satisfactiones  Jesu  Christi,  quibus  adduntur  satisfa- 
ctiones  B.  Mariae  Virginis  et  ahorum  Sanctorum. 

7''  Fundamentum  indulgenliarum  est  Communio  Sanctorum, 
per  quam  fit,  ut  Ecclesia  triumphans,  purgans  et  militans  non 
constituant  tres  societates  penitus  inter  se  separatas,  sed  cari- 
talis  vinculo  ita  conjunctas,  ut  unum  corpus,  cujus  Christus  est 
capul,  efforment.  Ex  quo  provenit,  ut  sacrum  commercium  et  sa- 
cra  communio  suffragiorum  et  meritorum  inter  omnia  Ecclesiae 
membra  Christo  capiti  unita,  exurgat. 

S''  Tam  fidehbus  viventibus,  quam  defunctis  prosunt  indul- 
gentiae,  sed  modo  diverso  ilhs  et  istis  applicantur.  Nam  viventibus 
conceduntur  per  modum  absohitionis  judiciariae,  quae  tamen  anne- 
xam  habet  solutionem  ex  thesauro  Ecclesiae;  defunctis  vero  per 
modum  sufTragii  seu  simplicis  solutionis. 

9*"  Effectus  indulgentiarum  respectu  viventiuni  est  infalli- 
hilis,  dummodo  omnia  requisita  adsint;  respectu  vero  defuncto- 
7nim  non  videtur  esse  infalhbihs.  Quare  axioma:  Indulgentiae  tan- 
tum  valent  quantum  sonant,  jure  apphcatur  indulgentiis  pro 
vivis,  non  autem  indulgentiis  pro  defunctis,  saltem  non  cum 
omnimoda  certitudine. 

10''  Est  quaestio  inter  Theologos,  an  indulgentia  aequahter 
participetur  ab  inaequahter  dispositis. 

ll^  Peccatum  veniale  non  remissum  quoad  culpam,  non 
potest  remitti  quoad  poenam.  Illud  tamen  veniale  non  impedit, 
quominus  per  indulgentias  remittatur  poena  aliis  peccatis  jam 
deletis  debita.  Ex  quo  inferlur,  quod  indulgentia  concessa  ut  ple- 


CAP.    I.   DOCTRINA    THEOLOGICA    DE   INDULGENTIIS.  61 

na7'ia,  oblineri  sallem  potest  iit  partialis,  si  integra  obtineri  ne- 
queat,  e.  g.  propter  affectum  ad  aliquod  veniale. 

12°  Pia  opera  praescripta  non  sunt  causa  consecutae  indul- 
gentiae,  sed  condiliones.  Gausa  est  ipsa  concessio  indulgentiae. 

13"  Opera  praescripta  pro  acquirendis  indulgentiis  perso- 
naliter  a  quolibet  fideli  fieri  debent.  Kxcipitur  eleemosyna,  quae 
per  alium  dispensari  potest. 

\lx^  Ad  expiandas  in  praesenti  vita  poenas  temporales,  quae 
posl  remissionem  culpae  et  poenae  aeternae  luendae  supersunt, 
duo  media  Christifideiibus  praesto  sunt,  nempe:  peragere  opera 
satisfactoria,  et  lucrari  indulgentias. 

15*"  Ut  indulgentiae  applicari  possint  defunctis,  duo  requi- 
runtur: 

a)  Ut  illis  applicabiles  in  Rescripto  Apostolico  concedantur. 

b)  Ut  sit  intentio  talem  applicationem  faciendi,  praesertim 
si  indulgentia  sit  applicabilis  vivis  et  defunclis. 

16°  InduIgentJa  defunctis  applicabilis,  applicari  potest,  juxta 
RaccoUa  pag.  XII,  vel  imij  vel  pluribm,  aut  etiam  omnibus  ani- 
mabus  Picrgatorii,  cum  suffragia  sint  divisibilia. 

17°  Quaestio:  an  indulgentia  p/enana  defunctis  applicabilis, 
ad  unam  tantum  animam  limitetur  ? 

18°  Indulgentia,  ratione  effectus,  alia  est  plenaria,  alia 
partialis.  —  Ratione  objecti,  cui  inhaerere  censetur,  alia  est  lo- 
calis,  alia  realis,  et  alia  personalis.  —  Ratione  durationis,  alia 
temporanea,  et  alia  perpetua. 

19°  Potestas  concedendi  indulgentias  jure  ordinario  mini- 
stris  clavium  tantum  competit,  ita  tamen  ut  in  Papa  plene  resideat, 
in  Episcopis  vero  est  taxata  secundum  ordinationem  Papae. 

20°  Quid  possint  Cardinales,  Patriarchae,  Primates,  Nuntii 
Apostolici,  Concilia  elc.  vide  in  lextu. 

21°  Praelati  Episcopis  inferiores  nullam  indulgentiam  jure 
ordinario  concedere  possunt. 

22°  Auctoritas  largiendi  indulgentias  non  est  potestas  Or- 
dinis,  sed  jurisdictionis,  ac  ideo  non  requirit  characterem  sacer- 
dotalem. 

23°  Ut  concessio  indulgentiarum  sit  valida,  requiriturjz^^^a 
el  legitima  causa. 

24°  Qui  indulgentias  elargilur,  etiam  pro  se  lucrari  eas 
potest. 


6!2  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

20*»  Qnae  respiciunt  recognitionem,  publicationem,  cessatio- 
tioncm  indulgenliarum,  et  quaenam  ex  his  dicantur  falsae,  apo- 
cryphae  etc,  ilem  de  Collectionibus  authenticis  S.  Congregationis 
Indulg.  ac  de  sensu  Bullae,  Rescripti,  Decreti  et  Indulti  vide  in 
textu  circa  finem. 


--.£.-.e^t:5«J:55^> 


CAPUT  II. 
DOCTRINA  GANONICA  DE  INDULGENTIIS. 


Doctrinam  Imjus  capilis  canonicam  vocamus,  quia  major  mate- 
riae  pars  legibus  et  praescriptionibus  a  S.  Sede  latis  innilitur.  Ordo 
tractationis  est  hic:  primo  explicantur  conditiones  generales  ad 
lucrandas  indulgentias;  secundo  conditiones  speciales  in  communi; 
tertio  sermo  est  de  iisdem  conditionibus  specialibus  seu  operibus 
injunctis  in  particulari,  de  tempore  acquirendi  indulgentias,  deque 
earumdem  translatione ;  ac  demum  expenduntur  clausulae,  quae 
in  documentis  S.  Sedis  saepe  reperiuntur  appositae.  De  quibusdam 
repetitionibus  non  mirentur  lectores,  scientes  quod  hae  in  materia 
indulgentiarum  difficulter  yitari  possunt  sine  dispendio  claritatis 
et  sine  incommodo  ipsorum  lectorum,  quoties  hi  per  continuas 
citationes  remittantur  ad  aha  loca  tractationum. 

§  I. 

CONDITIONES   GENERALES   AD   LUCRANDAS   INDULGENTIAS. 

119.  Conditiones  generales,  quae  semper  requiriintur  ad  lu- 
crandas  indulgentias  tam  partiales  quam  plenarias,  tres  recen- 
sentur  ex  parle  subjecti: 

l*"  Ct  sit  in  statu  gratiae,  immunis  nempe  a  culpa  gravi, 
2°  Ut  habeat  intentionem,  saltem  generalem,  lucrandi  in- 
dulgentias. 


04  PARS    I.   DE   INDULGENTllS   IN   GENERE. 

3°  Ut  opera  injiincta,  loco,  tempore,  modo  et  fine  prae- 
scripto  integre  compleat. 

120.  Hequiritur  1°  status  gratiae:  quia  qui  reus  est  ante 
Deuni  culpae  el  poenae  aeternae,  nec  est  nec  esse  potest  capax 
recipiendi  remissionein  poenae  temporalis.  Nam  poenae  temporalis 
relaxatio  non  Dei  inimicis,  qui  adhuc  poenae  aeternae  debitores 
sunt,  sed  ejus  amicis  conceditur.  Hinc  est,  quod  in  indulgentiarum 
concessionibus  necessitas  status  gratiae  indicari  soleat  per  clau- 
sulas:  vere  poenitentibus  et  confessis,\e\:  corde  saltem  contritis, 
De  his  tamen  clausuiis  distinctius  infra  loquemur. 

Quia  vero  indulgentia  generatim  eo  temporis  momento  acqui- 
rilur,  qiio  ultimum  opus  praescriptum  completur,  hinc  est,  quod 
saltem  hoc  ultimum  opus  in  statu  gratiae  debeat  absolvi;  quod 
si  ita  non  fiat,  fidelis,  utpote  incapax  indulgentiae  ob  peccati  obi- 
cem,  eam  nec  tunc  lucratur,  nec  ampHus  lucrari  potest,  cum  ef- 
fectus  indulgentiarum  non  suspendatur. 

121.  Dictum  est:  cum  effectus  indulgentiarum  non  suspen- 
datur.  Haec  verilas  certissima  est,  prout  patel  ex  doctrina  inferius 
citanda  Summi  Pontificis  Benedicti  XIV,  pluribusque  argumentis 
probatur  a  Suarez,  disp.  52,  sect.  2,  n.  12  et  sqq.  Excipienda  ta- 
men  est  indulgentia  m  articulo  mortis,  quae,  etsi  ab  infirmo 
omnia  opera  injuncta  impleta  fuerint,  ab  eo  nihilominus  non  acqui- 
ritur,  nisi  in  vero  articulo  mortis.  Hoc  autem  contingit,  quia  Sum- 
mus  Pontifex  ob  singularem  causam  determinat  tempoiHs  momen- 
tum  pro  ejusdem  indulgentiae  consecutione. 

122.  Dictum  est  etiam,  quod  saltem  ultimum  opus  in  statu 
gratiae  absolvi  debeat.  Hoc  ideo  adjungitur,  quia  haud  certo  con- 
stat,  an  omnia  opera  injuncta  in  statu  gratiae  fieri  debeant. 
Procul  dubio  id  requirerelur,  quolies  in  concessionis  Indultis  prae- 
scriptum  esset,  vel  quando  opus,  ultimo  loco  non  expletum,  per 
se  exigeret  statum  gratiae,  uti  est  sacra  Communio. 

123.  Hisce  casibus  exceptis,  inter  Theologos  controvertitur, 
an  celera  opera  pro  lucrandis  indulgentiis  praescripta,  ut  jeju- 
niuin,  preces,  visitalio  ecclesiae  etc,  in  statu  gratiae  necessario  per- 
agi  debeant.  Sententia  communior  et  probabihor  negat,  cui  adhaesit 
Henedictus  XIV  in  sua  Constitutione  Inter  praeteritos  %  76,  his 
verbis:  «  A  fructu  indulgentiae  minime  excludendos  illos  existi- 
mavjmus,  qui  non  praemissa  confessione,  visilationem  incipiunt, 
dummodo,  quando  opus  ultimum  perficiunt,  in  quo  indulgentia 


CAP.   II.   DOCTRINA   CANONICA  DE   INDULGENTIIS.  65 

vcQuiRiTUR,  in  statu  gratiae  sint  » .  Ratio,  quam  affert  S.  Alphon- 
sus,  est:  quia  talia  opera  (in  statu  gratiae  non  peracta)  saltem 
disponunt  ad  Deum  placandimi,  et  vim  habent  saltem  de  congruo 
(Lib.  VI,  n.  o84;  cf.  Suarez,  disp.  o2,  sect.  V.  n.  8  et  sqq.; 
Billuart,  de  Indulg.). 

124.  Altera  quaestio :  Utrum  acquiri  possit  indulgentia 
per  opus,  quod  ex  circumstantia  sit  peccatum  veniale?  Graves 
Theologi,  ut  Bellarminus,  Laymann,  Billuart  etc.  distinguunt:  vel 
opus  injunctum  ad  finem,  a  concedente  indulgentiam  principahter 
intenlum,  conducit,  etiamsi  fiat  solum  secundum  substantiam;  vel 
non  conducit,  nisi  etiam  fiat  secundum  moralem  honestatem  ex 
omnibus  circumstantiis  pendentem.  Si  primum,  opus  hujusmodi 
videtur  sufficere  ad  indulgentiam  lucrandam,  uti  esset  contributio 
ahqua  pro  constructione  ecclesiae,  vel  eleemosyna  ad  subventionem 
pauperum,  tametsi  utraque  fiat  ex  vana  gloiia.  Si  secundum,  v. 
g.  si  injungantur  preces,  jejunia,  eleemosynae  ad  placandum  Deum 
vel  satisfaciendum  pro  peccato,  non  videtur  satisfacere  qui  orat, 
jejunat  aut  dat  eleemosynam  ex  vana  gloria:  non  enim  per  pec- 
catum  veniale  placatur  Deus,  neque  satisfit  Deo ;  dum  e  contra  in 
primo  casu  obtinetur  finis,  scilicet  auxihum  pro  fabrica  ecclesiae, 
et  levamen  pauperum,  licet  opus  injunctum  jam  expletum  ex  cir- 
cumslantia  sit  peccatum  veniale. 

125.  In  hac  controversia,  diversimode  a  Theologis  defensa, 
hoc  certum  est  et  inter  Doctores  commune,  quod  si  circumstantia 
mala  non  vitiat  opus  bonum  injunctum,  sed  per  accidens  ei 
conjungitur,  seu  ad  opus  impositum  se  habet  concoynitanter  so- 
lum  aut  consequenter,  tunc  praedicta  circumstantia  mala  nec  de- 
struit  bonitatem  operis,  nec  facit  quod  opus  sit  peccatum,  nec 
impedit  quominus  opus  injunclum  sufficiat  ad  lucrum  induigentiae. 
Unde  si  quis  in  visitatione  ecclesiae  loquatur  verbum  aliquod  otio- 
sum,  vel  ahquem  impatientiae  actum  committat,  vel  ahquod  inanis 
gloriae  desiderium  habeat,  vel  aliud  agat,  in  quo  venialiter  peccet, 
effectus  indulgentiae  non  impeditur.  Nam  hujusmodi  circumstantiae 
malae  solum  concoinilanter  se  habent  ad  opus  injunctum,  ac  ideo 
illud  non  vitiant,  non  inficiunt,  sed  in  sua  bonitate  morah  relin- 
quunt. 

Quinimo  hoc  verificatur  etiam,  scribit  Passerini,  quaest.  39, 
n.  3ir>,  de  actu  qui  sit  pcccatum  morlale,  sed  concomitanter  se 
habeat  ad  opus  injunctum,  et  illud  non  inficial.  Nam  tunc  sufficiet 


66  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

si  liomo  poeniteat  de  malo,  et  in  lempore  in  quo  indulgentia  con- 
sequi  debet  effectum  suum,  ille  sit  in  gratia,  vel  ubi  necessaria 
sit  Confessio,  illud  peccatum  confessus  fuerit.  Et  sane  in  hoc  casu 
ex  una  parte  opus  injunctum  non  vitiatur,  sed  remanel  moraliter 
bonum,  ac  ideo  validum  pro  indulgentiae  acquisitione;  ex  altera 
vero  parte,  juxta  probabiliorem  sententiam  n.  123  expositam,  non 
est  absolute  necessarium  ut  omnia  opera  pro  indulgentiarum  lucro 
ab  Ecclesia  praescripta,  in  statu  graliae  fiant,  sed  sufBcit  ut  fidelis 
in  eo  stalu  reperiatur,  dum  ultimum  opus  perficit. 

126.  Ilis  tamen  non  obstantibus,  excitandi  sunt  fideles  ut 
omnia  opera  pro  indulgenliarum  lucro  praescripta  in  statu  gratiae 
peragant,  incipiendo,  maxime  si  fuerit  injuncta,  a  Confessione,  vel 
saltem  per  conlritionis  actum  cum  Sacramenti  voto  in  gratiam  Dei 
redire  curcnt.  Opera  siquidem  in  charitate  facta,  sine  comparatione 
Deo  gratiora  sunt  et  altioris  meriti  apud  eum,  quam  actiones 
nondum  gratia  formatae. 

Curare  insuper  debent  fideles,  ut  non  habeant  affectum  ad 
ullum  peccatum  veniale;  siquidem  etiam  peccalum  veniale,  ut  alias 
diximus,  non  remissum  quoad  culpam,  nequit  remitti  quoad  poe- 
nam.  Ex  quo  fit,  ut  qui  cum  veniali  vel  affectu  ad  aliquod  pec- 
catum  veniale  indulgentiae  lucrandae  vacat,  illam  non  lucratur 
respective  acl  isiud  peccatum  veniale,  cujus  affectum  retinet,  et 
ideo  non  integre  indulgentiam  acquirit,  sive  haec  sit  plenaria, 
sive  partialis  (Vid.  Raccolta,  p.  XXV). 

127.  Requiritur  2^"  intentio  saltem  generalis  lucrandi  indul- 
gentiam.  Mirum  quot  super  natura  hujus  intentionis  protulerint 
sententias  Theologi,  dum  inquiritur  an  debeat  esse  actuahs,  vel 
sufficiat  virtualis,  aut  habitualis  vel  interpretativa.  Nos,  his  quae- 
slionibus  omissis,  dicimus  non  requiri  certo  inlentionem  aclualem, 
sed  sufQcere  virtualem  vel  fortasse  habitualem,  seu  melius  cum 
Raccolta  intentionem  generalem  lucrandi  indulgentias.  thnc  optima, 
pia  ac  valde  laudabihs  praxis  iUa  dicenda  est  ac  omnibus  Chri- 
slifidelibus  consulenda,  ut  quolibet  mane  renovetur  intentio  lu- 
crandi  omnes  et  singulas  indulgentias,  quae  in  decursu  diei 
acquiri  possunt.  Et  quia  plurimae  ex  his  applicari  possunt  per 
niodum  suffragii  animabus  in  Purgatorio  detentis,  ideo  laudandi 
maxime  sunt  qui  alteram  eliciunt  intentionem  applicandi  easdem 
indulgentias  in  earum  levamen  (Raccolta,  pag.  XII). 

128.  Hequiritur  3''  ut   opera  injuncta,   loco,   tempore,   modo 


CAP.    II.   DOCTRINA   CANONICA   DE   INDULGENTIIS.  67 

€t  fine  praescripto  personaliter  et  integre  compleantur,  de  quibus 
modo  plura  dicentur. 

§  n. 

CONDITIONES   SPECIALES    IN   COMiMUNI   PRO   LUCRANDIS   INDULGENTIIS. 

129.  In  concessionibus  indiilgentiarum  nonnullae  pro  earum 
consecutione  generaliter  apponi  solent  conditiones,  juxta  veterem 
praxim  et  intenlionem  Summi  Pontificis  concedentis,  quibus  non 
adimplelis,  indulgentiae  praefatae  lucrari  nullatenus  possunt  (Decr. 
-2i  Mart.  1820.  N.  250  in  exordio;  RaccoUa,  pag.  Xlll). 

130.  Conditiones  quae  ordinarie  praescribuntur  pro  lucranda 
indulgenlia  plenaria,  sunt:  Confessio,  Commimio,  Visiiatio  ali- 
ciijus  ecclesiae  seu  oratorii  puhlici,  et  piae  Preces.  Constat  ex 
clausula,  quae  juxta  Apostolicae  Sedis  praxim,  in  plenariae  indul- 
gentiae  concessionibus,  BuIIis,  Brevibus  sive  Rescriptis  apponi  solet, 
quae  ita  vel  simili  modo  sonat:  SS.  D.  N.  PP...  omnibus  utriusque 
sexus  Christifidelibus,  vere  poenitentibus,  confessis  ac  sacra  Com- 
munione  refectis,  qui  aliquam  ecclesiam...  devote  visitaverint,., 
vel  expositioni  SS.  Eucbaristiae  Sacramenti  interfuerint...  ibique 
juxta  mentem  Sanctitatis  Suae  pie  oraverint  etc. 

Dictum  est  ordinarie,  quia  nonnullae  sunt  indulgentiae  ple- 
nariae,  ad  quas  lucrandas  non  praescribitur  nec  Confessio  nec 
Communio,  ut  sunt  indulgentiae  Viae  Crucis  et  aliae  paucae. 

131.  In  indultis  autem,  quibus  partiales  indulgentiae  conce- 
duntur,  nulla  ordinarie  fit  mentio  de  sacramentali  Confessione,  sed 
adhibetur  clausula:  corde  saltem  contrito.  Jam  vero  haec  prae- 
scripta  conlritio  non  inducit  veram  conditionem,  quasi  scilicet 
habenda  sit  tamquam  pars  oneris  injuncti,  sed  indicat  necessitatem 
stalus  gratiae  ad  lucrandam  indulgentiam.  Requiritur  proinde  ut 
mera  dispositio,  quatenus  nempe  si  quis  in  slatu  peccati  mortalis 
reperiatur,  ac  propterea  incapax  sit  lucrandae  cujusvis  indulgen- 
tiae,  per  perfeclam  contritionem  cum  proposito  Confessionis,  ad 
statum  gratiae  restituatur,  et  capax  fiat  indulgentias  assequendi. 
Unde  consequitur,  ut  qui  jam  in  statu  gratiae  reperiuntur,  non 
teneantur  actum  contritionis  elicere  (Decr.  17  Dec.  1870.  N.  427; 
Raccolta,  pag.  XII). 

132.  Pro  consecutione  indulgentiarum  necesse  est,  ut  omnia 
opera  injuncla  personaliter  et  devote  impleantur  sive  quoad  tem- 


68  PARS   I.   DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

piis,  sive  quoad  niodum,  sive  quoad  finem  elc.  juxta  tenorem 
conccssionum.  Quod  si  aliquod  ex  operibus  injunctis  vel  ex  toto, 
vel  ex  parle  notabili,  sive  per  ignorantiam,  sive  per  negligentiam, 
aut  per  impolentiam  omittatur;  insuper  si  aliqua  ex  conditionibus 
temporis,  loci  elc.  praescriptis,  quacumque  ratione  non  observetur, 
excepto  legitiinae  commutationis  casu,  indulgentia  non  acquiritur 
fRaccolta,  pag.  XIH). 

133.  Dubium.  Hac  doctrina  verissima  praejacta,  quaeri  po- 
test :  an  fidelis  qui  partem  operis  injuncti  ita  exequitur,  ut  non 
sufficiat  pro  indulgentia,  teneatur  totum  opus  repetere,  ut  eam 
consequi  possit? 

Respondemus  cum  distinctione:  vel  opus  injunctum  est  indivi- 
sibile,  ita  ut  non  habeat  partes  separabiles;  vel  est  divisibile  in 
partes  sepaiabiies.  In  primo  casu  pro  acquirenda  indulgentia  ne- 
cessarium  est  integrum  opus  reiterare.  Hinc  si  opus  praescriptum 
esset  jejunium,  qui  jejunavit  usque  ad  meridiem  et  amplius,  et 
postea  comedendo  carnes  fregit  jejunium,  deberet  proculdubio  to- 
tum  opus,  nempe  integrum  jejunium  repetere.  In  secundo  casu, 
quando  scilicet  opus  injunctum  est  divisibile  in  partes  separabiles, 
fidelis  qui  partem  ejus  adimplere  omisit,  non  tenetur  integrum 
opus  reilerare.  Unde  si  opus  injunctum  sit  jejunium  trium  dierum, 
qui  omisit  jejunium  tertii  diei,  satis  erit  ut  una  die  jejunet,  exce- 
pto  casu  quo  jejunium  esset  alligatum  diei  fixo,  quod  jam  prae- 
leriit.  Id  omne  ostendit,  ut  supra  diximus  ex  Raccolta,  ad  asse- 
quendas  indulgentias  necessarium  esse  opera  inj uncta  m^<?^re  adim- 
plere,  servatis  ceteris  conditionibus  in  forma  concessionis  contentis. 

Hinc  etiam  si  pro  aliqua  indulgentia  lucranda  praescriptum 
sit  pariter  jejunium,  et  puer  vel  senex  non  jejunent,  hi  indulgen- 
tiam  non  acquirunt,  tametsi  cetera  injuncta  opera  expleverint,  et 
jejunium  omiserint  per  impotentiam.  Generatim  indulgentiae,  juxta 
commune  axioma,  tantum  valent,  quantum  verba  sonant;  unde 
quoad  hanc  materiam  non  hcel  nec  valet  argumentari,  nec  pariter 
error  communis  supplere  potest  defectum  indulgentiae,  ut  si,  v. 
g.  communiier  existimetur,  cuidam  operi  adnexam  esse  indulgen^ 
liam,  cum  tamen  de  facto  nulla  sit  ob  defectum  concessionis  (CL 
S.  Alph.,  )ib.  VL  n.  \m). 

134,  In  adimplendis  operibus  injunctis  hberum  cuique  est, 
generatim  loquendo,  iUum  ordinem  servare,  qui  magis  placuerit, 
dummodo  saltem  opus  ultimum  in  statu  gratiae  absolvatur.  Non 


CAP.    II.   DOCTRINA   CANONICA   DE   INDULGENTIIS.  69 

€st  ergo  necessarium,  ut  prius,  ex.  gr.  suscipiantur  Sacramenta 
Confessionis  et  Comniunionis,  etsi  haec  in  indnlto  concessionis  pri- 
mum  locum  occupent.  Ecclesia  enim  in  elargiendis  indulgentiis 
usu  ordinario  praescribit  opera,  non  ordinem  in  adimpletione 
operum.  Quare  S.  Congregatio  Indulgentiarum  die  19  Maji  1759 
relate  ad  visitationem  ecclesiae  lianc  edidit  declarationem :  Quod 
autem  ad  ccclesiae  visitationem  spectat,  eam  impleri  possc,  sive 
ante,  sive  post  aliorum  piorum  operum  implemcntum  (Decr.  autli. 
N.  214;  Raccolta,  pag.  XXII). 

135.  Indulgentia  acquiri  nequit  per  opus,  acl  quod  prae- 
standum  ex  alio  titulo  quis  ohligatur,  excepto  casu  quo  Pontifex 
id  expresse  concedat.  Hinc  si  inter  opera  pro  lucranda  indulgen- 
tia  praescripta  recenseatur  vel  jejunium,  vel  eleemosyna,  aut  pre- 
ces,  non  satisfit  per  jejunium  ad  quod  quis  tenetur  v.  g.  ex  voto, 
nec  per  eleemosynam  quam  debet  litulo  justitiae,  nec  per  preces 
in  sacramentali  Confessione  impositas.  «  Id  satis  aequum  videtur, 
inquit  cl.  P.  Palmieri,  vol.  V.  pag.  650,  n.  55,  ut  gratuitum  be- 
neficium,  quale  est  indulgentia  poenae  Deo  debitae,  iis  conferatur, 
qui  aliquid  praestent  praeter  id  quod  debent;  ut  sic  causa  do- 
nandi  indulgentias,  quae  apud  Deum  valeat,  certior  sit  ».  Insuper 
si  indulgentia  acquiri  generaliter  posset  per  opera  aliunde  debita, 
in  his  nihil  esset  onerosi  ratione  indulgentiae. 

136.  Sciendum  est  tamen,  non  paucos  esse  Auctores,  qui  de 
bac  materia  aliter  sentiunt,  quosque  vide  citatos  apud  Passerini, 
quaest.  41.  «  In  hac  quaestione,  ait  Benedictus  XIV,  sicui  in  ce~ 
teris  omnihus,  alii  affi7inant,  alii  negant...  Sed  illa  verior  opinio 
esse  videtur,  quod  acquiri  nequeat  indulgentia  per  opus,  ad 
quod  praestandum  ex  alio  titulo  quis  ohligatur,  nisi  qui  indul- 
gentiam  concedit,  nominatim  dicat,  quod  per  praedictum  opus 
acquiri  possit  »  (Const.  Inter  praeteritos,  §  53). 

Quoad  preces  decisum  est,  eas  debere  esse  liberas.  Nam  ad 
dubium: 

An  possit  per  preces  jam  obligatorias,  v.  g.  per  Iloras 
canonicas,  satisfieri  precibus  a  Summo  Pontifice  praescripiis 
ob  lucrandam  indulgentiam? 

Sacra  Indulgentiarum  Congregatio  respondit:  Negative  (Decr. 
29  Maji  1841.  N.  291  ad  2™). 

137.  Quamvis  relata  Sacrae  Congregationis  declaratio,  juxta 
propositum  dubium,  ad  p^rces  tantum  ibi  referatur,  non  est  tamen 


70  PARS   1.   DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

(lubitandum,  quin  etiam  ad  cetera  pia  opera  extendalur.  Ratia 
cnini  eadeni  est  lam  pro  precibus,  quam  pro  ceteris  piis  operibus. 
Quare  concludi  posse  videtur,  quod  nequeat  acquiri  indulgentia 
per  opera,  ad  quae  praestanda  ex  alio  titulo  quis  obligatur. 

138.  Excipiendus  est  casus,  quo  Pontifex  aliud  expresse 
concedat  in  Litteris  Apostolicis.  Nullum  siquidem  est  dubium, 
quin  Papa  ejusmodi  opera,  quae  alioquin  sunt  debita,  lamquam 
sufficientem  conditionem  ad  lucrandam  indulgentiam  praescribere 
possit.  Nam  si,  ut  sub  n.  88  diximus,  Summus  Pontifex  potest,  abso- 
lute  loquendo,  dare  indulgentiam  in  certis  casibus  sine  impositione 
alicujus  operis,  multo  magis  dare  potest  pro  opere  alias  debito,  prout 
de  facto  aliquando  concessit.  Sic  v.  g.  Summus  Pontifex  Leo  XIH 
benigne  concessit,  ut  jejunium  pro  acquirendo  Jubilaeo  anni  1879 
praescriptuiii,  fieri  possit  eliam  tempore  Quadragesimae.  Item  per 
Communionem  die  Paschatis  peractam,  et  indulgentia  plenaria  pa- 
pali  Benedictioni  adnexa  lucratur,  et  simul  praecepto  Paschatis 
satisfit  (Decr.  auth.  n.  288j.  Quinimo  anno  1865  Pius  PP.  IX  in- 
dulsit,  ut  Communio  Paschalis  sufBceret  ad  Jubilaeum  lucrandmn 
et  ad  satisfaciendum  praecepto  Paschatis.  At  hae  sunt  exceptiones 
expresse  declaratae  vel  in  Litteris  Apostolicis,  vel  in  Rescriptis 
SS.  Congregationum  ex  mandato  Summi  Pontificis,  quae  exceptio- 
nes  confirmant  principium  supra  expositum  verbis  magni  Pontificis 
Benedicti  XIV,  «  quod  acquiri  nequeat  indulgentia  per  opus,  ad 
quod  praestandum  ex  alio  titulo  quis  obligatur,  nisi  qui  indid- 
gentiam  concedit,  nominatim  dicat,  quod  per  praedictum  opus 
acquiri  possit  ». 

139.  P.  Maurel,  agens  de  hac  materia,  asserit  persuasionem 
vigere  Romae,  quod  pia  opera  pro  sacramentali  poenitentia  im- 
posita  valeant  pro  lucranda  indulgentia,  et  idcirco  Confessarios  ro- 
manos  solere  libenter  injungere  pro  sacramenlali  poenitentia  preces 
et  opera,  quibus  adnexae  sunt  indulgentiae.  Id  probat  etiam  au- 
ctoritate  Eusebii  Amort,  qui  refert  suo  lempore  communem  vi- 
guisse  praxim  in  Confessariis,  imponendi  pro  sacramentali  poeni- 
lentia  recitationem  precum  indulgentialium,  quibus  nempe  indul- 
gentiae  adnexae  sunt,  et  quod  talis  usus  ipsi  videbatur  adprobatus, 
saltem  impUcite,  a  Romanis  Pontificibus  (Le  Chretien  eclaire  sur 
la  nature  et  Tusage  des  Indulgences,  pag.  95). 

140.  Verum,  post  decretum  S.  Congregationis  Indulgentiarum, 
quod  supra  retulimus,  opinio  cl.  P.  Maurel  et  Amort  non  videtur 


CAP.    II.    DOCTRINA    CANONICA   DE   INDULGENTIIS.  71 

posse  ralionabiliter  siistineri:  ad  minus,  rationes  ab  iisdem  addu- 
ctae  doctrinam  tulam  super  re  certe  non  demonstrant.  Decisum 
est  enim  'per  preces  obligatorias  non  posse  salisfieri  precibus  a 
Summo  Pontifice  praescriplis  ob  lucrandam  indulgentiara.  Atqui 
preces  in  praesenti  casu  ex  alio  titulo,  nempe  ex  sacramentali 
satisfactione  sunt  obligatoriae.  Non  possunt  ergo,  ut  videtur,  simul 
inservire  ad  lucrandas  indulgenlias  (Cf.  Guerra,  II  Tesoro  delle 
SS.  Indulgenze,  p.  53;  Beringer,  pag.  69). 

Ad  id  quod  asserilur  de  persuasione  vel  consuetudine  Con- 
fessariorum  Urbis  Romae,  respondetur  quod  si  concessio  Poniificis 
non  existit,  nec  persuasio  nec  consuetudo  potest  efQcere,  ut  per 
preces  indulgentiatas  in  confessione  impositas,  indulgentiae  revera 
lucrentur. 

141.  Quare,  etsi  nihil  impediat  quominus  preces  aut  opera 
indulgentiis  ditata  a  Confessario  imponantur,  fideles  tamen  in  hu- 
jusmodi  poenitentia  sacramentah  adimplenda,  persuadere  sibi  non 
debent,  saltem  absolute  ac  pro  certo,  acquirere  etiam  posse  in- 
dulgentias,  quae  dictis  precibus  seu  operibus  pro  poenitentia  in 
Confessione  injunctis  sunt  adnexae. 

142.  Concludimus  cum  Scavini  :  «  Opera  praescripta  (ad  lu- 
crandam  indulgentiam)  sunt  onerosae  conditionis ;  si  porro  illa 
jam  fiunt  aha  necessilate,  in  eis  nihil  est  onerosi  qiioad  indul- 
genliam.  In  praxi  igitur  opera  illa  repelenda  sunt,  cum  agitur  de 
indulgentia  lucranda.  Verum  etiam  quando  ex  praecepto  vel  voto 
ea  ponuntur,  praestat  ut  habeatur  intentio  indulgentiam  lucrandi, 
si  quae  forte  adest  »  (Theol.  Mor.  lib.  IV,  append.  62,  pag.  592, 
edit.  12^). 

143.  Preces  tamen  et  alia  pia  exercitia,  quae  in  rehgiosis 
Communitatibus  juxta  respectiva  statuta  vel  praxim  seu  consue- 
ludinem  peraguntur,  quaeque  sub  culpa  non  soleant  obligare, 
valere  possunt  ad  indulgentias  lucrandas,  si  quae  diclis  operibus 
sint  adnexae.  Tunc  sufflcit  efformare  intentionem  illas  acquirendi. 
Verilas  assertionis  confirmatur  ex  responso  S.  Congregationis  In- 
dulgenliarum  ad  Superiorem  Eremitarum  Camaldulensium  Thusciae 
dato  sub  die  7  Marlii  1888.  Per  illud  declaratum  est,  praefatos 
Camaldulenses  posse  lucrari  indulgentiam  adnexam  recitationi  Of- 
ficii  parvi  B.  M.  V.,  quod  ipsi,  juxta  eorum  staluta,  ad  recitatio- 
nem  Breviarii  quolidie  adjungunt  fVid.  Beringer,  pag.  69;  Maurel, 
pag.  95). 


7:2  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

144.  Pliires  indulgentiae  ex  variis  litulis  concessae,  eadem 
die,  uno  eodemque  opere  lucrifieri  possunt,  si  opus  injunctum 
ilerari  nequeat,  uti  Communio,  vel  non  soleat,  sicuti  Confessio, 
nisi  haec  sit  aliunde  necessaria,  puta,  in  casu  relapsus  in  grave 
peccatum  (Decr.  12  Jan.  1878.  N.  434  ad  S'"). 

llinc  per  Communionem  ex.  gr.  die  Paschatis  peractam,  acquiri 
possunt  non  solum  indulgentia  plenaria  Benedictioni  papali  adnexa, 
sed  etiam  ahae  plenariae  indulgenliae,  sive  personales  sive  locales, 
quae  eodem  die  forsan  occurrunt,  dummodo  cetera  opera  injuncta 
pro  quahbet  indulgentia  respeciive,  fidehter  et  devote  adimpleantur. 

§  III. 

CONFESSIO   ET   COMiMUNIO. 

145.  Confessio  sacramentalis,  quando  in  Brevibus  apponitur 
pro  induigentiarum  consecutione,  peragi  omnino  debet  etiam  ab 
iis,  qui  sibi  lethalis  peccati  conscii  non  sunt  (Decr.  19  Maji  1759. 
N.  2U). 

Clausula  enim :  Christifidelibus,  qui  vere  poenitentes,  confessi, 
sacraque  Communione  refecti  etc.  in  indulgentiarum  concessio- 
nibus  apposita,  exprimit  conditionem,  ita  ut  Confessio  inter  opera 
injuncta  recensenda  sit,  et  nemo  indulgentiam  plenariam,  etsi  in 
statu  gratiae  reperiatur,  lucrari  possit,  nisi  sacramentalem  Con- 
fessionem  faciat,  et  cetera  injuncta  opera  adimpleat  (Decr.  17 
Dec.  1870.  N.  427  in  exordio). 

146.  Quamvis  autem  cum  in  Bulla  vel  Brevi,  quo  conceditur 
indulgentia,  Confessio  tamquam  conditio  sine  qua  non  praescri- 
batur,  minime  tamen  sacramentalis  absolutio  necessaria  est  pro 
iis  hdehbus,  qui  post  ultimam  Gonfessionem  nuUum  peccatum  ve- 
niale  admiserunt;  vel  si  in  ahquam  levem  culpam  prolapsi  sunt, 
opportuiium  confessario  videatur,  absolutionem  non  esse  eisdem 
impertiendam  (Decr.  20  Aug.  1822;  15  Dec.  1841.  N.  253  ad  2"^; 
N.  295  ad  2°^). 

Brevius:  Si  Christifideiis  culpae  cerlae  immemor  est  ex  ul- 
tima  absohnione,  lenetur  quidem  ad  Confessionem  peragendam, 
non  vero  ad  absotutionem  recipiendam,  ut  hicrari  possit  indul- 
gentias,  pro  quibus  Confessio  sacramentahs  praescribitur  (Decr.  6 
Maji  1852.  N.  359  ad  4"^  in  fine). 


CAP.   II.   DOCTRINA   CANONICA   DE   INDULGENTIIS.  73 

147.  Tum  Confessio,  tum  Communio  pro  indulgentiarum 
conseciitione  suffragari  etiam  potest,  si  expleatur  in  vigilia  festi- 
vitalis,  pro  qua  concessa  est  indulgentia  (Decr.  19  Maji  1759. 
N.  214;  12  Junii  1822.  N.  252). 

148.  Ex  hoc  Indulto  nullus  relinquitur  dubitandi  locus  circa 
eas  induigentias,  quae  pro  festiviiatibus  proprie  dictis  concedun- 
tur,  incipientibus  nempe  a  primis  Vesperis  usque  ad  occasum  solis 
ejusdem  diei  festi,  ita  ut  liberum  sit  fideli,  vel  in  vigilia,  vel  in 
ipso  die  festo  confiteri,  et  sacra  Synaxi  refici.  Plures  tamen  exinde 
dubitationes  obortae  fuerunt,  an  idem  dicendum  foret  de  aliis  in- 
dulgentiis  spatio  unius  diei  lucrandis,  et  ab  initio  diei  naturalis 
incipienlibus,  quae  videlicet  concederentur,  non  ratione  festivitatis 
occurrentis,  sed  alia  qualibet  ex  causa,  quemadmodum  usuvenire 
solet  pro  sexlis  feriis  mensis  Martii,  diebus  Dominicis  festum  S. 
Aloysii  praecedentibus,  oratione  quadraginta  Horarum,  aliisque  ca- 
sibus  similibus  quibuscumque. 

Summus  Pontifex  Pius  PP.  IX,  ad  removendam  omnem  dubi- 
tandi  ralionem,  et  ad  commodius  reddendum  Confessionis  et  Com- 
munionis  adimplementum,  sic  benigne  decerni  mandavit: 

«  Tum  Confessionem  dumtaxat,  tum  Confessionem  et  Com- 
muniouem  peragi  posse  die,  qui  immediate  praecedit  sequentem, 
pro  quo  concessa  fuerit  indulgentia  quaelibet,  non  solum  ratione 
festivitatis  occurrentis,  verum  etiam  quacumque  alia  ex  causa, 
vel  devotionis,  vel  pii  exercitii,  aut  solemnitatis,  uti  esset  pro  me- 
moratis,  et  ceteris  hujusmodi  diebus,  pro  quibus  indulgentia  cum 
conditione  Confessionis  et  Communionis  concessa  jam  fuerit,  vel  in 
posterum  concedatur,  licet  tempus  ad  eam  acquirendam  ab  initio 
diei  naturalis,  et  non  a  pyHmis  Vesperis  sit  computandum,  ser- 
vata  tamen  in  adimplendis  aUis  operibus  injunctis  regula  generali 
circa  modum  et  tempus  in  concessionibus  praescriplum  (Decr.  6 
Octobris  1870.  N.  426). 

149.  Confessio  hebdomadalis  ad  lucrandas  indulgentias.  Ex 
benigna  concessione  Summi  Pontificis  Clementis  Xlll,  Christifideles 
omnes,  qui  frequenti  peccatorum  Confessione  animum  studentes 
expiare,  semei  saltem  in  hebdomada  ad  Sacramentum  Poenilentiae 
accedere,  nisi  legitime  impedianlur,  consueverunt,  et  nuHius  le- 
Ihalis  culpae  a  se  post  praedictam  ultimam  Confessionem  commis- 
sae  sihi  conscii  snnt,  omnes  et  quascumque  indulgentias  consequi 
possunt,  etiam  sine  actuali  Confessione,   quae   ceteroquin   ad   eas 


74  PARS    I.    DE   INDULGENTIIS    IN    GENERE. 

lucrandas  necessaria  esset.  Nihil  lamen  per  id  innovatur  circa  in- 
dulgentias  Jubilaei,  tam  ordinarii  quam  extraordinaiHi,  aliasque 
ad  instar  Jubilaei  concessas,  pro  quibus  assequendis,  sicut  et 
alia  opera  injuncla,  ita  et  sacramentalis  Confessio,  tempore  in  ea- 
rum  concessione  praescriplo,  peragi  debet.  (Decr.  9  Dec.  1763. 
N.  ^231). 

150.  S.  Congregatio  Indulgentiarum  (Decr.  12  Junii  1822. 
N.  2o2)  statuit,  in  locis,  in  quibus  ob  inopiani  Confessariorum 
nequeunt  fideles  frequenter  Confessione  sacramentali  expiari,  Con- 
fessionem  peractam  infra,  hebdornadam  ante  festivitatem,  cui  adnexa 
est  aliqua  indulgenlia  plenaria,  suffragari  ad  eam  lucrandam,  ex- 
pletis  aliis  conditionibus  injunctis,  et  dummodo  nuUius  lethalis 
culpae  post  peractam  Confessionem  commissae  conscii  sint,  nihil 
innovando  circa  indulgentias  ad  formam  lubilaei  concessas,  ut  in 
Decr.  9  Dec.  17G3  n''  148  relato.  Ubi  notandum  maxime  est: 

1°  Praefatum  privilegium  concedi  solere  iihs  Dioecesibus,  qua- 
rum  Rmi  Ordinarii,  altenla  inopia  Confessariorum,  iliud  postulant. 
Requiritur  ergo  speciale  Indultum. 

2''  Verba  infra  hebdomadam  significare  octo  dies  tantum 
quae  festivitalem  immediate  praecedunt,  non  aulem  hebdomadam 
illam  totam  et  integram,  quae  anle  festum  decurrit. 

3*^  Confessionem  octava  die  ante  festivitatem  peractam  suffra- 
gari  eliam  ad  lucrandas  omnes  alias  indulgentias,  quae  infra  prae- 
dictum  tempus  occurrunt,  et  ad  quas  lucrandas  sacramentalis 
Confessio  ceteroquin  requireretur  (Decr.  28  Sept.  1838.  N.  264 
ad  i^,  et  15  Dec.  1841.  N.  29o  ad  1"^;  Raccolta,  pag.  XVIII). 

151.  Ob  eamdem  rationem  scilicet  inopiae  Confessariorum, 
solet  Apostolica  Sedes  concedere,  ut  fidelibus  illarum  Dioecesum, 
quarum  Rmi  Ordinarii  Indulti  petitionem  faciunt,  Confessio  habi- 
tualiter  facta  infra  duas  hebdomadas,  sufficiat  ad  acquirendas 
indulgentias  eo  temporis  intervallo  occurrentes.  —  Verba  autem 
infra  duas  hebdomadas  stricte  interpretanda  sunt,  ila  ut  prae- 
scripta  Confessio  peragi  debeat  quolibet  decurrente  quatuordecim 
dierum  spatio,  nec  sufficit  bina  Confessio  in  mense  (Decr.  23  Nov. 
1878.  N.  439;  Raccolta,  ibid.). 

Unde  consequitur,  oneri  praescriptae  Confessionis  satisfacere 
Chrislifideles,  qui  iis  in  locis  pro  quibus  viget  Indiiltum  alternis 
Jiebdoniadis  et  stato  die,  e.  g.  Sabbato,  Confessionem  peragere  so- 
lent  (Decr.  25  Febr.  1886,  et  Raccolta,  pag.  XIX). 


CAP.   II.    DOCTRINA    CANONICA   DE  INDULGENTIIS.  75 

152.  Confessio  hehdomaclalis  valet  etiam  pro  lucranda  in- 
dulgentia  de  Portiuncula  die  2  Augusti,  et  haec  declaratio  retl- 
nenda  est  iiti  regula  generalis  etiarn  pro  aliis  indulgentiis  toties 
quoties  in  eadem  die  lucrandis  (Decr.  12  Mart.  1855.  N.  364; 
5  Dec.  1893  penes  Acta  Ord.  Min.  ann.  Xlll,  pag.  45). 

153.  Confessio  hebdomadalis  tamen  non  valet,  ut  retulimus 
n.  148,  pro  lucranda  indulgentia  in  forma  Jubilaei.  Et  sciendum, 
sub  nomine  indulgentiae  in  forma  vel  ad  instar  Jubilaei  quoad 
effectum  Confessionis  illas  tantum  indulgentias,  attenta  hodierna 
praxi,  esse  intelligendas,  quae  universo  Orbi  a  Romanis  Pontifi- 
cibus  concedi  solent  ob  aliquem  specialem  eventum,  puta  Creationis 
ipsius  Romani  Pontificis;  non  vero  eas,  quae  toties  quoties  in  eadem 
die  acquiri  possunt,  ut  illa  adnexa  diei  2  Augusti  de  Portiuncula 
nuncupata,  et  alia  nuper  concessa  in  festo  B.  M.  V.  de  Monte  Car- 
melo  (Decr.  cit.  5  Dec.  1893). 

154.  Confessio  hebdomadalis  nec  pariter  suffragatur  illis,  qui 
non  assolent  confileri  semel  saltem  in  hebdomada,  sed  rarius ; 
licet  confessi  sint  intra  hebdomadam  ante  festivitatem  (Decr.  12 
Mart.  1855.  N.  364  ad  2^). 

155.  Quoad  Confessionem  hebdomadalem  postulatum  est: 
Utruni  Confessio  praescripta  per  singulas  hebdomadas  peragi 
debeat  infra  septem  vel  potius  infra  octo  dies? 

S.  Congregatio  respondit:  Affirmative  ad  primam  partem, 
id  est,  praescriptam  Confessionem  peragi  debere  quolibet  decur- 
rente  septem  dierum  spatio;  Negative  ad  secimdam  partem 
(Decr.  23  Nov.  1878.  xN.  439  ad  1°^).  (1). 

(I)  De  praefaia  Gonfessione  Hebdomadaria  cl.  P.  Augustinus  Lehmkiihl  ita 
scribil:  «  nebdomadaria  autem  confessio  reputalur  eorum,  qui  quavis  hebdomada 
confiteri  consuevenint ;  neque  requiritur,  ut  quaelibet  confessio  a  sequenti  ae- 
quali  spatio  septem  dierum  distet.  Neque  puto  (prosequitur  in  nota)  ullo  modo 
conlrarium  probari  responso  nuper  dato  23  Nov.  1878  (Decr.  auth.  n.  439)  et 
25  Febr.  1886  «  hebdomadam  inteliigi  stricte  spatium  septem,  non  octo  dierum  »: 
id  enim  verissimum  est,  idque  verificatur,  etsi  poenitens  hac  hebdomada  feria  II, 
sequenii  hebdomada  feria  IV,  subsequenli  feria  III  confitetur.  Nam  in  cxemph's  allatis 
verum  est,  poenitentem  semper  intra  quodlibet  spatium  a  Dominica  usquc  ad  Sab- 
batum  inclusive,  i.  e.  sepiem  dierum,  aliquam  confossionem  instituisse.  Negavit  au- 
lem  jure  S.  Congregatio,  intclligi  posse  spatium  octo  dierum:  alias  pronum  esset 
concludere,  sufficere,  ut  aliquis  v.  g.  conflteretur  primum  Dominica  die  13  Junii, 
secundo  28  Junii;  nam  ille  vere  confessus  est  infra  duo  ociidua  sibi  succedenlia,  i. 
e.  primo  die  prioris  octidui  et  ullimo  secundi  octidui,  veruin  qualibet  hebdomada 
confessus  non  csset,  cum  confessio  incidat  in  Dominicam  primae,  ei  in  feriam  II 


76  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IX   GENERE. 

Ilinc  fidelis,  qui  sacramentalem  Confessionem  peragit,  ex.  gr. 
qiiolibet  Sabbato,  satisfacit  proculdubio  obbgationi  praescriptae 
Confessionis  (Decr.  25  Febr.  1886;  Raccolla,  pag.  XVII). 

156.  Verum  consuetudini  hebdomadariae  confessionis  non  of- 
ficit,  si  quis  interdum  ob  legitimum  impedimentimi  non  confiteatur 
(RaccoHa,  pag.  XVII). 

157.  Per  Confessionem  et  Communionem  die  Paschatis  Resur- 
rectionis  peractam,  et  indulgentia  plenaria  papali  Benedictioni 
adnexa  lucratur,  et  satis  praecepto  Paschatis  fit  (Decr.  19  Mart. 
1841.  N.  288). 

158.  Uerum  in  una  Mechlinien.  die  10  Maji  1844,  S.  Congre- 
gatio  declaravit,  quod  Christifideles  suscipientes  tempore  paschaH 
S.  Communionem,  et  satisfaciunt  'praecepto  paschali,  et  lucrari 
possunt  indulgentiani  pro  qua  praescripta  est  S.  Communio,  dum- 
modo  indulgentia  lucrifacienda  non  sit  in  forma  Jubilaei,  pro 
qua  tontum  requirilur  pecuharis  Confessio  atque  Communio  (Decr. 
auth.  N.  327;  Raccolta,  pag.  XIX). 

159.  Insuper  decisum  fuit,  eodem  die  lucrari  posse  plures 
indulgentias  plenarias,  etiamsi  pro  unaquaque  praescripta  sit 
S.  Communio,  servatis  tamen  respective  ahis  appositis  conditio- 
nibus  (Decr.  29  Maji  1841.  N.  291  ad  1°^;  Raccolta,  loc.  cit.). 

160.  Etiam  Sacerdos,  qui  sive  libere  sive  pro  accepta  elee- 
mosyna  Missam  celebrat,  potest  per  sacram  Commmiionem  in 
Missae  sacrificio  peractam  lucrari  plures  indulgentias  plenarias, 
vel  sibi,  vel  defunctis  apphcandas,  si  ad  has  lucrandas  praescri- 
bitur  sacra  Communio.  Quoad  hoc  proposita  sunt  sequentia  dubia 
solvenda : 

161.  Cum  ex  diversis  decretis  S.  Congregalionis  Indulgentia- 
rum  jam  liceat  plures   plenarias  indulgentias  eadem  die  lucrari, 

terliae  hebdomadae.  Niliilominus,  qui  frequentius  confessionem  ultra  septimum 
diem  protrahil,  jam  dici  nequit  consuevisse  quavis  hebdomada  confiteri;  potest 
autem  optime,  si  hoc.  una  vice  facit,  altera  vice  brevius  spatium  observaturus. 
Imo  si  casu  raro  aliqua  hebdomada  sine  confessione  excidat,  ne  id  quidem  quid- 
quam  obesJ,  quoniam  consuetudinem  hebdomadariae  confessionis  non  destruit: 
in  ipso  etiiini  decreto  (Decr.  auth.  n.  231)  et  in  Raccolta  pag.  XVII  edicitur,  si 
quando  ob  legitimum  impedimentum  exceptio  fiat  a  regula  hebdomadariae  con- 
fessionis,  id  non  obesse  indulgontiis  lucrandis.  Summum  de  hoc  dubitari  potest, 
num  si  quando  aliquis  sine  legiumo  impedimento  confessionem  ultra  hebdoma- 
dam  proiraxerit,  ille  post  elapsos  septem  dies,  sequenti  die  plenariam  indulgen- 
liam  lucrari  possit  »  (Theol.  Moral.  vol.  II,  n.  539,  p.  380,  edit.  sexta). 


CAP.    II.   DOCTRINA    CANONICA   DE   INDULGENTIIS.  77 

soliUis  scilicet  condilionibus,  quaesilum  est,  an  diclum  decretum 
respiciat  solas  indulgentias  in  una  die  occurrenles  propter  festi- 
vilaiem,  vel  potins  eliam  illas,  qiias  unusquisque  ob  suam  de- 
votionem  tali  per  hebdomadam  aul  mensem  diei  adfixerit? 

S.  Congregatio  respondit:  Affirmative  (nempe  utrasque  respi- 
cere)  (Decr.  29  Febr.  1864.  N.  399  ad  1"^). 

An  Sacerdos  qui  Missam  celebrat,  ex.  gr.  pro  defuncto,  ei- 
demque  applicat  indulgentiam  plenariam  Altaris  privilegiali,  possit 
eodcm  die,  vi  sacrae  Communionis  in  Missae  sacrificio  peractae, 
lucrari  aliam  indulgentiam  plenariam  vel  sibi  vel  defunctis  appli- 
cabilem,  si  ad  hanc  lucrandam  praescribitur  sacra  Communio? 

An  Sacerdos  in  honorem  B.  M.  V.  Missam  celebrans  pro  ac- 
cepta  eleemosyna,  possit  per  sacram  Communionem  in  Missae  sa- 
crificio  peraclam,  lucrari  indulgenliam  (sive  indulgentias)  vel  sibi, 
vel  defunctis  apphcandam,  si  ad  hanc  lucrandam  praescribitur 
sacra  Communio? 

S.  Congregatio  respondit:  Affirmative  ad  utrumque  (Decr.  10 
Maji  1844.  N.  327  ad  2^  et  3^). 

162.  Quamvis  indulgentia  sit  localis,  id  est  adnexa  determina- 
lae  ecclesiae,  non  est  necessarium  ut  etiam  Communio  in  eadem 
ecclesia  fiat,  excepto  casu  quo  talis  conditio  exprimatur  in  Brevi 
sive  Rescripto  concessionis  (Raccolta,  pag.  XIX  -  XX).  Idem  dicen- 
dum  de  Communione  pro  lucranda  indulgentia  Portiunculae, 
ita  ut  ad  eam  assequendam  non  sit  necesse  ut  quemadmodum 
visitatio,  sic  etiam  sacra  Communio  fiat  in  ecclesia  Ordinis  S. 
Francisci :  nam  Communio  fieri  potest  in  qualibet  ecclesia  (Decr. 
12  Julii  1847.  N.  344  ad  4^). 

163.  Christifideles,  qui  eodem  die  quo  acquiri  potest  indul- 
gentia,  sacram  Communionem  suscipiunt  in  ecclesia  quae  visitafH 
debet,  ibique  devotas  Deo  fundunt  preces,  satisfaciunt  tali  modo 
obligationi  Communionis,  visitationis  et  piarum  precum  pro  lucro 
induigentiae  plenariae  injunctarum  {Raccolta,  pag.  XXV). 

164.  Provisio  pro  habitualiter  infirmis  quoad  lucrandas 
indulgentias.  Summus  Ponlifex  Pius  IX  «  spirituali  gregis  sibi 
commissi  utilitati  prospiciens,  clementer  indulsit,  ut  Chrislifideles 
habiiualiter  infirmi,  chronici,  ob  physicum  permanens  aliquod 
impedimentum  e  domo  egredi  impoientes,  exceptis  tamen  illis  qui 
in  Communitate  morantur,  acquirere  possent  omnes  et  singulas 
indulgentias  plenarias  jam  concessas  vel  in  posterum  concedendas. 


78  PARS   I.   DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

qiiasque  alias  acquirere  possent  in  locis,  in  quibus  vivunt,  si  in 
60  physico  statu  non  essent,  pro  quarum  acquisitione  praescripta 
sit  sacra  Comnninio  et  visitatio  alicujus  ecclesiae  vel  publici  ora- 
lorii  in  locis  iisdem;  dummodo  vere  poenitentes  confessi,  ac  ce- 
teris  omnibus  absolutis  conditionibus ,  si  quae  injunctae  fuerint, 
loco  S.  Communionis  et  visitationis,  alia  pia  opera  a  respectivo 
Confessario  injungenda,  fideliter  adimpleant  (Decr.  18  Sept.  1862. 
N.  393). 

165.  Exceptionem  in  allato  decreto  expressam  pro  fidelibus 
habitualiter  infirmis,  qui  in  Communitate  morantur,  Leo  PP.  Xlll 
sustuiit,  concedens: 

Ut  infirmi  aut  senio  confecti  in  Communitate  et  sub  regula 
viventes,  qui  Ecclesias  aut  Oratoria  visitare  aliave  pro  indul- 
gentiis  praescripta  exequi  non  possunt,  indulgentias  nihilominus 
lucrari  valeant,  adimplendo  alia  pia  opera  Confessarii  arbitrio 
praescribenda  (Decr.  16  Jan.  1886,  apud  x\cta  S.  Sed.  vol.  XVIII, 
pag.  462). 

In  hujusmodi  amplissima  concessione  favore  infirmorum  com- 
prehenditur  etiam,  licet  expresse  non  dicatur,  facultas  commutandi 
Communionem,  quoties  opus  fuerit:  dicitur  enim:  infirmi...  qui 
ecclesias...  visitare,  aliave  pro  indulgentiis  praescripta  exequi  ne- 
queunt... 

Ceterum  Regulares  tali  privilegio  jam  gaudebant,  ut  asserit 
P.  Ferraris  cum  Auctoribus  ab  eo  citatis  v.  Indulg.  art.  IV,  n.  10), 
et  confirmalur  authentico  Summario  Ordinis  Seraphici  penes  Rescr, 
auth.  pag.  386,  n.  4. 

166.  Pro-  pueris  ad  S.  Communionem  nondum  admissis  ge- 
nerahs  dispensatio  seu  facultas  dispensandi  non  reperitur  concessa, 
sed  speciahs  tantum  pro  Jubilaeis.  Quare  ipsi  aliarum  indulgen- 
liarum,  pro  quibus  assequendis  praescripta  est  sacra  Communio, 
nondum  participes  esse  possunt. 

167.  Concessiones  speciales  pro  Missionariis  in  regionibus 
Sinarum,   Tunkini  etc.  commorantibus  (1). 

Ad  lectorum  nolitiam,  et  ut  magis  patescat  Ecclesiae  praxis 
et  benignitas,  sequentia  subnectimus,  quibusdam  Missionibus  spe- 
ciahler  concessa.  Cum  privilegio,  quo  ohm  ex  concessione  Cle- 
menlis  XII  fruebantur  Missionarii  in  regionibus  infidelium  degentes, 

(I)  De  quibusdam  concessionibus  Missionariis  Ordinis  Minorum  induitis,  dice- 
tur  ubi  in  parlicuiari  sermo  erit  de  gratiis  concessis  praediclo  Ordini. 


CAP.    II.    DOCTRINA    CANONICA    DE   INDULGENTIIS.  79 

acquirendi  scilicet  indulgentias  plenarias  cum  solo  actu  contritionis 
et  confessione  in  voto,  quoties  Confessariorum  copia  desit,  ab 
Apostolica  Sede  derogatuin  fuerit,  Ciemens  XIV  Episcopis,  Vicariis 
Apostolicis  et  Missionariis  in  imperio  Sinarum,  necnon  in  regnis 
Tunkini,  Siami,  Cocincinae,  Ciampae  et  Camhodiae  commoran- 
tibus,  benigne  iisdem,  eorumque  in  perpetuum  successoribus,  im- 
pertitus  est  plenariam  indulgentiam,  quater  in  a.nno  lucrandam, 
in  quacumque  die,  qua  peccata  sua  fuerint  corifessi,  Missam  ce- 
lebraverint,  vel  saltem  sacram  susceperint  Communionem;  dum- 
modo  tamen  eadem  die  ferventes  ad  Deum  pro  sanctae  fidei  propa- 
gatione  preces  effuderint. 

Christifidelibus  vero  utriusque  sexus  in  dictis  regnis  existen- 
libus,  idem  Summus  Pontifex  praefatam  plenariam  indulgentiam, 
bis  in  anno  in  perpetuum  concessit;  quatenus  et  ipsi  suprascripta 
opera  fideliter  religioseque  adimpleant. 

Per  hanc  autem  indulgentiarum  concessionem  eadem  S.  Sedes 
non  intendit  aut  revocare,  aut  irritas  declarare  ahas  quascumque 
iodulgentias  antea  concessas  etc.  (Decr.  S.  C.  de  Prop.  Fid.  24  Maji 
1772  apud  Cohectanea  S.  Sedis,  Parisiis  edita  n.  630). 

168.  Postuiatum  fuit,  ut  Missionarii  in  regionibus  Sinarum, 
Tonking  etc,  licet  non  confessi,  peracto  tamen  contritionis  actu 
cum  proposito  prima  occasione  confitendi,  lucrari  valeant  indul- 
gentias,  juxta  concessionem  a  Pio  VI  Cathohcis  Galliarum  factam 
sub  die  1  Aprihs  1794.  —  SSmus  (Pius  VII)  anniiit  11  Jan.  1801 
(Collectanea  Sanctae  Sedis  n.  542). 

169.  Gregorius  Pp.  XVI,  ad  preces  R.  P.  D.  Vic.  Ap.  Coreae  be- 
nigne  indulsit  tum  Sacerdotibus^in  ejus  Vicariatu  existentibus,  tum 
omnibus  fidehbus  suae  jurisdictioni  subjectis,  ut,  quoties  iisdem  pro 
consequendis  indulgentiis  desit  copia  Confessarii,  ideoque  actualem 
Confessionem  praemittere  nequeant,  sufficiat  contritionis  actus  et 
confessio  in  voto  (Gregorius  XVI,  31  Augusti  1834,  ibid.  n.  544). 

170.  Vicarius  Apostohcus  Maissurii  obtinuit  a  Pio  Pp.  IX  (19 
Nov.  1854)  privilegium,  jam  plurimis  Galliarum  Dioecesibus  con- 
cessum,  inlra  quindennium  confessis  et  sacra  Communione  refe- 
clis,  quascumque  indulgentias  etiam  plenarias  lucrandi,  quia  in 
Missionibus  singulos  intra  octo  dies  phirimi  confilendi  facultate  aut 
commoditate  non  gaudent  (ibid.  n.  546).  Eadem  gratia  ab  eodem 
Sunimo  Pontifice  concessa  fuit  sub  die  9  Dec.  1855  pro  toto  Vi- 
carialu  Pondicheriensi  et  Coimbatourensi  (ibid.  n.  547). 


80  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

171.  Pro  Vicariatu  Cocincinae  Seplentrionalis  laudatus  Pon- 
lifex  clementer  indulsit,  ut  Sacerdotes,  perdurante  exercitio  Mis- 
sionis,  per  sacramentalem  Gonfessionem  semel  in  mense  peractam, 
si  ad  illam  commode  ncqueant  frequentius  accedere,  lucrari  possint 
omnes  et  quascumque  indulgentias  etiam  sine  actuali  Confessione, 
quae  ad  ipsas  lucrandas  ceteroquin  necessaria  esset,  dummodo 
nullius  lethalis  culpae  a  postrema  Confessione  commissae  sibi  con- 
scii  fuerint  (die  31  Julii  1870,  ibid.  n.  548). 

§  IV. 

VISITATIO   EGCLESIAE   ET   PRECES   YOCALES. 

172.  ^isitatio.  Pro  lucranda  indulgentia  haec  est  saepe  con- 
ditio,  ut  ahqua  ecclesia  \d  publicum  oratorium  visitetur.  Nomine 
visitationis  in  praesenti  intehigitur  accessus  ad  locum  sacrum  ob 
motivum  fidei  et  rehgionis  cum  intentione  inibi  honorandi  Deum 
sive  in  se,  sive  in  ahquo  suo  Sancto  {Raccolta,  p.  XXI). 

173.  Sciendum  est :  publicum  non  esse  censendum  oratorium 
sive  in  Monasteriis,  sive  in  Seminainis,  aut  aliis  Conventibus 
canonice  dedicatum,  ad  quod  christiana  plebs  publice  non  solet 
accedere  (Decr.  22  Aug.  1842.  N.  310). 

174.  Postulatum  fuit  «  utrum  conditio  visitandi  ecclesiam 
pro  lucrandis  indulgentiis  generice  saepe  praescripta,  adimpleri 
possit  a  personis  utriusque  sexus  in  communitate  et  sub  regula 
viventibus,  visitando  oratorium  domesticum  » .  Et  S.  Congregatio 
respondit:  Non  expedire  (Decr.  Ii3  Jan.  1886;  Acta  S.  Sed.  vol. 
XVIll,  pag.  402  ad  1"^). 

175.  Nihilominus  Summus  Pontifex  ahquando  concedit,  favore 
praesertim  personarum  in  communitate  viventium,  quibus  iiberum 
non  est  e  proprio  loco  egredi  pro  visitatione  ecclesiae,  ut  condi- 
lioni  visilalionis  satisfacere  possint,  propriam  capeham  seu  orato- 
rium  visilando.  Sed  ad  hoc  induUum  obtinendum,  recurrendum 
est  in  casibus  particularibus  (Cf.  Decr.  22  Aug.  1842.  N.  310). 

176.  Si  in  indulto  concessionis  determinetur  ecclesia  pro  prae- 
scripta  visitatione,  v.  g.  parochiahs,  non  potest  loco  ejus  aha  ec- 
clesia  ehgi,  nisi  id  speciah  privilegio  vel  legitima  commutatione 
fiat.  Si  vero  ecclesia  non  praehniatur,  dicta  visitatio  in  qualibet 
ecclesia  vel  publico  oratorio  fieri  potest  {Raccolta,  pag.  XXi. 


CAP.   II.   DOCTRINA   CANONICA  DE   INDULGENTIIS.  81 

177.  «  Docent  plures  auctores,  ait  D^*  S.  Ligorius,  quod  pro 
YJsitalione  ecclesiae  praescripta  sufficit  ad  lucrandam  indulgen- 
liam  orare  anle  ostium  vel  in  coemeterio,  si  prae  hominum  mMl- 
titudine  illam  nequeas  ingredi:  ita  Suarez,  Bonacina,  etc.  Imo 
addunt  iMazzotta  et  Croix  cum  Lugo,  si  ores  ante  ostium  eccle- 
siae,  quando  illud  est  clausum  »  (Lib.  VI  538,  q.  10  in  fine). 

178.  Visilatio  ecclesiae  (n.  134)  impleri  potest  sive  ante  sive 
post  aliorum  operum  implementum,  dummodo  fiat  intra  tempus 
praefinitum  ad  lucrandas  indulgenlias  (Decr.  19  Maji  1759.  N.  214). 

179.  Quando  pro  lucrandis  indulgentiis  eodem  die  occurren- 
tibus  praescripta  est  visitatio  ecclesiae,  debet  fidelis  quilibet  tot 
vicibus  ecclesiam  visitare  quot  indulgentias  lucrari  desiderat.  Hinc 
non  sufficit  ut  in  una  eademque  ecclesia  tot  preces  seu  visitationes 
repetantur,  quot  indulgentiae  sunt  lucrandae,  sed  oportet  ut  post 
quamlibet  visilationem  quis  egrediatur,  et  denuo  in  ecclesiam  in- 
grediatur  (Decr.  29  Febr.  1864.  N.  399  ad  2°^  et  3°^;  Raccolta, 
p.  XXIH). 

180.  Habitualiter  infirmi,  impediti  scilicet  quorainus  ad  eccle- 
siam  se  conferant  pro  visitatione  peragenda,  obtinere  possunt  a  pro- 
prio  Confessario  commulationem  in  aliud  pium  opus  (supra  n.  164). 

181.  Preces  a  Summo  Ponlifice  praescriptae  ad  lucrandam 
indulgentiam  plenariam  recitari  debent  intra  tempus  designatum 
pro  indulgentiarum  acquisitione  (Decr.  29  Maji  1841.  N.  291  ad  4"'). 

182.  Per  preces  jam  obligatorias  (v.  g.  per  Horas  canonicas, 
vei  orationes  a  Confessario  injunctas)  satisfieri  nequit  (vid.  n.  135 
et  sqq.)  precibus  a  Summo  Pontifice  praescriptis  ob  lucrandam 
indulgentiam  plenariam.  Preces  ergo  debent  esse  liberae  seu  su- 
pererogatoriae  (Decr.  eod.  ad  2°"). 

183.  Quoad  quantitatem  precum,  si  in  indulto  concessionis 
non  esl  praefinita,  est  quaestio  inter  Theologos,  num  ad  conse- 
quendam  indulgentiam  sufficiat  brevis  oratio,  vel  potius  prolixior 
requiratur.  Sunt  qui  tenent,  rainimam  quantitatera  sufficere,  uti 
esset  ex.  gr.  unura  Pater  vel  unura  Ave  Maria,  quia,  ajunt,  quae- 
libet  brevissiraa  oratio,  si  sit  devota  et  pia,  sufficit  ad  verifican- 
dam  conditionem  in  concessione  positam.  Alii  negant  modicara  ora- 
lionem  sufficere,  cum  oratio  nimis  modica  non  sit  proportionata 
fini  a  Ponlifice  inlento  (Vid.  Passerini,  quaest.  60). 

184.  Inlerrogala  de  hac  re  S.  Congregatio  Indulgentiarum:  An 
sufficiant  quinque  Pater  et  Ave,  quae   recilari   solcnt   ob   adim- 

G 


82  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS    IN   GENERE. 

plendani  Siimmi  Ponlificis  inlentionem,  quando  praescriplum  est, 
ut  visitetur  ecclesia  vel  altare,  ibique  fundanlur  preces  ». 

Respondit:  Preces  requisitae  in  indulgentiarum  concessioni- 
bus  ad  adimplendam  Summi  Ponlificis  inlenlionem,  sunt  ad 
uniuscuj usque  fidelis  libitum,  nisi  peculiariter  adsignentur  (Decr. 
eod.  ad  3""). 

Eamdem  prorsus  responsionem,  iisdem  verbis  enuntiatam, 
praefata  S.  Congregatio  dedit  ad  quaesitum:  An  sit  rejicienda  opi- 
nio  docens,  recitalionem  devotissimam  etiam  unius  Pater  et  Ave 
cum  Gloria  Palri  sufficere  ad  explendam  conditionem  orandi  pro 
Summi  Pontificis  intentione...  (Gf.  Decr.  13  Sept.  1888  ad  2"^,  apud 
Acta  S.  Sed.  vol.  XXI,  pag.  192). 

185.  Injunctae  piae  preces  ad  intentionem  Summi  Pontificis 
effundendae,  satis  erit  si  fuerint  vocales.  De  hac  re  postulatum  fuit: 
Cum  ad  lucrandas  indulgentias  sive  plenarias  sive  partiales,  prae- 
scribitur  ad  mentem  seu  intentionem  Summi  Pontificis  orare,  suf- 
ficitne,  ut  nonnulli  docent,  orare  mentaliter? 

S.  Congregatio  respondit:  Laudabile  quidem  est  mentaliter 
orare;  orationi  tamen  mentali  aliqua  semper  adjungatur  oratio 
vocalis  (Decr.  eod.  ad  2™). 

186.  Benedictus  XIV,  qui  eamdem  protulerat  doctrinam  in  suis 
Constitutionibus  Convocatis  n.  51,  et  Inter  praeteritos  §  83,  non 
videtur  approbare  nimiam  orationis  modicitatem.  «  Licet  enim, 
ait,  oratio  brevis  cum  sensu  ferventis  pietatis  adkibita,  prae- 
scripto  ac  legi...  satisfacere  possit;  plerumque  tamen  orationis 
brevitas  ex  modico  pietatis  studio,  aut  parum  propenso  ad  res 
spirituales  animo  sive  taedio,  negligentiaque  proficisci  solet  ». 

187.  Hodie  communissima  sententia  est,  et  ex  adductis  decretis 
satis  colligitur,  recitationem  quinque  Pater  et  Ave  aut  aequivalen- 
tium  orationum  sufficere  ad  explendam  conditionem  orandi  pro  Sum- 
mi  Pontificis  intentione,  et  etiam  breviorem  satis  esse  posse,  si  devo- 
tius  et  ferventius  persolvatur  (Cf.  S.  Alph.,  lib.  VI,  de  Indulg.  n.  538). 

188.  Advertendum  est,  quod  ubi  in  concessione  indulgentiae 
non  determinatur  qualUas  orationis,  est  in  cujuscumque  libertate 
sibi  eligere  orationem,  sive  haec  sit  Oratio  Dominica  et  salutatio 
Angelica,  sive  recitatio  alicujus  coronae  vel  Psalmi,  aut  Officium 
aliquod  ab  Ecclesia  approbatum  etc. 

189.  Preces,  prout  cetera  injuncta  opera,  personaliter,  seu 
ab  eo  fieri  debent,  qui  indulgentias  lucrari  intendit  (vid.  n.  132), 


CAP.    II.    DOCTRINA    CANONICA   DE   INDULGENTIIS.  83 

€t  insiiper  devole  sunt  recitandae,  cui  ceterum  non  officit  distractio 
involuntaria. 

190.  Nisi  aliter  praescriptuin  sit  in  documento,  ?ion  est  necesse 
ad  lucrandas  indulgentias  sive  plenarias  sive  partiales,  recitare  fle- 
xis  genibus  ^reces  praescriptas  (Decr.  18  Sept.  1862.  N.  398  ad  1"^). 

191.  Recitans  alternatim  cum  socio  orationem,  cui  applicatae 
sunt  iiidulgentiae,  lucrari  potest  indulgentias  huic  orationi  appli- 
catas  (Decr.  29  Febr.  1820.  N.  249  ad  4^). 

Ergo  alternatim  cum  aliis  cuique  liberum  est  recitare  coronam, 
litanias,  Angelus  Domini,  De  profundis  etc.  cum  acquisitione  in- 
dulgenliarum  hisce  orationibus  adnexarum. 

192.  Preces  iniegre  persolvi  debent.  At  non  officit,  si  farva 
pars  operis  injuncti  omittatur,  quia  opus  censetur  adhuc  perflci 
quoad  substantiam.  Pars  autem  parva  sive  minima  sumenda  est 
respective  ad  tolum  opus.  Sic  in  Rosario  omissio  unius  Pater  et 
Ave  minima  videtur;  secus  vero,  si  quinque  Pater  et  Ave  ad  in- 
dulgentiam  requirantur,  et  unum  Pater  et  Ave  omittantur  (Cf.  S. 
Alph.,  lib.  Vl.  n.  534;  Clemens  Marc,  Instit.  Morales,  de  Induig. 
n.  1730  tom.  2,  edil.  5*). 

193.  Quoad  preces  visitationi  adnexas  ob  oculos  habeantur 
quae  de  eadem  visitatione  dicta  sunt.  Hinc  si  ad  lucrandas  indul- 
gentias  praescripta  sit  visitatio  alicujus  determinatae  ecclesiae, 
et  simul  recitatio  in  cadem  ecclesia  speciahum  precum,  praeter 
visitationem,  recitari  ibi  debent  praefatae  preces  (Raccolta,  pag. 
XXIV).  Si  ecclesia  non  determinalur,  in  qualibet  ecclesia  visitatio 
cum  precibus  fieri  polest.  Si  visitatio  ecclesiae  non  praescribitur, 
sed  tantum  preces,  hae  in  quocumque  loco  effundi  possunt,  nisi 
aliter  disponatur  in  indulto. 

194.  Si  quis  aulem  vellet  eodem  die  plures  acquirere  indul- 
gentias  plenarias,  pro  quarum  qualibet  injuncta  foret  visitatio  una 
simul  cum  designatis  precibus,  tunc  repetendo  visitaliones  (vid. 
n.  179),  debet  eliam  lot  vicibus  repetere  preces,  quot  sunt  indul- 
gentiae  lucrandae  {Baccolta,  pag.  XXV). 

195.  Fideles,  qui  eadem  die  sacra  Synaxi  reficiuntur  in  eccle- 
sia,  quae  visitari  debet,  ibique  pias  preces  effundunt,  per  id  sa- 
tisfecerunt  obligalioni  Communionis,  Visitationis,  et  piarum  Precum, 
quae  pro  lucranda  indulgentia  injunctae  sunt  (Raccolta,  p.  XXV). 

196.  Quaestio.  An  adeundo  ecclesiam  ad  Missam  de  praecepto 
audiendam,  possit  fidelis  satisfacere  visilationi  praescriplae,  reci- 


84  PARS  I.   DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

lando  infra  ipsani  Missam  preces  pro  lacranda  indulgentia  plenaria 
injunctas? 

R.  Plures  Auctores  negant,  eo  principio  innixi,  quod  nequeat 
acquiri  indulgentia  per  opus,  ad  quod  praestandum  ex  alio  titulo 
quis  obligetur,  nisi  aliter  sit  dispositum  in  indulto  concessionis. 
Quare  dicunt,  praescriptae  visitationi  satisfieri,  si  fidelis  ad  ec- 
clesiam  accedat,  horam  Missae  aliquanlulum  praeveniemiOj  et 
ante  Missam  requisitas  preces  fundendo;  secus  non,  cum  Missae 
auditio  ex  alio  titulo  sit  debita.  Quod  si  fidelis  preces  pro  con- 
sequenda  indulgentia  praescriptas  post  Missam  fundat,  praefati 
Auctores  dubitant,  utrum  satisfaciat  sine  novo  egressu  et  ingressu 
in  ecclesiam,  praeserlim  si  ecclesiam  non  adierit  cum  intentione 
peragendi  visitationem.  Idcirco  consulunt,  ut,  absoluta  Missa,  ec- 
clesiam  egrediatur,  et  dein  rediens  visilationem  instituat  ac  preces 
ad  lucrandam  indulgentiam  fundat  (Cf.  Tract.  de  Indulg.  ad  usum 
Seminarii...  Mecblinien.  pag.  41  -42). 

Alii  Auctores  cum  Reiffenstuel  affirmant,  et  dicunt  Christifi- 
delem  ecclesiam  adeuntem  die  festivo  pro  audiendo  Sacro  de  prae- 
cepto  satisfacere  operi  de  visitanda  ecclesia,  et  preces  sub  ipso 
Sacro  persolutas  sufficere  ad  fructum  indulgentiae  reportandum. 
Hanc  sententiam  Sebaldus  Minderer  bis  rationibus  defendit:  1.  Quia 
praeceptum  lantum  est  audire  Sacrum  die  festivo ;  accessus  autem 
ad  ecclesiam  et  ipsa  visitatio  devota  ac  oratio  sunt  opera  supere- 
rogatoria ;  2''  Speciatim  quoad  preces  praefatus  Auctor  rem  clarius 
expendit,  dicens:  quia  sola  auditio  Sacri  est  praecepta,  orationes 
autem  sub  eo  exsolvendae  non  sunt  praescriptae,  sed  pro  devo- 
tionis  impulsu  cuique  liberae,  consequenler  orationes  sub  eo  re- 
citatae  pro  lucranda  indulgentia  manent  opus  supererogatorium, 
Patet  quoque  a  pari.  Quia  possum  sub  auditione  Sacri  horas  ca- 
nonicas  recitare  et  satisfacere  praecepto  utrique  (Part.  I,  Conferen- 
tia  IX,  n.  6G9-G74,  pag.  143). 

Quamvis  rationes  pro  hac  secunda  senlentia  adductae  non  vi- 
deantur  omnino  in  tuto  ponere  fidelem  quoad  indulgentiar^um  lu- 
C7'um,  quando  ad  hoc,  praeter  orationem,  requiritur  etiam,  sicut  pro 
audienda  Missa  de  praecepto,  visitatio  seu  praesentia  in  ecclesia, 
videntur  tamen  plene  evincere,  fidelem  lucrifacere  posse  indulgen- 
lias,  recilando  sub  Missa  de  praecepto  preces  iis  ditatas.  Nos  ergo  af- 
firmamus,  quod,  durante  Missa  de  praecepto,  possunt  lucrifieri  in- 
dulgentiae,  quae  sunt  adnexae  precibus,  quae  eodem  tempore  re- 


CAP.   II.    DOCTRINA   CANONICA   DE  INDULGENTIIS.  85 

'Citantur.  Perpendantur  raliones  a  Minderer  allatae,  quibus  addi 
potest,  hanc  sentenliam  niinime  opponi  alteri,  quae  dicit,  non  posse 
acquiri  induigenliam  per  opus,  ad  quod  praestandum  ex  alio 
iitulo  quis  obligatur.  Non  enim  in  praesenti  casu  indulgentia 
acquirilur  per  idem  opus,  nempe  per  Missae  auditionem,  sed  per 
preces  indulgenliis  ditatas,  id  est  per  opus  entitative  seu  objective 
distinclum,  imo  diversum.  Ex  altera  parte  in  auditione  Missae  de 
praeceplo  non  praescribuntur  preces.  Qui  has  recitat,  liberum  et 
supererogatorium  opus  exercet,  quod  secum  importat  ahquid  one- 
rosi  praecise  ratione  indulgentiae. 

197.  Piae  Preces  requiruntur  generatim  ad  lucrandas  indul- 
genlias  plenarias  et  ahquando  etiam  partiales  (Raccolta,  p.  XXllI). 

198.  Quando  in  indulto  concessionis  praescribunlur  preces 
juxla  consuetos  fines  seu  intentiones,  intelligitur  ordinarie,  quod 
orari  debeat  pro  incremento  Religionis  catholicae,  pro  exaltatione 
S.  Matris  Ecclesiae,  pro  conversione  peccatorum,  pro  concordia 
inter  Principes  cJwistianos,  et  pro  extirpatione  haeresum  (Ibid. 
p.  XXIV). 

199.  Verum  ad  lucrandas  indulgentias  minime  requiritur  in- 
tentio  explicita  praedictorum  finium,  expressa  singulis  vicibus. 
Generatim  sufTicit  orare  ad  intentionem  Summi  Pontificis  (Decr. 
12  Juhi  1847.  N.  344;  Raccolta,  loc.  cit.). 

200.  Preces  indulgentiis  ditatae  recitari  possunt  quocumque  idio- 
mate,  duramodo  versiones  sint  fideles  (Decr.  29  Dec.  1864.  N.  415). 

201.  Concessio  pro  Surdo  -  Mutis.  Quoad  Surdo  -  Mutos  pro- 
positum  fuit  dubium:  An  et  quomodo  Surdo-Muti  supplere  va- 
leant  impotentiae,  qua  detinentur,  preces  recitandi  pro  indulgen- 
tiis  acquirendis  injunctas? 

S.  Congregatio  statuit  et  Pius  IX  approbavlt  sequentia: 
1°  Si  inter  opera  pro  lucranda  indulgentia  praescripta  sit 

visitatio  alicujus  ecclesiae,  Surdo-Muti    ecclesiam  ipsam  devote 

visitare  teneantur,  llcet  mentem  tantum  in  Deum  elevent  el  pios 

affeclus. 

2°  Si  inter  opera  sint  publicae  preces,  Surdo  -  Muti  possint 

lucrari  indulgentias  iis  adnexas  corpore  quidem  conjuncti  eeteris 

fidelibus  in  eodem  loco  orantibus,   sed  pariter   mente   tanlum   in 

Deum  elevala,  et  piis  cordis  affectibus. 

'3''  Si  agatur  tandem  de  privatis  orationibus,  proprii  Mu- 

torum  et  Surdorum  Confessarii  valeant  easdem  oraliones  commu- 


86  PARS    I.    DE   INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

lare  in  alia  pia  opera  aliquo  modo  manifestata,  proiit  in  Domino 
expedire  judicaverint  (Decr.  15  Mart.  1852.  N.  355). 

§  V. 

TEMPUS   ACQUIRENDI   INDUL(iENTIAS, 

202.  Tempus  acquirendi  indulgentias  ex  generali  regula  est 
illud,  quod  in  indulto  concessionis  praefinitur,  ad  quod  proinde 
attendendum  est. 

203.  Indulgentiae  lucrandae  incipiunt  a  media  nocte  ad  me- 
diam  noctem,  nisi  aiiud  expresse  habeatur  in  indultis  (Decr.  12 
Jan.  1878.  N.  434  ad  1"^). 

204.  Quare  si  quis  utens  recenti  privilegio  (vid.  n.  147  et 
148)  Confessionem  et  Communionem  pridie  ejus  diei  peragat,  cui 
affixa  est  indulgentia,  reliqua  pia  opera  praescripta  pridie  fieri  non 
debent,  adeoque  pridie  indulgentia  lucrifieri  nequit  (Decr.  eod. 
ad  2°^). 

205.  Indulgentiae  quae  pro  festivitatihus  proprie  dictis  con- 
ceduntur,  v.  g.  intiiitu  mysterii  vel  Sancti  illo  die  colendi,  ordi- 
narie  conceduntur  cum  clausula:  a  prirnis  vesperis  usque  ad  solis 
occasum  ipsius  diei  festi.  Quibus  verbis,  ut  patet,  determinatur 
spatium  temporis,  intra  quod  indulgentiae  lucrari  possunt.  Dictum 
est  ordinarie,  quia  si  praefata  clausula  desit  in  concessionis  in- 
dulto,  indulgentiae  lucrandae  incipiunt  a  media  nocte  ad  mediam 
noctem,  quamvis  earum  concessio  facta  fuerit  pro  feslivilatibus 
proprie  dictis.  Standum  est  ergo  terminis  concessionis  (Cf.  Decr. 
16  Julii  1887;  apud  Acta  S.  Sed.  vol.  XX,  p.  63  ad  4°^;  Raccolta, 
p.  XXll). 

206.  P.  Lucius  Ferraris  de  hac  re  scribit:  «  Tempus  lucrandi 
indulgentiam  in  festis  extra  Quadragesimam  (nisi  aliud  in  Bulla 
concessionis  caveatur)  communiter  nunc  incipit  a  primis  vesperis 
usque  ad  occasum  solis  sequentis  diei.  —  Per  primas  vesperas 
inteiligilur  illud  tempus  quo,  ex  probato  usu,  solent  aut  possunt 
in  iilo  ioco,  ubi  est  indulgentia,  recitari  vesperae  »  (Verb.  Indulg. 
art.  III,  n.  37  -  38). 

Non  aliter  praedictam  clausulam  «  a  primis  vesperis  »  in- 
terprelatus  est  Theodorus  a  Spiritu  Sancto:  «  Si  quaeratur,  inquit, 
quando  praecise  initium  habeat  tempus  vesperarum  ad  acquirendam 


CAP.   II.    DOCTRINA    CANONICA   DE   INDULGENTIIS.  87 

indiilgentiam,  determinalum  per  illa  verba  a  primis  vesperis,  ex- 
pedita  responsio  est:  ea  hora  illud  lempus  inciperSy  quo  vesperae 
possunt  in  choro  recilari:  adeoque  ex  illa  hora  indulgentiae 
initium  desumi...  Quod  sl  vesperae  solemnes  in  ecclesia  aliqua 
tardius  quam  in  aliis  cantari  incipiant,  eamdem  ecclesiam  visi- 
tantes  indulgentiam  lucranlur  a  primo  eo  (empore,  quo  juxta  re- 
ceptum  et  approbatum  Ecclesiae  morem  possunt  dictae  vesperae 
in  choro  recitari».  Subjungit  laudatus  Auctor,  quod,  cum  tempore 
Quadragesimae  horae  vespertinae  tam  festivae  quam  feriales  ante 
meridiem  recitantur,  etiam  in  hoc  casu  ab  eodem  tempore  indul- 
gentia  incipit.  Idque  potissimum  ex  natura  legis  favorabilis  erui- 
tur...  Favor  ilaque  indulgentiae  vespertinae  ampiiandus  est,  ut  ini- 
tium  sumat  anle  meridiem,  si  vesperae  eo  tempore  celebrentur, 
cum  integer  in  eo  casu  maneat  sensus  concedentis  indulgentiam 
a  primis  vesperis  (Tractatus  de  Indulgentiis  part.  H,  pag.  74  -  75). 
Quod  dicit  P.  Lucius  Ferraris  et  magis  expresse  clarissimus 
P.  Theodorus  de  initio  indulgentiarum  ad  vesperas  ante  meridiem 
lempore  Quadragesimae,  non  videtur  tutum.  Sensus  et  praxis  fi- 
delium  non  videtur  sequi  hanc  opinionem,  quam  tamen  non  au- 
demus  impugnare,  sed  tantummodo  eam  dicere,  ut  supra,  non 
tutam. 

207.  Sententia  modo  exposita  concordat  (si  praescindatur  a 
tempore  Quadragesimae)  cum  doctrina  Collectionis  Romanae  (Rac- 
coltaj,  quae  pag.  XXII  dum  agit  de  praescripta  visitatione  peragen- 
da,  docet:  Quando  in  concessionibus  leguntur  verba  a  primis  ve- 
speris,  intelligitur,  quod  visitatio  fieri  potest  etiam  in  vigilia 
festivitatis,  non  tamen  ante  horam,  qua  communiter  recitari  solent 
piiblice  (in  publico)  vesperae. 

208.  Si  quaeratur,  quaenam  praecise  hora  statui  possit?  re- 
spondemus,  esse  Auctores  qui  illam  horam  pomeridianam  statuunt, 
quae  est  media  inter  meridiem  et  solis  occasum;  alios  qui  horam 
secundam  circiter  pomeridianam  vel  secundam  cum  dimidio,  et 
quidem  pro  quovis  anni  tempore  praefiniunt.  Nobis  videlur  certum, 
indulgentiam  posse  lucrifieri,  praesertim  hiberno  tempore,  circa 
horam  secundam  pomeridianam.  Apud  quosdam  Ordines  Regulares, 
vesperae  hiberno  tempore  recitari  solent  in  choro  eliam  ante  ho- 
ram  secundam  post  meridiem. 

209.  Per  verba  usque  ad  solis  occasum  ipsius  diei  festi  in- 
telligitur  illud   tempus,   quo   sol   sub   horizontem   est  abditus,  et 


88  PARS   I.   DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

plane  totus  occubuit,  seu  usque  ad  inlegrum  ipsius  diei  festi  ve- 
spertinum  crepusculum,  ut  ait  Benedictus  XIV,  Bulla  Peregri- 
nantes,  o  M:iji  1749  §  6  (Vid.  Raccolta,  pag.  XXH). 

§  VI. 

TRANSLATIO   INDULGENTIARUM. 

210.  Summus  Pontifex  Pius  IX  benigne  mandavit,  ut  omnes 
indulgentiae,  quae  hucusque  quibusdam  festis  concessae  fuerunt, 
ac  in  posterum  concedenlur,  vel  quae  pro  iisdem  festis  aliquibus 
ecclesiis  et  publicis  oratoriis  pariter  concessae  fuerunt,  et  in  po- 
sterum  concedentur,  vel  etiam  si  libuerit,  de  consensu  Ordinarii, 
illae  concessae  in  sacris  supplicationibus,  aut  in  novendialibus,  vel 
septenariis,  sive  triduanis  precibus  ante  vel  post  festum,  vel  ejus 
octavario  perdurante,  translatae  intelligantur  pro  eo  die,  quo  festa 
huiusmodi  etiam  quoad  solemnitatem  tantum  et  externam  cele- 
hrationem,  non  vero  quoad  OfiTicium  et  Missam,  in  aliquibus  locis, 
vel  ecciesiis,  publicisque  oratoriis,  sive  in  perpetuum  sive  aliqua 
occasione,  sive  ad  tempus,  eoque  durante,  legitime  transferuntur. 
Cum  vero  Iransfertur  tanlum  Ofjicium  cum  Missa,  non  autem  so- 
lemnitas  et  exterior  celehratio  festi,  indulgentiarum  nullam  fieri 
translationem  decrevit  (Decr.  Urbis  et  Orbis,  9  Aug.  1852.  N.  360). 

211.  Constat  ergo  ex  hoc  generaU  decreto  quod: 

a)  Translato  festo  quoad  solemnitatem  et  exteriorem  pu- 
blicam  celehrationem,  transfertur  et  indulgentia  eidem  festo  con- 
cessa,  etiamsi  non  transferatur  Officium  cum  Missa. 

b)  Translato  tantum  festo  per  accidens,  idest  quoad  Offi- 
cium  et  Missam  infra  annum,  non  transfertur  indulgentia. 

c)  Translata  de  consensu  Ordinarii  in  commodiorem  diem 
ahcujus  fesli  celebratione  cum  suis  processionibus,  novendialibus, 
vel  septenariis,  sive  triduanis  precibus,  quae  ante  vel  post  festum 
vel  eius  octavario  perduranle  fiunt,  etiam  indulgenliae  eidem  festo 
eisdemque  supplicalionibus  concessae,  translatae  intelliguntur. 

d)  Generatim:  translata  solemnitate  festi,  sive  in  perpetuumy 
sive  ad  tempus,  modo  iamen  legitimo,  translatae  censentur  etiam 
indulgentiae. 

e)  Decrelum  supra  relatum  valet  non  sohim  ubi  agitur  de 
indulgenliis  concessis  omnibus  Christifidehbus,  sed   et  ubi   agitur 


CxVP.    II.   DOCTRINA   CANONICA   DE   INDULGENTIIS.  89 

de  indulgentiis  imperlilis  Confraternilatibus,  Sodalitatibus,  Piis 
Unionibus  etc.  (Cf.  Decr.  16  Juiii  1887  ad  V"^  apud  Acta  S.  Sed. 
vol.  XX,  p.  C3). 

f)  Item  valet  sive  translalio  fiat  in  tota  Ecclesia,  sive  tan- 
tum  in  tota  dioecesi,  sive  etiain  solummodo  in  una  vel  altera  par- 
ticulari  ecclesia  dioecesis  (Ibid.). 

g)  Transiatio  indulgentiarum  habetur  insuper,  non  solum 
quando  festum  transfertur  ad  diem  Dominicum,  qui  illud  imme- 
diate  sequitur  vel  praecedit,  sed  etiam  cum  ad  aliam  quamcumque 
Dominicam  vel  alium  quemcumque  diem  transferatur. 

h)  Unde  in  Gallia,  ubi  solemnitates  Epiphaniae,  SS.  Corporis 
Christi,  SS.  Petri  et  Pauh  etc.  per  conventionem  cum  Apostolica 
Sede  ad  diem  Dominicam  immediate  eas  sequentem  translatae 
sunt,  indulgenliae,  si  quae  sunt  praedictis  solemnitatibus  concessae, 
translatae  intelligiintur  ad  proximam  respective  Dominicam. 

i)  Indulgentiae  legitime,  ut  supra,  translatae,  nequeunt  am- 
plius  diebus  feslorum  propriis  hicrari. 

k)  Memoratum  decretum  diei  9  Augusti  1852  complectitur 
lum  indulgentias  qiiibusdam  festis  concessas  ac  in  posterum  con- 
cedendas,  tum  illas  quae  pro  iisdem  festis  aliquibus  ecclesiis  et 
publicis  or^atoims  concessae  fuerunt,  et  in  posterum  concedentur, 
tum  etiam  illas,  ut  dictum  est,  ubi  Ordinarii  beneplacitum  accedat, 
quae  concessae  sunt  pro  sacris  supplicationibus,  novendialibus, 
aliisque  similibus  precibus. 

212.  Rite  Iranslato  festo  in  perpetuum  ad  aliam  diem,  trans- 
fertur  indulgenlia  eidem  festo  concessa,  licet  festum  celebrelur  sine 
solemnitate  et  publica  functione  (Decr.  12  Jan.  1878.  N.  A35  ad  1°"). 

213.  Praedicla  translatio  indulgentiae  fit  tam  in  casu,  quo  per- 
petua  translatio  fesli  sit  pro  toto  Ordine  (Regulari),  quam  in  casu 
perpetuae  translationis  festi  pro  sola  regulari  Provincia  (Decr.  eod. 
ad  2»"). 

214.  Indulgentiae  tributae  alicui  festo  pro  universis  fidelibus 
cum  conditione  visitandi  ecclesias  delerminatas  Regularium,  lucrari 
possunl  ab  omnibus  Christifidelibus,  etiamsi  ejusdem  festi  celebra- 
tio  cum  indulgentia  alia  die  in  dioecesi  locum  habeat.  Hoc  tamen 
juxta  modum,  nempe  indulgentia  semel  tantum  a  singulis  respe- 
clive  Incrari  polest  (Decr.  eod.  ad  o"'). 

215.  Quando  vero  translatio  festorum  non  fit,  vel  fit  tantum 
per  accidens  quoad  Officium  el  Missam  absque  ulla  exteriori  so- 


90  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

lemnitate  sive  externa  celebratione,  indulgentiae,  ut  notavimus,  non 
Iransferuntiir,  ac  ideo  lucrari  nequeunt,  nisi  ipso  die  festi.  Decisum 
esl  enim: 

Indulgentiam  acquiri  a  Christiridelibus  die  fixa  et  rite  con- 
stituta  in  sua  Dioecesi;  a  Regularibus  Ordinibus  die  rite  constituta 
in  suo  Kalendario;  ab  hominibus,  qui  Sodalitati  nomen  dederint, 
quae  ad  Regularem  Ordinem  altineat,  indulgentiam  acquiri  die 
rite  constituta  in  Kalendario  dioecesis,  vel  in  Kalendario  Ordinis,  si 
istiusmodi  privilegio  gaudeant,  non  lamen  in  utraque  die  (Decr. 
29  Aug.  1864.  N.  407;  vid.  etiam  Acta  S.  Sed.  vol.  1,  p.  489 
et  sqq.)- 

VH. 

CLAUSULAE   EXPLICATIVAE   ET    RESTRICTIVAE. 

In  documentis  S.  Sedis  indulgentias  respicientibus,  reperiuntur 
quaedam  clausulae  seu  formulae  aut  locutiones  vel  voces,  quarum 
sensum  cognoscere  oportet. 

216.  Cum  indulgentia  semel  in  mense  vel  semel  in  anno  lu- 
cranda  conceditur  iis  fidelibus,  qui  certa  pielatis  opera  vel  quas- 
dam  preces  pe?^  mensem  vel  per  annum  peregerint;  mensis  non 
necessario  a  primo  die  ad  ultimum  computandus  est,  nec  annus  a 
die  primo  Januarii  usque  ad  ultimum  Decembris,  sed  a  quolibet 
die  computari  possunt  triginta  dies,  et  a  quolibet  mense  duodecim 
menses.  Quando  vero  indulgentia  est  adnexa  mensi  determinato, 
puta  mensi  Majo,  Oclobri  etc,  oportet  pium  exercitium  peragere 
per  integrum  illum  mensem. 

Porro,  ad  indulgenliam  plenafiam  lucrandam,  praeter  pium 
exercitium  quotidianum,  alia  etiam  pia  opera  praescribi  solent,  ut 
Confessio,  Communio,  preces,  et  interdum  visitatio  quoque  alicujus 
ecclesiae.  Jam  vero  quandonam  haec  sunt  explenda?  Respondetur, 
quoad  hoc  attendendum  esse  ad  tenorem  concessionum.  Saepe  in 
indultis  habetur  clausula  infra  mensem,  vel  in  una  die  dicti 
mensis  ad  arbitrium  eligenda,  in  qua  vere  poenitentes,  confessi 
ac  S.  Communione  refecti,  oraverint  ad  intentionem  Sanctitatis  Suae. 

217.  Quando  indulgentia  reperitur  concessa  sine  determina- 
tione  temporis  vel  vicium,  ut  si  dicatur  simpliciter:  qui  talem  pre- 
cem  recitaverit,  vel  qui  tale  opus  peregerit,  aut  qui  talem  ec- 


CAP.    II.    DOCTRINA   CANONICA   DE   INDULGENTIIS.  91 

clesiam  visilaverit,  talem  indulgentiam.  lucrahitur ;  lunc  si  agatiir 
de  indulgentiis  partialibus,  toties,  generatim  loquendo,  indulgentia 
lucrabitur,  quoties  in  die  precem  vel  opus  aut  visitationem  devote 
obierit.  Nulla  enim  est  ratio  restringendi  ad  unam  vicem  indul- 
genliae  lucrum  (Cf.  Billuart,  de  Indulg.  art.  1 ;  Beringer,  pag.  96). 

218.  Quando  indulgentia  plenaria  concessa  est  iis,  qui  certis 
diebus  ecclesiam  visitant  vel  aliud  pium  opus  peragunt,  eamdem 
fideles  semel  tantum  in  die  lucrari  possunt  (Decr.  7  Mart.  1678. 
N.  18  in  fine). 

Ab  hac  tamen  regula  generali  excipienda  est  indulgentia  Por- 
tiunculae  vel  quae  sit  ad  instar  Portiunculae  et  nonnullae  aliae, 
ut  in  decursu  tractationis  videbimus,  quae  pluries  eadem  die  acquiri 
possunt,  toties  nempe,  quoties  preces  vel  praescripta  pia  opera 
repetunlur  (Vid.  Raccolta,  p.  XXVI). 

219.  Sed  advertendum  est,  quod  in  citato  decreto  agitur  de 
eadem  indulgenlia  plenaria,  non  de  distinctis  indulgentiis  plena- 
riis,  quae  sint  concessae  distinctis  pietatis  operibus.  Hae  siquidem 
lucrari  certe  possunt  eadem  die  (Ibid.  p.  XXVIl). 

Unde,  si  quaeratur  an  fidelis  possit  eadem  die  lucrari  diver- 
sas  indulgentias  tum  plenarias,  tum  partiales,  respondetur  affir- 
mative  (Vid.  sup.  n.  144). 

220.  Si  vero  quaestio  fiat,  an  eadem  die  possit  fidelis  pluries 
lucrari  easdem  indulgentias  partiales,  respondetur  id  pendere  ab 
indulto  concessionis,  ad  quod  proinde  attendere  opus  esl.  Si  in 
documento,  quo  indulgentia  confertur,  habetur  clausula  qualihet 
vice  vel  toties  quoties,  aut  semel  in  die,  res  per  se  patet.  Quod  si 
clausulaest  indeterminata,  seu  si  indultum  concessionis  nihil  praefi- 
nial,  sed  indeterminate  absque  vicium  indicatione  dicat,  ex.  gr. 
concedi  indulgentiam  recitantibus  hanc  vel  illam  precem,  aut  per- 
agentibus  hoc  vel  illud  pium  opus,  Auctores  communiter  tenent, 
indulgentiam  partialem  tunc  lucrari  posse  toties  quoties.  Tunc 
enim  nulla  est  ratio  restringendi  ad  unam  vicem  indulgentiae  lu- 
crum,  ut  jam  diximus  sub  n.  217. 

221.  Indulgentia  plenaria  quotidiana  perpetua  vel  ad  tempus 
concessa  visitantibus  aliquam  ecclesiam  seu  publicum  oratorium, 
ita  semper  intelligenda  est,  ut  semel  tantum  in  anno  ab  unoquo- 
que  fideli  acqiiiri  possit;  excepto  solummodo  casu,  quo  in  Decreto, 
Rescripto,  Brevi  etc.  concessionis,  favore  alicujus  ecclesiae  seu  pu- 
blici  oratorii,  clare  et  explicite  expressum   sit,  indulgentiam   ple- 


92  PARS    I.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

nariain  reapse  qiiotidie  ab  unoquoque  Christifideli  rite  disposito 
acqiiiri  posse  (Decr.  15  Martii  1852.  N.  356). 

Sensus  ergo  dictorum  verborum  est,  quemlibet  Clwistifidelem 
posse  quidem  illiim  indulgentiam  lucrari  die  quo  vult,  sed  tan- 
tum  semel  in  anno. 

E22.  Paroeciae,  quae  gaudent  indulgentia  plenaria  propria  fe- 
stivitati  respectivi  patroni,  lucrari  nequeunt  indulgentiam  plena- 
riam  concessam  per  dioecesim  die  festivo  patronali  omnium 
paroeciarum.  Ratio  est,  quia  in  tali  indulgentiarum  concessione 
mens  est  concedentis,  ut  una  tantum  acquiratur  indulgentia  ple- 
naria,  minime  vero  duae,  quod  accideret,  si  quaelibet  paroecia, 
quae  gaudet  indulgenlia  ob  festum  sui  patroni,  lucrari  posset  il- 
lam  concessam  per  dioecesim  absque  limilatione  ob  festa  patrona- 
lia  omnium  paroeciarum  (Decr.  15  Dec.  1841.  N.  297). 

223.  Quando  indulgentia  plenaria  conceditur  in  festis,  vel  in 
omnibus  festis,  vel  in  omnibus  et  singulis  festis  Domini,  aut 
etiam  in  festis  D.  N.  J.  C,  semper  intelligenda  sunt  lantum  festa 
praecipua,  sciiicet  Nalivitatis,  Circumcisionis,  Epiphaniae,  Dominicae 
Paschatis  Resurrectionis,  Ascensionis,  et  Corporis  Christi.  Pariter, 
quando  in  plenariae  indulgentiae  concessione  inveniuntur  verba  in 
festis,  vel  in  omnibus  festis,  vel  in  omnibus  et  singulis  festis 
B.  M.  V.,  semper  intelhgantur  dumtaxat  festa  Immaculatae  Conce- 
ptionis,  Nativitatis,  Annuntiationis,  Purificalionis,  et  Assumptionis. 

Quando  vero  invenilur  concessa  indulgenlia  partialis  in  reli- 
qiiis  omnibus  festivitatibus  Domini  vel  B.  M.  V.,  intelligendum 
est  de  omnibus  festis  Domini  vel  B.  M.  V.,  quae  celebrantur  ab 
universa  Ecclesia  (Decr.  18  Sept.  1862.  N.  392). 

224.  Quando  invenitur  concessa  indulgentia  plenaria  vel  par- 
tialis  in  omnibus  et  singulis  festis  Apostolorum,  intelligenda  sunt 
festa  Satalis  uniuscujusque  Apostoli,  non  vero  etiam  festa  secun- 
daria,  ut  sunt  ex.  gr.  festa  cathedrae  S.  Petri,  S.  Petri  in  Vinculis, 
Conversionis  S.  Pauh,  S.  Joannis  ante  portam  Latinam  etc.  (Decr. 
eod.). 

225.  Apostolica  Sedes  nunquam  indulgentiam  plenariam  lar- 
gitur  intuitu  Beatorum.  Et  sane,  Rector  Collegii  PP.  Societatis  Jesu 
civitatis  Januensis  peliit  indulgentiam  plenariam  pro  visitantibus 
altare  Beati  Aloysii  Gonzagae;  sed  responderunt  Patres:  Beatis  id 
nunquam  indulgere  Apostolicam  Sedem,  adeoque  preces  rejece- 
runt  (19  Junii  1668.  Rescr.  auth.  N.  3).  Etiam   Procurator  Gene- 


CAP.    II.   DOCTRINA   CANONICA    DE   INDULGENTIIS.  93 

ralis  Ordinis  Minorum  postnlavit  indulgenliam  plenariam  pro  die 
29  Augusti,  quo  celebrabalur  (tunc  temporis)  festum  Beatorum 
Martyrum  Joannis  a  Perusia  et  Petri  a  Saxoferrato;  sed  S.  Con- 
gregatio  respondit:  Negative  (30  Aug.  1738.  Rescr.  auth.  N.  114). 

226.  Non  solum  non  conceduntur  indulgentiae  pro  Beatis  non- 
dum  solemniter  canonizalis,  sed  nec  etiam  pro  Sanctis,  quorum 
nomina  adhuc  recensita  non  sunt  in  Romano  Martyrologio; 
quam  quidem  praxim  constanter  amplexa  est  S.  Congregatio 
(Ibid.). 

Quod  si  interdum  concessa  reperitur  indulgentia  diebus,  in 
quibus  festum  alicujus  Beati  celebratur,  ut  ex.  gr.  apud  Fratres 
Minores  die  31  Januarii,  in  quam  incidit  festum  B.  Ludovicae  de 
Albertonibus,  die  19  Junii,  in  qua  recolitur  festum  B.  Michelinae 
a  Pisauro,  vel  quandoque  etiam  occasione  anniversarii  ahcujus 
Beali,  tunc  indulgentia  non  conceditur  praecise  intuitu  Beati  vel 
Bealae,  sed  adnectitur  diei  ratione  concursus  populi.  Unde  fit,  ut 
Beatus  nec  nominari  soleat  in  Indulto  concessionis  (Cf.  ibid.  totum 
Rescript.). 

227.  Brevibus  indulgentiarum  apponi  solet  haec  clausula: 
«  Volumus  autem,  ut  si  alias  Christifidelibus  dictam  ecclesiam 
qualibet  anni  die  visitantibus,  aliqua  alia  indulgentia  perpetuo 
vel  ad  tempus  nondum  elapsum  duratura  concessa  fuerit,  prae- 
sentes  litterae  nuUae  sintn,  Cum  autem  pro  ejusdem  clausulae 
exphcatione  supplicatum  fuerit,  S.  Congregatio  Indulgentiarum  de- 
claravit  «  ea  nullatenus  comprehendi  altaria  privitegiata  pro 
defunctiSj  neque  indulgentias  aut  certo  personarum  generi  con- 
cessas,  ut  Confraternitatibus,  Regularibus  et  Capitulo,  aui  certum 
pium  opus  in  ipsa  ecclesia  peragentibus,  ut  Litanias  aliasque 
hujusmodi  recitantibus,  ac  iis,  qui  christiana  doctiHna  erudiun- 
tur,  vel  alios  erudiunt,  et  qui  SS.  Eucha?istiae  Sacrainenti 
expositioni  cum  Oratione  quadraginta  horarum  intersunt,  neque 
Stationum  Urbis  et  septem  altarium  indulgenlias  ad  instar  se- 
ptem  allarium  Basilicae  Vaticanae  concessas,  neque  demum,  quae 
pro  unica  vice  conceduntur.  Ceterum,  si  alia  indulgentia  sive 
plenaria  sive  non  plenaria  in  perpetuum  vel  ad  tempus,  tum 
ab  eodem,  tum  ab  alio  Romano  Ponlifice  generatim  Christifide- 
libus  ecclesiam  vel  aliquod  ejus  altare,  seu  ca/pellam  visitantibas, 
eodem  die  vet  diverso  concessa  fuerit,  de  qua  non  fiat  in  Litteris 
Apostolicis  mentio,  has  Litteras  ob  dictam  clausutam  esse  pror- 


94  PARS   1.    DE   INDULGENTIIS   IN   GENERE. 

sus  irrilas  ac  nullas  »  (Decr.  18  Mart.  1677.  N.  16,  et  11  Sept. 
1716.  N.  6-2). 

228.  Ex  quo  sane  conseqiiilur,  ut  si  pro  ecclesia,  e.  g.  pa- 
rocliiali,  pro  qua  duae  indulgentiae  concedi  solent,  una  scilicet 
plenaria,  altera  vero  septem  annorum  et  lotidem  quadragenarum, 
indulgenlia  alia  plenaria,  nulla  facta  mentione  de  priori  jam  obtenta, 
concederetur,  ea  quae  ullimo  loco  concessa  esset,  nulla  foret  (Decr. 
28  Apr.  1716.  N.  61  in  inlrod.). 

229.  Sciendum  quoque  est,  indulgentias  feriarum  sextarum 
mensis  Martii  seu  Quadragesimae,  quae  in  aliqua  ecclesia  conces- 
sae  reperiunlur,  excipiendas  esse  (quidquid  alias  in  contrarium 
decrelum  fueint),  ita  ut  alias  quaslibet  indulgentias  ob  praefatam 
clausulam  «  Volumus  autem  »  impedire  nequeant  (Decr.  13  Febr. 
1745.  N.  l:-3). 

230.  Superior  cujusdam  Seminarii  quaesivit  a  S.  Congregatione : 
An  indullum  Apostolicum,  quod  specificat  quasdam  indulgentias 
cuidam  Sodalitati  concessas,  excludat  alias  indulgentias  non  speci- 
ficatas  in  praefato  indulto,  quarum  lamen  mentionem  faciunt  non- 
nulli  Auctores  de  indulgentiis  pertractantes  ?  S.  Gongregatio  respon- 
dil:  Standum  esse  verbis  indulti,  ex  quo,  si  nulla  sit  expressa 
conditio,  v.  g.  dummodo  nulla  alia  indulgentia  reperiatur  con- 
m^a,  aut  similia  etc,  eruitur  firmas  remanere  singulas  indulgentias 
etiam  praecedenti  tempore  elargitas,  de  quibus  mentio  quoque  fit 
apud  Auctores  de  indulgentiis  pertractantes  (Decr.  30  Jan.  1843. 
N.  314). 

231.  Cum  Episcopis  in  regionibus  Americae,  Indiarum  orien- 
talium,  Africae,  et  in  Europa  sub  ditione  Principum  infidelium  in 
mari  Aegaeo  et  in  Albania,  ea  inter  ceteras  a  Sancta  Sede,  S. 
Congregationis  Universalis  Inquisitionis  decreto,  facultas  tribuatur 
largiendi  ter  in  anno  indulgentiam  plenariam  contritis,  confessis 
ac  sacra  Communione  refectis,  exortum  est  dubium,  quod  ita  fuit 
expositum :  An  indulgentiae,  quae  ex  facultate  S.  Sedis  Apostolicae 
ab  enuntiatis  Episcopis  assignantur  benevisis  suae  dioecesis  eccle- 
siis,  comprehendantur  sub  clausulis  restrictivis  (Dummodo  nulla 
alia,  vel,  Votumus  autemj  in  Brevibus  indulgentiarum  expressis? 
S.  Congregatio  respondit:  Negative,  seu  non  comprehendi  (Decr. 
16  Dec.  1760.  N.  224). 

232.  Quando  in  concessionibus  indulgentiarum  apponuntur 
haec  verba.  quam  etiam,  aut  simiha,  ut  intelligatur  easdem  in- 


CAP.    II.    DOCTRINA    CANONICA   DE   INDULGENTIIS.  95 

dulgenlias  applicabiles  esse  eliam  animabus  in  Purgatorio  detenlis, 
exclusive  tantum  accipienda  sunt,  ita  ut  Christifidelis  ad  libilum 
aut  pro  se,  aut  pro  defunctis  tantum  lucrari  possit  et  valeat 
(Decr.  15  Jan.  1839.  N.  267). 

233.  In  Brevibus  indulgentiarum  pro  ecclesiis  saecularibus  cum 
juxta  praxim  soleat  apponi  clausula,  non  tamen  Regularium,  non 
raro  contingit,  ut  hujusmodi  Brevia  expedita  pro  ecclesiis  et  pa- 
rochiis,  quae  dumtaxat  dependent  et  administrantur  sive  a  Rectore, 
sive  a  Parocho  regulari,  nonnulli  Episcopi  Germaniae,  attenta 
praefata  clausula,  renuant  exsequi.  Ideo  suppUcatum  fuit  pro  op- 
portuna  declaratione,  quae  est  sequens:  Vi  clausulae,  no7i  tamen 
Regularium,  quae  solet  apponi  in  Brevibus  indulgentiarum,  exclu- 
duntur  dumtaxat  ecclesiae  Regularium  vere  conventuales  (Decr. 
23  iNov.  1750.  N.  187). 

Ideo  autem  in  concessione  indulgentiarum  pro  ecclesiis  sae- 
cularibus  restrictiva  additur  clausula:  Non  tamen  Regularium, 
quia  ecclesiae  Regularium  plures  indulgentias  plenarias  habent  pro 
festivitatibus  Sanctorum  Ordinis  concessas. 

234.  Indulgenliae  concessae  tam  pro  concursu  populi  ac  pere- 
grinorum,  quam  pro  novendialibus  ante  Natale  Domini,  nec  non 
pro  privilegio  altaris,  non  sunt  impedimento  concessioni  indulgen- 
liarum  cum  clausula  Dummodo,  aliisque  restrictivis  (Decr.  5  Febr. 
1748.  N.  168). 

235.  Cum  in  Brevibus  indulgentiarum  verba  illa  apponuntur: 
Praesentibus  ad  septennium  tantum  valituris:  idem  seplennium 
computandum  est  a  die  datae,  non  a  die  publicationis  (Decr.  20 
Maji  1711.  N.  37). 

Excipiuntur  regiones  remotae;  Sacra  enim  Congregatio  decla- 
ravit:  Tempus  in  Brevibus  Apostolicis  positum  pro  confirmatione 
alicujus  gratiae,  puta,  altaris  privilegiati,  in  regionibus  remotis, 
Don  a  die  datae,  sed  a  die  praesentationis  Brevis  Ordinario  esse 
cornputandum  (Decr.  4  Febr.  1736.  N.  116). 

236.  Indulgentia  concessa  cum  Q\di\\^\i\d^:  ad  beneplacitum  no- 
strum,  vel  ad  beneplacitum  concedentis,  non  est  perpetua,  sed 
si  non  fuerit  revocata,  expirat  morte  Pontificis.  Quae  autem  con- 
ceditur  cum  clausula:  ad  beneplacitum  Sedis  Apostolicae,  \e\  ad 
beneplacitum  nostrum  et  Sedis  Apostolicae,  vel  etiam  dum  Sedes 
Apostolica  voluerit,  non  cessat  morte  Pontificis  concedentis,  sed 
durabit  perpetuo,  nisi   ab  aliquo  successore  fuerit  revocata,   quia 


96  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

Sedes  Apostolica  nunquam  perit.  Quod  si  indulgenlia  sinnpliciter  et 
absohite,  seu  sine  appositione  deterininati  temporis  fuerit  concessa, 
durat  perpeluo  per  se  loquendo,  quia  cum  Superior  concedens 
eam  non  limitaverit,  nec  nos  limitare  debemus  (Vid.  S.  Alpbons.  et 
Ferraris).  Et  sciendum,  quod  indulgentias  a  S.  Sede  in  perpetuum 
concessas   non  oportet   i^enovari  (Decr.  14   Febr.  1842.  N.   301). 

237.  Indulgentia  perpetuis  futuris  temporihus  concessa  alicui 
ecclesiae  pro  certis  anni  diebus,  adhuc  viget,  etiamsi  deinceps  ea- 
dem  indulgentia  ad  septennium  data  sit,  nulla  facta  mentione  de 
praecedenti  perpetua  concessione  (Decr.  10  Julii  1838.  N.  262). 

238.  Clausula  ^f  in  forma  Ecclesiae  consueta  »  juxta  Lavo- 
rium,  quem  secuti  sunt  Theodorus  a  Spiritu  Sancto,  Beringer,  et 
ahi,  nihil  aliud  significat,  nisi  indulgentias  concedi  ve?^e  poeniten- 
tibus  seu  contritis.  Juxta  Auctorem  novae  editionis  operis  Gatalani 
Pontificale  Romanum  apud  Melata,  Tract.  de  Benedictione  papah, 
pag.  207,  praedicta  clausula  continet  persohitionem  sahem  Con- 
fessionis  et  Communionis.  Auctor  Ghronologiae  historico-legaUs 
Seraphici  Ordinis  (tom.  4,  pag.  297)  de  eadem  formula  scribit: 

Glausula  ista  «  in  forma  Ecclesiae  consueta  »  Rescriptis  in- 
dulgentiarum  hujusmodi  apponi  solet,  ne  concessio  sohus  indul- 
gentiae  plenariae,  per  noxium  errorem  accipiatur  et  pubhcetur 
(sicut  ohm  haud  raro  fiebat...)  veluli  concessio  Jubilaei,  aut  in 
forma  Jubilaei...  Ergo  ut  ambiguitatibus  omnis  praecludatur  aditus, 
neque  possit  quispiam  existimare,  concedi  plenariam  indulgentiam, 
non  consuetam,  sed  specialem,  speciales  nempe  facultates  anne- 
xas  habentem;  adjicitur  idcirco  Clausula  iUa  «  in  forma  Eccle- 
siae  consueta  ». 

Praefata  clausula  utitur  S.  Gongregatio  Indulgentiarum  in  ahis 
rebus.  Kxemph  gratia  de  stationibus  Viae  Grucis  dicit,  quod  eri- 
gendae  sunt  in  forma  consueta...  id  est,  ut  staliones  sint  numero 
quatuordecim  etc.  (Decr.  auth.  N.  100,  Monit.  3'^). 

Quando  agitur  de  modo  apphcandi  indulgentiam  alicui  pio 
objecto,  clausula  «  m  forma  Ecclesiae  consueta  »  significat,  ut 
signum  crucis  manu  efformetur  super  res  benedicendas  absque 
pronuntiatione  formulae  benedictionis  et  sine  aspersione  aquae  be- 
nedictae  (Gf.  Decr.  auth.  N.  313  ad  2°^  et  4°^). 

Gollige,  clausulam  «  in  forma  Ecclesiae  consueta  »  non  sem- 
per  eumdem  sensum  habere,  sed  hunc  esse  intelligendum  juxta 
materiam,  cui  eadem  applicatur. 


CAP.   II.    DOCTRINA    CANONICA    DE   INDULGENTIIS.  97 

239.  Qiioad  fineyn,  a  Siiminis  Pontificibus  saepe  intentum  in 
praescribendis  precibus  pro  acquisitione  indulgentiae  praesertim 
plenariae,  his  vel  similibus  verbis  exprimi  solet  «  omnibus  utrius- 
que  sexus  C/iristifidelibus,  qui  aliquam  ecclesiam  devote  visi- 
taverinty  ibique  pro  christianorum  Principum  concordia,  haere- 
sum  extirpatione ,  ac  S.  Matris  Ecclesiae  exaltatione  preces  ef- 
fuderint,  plenariam  omnium  peccatorum  suorum  indulgentiam 
etc.  concedinius  ». 

240.  Quia  contingere  quandoque  potest  ut  quis  legitime  im- 
pediatur  ab  implendo  aliquo  opere  injuncto  pro  consecutione  in- 
dulgentiarum,  ideo  benignitate  Summi  Pontificis  conceditur  ali- 
quando  facultas  illud  commutandi.  Jam  vero  quaerunt  Theologi 
utrum,  data  hujusmodi  facultate,  commutatio  necessario  fieri  debeat 
in  confessione?  Non  una  est  hac  super  re  Theologorum  sententia. 
Gury  absolute  affirmat,  innixus  regula,  quam  tradit  Benedictus 
XIV  Const.  Inter  praeteritos,  §  63,  ubi  Pontifex  statuit,  hujusmodi 
commutationes  in  sola  confessione  faciendas  esse.  Ballerini  negat, 
dicens,  Benedictum  XIV  loco  citato  loqui  de  facultatibus  concessis 
ac  modo  iis  utendi  occasione  Jubilaei  anni  17o0,  minime  vero 
statuere  legem  generalem;  quod  ipse  probat  auctoritate  laudati 
Pontificis  (Adnotatio  ad  Gury  n.  IO06). 

Busenbaum,  a  S.  Alphonso  non  correctus,  scribit :  «  Quando 
datur  potestas  commutandi  opera  praescripta  in  alia,  id  non  neces- 
sario  fit  in  confessione  et  a  confessario  qui  audit  confitentem,  sed 
potest  fieri  extra  et  ab  alio  idoneo.  Ita  enim  declarat  Gregor.  XIII 
apud  Henriq.  etc.  ». 

241.  Affirmandum  tamen  videtur,  quod  scihcet  commutatio 
fieri  debeat  in  confessione,  cum  agitur  de  Jubilaeo,  ex  citata  Con- 
stitutione  Benedicti  XIV,  nisi  ahas  facultas  expresse  concedatur. 
Revera  enim  speciahs  facultas  concessa  fuit  pro  Jubilaeo  indicto 
8  Decemb.  1864.  Proposito  enim  dubio:  An  eveniente  justa  causa 
commutandi  opera  injuncta  praescripta  in  Bulla  praesentis  Jubilaei, 
ejusmodi  commutatio  fieri  possit  extra  actum  sacramentalis  Con- 
fessionis?  Responsum  fuit:  Ex  declaratione  facta  a  SSmo  Dno  Pio 
PP.  IX  Affirmative  (S.  Poenit.  16  Mart.  1865). 

Anno  vero  1886  quidam  orator  suppUcavit,  ut  opera  in- 
juncla  commutare,  et  super  Communione  cum  pueris  Communio- 
nis  nondum  capacibus,  Confessarius  dispensare  valeat,  etiam  extra 
actum  sacramentatis  Confcssionis.  Resp.  Non  expcdire  (S.  Pocnit. 

7 


98  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

30  Jan.    1886.   Vid.    Enchiridion  morale   cl.    P.  Bacceronl  S.   J. 
pag.  197). 

242.  In  concessionibus  indulgentiarum  partialium  ordinarie  ap- 
ponunlur  verba  «  corde  saltem  contrilo  acdeuoten.  Per  locutio- 
nem  «  corde  saltem  contrito  »  non  significatur,  ut  jam  diximus 
n.  131,  conditio  seu  opus  injunctum,  cui  colligatum  quoque  sit 
indulgentiae  lucrum,  sed  indicatur  medium  subsidiarium  seu  sup- 
pletivum,  loco  sacramentalis  Confessionis,  quae  peragi  actu  non 
possit,  ad  obtinendum  statum  gratiae,  sine  quo  indulgentiae  lu- 
crifieri  nequeunt.  Quare  illis  fidelibus,  qui  jam  in  statu  gratiae 
reperiuntur,  opus  non  est  pro  acquisitione  indulgentiarum,  ut  actum 
contritionis  emittant. 

Preces  devote  ab  omnibus  recitari  debent,  ea  nempe  pia  at- 
tentione,  quae  ad  substantiam  orationis  exigi  solet.  Ad  substan- 
tiam  autem  orationis,  juxta  communiorem  et  securiorem  Doctorum 
sententiam,  requiritur  attentio  extei^na,  qua  excluduntur  distra- 
ctiones  externae,  sitae  in  actionibus  quae  ita  ad  se  mentem  ra- 
piunt,  ut  internam  attentionem  impediant,  cujusmodi  actiones  sunt 
confabulatio,  lectio  alicujus  libri,  auditio  novellarum  etc.  Requiritur 
secundo  attentio  interna,  qua  excludunlur  distractiones  internae 
voluntariae  et  deliberatae,  simulque  habetur  pia  applicatio  mentis 
ad  orationem,  vel  ejus  objectum,  aut  finem;  cujus  defectu  laborat, 
qui  inter  orandum  animo  volvit  voluntarie  res  domesticas,  beUi- 
cas,  politicas  etc.  Insuper  preces  devote  recitari  debent,  quia  prae- 
scribuntur  prout  sunt  actus  Religionis  ad  colendum  Deum  ordi- 
natus;  sine  devotione  autem,  quae  importat  actum  internum,  preces 
seu  orationes  sunt  potius  simulationes,  quas  Deus  despicit.  Adver- 
tendum  tamen  distractiones  involuntarias  non  ofiicere  bonitati  ora- 
tionis  (Cf.  Minderer,  part.  I,  Conferent.  IX,  n.  657  et  692). 

§  VIH. 

CONSPECTUS   RERUM   NOTABILIUM   HUJUS    CAPITIS. 

243.  l''  Conditiones  generales  pro  lucrandis  indulgentiis  sive 
partialibus  sive  plenariis  tres  recensentur  ex  parte  subjecti: 

a)  Ut  sit  in  statu  gratiae;  b)  ut  habeat  intentionem  saltem 
generalem  lucrandi  indulgentias;  c)  ut  opera  injuncta  rite  adimpleat. 

2*^  Conditiones  speciales  seu  opera  quae  pro  lucranda  in- 
dulgentia  plenaria  ordinarie  praescribuntur,  sunt:  Confessio,  Com- 


CAP.    11.    DOCTRINA   CANONICA    DE   INDULGENTIIS.  99 

munio,  Visilalio  aliciijus  ecclesiae  sea  publici  or^atorii,  et  piae 
Preces. 

3°  In  indnltis  aiitem,  quibus  parliales  indulgentiae  conce- 
duntur,  nulla  ordinarie  fit  mentio  de  Confessione,  sed  adhibelur 
clausula:  corde  saltem  contriio,  ad  indicandam  necessitatem  sta- 
lus  gratiae  pro  lucranda  indulgentia.  Qui  proinde  ia  statu  peccati 
mortalis  reperitur,  contritionis  actum  cum  proposito  Confessionis 
«licere  tenetur;  secus  indulgentiam  consequi  nequit. 

4**  Pro  acquisitione  indulgentiarum  necesse  est,  ut  omnia 
opera  injuncta  personaliter  et  clevote  impleantur  juxta  tenorern 
concessionum.  Si  aliquod  ex  operibus  injunctis  vel  ex  toto,  vel  ex 
parte  notabili,  sive  per  ignorantiam,  sive  per  negligentiam,  aut  per 
impotentiam  omittatur,  vel  aliqua  ex  conditionibus  loci,  temporis 
etc.  non  observetur,  excepto  casu  legitimae  commutationis,  indul- 
gentia  non  acquiritur. 

5°  In  adimplendis  operibus  injunctis  liberum  cuique  est,  ge- 
neralim  loquendo,  illum  ordinem  servare,  qui  magis  placuerit, 
dummodo  saltem  opus  ultimum  in  statu  gratiae  absolvatur. 

6''  Indulgentia  acquiri  nequit  per  opus,  ad  quod  praestan- 
dum  ex  alio  titulo  quis  obligatur,  excepto  casu  quo  Pontifex  id 
expresse  concedat. 

7°  Preces  tamen  et  alia  pia  exercilia,  quae  in  religiosis  Com- 
munitatibus  juxta  praxim  vel  statuta  peraguntur,  quaeque  non 
obligant  sub  culpa,  valent  ad  indulgentias  lucrandas,  si  quae 
diclis  operibus  sint  adnexae.  Ad  eas  assequendas  sufBcit  efiformare 
intentionem. 

%""  Confessio,  quando  in  Brevibus  praescribitur  pro  lucro 
indulgentiarum,  peragi  omnino  debet  etiam  ab  iis,  qui  sibi  lethalis 
peccati  conscii  non  sunt,  licet  pro  his  sacramentalis  absolutio 
necessaria  non  sit,  si  Confessario  videatur,  absolutionem  non  esse 
eisdem  impertiendam. 

Q*'  Tum  Confessio  tum  Communio  pro  acquisitione  indul- 
gentiarum  peragi  potest  m  vigilia,  nempe  die  qui  immediate 
praecedit  sequentem,  pro  quo  concessa  fuerit  indulgentia  quae- 
libet, 

10°  Christifideles,  qui  semet  saltem  in  hebdomada,  nisi 
legilime  impedianlur,  solent  confiteri,  et  nullius  lethalis  culpae  a 
se  post  praedictam  ultimam  Confessionem  commissae  sibi  conscii 
sunt,  omnes  et  quascumque  indulgentias  consequi  possunt,  etiam 


100  PARS  I.  DE  INDULGENTHS  IN  GENERE. 

sine  acluali  Confessione,  quae  ceteroquin  ad  eas  lucrandas  neces- 
saria  esset. 

11°  Gonfessio  hebdomadalis  valet  eliam  pro  lucranda  in- 
dul«]jontia  Porliunculae  et  aliis  concessis  ad  instar  Portiunculae. 
Mininie  vero  valet,  nisi  in  Litteris  Apostolicis  expresse  concedatur, 
ad  lucrandam  indulgentiam  Jubilaei  vel  in  forma  Jubilaei. 

12°  Confessio  hebdomadalis  non  suffragatur  iis,  qui  non 
soleni  confUeri  semel  saltem  in  hebdomada,  licet  confessi  sint  in- 
tra  hebdomadam  ante  festivitatem,  cui  annexa  est  indulgentia. 

13''  Verba:  semel  sallem  in  hebdomada  vel  per  singulas 
hebdomadas,  significant,  confessionem  fieri  debere  quolibet  decur- 
rente  scptem.  dierum  spatio. 

14°  In  iis  locis,  in  quibus  ob  inopiam  ConfessayHorum  ne- 
queunt  fideles  frequenter  Confessione  sacramentali  expiari,  conce- 
ditur  a  S.  Sede,  Rmis  Ordinariis  postulantibus,  ut  Confessio  peracta 
intra  hebdomadam  ante  festivitatem,  cui  annexa  est  aliqua  indul- 
gentia  plenaria,  suffragetur  pro  ejusdem  acquisitione.  Verba  intra 
hebdomadam  significant  octo  dies  tantum  quae  festivitatem  imme- 
diate  praecedunt.  Praefata  Confessio  valet  etiam  ad  lucrandas  ceteras 
omnes  indulgenlias,  quae  infra  praedictum  tempus  occurrunt. 

15°  Item,  ob  inopiam.  Confessariorum,  solet  Apostolica 
Sedes,  ad  petilionem  Ordinariorum,  concedere,  ut  Confessio  ha- 
bitualiter  facta  infra  duas  hebdomadas,  sufficiat  ad  acquirendas 
indulgentias  eo  temporis  intervallo  occurrentes.  Per  verba  autem 
infra  duas  hebdomadas,  intelligitur  quod  Confessio  fieri  debet 
quolibet  decurrente  quatuordecim  die?ntm  spatio. 

iC)"  Christifideles  suscipientes  tempore  paschali  S.  Commu- 
nionem,  et  satisfaciunt  praecepto  paschali,  et  lucrari  possunt  in- 
dulgentiam,  pro  qua  praescripta  est  S.  Communio. 

17°  Eadem  Communione  acquiri  possunt  eodem  die  plures 
indulgentiae  plenariae,  dummodo  adimpleantur  ceterae  conditiones 
injunctae. 

18°  Non  est  necessarium  ut  sacra  Communio  fiat  in  ecclesia 
quae  visitari  debet  pro  lucranda  indulgentia. 

19°  Habilualiter  infirmi  e  domo  egredi  impotentes,  acquirere 
possunt  omnes  indulgentias,  pro  quarum  lucro  praescripta  sit  sa- 
cra  Communio  et  visitatio  ecclesiae,  dummodo  ceteris  omnibus 
absolutis  conditionibus,  loco  Communionis  et  visitationis,  alia  pia 
opera  a  respectivo  Confessario  injungenda,  fideliter  adimpleant. 


CAP.    II.    DOCTRINA   CANONICA   DE   INDULGENTIIS.  101 

20*'  Pro  pueris  ad  S.  Commiinionem  nondum  admissis, 
facultas  generalis  dispensandi  non  reperitur  concessa. 

21*"  Indicantur  nonnul lae  concessiones  ^pcc/a/e<y  pro  Missio- 
nariis  in  regionibus  Sinarum,  Tunkini  etc.  commorantibus. 

22**  Visitafio  ecclesiae  et  Preces.  Nomine  visitationis  in 
praesenti  intelligitur  accessus  ad  locum  sacrum  ob  motivum  fidei  et 
religionis  cum  intentione  inibi  honorandi  Deum  sive  in  se,  sive  in 
aliquo  suo  Sancto. 

23°  Si  in  indulto  concessionis  pro  praescripta  visitatione  de- 
terminatur  ecclesia,  liaec  est  visitanda;  secus  in  qualibet  ecclesia 
vel  publico  oratorio  fieri  potest. 

24°  Visitatio  ecclesiae  impleri  potest  sive  ante  sive  post 
aiiorum  operum  implementum. 

2o°  Quando  pro  acquisitione  indulgentiarum  eodem  die  oc- 
<:urrentium  praescripta  esl  visitatio  ecclesiae,  debet  fidelis  quilibet 
tot  vicibus  ecclesiam  visitare,  quot  indulgentias  lucrari  vult.  Opus 
est  igitur,  ut  posl  quamlibet  visitationem  quis  egrediatur,  et  de- 
nuo  in  ecclesiam  ingrediatur. 

26°  Per  preces  jam  ohligatorias  satisfieri  nequit  precibus 
a  Summo  Pontifice  praescriptis  pro  acquirenda  indulgentia. 

27°  Preces  requisitae  in  indulgentiarum  concessionibus  ad 
adimplendam  Summi  Ponlificis  intentionem,  sunt  ad  uniuscujusque 
libitum,  nisi  peculiariter  adsignentur. 

28°  Injunctae  piae  preces  effundendae  satis  erit  si  fuerint 
vocales. 

29°  Quando  in  rescripto  concessionis  non  determinatur  ora- 
tionis  qualitas,  liberum  cuique  est  sibi  eligere  orationem,  sive 
haec  sit  oratio  Dominica  et  Salutatio  Angelica,  sive  recitatio  ali- 
cujus  coronae  vel  Psalmi,  sive  sit  Officium  aliquod  ab  Ecclesia 
approbatum. 

30°  Preces  recitari  possunt  alternatim  cum  socio. 

31°  Provisio  pro  Surdo-Mutis,  quibus  exhibetur  modus  sup- 
plendi  impotentiae,  qua  detinentur  preces  recitandi  pro  indulgentiis 
acquirendis  injunclas. 

32°  Tempus  acquirendi  indulgentias.  Tempus  pro  acquisi- 
tione  indulgentiarum  est  illud,  quod  in  indullo  concessionis  de- 
termiiiatur,  ad  quod  proinde  attendendum  esl.  Si  in  tali  indulto  nihil 
expresse  habeatur,  indulgentiae  lucrandae  incipiunl  a  media  nocte 
ad  mediam  noctem. 


102  PARS   I.    DE   INDULGENTIIS   IN    GENERE. 

33°  Indulgentiae  quaepro  festivitatibus  proprie  diclis  conce- 
dunlur,  ordinarie  danlur  cum  clausula:  a  primis  vespeyns  usque 
ad  occasum  solis  diei  sequentis,  seu  ipsius  diei  festi.  Tunc  vi- 
silatio  ecclesiae  fieri  potest  etiam  in  vigilia,  non  tamen  ante  ho- 
ram,  in  qua  communiter  recitari  solent  publice  vesperae. 

34°  Translatio  indulgentiarum,  Translato  festo  quoad  50- 
lemnitatem  et  exteriorem  publicam  celebrationem,  Iransfertur  et 
indulgentia  eidem  festo  concessa,  etiamsi  non  transferalur  Officium 
cum  Missa. 

35°  Translato  tantum  festo  per  accidens,  idest  quoad  Offi- 
cium  et  iMissam  infra  annum,  non  transfertur  indulgentia. 

36°  Clausulae.  In  documentis  S.  Sedis,  quae  indulgentias 
respiciunt,  nonnullae  reperiuntur  clausulae  seu  formulae  vel  locu- 
tiones,  quas  dignoscere  maxime  interest,  quasque  vide  in  textu. 


PAR8  8ECUNDA 


DE  mDULGENTnS  IN  SPECIE 


PARS  SECUNDA. 


Praemissa  ac  explicala  doctrina  de  Indulgenliis  lam  theolo- 
gica  tum  canonica,  quae  quidem  partem  earumdem  generalem  seu 
fundamentalem  constituunt,  modo  ad  secundam  partem  gradum 
facimus,  in  qua  agitur  de  Indulgentiis  in  specie,  adnexis  scilicet 
sive  piis  precibus,  sive  piis  exerciliis,  sive  piis  operibus  aut  piis 
objectis,  ita  tamen  ut  eas  tantum  indulgentias  compleclatur,  quae 
ab  omnibus  Christifidelibus  acquiri  possunt.  In  opere  conficiendo 
et  ordinando  prae  oculis  habuimus  authenticam  Collectionem  Ro- 
manam  (Raccolta),  cujus  methodum,  saltem  quoad  substantiam^  se- 
cuti  sumus.  De  quibusdam  indulgentiis  vel  piis  exercitiis  aut  piis 
objectis,  juxta  materiarum  exigentiam,  latius  egimus,  et  ea,  majori 
claritati  prospicientes,  sub  distincto  capite  concludimus.  In  primo 
capite,  praeter  pia  exercitia,  plures  preces  breviores  indulgentiis 
ditatas  transcripsimus,  ut  phirimum  ex  Raccolta,  quae  indulgen- 
tiae,  ut  lectores  bene  norunt,  sunt  omnes  applicabiles  animabus 
Purgatorii.  Quae  vero  non  reperiuntur  in  Raccolta,  vel  quia  post 
editum  hujusmodi  opus,  vei  quia  non  omnibus  Christifidelibus  con- 
cessae  sunt,  proprio  loco  dicetur,  an  eisdem  animabus  sint  appli- 
cabiles  necne. 


CAPUT  I. 
PRECES   ETPIA   EXERCITIA. 


ARTICULUS    I. 

DEUS  TRINUS  ET  UNUS. 

§  I. 
1.  Trisagium  Angelicum. 

244.  Sanctus,  Sanctus,  Sanctus  Dominus  Deus  exercituum : 
Plena  est  terra  gloria  tua:  Gloria  Patri,  gloria  Filio,  gloria 
Spiritui  sancto. 

Summus  Pontifex  Clemens  XIV,  Decreto  S.  Congregationis  Indulgen- 
tiarum  de  die  6  Junii  1769,  Christifidelibus,  qui  corde  saltem  contrito  et 
devote  praedictum  Trisagium  Angelicum  recitaverint,  concessit 

1.  Indulgentiam  centum  dieriim  semel  in  die; 

2.  Indulgentiam  centum  dierum  ter  in  die  in  omnibus  die- 
bus  Dominicis,  in  Festo  SS.  Trinitalis,  singulisque  diebus  infra  ejus- 
dera  Octavam. 

Idem  Pontifex  per  aliud  Decretum  ejusdem  S.  C.  sub  die  26  Junii 
1770,  Cliristifidelibus,  qui  per  integrum  unius  mensis  spatium  dictum  Tri- 
sagium  quotidie,  ut  supra,  recitaverint,  indulsit 

3.  Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense  lucrandam  die 
ad  arbitrium  eligenda,  in  qua  vere  contriti,  confessi  et  sacra  Com- 
munione  refecti,  per  aliquod  lemporis  spalium  oraverint  juxta 
mentem  Sanclitatis  Suae  (Raccolta,  pag.  3). 

2.  Ter  :  Gloria  Patri. 

245.  Pius  PP.  VII  fidelibus  recitantibus  in  principio  diei,  meridie  et 
in  sero  tria  Gloria  Patri  in  gratiarum  actionem  SS.  Trinitati  pro  donis 
et  privilegiis  SS.  Virgini  elargitis,  praesertim  in  ejus  gloriosa  in  coelum 
Assumptione,  concessit 

Indulgentiam  centum  dierum  pro  qualibet  recilatione  in  tri- 
bus  distinclis  diei  parlibus  peracta; 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA    EXERCITIA.  107 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense  iis  omnibus,  qui 
conslanler  per  integrum  mensem  dislinctis  diei  horis,  ut  supra, 
quotidie  dictam  devotionem  exercuerint,  dummodo  confessi  et  sa- 
cra  Communione  refecti  die  pro  lubitu  eligenda,  devote  oraverint 
pro  exaltatione  S.  Matris  Ecclesiae  ac  juxta  mentem  Sanctitatis 
Suae  (Decr.  11  Julii  181  o;  Raccolta,  pag.  9,  n.  4). 

3.  Triduum  vel  Supplicatio  novendialis  in  honorem 

SS.  Trinitatis. 

246.  Pius  PP.  IX  Christifidelibus  qui  publice  vel  privatim  devote  per- 
egerint  in  honorem  SS.  Trinitatls  Triduanas  vel  Novendiales  preces  tam 
ante  primam  Dominicam  post  Pentecosten,  quam  in  quolibet  alio  tempore 
infra  annum,  concessit 

Jndulgentiam  septem  annorum  totidemque  quadragenarum 
lucrandam  quovis  die  Tridui  vel  Novenae; 

Indulgentiam  plenariam  iis,  qui  dictum  Triduum  vel  Nove- 
nam  compleverint,  eo  die  acquirendam,  in  quo  vere  contriti,  con- 
fessi  ac  sacra  Communione  refecti,  publicam  ecclesiam  visitaverint, 
ibique  per  aliquod  temporis  spatium  devote  oraverint  ad  mentem 
Sanctitatis  Suae  (Decr.  8  Aug.  1847;  Baccolta,  pag.  16). 

4.  SiGNUM  Crucis. 

247.  Summus  Pontifex  Pius  IX,  Brevi  28  Julii  1863,  concessit  omnibus 
Christifidelibus  toties  quoties  corde  saltem  contrito  se  signabunt  signo  Cru- 
cis,  simul  invocando  SS.  Trinitatem  verbis:  In  nomine  Patris,  et  Filiij 
et  Spiritus  sancti, 

Indulgentiam  quinquaginta  dierum. 

Idem  Pontifex,  per  aliud  breve  23  Martii  1866,  elargitus  est 

Indulgentiam  centum  dierum  qualibet  vice  lucrandam  a  fi- 
delibus,  qui  corde  saltem  contrito  signum  Crucis  fecerint  aqiLa 
benedicta,  simul  proferentes  praedicta  verba:  Innomine  Patris  etc. 
{Raccolta,  pag.  16). 

O.    ACTUS   VIRTUTUM    THEOLOGICARUM. 

248.  Summus  Pontifex  Benedictus  XIV,  animadvertens,  nedum  utile, 
sed  necessarium  esse  ad  aeternam  salutem  consequendam   actus   virtutum 


108  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

theologalium  Fidel,  Spei  et  Charitatis  frequenter  elicere,  ut  fideles  ad  hu- 
jusmodi  actus  exercendos  facilius  excitentur,  confirmavit  concessionem  a  Be- 
nedicto  XIII  factam  sub  die  15  Jan.  1728,  nempe 

Indulgenliam  plena^iam  semel  in  inense  elargitam  iis  omni- 
bus,  qui  quotidie  per  integrum  mensis  spatium  praedictos  actus 
devote  et  ex  corde  peregerint,  lucrandam  in  una  die  ad  arbitrium 
eligenda,  in  quo  vere  contriti,  confessi  et  sacra  Communione  re- 
fecli,  orabunt  pro  concordia  inter  principes  christianos,  pro  extir- 
patione  haeresum,  et  pro  exaltatione  S.  Matris  Ecclesiae. 

Concessit  insuper  Indulgentiam  plenariam  in  articulo  mortis. 

Tandem,  ut  magis  ac  magis  fideles  excitentur  ad  praefatos  actus  eli- 
ciendos,  concessit 

Indulgentiam  septem  annorum  totidemque  quadragenarum 
qualibet  vice  lucrandam  ab  iis,  qui  devote  et  ex  corde  memoratos 
aclus  exercuerint  (quae  quidem  indulgentia,  juxta  Anlecessoris  sui 
concessionem,  semel  tanturn  in  die  acquiri  poterat). 

Declaravit  etiam  laudatus  Pontifex,  supradictas  indulgentias  non  esse 
adnexas  certis  et  determinatis  verbis,  ac  ideo  cuilibet  liberum  esse  uti 
quavis  formula,  dummodo  in  ea  expressa  habeantur  peculiaria  motiva  sin- 
gularum  yirtutum  theologalium  (Decr.  28  Jan.  1756 ;  Raccolta,  pag.  18, 
ubi,  si  quis  habere  desiderat,  habentur  etiam  formulae). 

6.    ACTUS   FIDEI. 

249.  0  mi  Deus,  credo  in  Te,  credo  omnia  quae  Tu  revelasti, 
et  quae  sancta  Ecclesia  catholica  credenda  proponit.  Gredo  in 
primis  beatissimam  Virginem  Mariam  vere  esse  Dei  Genitricem, 
credo  firmiter  et  indubitanter,  eam  esse  simul  Matrem  et  Vir- 
ginem  et  liberam  ab  omni  etiam  minimo  peccato  actuali;  item 
firmiter  et  indubitanter  credo,  Mariam  in  primo  instanti  suae 
conceptionis  fuisse  singulari  omnipotentis  Dei  gratia  et  privi- 
legio,  intuitu  meritorum  Ghristi  Jesu  Salvatoris  humani  gene- 
ris,  ab  omni  originalis  culpae  labe  praeservatam  immunem. 
Item  firmiter  et  indubitanter  credo,  Romanum  Pontificem  cum 
ex  cathedra  loquitur,  id  est,  cum  omnium  Ghristianorum  pa- 
storis  et  doctoris  munere  fungens,  pro  sua  suprema  et  aposto- 
lica  auctoritate  doctrinam  de  fide  et  moribus  ab  universa  Ec- 


CAP.    I.    PRECES    ET    PIA    EXERCITIA.  109 

clesia  tenendam  definit,  per  assistentiam  divinam  ipsi  in  beato 
Petro  promissam,  ea  iniallibilitate  pollere,  qua  divinus  Redem- 
ptor  Ecclesiam  suam  in  definiendo  de  fide  vel  moribus  instru- 
ctam  esse  voluit:  ideoque  ejusmodi  Romani  Pontificis  definitio- 
nes  ex  sese,  non  autem  ex  consensu  Ecclesiae,  irreformabiles 
esse.  Haec  omnia  credo,  quia  sancta  tua  Ecclesia,  quae  est  co- 
lumna  et  fundamentum  veritatis,  quae  numquam  erravit  nec 
umquam  errare  potest,  haec  credenda  proponit. 

Pius  PP.  IX  per  Eescriptnm  diei  10  Januarii  1871  omnibus  Chri- 
stifidelibus  corde  saltem  contrito  et  devote  recitantibus  descriptum  Actum 
fidei  impertitus  est 

Indulgentiam  centum  dierum  semel  in  die  {Raccolta,  pag.  34). 

7.  Oratio  :  Pietate  tua, 

250.  Pietate  tua,  quaesumus  Domine,  nostrorum  solve  vin- 

cula  peccatorum,  et  intercedente  beata  semperque  Virgine  Dei 

Genitrice  Maria  cum  beato  Joseph  ac  beatis  ApostoHs  tuis  Petro 

et  Paulo  et  omnibus  Sanctis,  nos  famulos  tuos  et  loca  nostra 

in  omni  sanctitate  custodi ,  omnes  consanguinitate,  affinitate  ac 

famiharitate  nobis  conjunctos  a  vitiis  purga,  virtutibus  illustra; 

pacem  et  salutem  nobis  tribue;  hostes  visibiles  et  invisibiles 

remove;  carnalia  desideria  repelle;   aerem  salubrem  indulge; 

amicis  et  inimicis  nostris  charitatem  largire;  Urbem  tuam  cu- 

stodi;  Pontificem  nostrum  N.  conserva;  omnes  Praelatos,  Prin- 

cipes  cunctumque  Populum  christianum  ab  omni   adversitate 

defende.  Benedictio  tua  sit  super  nos  semper;  et  omnibus  fide- 

libus  defunctis  requiem  aeternam  concede.   Per  Ghristum  Do- 
minum  nostrum.  Amen. 

Cliristifidelibus  hanc  orationem  corde  saltem  contrito  et  devoto  reci- 
tantibus  concessa  est 

Indulgentia  quadraginta  dierum  pro  qualibet  vice; 

Indulgentia  centum  annorum  totidemr/ue  quadragenarum 
iis,  qui  eam  recilaverint  in  omnibus  mensis  Sabbatis  (Leo  XH. 
Rescr.  aulogr.  9  Julii  1828;  Raccolta,  pag.  20). 


110  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

8.   Preces  PRO  IMPLORANDA  PACE. 

251,  Da  pacem,  Domine,  in  diebus  nostris,  quia  non  est  alius, 
qui  pugnet  pro  nobis,  nisi  tu,  Deus  noster. 

y.  Fiat  pax  in  virtute  tua.  b^.  Et  ahundantia  in  turribus 
tuis. 

Oremus.  Deus,  a  quo  sancta  desideria,  recta  consilia  et  ju- 
sta  sunt  opera:  da  servis  tuis  illam,  quam  mundus  dare  non 
potest,  pacem ;  ut  et  corda  nostra  mandatis  tuis  dedita,  et  ho- 
stium  sublata  formidine,  tempora  sint  tua  protectione  tranquilla. 
Per  Christum  Dominum  nostrum.  Amen. 

Fidelibus  corde   contrito   et  devote  has  preces   recitantibus  concessa 
est  a  Pio  PP.  IX 

Indulgentia  centum  dierum  pro  qualibet  vice; 

Indulgentia  plenaria  semel  in  mense,  die  ad  Hbitum  ehgenda. 
iis  qui  consueverint  easdem  preces  recitare  semel  saltem  in  die 
per  spatium  unius  mensis,  adimpletis  conditionibus,  quae  sunt  Con- 
fessio,  Communio,  \isitatio  ecclesiae  et  preces  ad  iutentionem  Sum- 
mi  Pontificis  (Decr.  18  xMaji  1848;  Raccolta,  pag.  28). 

9.  Jaculatoria:  Actus  CONFORMITATIS  DIVINAE  VOLUNTATL 

252.  Fiat,  laudetur  atque  in  aeternum  superexaltetur  justis- 
sima,  altissima  et  amabilissima  Yoluntas  Dei  in  omnibus. 

Indulgentia  centum  dierum  semel  in  die  lucranda  a  fidehbus, 
qui  corde  saltem  contrito  et  devote  hujusmodi  jaculatoriam  reci- 
labunt; 

Indulgentia  plenaria  semel  in  anno  acquirenda  ab  iis,  qui 
quotidie  eam  recitaverint,  die  pro  hbitu  ehgenda,  Sacramentis  per- 
ceptis,  et  effusis  ad  Deum  precibus  juxta  intentionem  Summi  Pon- 
lificis; 

Indulgentia  plenaria  in  articulo  mortis  iis  omnibus,  qui  di- 
ctam  jaculatoriam  consueverunt  in  vita  frequenler  recitare,  quique 
bene  dispositi,  patienter  mortem  acceptabunt  de  manu  Dei  (Pius  VII, 
Decr.  19  Maji  1818;  Raccolta,  pag.  20). 


CAP.    I.    PRKCKS   ET   PIA    EXERCITIA.  111 

10.  AcTus  AMORis  S.  P.  N.  Francisci  :  Deus  meus  et  omnia. 

253.  Est  brevissima  jaculatoria,  valde  familiaris  Seraphico  P. 
S.  Francisco,  simulque  opportuna  et  salutaris  ad  excitandum  in 
Christifidelibus  amorem  erga  Deum. 

Summus  Pontifex  Leo  XIII  omnibus  Christifidelibus  corde  saltem  con- 
trito  ac  devote  recitantibus  supradictam  oratiunculam  benigne  concessit 

Indulgentiam  quinquaginta  dierum  qualibet  vice,  defunctis 
quoque  applicabilem  (Decr.  4  Maji  1888,  apud  Acta  Ord.  Min.,  ann. 
VII,  pag.  81). 

11.  Invocatio  ad  Dominum  S.  Ignatu  de  Lojola. 

254.  Domine  mi,  fac  ut  amem  te,  et  ut  praemium  amoris 
mei  sit  amare  te  magis  in  dies. 

Recitantibus  hujusmodi  jaculatoriam  precem  corde  saltem  contrito  ac 
devote  a  Leone  PP.  XIII  per  Eescriptum  S.  C.  I.  diei  15  Martii  1890 
concessa  est 

Jndulgentia  centum  dierum,  defunctis  quoque  applicabihs, 
semel  in  die  lucranda  (Acta  S.  Sed.  vol.  XXIi,  pag.  565). 

12.  Oratio  S.  Bonaventurae. 

255.  Domine  sancte,  Pater  omnipotens,  aeterne  Deus,  pro- 
pter  tuam  largitatem  et  Filii  tui,  qui  pro  me  sustinuit  passio- 
nem  et  mortem,  et  Matris  ejus  excellentissimam  sanctitatem, 
atque  beati  Francisci,  et  omnium  Sanctorum  merita,  concede 
mihi  peccatori,  et  omni  tuo  beneficio  indigno,  ut  te  solum  dili- 
gam,  tuo  amore  semper  sitiam,  beneficium  passionis  continuo 
in  corde  habeam,  meam  miseriam  recognoscam,  et  ab  omnibus 
conculcari  et  contemni  cupiamj  nihil  me  contristet  nisi  culpa. 
Amen. 

Summus  Pontifex  Pius  PP.  IX  concessit  omnibus  fidelibus,  qui  cordo 
saltem  contrito  et  devote  praedictam  orationem  recitabunt 


112  PARS   II.   DE   INDULGENTJIS   IN    SPECIE. 

Indulgentiam  centum  dierum,  semel  in  die  (Rescript.  aulogr. 
11  Apr.  1874;  Raccolta,  pag.  36). 

13.  Oratio  pro  adimplenda  voluntate  Del 
(De  Imit.  Chr.  L.  III,  C.  XV,  n.  3). 

256.  Concede  mihi,  benignissime  Jesu,  gratiam  tuam,  ut  me- 
cum  sit  et  mecum  laboret  mecumque  in  finem  usque  perseveret. 

Da  mihi  hoc  semper  desiderare  et  velle,  quod  Tibi  magis 
acceptum  est  et  carius  placet.  § 

Tua  voluntas  mea  sit,  et  mea  voluntas  tuam  semper  se- 
quatur  et  optime  ei  concordet.  1 

Sit  mihi  unum  velle  et  nolle  Tecum,  nec  aliud  posse  velle 
aut  nolle,  nisi  quod  Tu  vis  et  nolis.  Amen.  ^ 

Omnibus  Christifidelibus,  corde  saltem  contrito  et  devote  recitantibus 
praefatam  orationem,  Leo  PP.  XIII,  per  Rescriptum  S.  C.  I.  diei  27  Fe- 
bruarii  1886,  concessit 

Indulgentiam  hiscentum  dierum.  semel  in  die  {RaccoUa, 
pag.  70).  ^ 

14.  Oratio:  Retribuere, 

257.  Retribuere  dignare,  Domine,  omnibus  nobis  bona  fa- 
cientibus  propter  nomen  tuum,  vitam  aeternam.  Amen.  ^ 

Summus  Pontifex  Leo  XIII,  die  17  Decemb.  1892,  omnibus  Christi- 
fidelibus,  qui  corde  saltem  contrito  ac  devote  praefatam  orationem  recita- 
verint,  benigne  concessit 

Indulgentiam  quinquaginta  dierum,  defunctis  applicabilem, 
his  in  die  lucrandam  (Acta  Ord.  Min.,  ann.  XII,  p.  o8). 

lo.  Jaculatoria:  Aeterne  Pater. 

258.  Aeterne  Pater,  Tibi  oifero  Sanguinem  pretiosissimum 
Jesu  Ghristi  in  satisfactionem  peccatorum  meorum,  ac  pro 
necessitatibus  sanctae  Ecclesiae. 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA   EXERCITIA.  113 

Pius  PP.  VII  per  Eescriptum  diei  22  Sept.  1817  concessit 
Indulgentiam  cenlum  dierum  pro  qualibet  vice  omnibus  Chri- 
slifidelibus,  qui  corde  saltem  contrito  et  devote  recitabunt  descri- 
ptam  precem  jaculatoriam  (Raccolta,  pag.  160;  Rescr.  auth.  pag.  553). 

16.  Oratio  desumpta  ex  libro  Exercitiorum  spiritualium 
S.  Ignatii  de  Lojola:  Suscipe,  Domine. 

259.  Suscipe,  Domine,  universam  meam  libertatem.  Accipe 

memoriam,  intellectum  atque  voluntatem  meana.  Quidquid  habeo 

vel  possideo,  mihi  largitus  es:  id  tibi  totum  restituo,  ac  tuae 

prorsus  voluntati  trado  gubernandum.  Amorem  tui  solum  cum 

gratia  tua  mihi  dones,  et  dives  sum  satis,  nec  aliud  quidquam 

ultra  posco. 

Leo  PP.  XIII  fidelibus  corde  saltem  contrito  et  devote  ejusmodi  ora- 
tionem  recitantibus,  impartitus  est 

Indulgentiam  tercentot^um  dierum  semel  in  die  (Rescr.  S. 
C.  I.  26  Maji  1883;  Raccolta,  pag.  37). 

§11. 

SPIRITUS  SANCTUS. 

17.  Hymnus:  Veni,  Creator  Spiritus,  et  sequentia: 

Veni,  sancte  Spiritus. 

260.  Cum  lalinus  lextus  tum  enuntiati  Hyrani,  tum  Sequentiae 
in  honorem  Spiritus  sancli  reperiri  facile  possit  in  Breviariis,  Mis- 
salibus,  ahisqae  libris,  necessarium  haud  ducimus  hujusmodi  pre- 
catorias  iaudes  transcribere. 

Summus  Pontifex  Pius  VI,  omnibus  fidelibus  semel  vel  pluries  in  die 
corde  saltem  contrito  et  devote  recitantibus  Hymnum  Veni,  Creator  Spi- 
ritiis,  vel  Sequentiam   Veni,  sancte  Spiritus,  concessit 

Indulgentiam  'plenariam  semel  in  mense,  die  ad  libitum  eH- 
genda,  adimpletis  conditionibus,  quae  sunt  Confessio,  Communio  et 
preces  ad  intenlionem  Summi  Pontificis; 

Indulgentiam  tercentorum  diei^um  iis  omnibus,  qui  Dominica 
Penlecostes  et  in  ejus  Octava  corde  saltem  contrito  et  devote  reci- 
taverint  dictum  Hymnum,  vel  Sequentiam,  orando  ut  supra; 

Indulgentiam  centum  dierum  in  omnibus  ahis  anni  diebus, 
toties  lucrandam,  quoties  devote  et  corde  saltem  contrito  recita- 

8 


H4  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

bitur  Hymnus  vel  Sequentia,  orando  ut  supra  (Breve  26  Maji  1796; 
Raccolta,  pag.  88  et  seqq.). 

Non  sunt  liic  omittendae  nonnullae  consideraliones: 

1.  Ad  lucrandas  praefalas  indulgentias  non  est  necessarium, 
ut  ambae  preces  recitenlur,  sed  sufficit  nt  vel  Hymnus  vel  Se- 
quentia  dicatur,  ut  patet  ex  particula  disjunctiva  vel. 

2.  Qui  quotidie  recitat  Hymnum  Veni,  Creator  Spiritus,  et 
Sequentiam  Veni,  sancte  Spiritus,  non  iucralur  in  eodem  mense 
duas  indulgentias  plenarias  (Decr.  29  Maji  1841.  N.  291  ad  9). 

3.  Variatio  conclusionis  Hymni  Veni  Creator  etc.  intra  lempus 
paschale  et  exlra,  non  est  de  essentia  operis  ad  lucrandas  indul- 
gentias  (Decr.  12  Martii  1855.  N.  367  ad  4). 

4.  Cum  in  Raccolta  non  apponatur  versus  Emitte  Spiritum 
tuum  etc.  neque  Oratio  Deus,  qui  corda  fidelium,  consequitur  has 
preces  non  esse  necessarias  pro  acquisitione  indulgenliarum. 

18.  NovENA  Spiritus  sangti. 

261.  Summus  Pontifex  Pius  IX  omnibus  Christifidelibus,  qui  corde  sal- 
tem  contrito  ac  devote  peregerint  quolibet  tempore  intra  annum  Novendiales 
preces  in  honorem  Spiritus  sancti,  concessit 

Jndulgentiam  tercentorum  dierum  in  quolibet  die; 

Indulgentiam  plenariam  vei  durante  Novena,  vel  in  uno  die 
intra  octiduum,  quod  immediate  eam  sequitur,  dummodo  vere  con- 
triti,  confessi  ac  sacra  Communione  refecti,  oraverint  pro  sancta 
Ecclesia  et  pro  Summo  Pontifice. 

Notandum,  quod  juxla  primaevam  concessionem  Pii  PP.  IX 
per  Rescriptum  Cajetae  publicatum  die  5  Jan.  1849,  ad  acquirendas 
memoratas  indulgentias  recitari  debebant  preces,  prout  extant  in 
quodam  libro  Neapoli  edito  a  R.  P.  Josepho  M^  Falcone,  Sacerdote 
Gongregationis  Missionis;  sed  per  aliud  Rescriptum  S.  C.  Indulg. 
de  dato  26  Nov.  1876  idem  Pontifex  deciaravit  easdem  indulgentias 
lucrari  etiam  posse  ab  iis,  qui  Novenam  Spiritus  sancti  faciunt  qua- 
cumque  alia  precum  formula,  dummodo  a  competenti  auctoritate 
ecclesiastica  sit  approbata  (Raccolta,  pag.  41). 

19.  Septem:  Gloria  Patri  etc. 

262.  Ex  concessione  Pii  PP.  IX,  Christifideles  recitantes  corde  saltem 
contrito  et  devote  septies   «  Gloria  Fatri,  et  Filio,  et  Spiritui  sancto  » 


CAP.    I.    PRECES    ET   PIA   EXERGITIA.  115 

cum  intentione  postulandi  septem  dona  Spiritus  sancti  pro   fidei  propaga- 
tione,  et  orandi  juxta  mentem  Summi  Pontificis,  lucrantur 

Jndulgentiam  septem  dierum  (Rescr.  S.  C.  de  Prop.  Fide, 
12  Martii  1857;  Raccolta,  pag.  41). 

§  HI. 

JESUS. 

20.    LlTANIAE   SS.    NOMINIS   JeSU. 

263.  Opporlunum  ac  utile  censemus  aliqua  praemittere,  quae 
Litanias  in  genere  concernunl. 

1.  In  Decretis,  quae  Indicem  Librorum  prohibitorum  praece- 
dunt,  §  IV".  3,  prohibentur  «  Litaniae  omnes,  praeter  antiquissi- 
mas  et  communes,  quae  in  Breviariis,  Missalibus,  Pontificalibus, 
ac  Ritualibus  continentur,  et  praeter  Litanias  de  B.  Virgine, 
quae  in  sacra  aede  Lauretana  decantari  solent  ». 

2.  Lilaniis  Sanclorum  non  licet  addere  neque  aliquem  versi- 
€ulum,  neque  nomen  alicujus  Sancti,  etsi  Patroni  dioecesis  (Decr. 
S.  R.  C.  27  Sept.  1873;  Gardelhni,  N.  5564). 

3.  Quamvis  praeter  Litanias  SSmi  Nominis  Jesu,  B.  Mariae 
Virginis  Lauretanas  nuncupatas,  et  Sanctorum,  quae  in  libris  li- 
turgicis  habentur,  nullae  aliae  a  S.  Sede  approbalae  fuerint,  quae- 
dara  tamen  typis  passim  evulgantur,  quae  in  honorem  alicujus 
Sancti  vel  mysterii  fidelibus  recitandae  proponuntur,  atque  in  libris 
praeserlim  pietatis,  vulgo  di  divozione  continentur,  nonnunquam 
etiam  auctoritatis  ecclesiasticae  sanctione  munitis. 

4.  Hinc  S.  Rituum  Congregalio  sui  muneris  esse  duxit  Rmos 
locorum  Ordinarios  admonere,  ne  sinant  alias  Litanias  publice 
recitari,  nisi  praedictas,  vel  alias,  si  quae  a  S.  R.  U.  Inquisi- 
tione  recognitae  et  approbatae  fuerint;  ac  simul  caveant  suam 
approbationem  pro  impressione  subnectere  iis  libris,  in  quibus 
Litaniae  inveniuntur  Apostolica  sanclione  carentes  (Monitum  S.  R. 
C,  16  Junii  1880,  apud  Acta  S.  Sed.  Vol.  XIII,  pag.  91). 

5.  Post  editum  descriptum  Monitum,  quaedam  dubia  exorta 
sunt  circa  approbationem  Litaniarum  ex  parle  Ordinariorum,  quae 
deinde  Sacrae  Rituum  Congregationi  exhibila  sunt  solvenda.  S. 
Congregatio  omnibus  quaeslionibus  ad  se  delatis,  insequenti  unico 
responso  iis  satisfaciendum  duxit,  videlicet: 


116  PARS   n.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

Monitum,  de  quo  agitur,  respicere  Litanias  in  liturgicis  et 
publicis  funclionibus  recitandas:  posse  vero,  immo  leneri  Ordi- 
narios  alias  seu  novas  Litanias  examinare,  et,  quatenns  expedire 
putent,  approbare;  at  nonnisi  pro  privata  atque  extraliturgica 
recitatione  (Decr.  29  Octobr.  1882,  penes  Acta  S.  Sed.  Vol.  XV, 
pag.  191). 

6.  Novissime  eadem  S.  Congregatio  declaravit,  quod  illae  tantum 
Litaniae  pubiice  recitari  possunt  in  ecclesiis  vel  oratoriis  publicis, 
quae  habentur  in  Breviario,  aut  in  recentioribus  editionibus  Ri- 
tualis  Romani  ab  Apostolica  Sede  approbatis.  Hinc  invocationes  ad 
normam  Litaniarum  in  honorem  sacrae  Familiae,  sacratissimi  Gordis 
Jesu,  Mariae  Perdolentis,  S.  Joseph,  aliorumque  Sanctorum,  in  ec- 
clesiis  vel  oratoriis  publicis  etiam  extra  functiones  stricte  hturgicas 
recitari  nequeunt.  (S.  Rit.  Congr.  6  Martii  1894;  Analect.  ecclesiast. 
ann.  3,  pag.  28;  28  Nov.  1895;  Ac(a  Ord.  Min.  ann.  XV.  pag.  11). 

7.  Litaniae  in  honorem  SSmi  Nominis  Jesu  plures  et  variae 
compositae  sunt,  non  omnes  quidem  probabiles.  Ad  hanc  varietatem 
e  m^edio  toUendam,  Summus  Pontifex  Pius  IX,  per  Decretum  S. 
R.  C.  de  die  8  Junii  1862,  approbavit  Litanias  sanctissimi  No- 
MiNis  Jesu,  quae  unice  in  posterum  retineri  debent  ab  omnibus 
Christifidehbus,  quaeque  reperiuntur  insertae  tum  in  Raccolta, 
tum  in  novissimis  Breviariis  et  Diurnahbus. 

8.  Idem  Pontifex  per  citatum  Decretum  concessit  fidehbus,  qui 
praefatas  Lilanias  devote  recitaverint 

Indulgentiam  tercentorum  dierum,  cum  hac  tamen  restri- 
ctione:  quando  scilicet  Sacrorum  Antistites  pro  sua  quisque  dioe- 
cesi  hanc  gratiam  speciatim  petiisseyit. 

At  SS.  D.  N.  Leo  PP.  XIII  per  Decretum  Urbis  et  Orbis  die 
16  Januarii  1886  dictam  indulgentiam  tercentum  dierum  semel 
tantum  in  die  lucrandam,  benigne  extendit  ad  omnes  Christifi- 
deles,  qui  corde  saltem  contrito  ac  devote  Litanias  (authenticas) 
55.  Nominis  Jesu  recitaverint,  declarans  eam  esse  apphcabilena 
animabus  Purgatorii  (Cf.  Acta  S.  Sed.  Vol.  XVIII,  pag.  509 :  Rac- 
colta,  pag.  67  et  seq.). 

21.  Invocatio  SS.  Nominis  Jesu. 

264.  Clemens  PP.  XIII,  Decreto  S.  C.  I.  de  die  5  Septembris  1759,. 
de  novo  confirmavit  sequentes  indulgentias,  jam  concessas  a  Sixto  Y  et 
Benedicto  XIII: 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA   EXERCITIA.  117 

Indulgentiam  quinqiiaginta  dierum  loties  lucrandam,  quoties 
fideles  se  invicem  salutantes,  unus  dicat:  Laudetur  Jesus  Christus; 
€t  alius  (vel  alii)  respondeat:  Amen,  vel:  In  saecula. 

Indulgentiam  viginti  quinque  dierum  qualibet  vice  iucrandam 
ab  iis  omnibus,  qui  devote  invocaverint  SS.  Nomen  Jesu. 

Indulgentiam  plenariam  in  articulo  mortis  iis  omnibus,  qui 
in  vita  consueverint,  ut  supra,  se  salutare,  vel  saepius  ipsum  SS. 
^OMEN  invocare;  dummodo  tunc  saltem  corde,  si  id  ore  facere  ne- 
quiverint,  idem  SS.  Nomen  invocent. 

Praedictae  indulgentiae  concessae  quoque  sunt  Praedicatoribus 
et  iis  omnibus,  qui  fideles  exhortabuntur  ad  se  salutandos  prae- 
fato  modo,  et  ad  saepe  invocandum  SS.  Nomen  Jesu  et  Mariae 
(Raccolta,  pag.  48). 

22.  Laus  sanctis  Nominibus  Jesu  et  Mariae. 

265.  Pius  PP.  L\  per  Rescriptum  S.  C.  L  diei  26  Sept.  1864, 
ad  omnes  Christifideles,  qui  vicissim  se  devote  salutaverint,  unus 
dicens:  Laudetur  Jesus  et  Maria,  et  alius  respondens:  Hodie  et 
:Semper,  vel  aliis  similibus  verbis,  benigne  extendit 

Indulgentiam  quinquaginta  dierum  qualibet  vice  lucrandam, 
quam  indulgentiam  Clemens  XIll  Bulla  de  die  30  Nov.  1762  jam 
concesserat  Religiosis  Carmelitis,  qui  ad  invicem  se  salutabant  solis 
Yerbis:  Laudetur  Jesus  et  Maria  (Raccolta,  pag.  bll). 

23.  Jaculatoria:  Mi  Jesu,  misericordia  (Gesu  mio,  misericordia). 

266.  Indulgentia  centum  dierum  a  Summo  Ponlifice  Pio  PP.  IX 
<ie  novo  concessa  est  omnibus  Christifidelibus,  quoties  corde  saltem 
contrito  et  devote  recitaverint  dictam  Jaculatoriam,  qua  saepis- 
sime  utebatur  S.  Leonardus  a  Portu  Mauritio,  speciatim  in  favorem 
fidehum  in  arliculo  raortis  constitulorum,  qui  facile  pronunliare  ne- 
•queunt  proiixas  orationes  (Decr.  24  Sept.  1846;  Raccolta,  pag.  57). 

24.  Jaculatoria:  Jesu  Deus  meus,  super  omnia  amo  te. 

267.  Per  Rescriptum  autographum  Summi  Pontificis  Pii  IX  de  die 
7  Maji  1854  concessa  est  omnibus  Christifidelibus 

Indulgentia  quinquaginta  dierum,  toties  lucranda,  quoties 
€orde  saltem  contrito  et  devote  p^aefatam  Jaculatoriam  recitave- 
rint,  vel  alios  ad  eam  recitandam  induxerint  (Raccolta,  pag.  58). 


118  pars  ii.  de  indulgentiis  in  specie. 

25.  Oratio  quam  S.  Thomas  Aquinas  composuit  et  frequenter  re- 

citabat  antequam   se  accingeret  ad  docendum,  scribendum 
vel  praedicandum. 

268.  Creator  ineffabilis,  qui  de  thesauris  sapientiae  tuae 
tres  Angelorum  hierarchias  designasti  et  eas  super  coelum  em- 
pyreum  miro  ordine  collocasti,  atque  universi  partes  elegan- 
tissime  disposuisti,  tu,  inquam,  qui  verus  fons  luminis  et  sa- 
pientiae  diceris  ac  supereminens  principium:  infundere  digneris 
super  intellectus  mei  tenebras  tuae  radium  claritatis,  duplices, 
in  quibus  natus  sum,  a  me  removens  tenebras,  peccatum  sci- 
licet  et  ignorantiam.  Tu  qui  linguas  infantium  facis  disertas, 
linguam  meam  erudias,  atque  in  labiis  meis  gratiam  tuae  be- 
nedictionis  infunde.  Da  mihi  intelligendi  acumen,  retinendi  ca- 
pacitatem,  addiscendi  modum  et  facultatem,  interpretandi  sub- 
tilitatem,  loquendi  gratiam  copiosam ;  ingressum  instruas,  pro- 
.gressum  dirigas,  egressum  compleas.  Tu  qui  es  verus  Deus  et 
homo.  Qui  vivis  et  regnas  in  saecula  saeculorum.  Amen. 

Ex  concessione  Leonis  PP.  XIII  Christifideles  corde  saltem  contrito 
et  devote  dictam  orationem  recitantes,  consequuntur 

Indulgentiam  ducentorum  dierum  semel  in  die  (Rescr.  21  Febr. 
1880;  Raccolta,  pag.  63). 

26.  Oratio  desumpta  ab  illa  prece,  quam  S.  Thomas  Aquinas  quo- 

TiDiE  recitare  solebat  ante  imaginem  Jesu  Christi. 

269.  Goncede  mihi,  misericors  Deus,  quae  tibi  placita  sunt 
ardenter  concupiscere,  prudenter  investigare,  veraciter  agnoscere 
et  perfecte  adimplere  ad  laudem  et  gloriam  nominis  tui.  Amen. 

Summus  Pontifex  Leo  PP.  XIII  concessit 

Indulgentiam  iercenium  dierum  omnibus  Christifidelibus,  qui 
ante  studium  vel  lectionem  corcle  saltem  conlrito  et  devote  hu- 
jusmodi  orationem  recitaverint  (Rescr.  21  Junii  1879;  Raccolta, 
pag.  63;  Rescript.  aulh.  pag.  ^^7,  N.  430). 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA    EXERCITIA.  119 

27.  Oratio:  Clementissime  Jesu. 

270.  Clementissime  Jesu,  salus,  vita,  resurrectio  nostra  tu 
solus  es.  Te  ergo  quaesumus,  ne  derelinquas  nos  in  angustiis 
et  perturbationibus  nostris,  sed  per  agoniam  Cordis  tui  san- 
ctissimi,  et  per  dolores  Matris  tuae  immaculatae,  tuis  famulis 
subveni,  quos  pretioso  Sanguine  redemisti. 

Pius  PP.  IX  concessit 

Indulgentiam  cenliim  dierum  semel  in  die  lucrandam  ab  iis 
fidelibus,  qui  corde  sallem  conlrito  et  devote  hujusmodi  orationem 
recitaverint  (Decr.  6  Octob.  1870;  RaccoUa,  pag.  60). 

28.  PiAE  petitiones  S.  Augustini. 

271.  Domine  Jesu,  noverim  me,  noverim  te, 
Nec  aliquid  cupiam  nisi  te. 

Oderim  me  et  amem  te; 

Omnia  agam  propter  te. 

Humiliem  me,  exaltem  te; 

Nihil  cogitem  nisi  te. 

Mortificem  me  et  vivam  in  te: 

Quaecumque  eveniant,  accipiam  a  te. 

Persequar  me,  sequar  te; 

Semperque  optem  sequi  te. 

Fugiam  me,  confugiam  ad  te, 

Ut  merear  defendi  a  te. 

Timeam  mihi,  timeam  te, 

Et  sim  inter  electos  a  te. 

Diffidam  mihi,  fidam  in  te. 

Obedire  velim  propter  te. 

Ad  nihil  afficiar  nisi  ad  te, 

Et  pauper  sim  propter  te. 

Aspice  me,  ut  diligam  te. 

Voca  me,  ut  videam  te, 

Et  in  aeternum  fruar  te.  Amen. 


120  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Indulgeniia  quinquaglnta  dierum  semel  in  die  ex  conces- 
sione  Leonis  PP.  Xlll,  fidelibus  corde  sallem  conlrito  et  devote  re- 
citanlibus  istas  Petitiones  (Breve  25  Sept.  1883;  RaccoUa,  pag.  64). 


29.  Oratio:  Divine  Jesu. 

272.  Divine  Jesu,  Fili  Dei  incarnate,  qui  pro  nostra  salute 
in  stabulo  nasci,  vitam  in  paupertate,  aerumnis  et  miseria  de- 
gere,  et  in  crucis  doloribus  mori  dignatus  es,  divino  tuo  Patri 
dic,  quaeso,  in  momento  mortis  meae:  Pater,  ignosce  ei;  dic 
Matri  tuae  dilectae:  Ecce  fllius  tuus;  dic  animae  meae:  Hodie 
mecum  eris  in  paradiso.  Deus  meus,  Deus  meus,  ne  dere- 
linquas  me  in  illa  hora.  Sitio:  utique  Deus  meus,  anima  mea 
sitit  ad  Te,  qui  es  fons  aquarum  viventium.  Vita  mea  praeterit 
velut  umbra;  adhuc  modicum,  et  consummata  erunt  omnia. 
Quapropter,  o  Salvator  mi  adorabilis,  ex  hoc  momento  in  omnem 
aeternitatem  in  manus  tuas  commendo  spiriium  meum,  Do- 
mine  Jesu,  accipe  animam  meam.  Amen. 

Pius  PP.  IX  confirmavit  Indulgentiain  lercentorum  dierum 
lucrandam  ab  omnibus  Christifidelibus  toties  quoties  corde  saltem 
contrito  et  devote  transcriplam  orationem  recitaverint  (Decr.  10 
Junii  1856;  Raccolta,  pag.  59). 

30.  Oratio:  0  Jesu  vivens  in  Maria. 

273.  0  Jesu  vivens  in  Maria,  veni  et  vive  in  famulis  tuis, 
in  spiritu  sanctitatis  tuae,  in  plenitudine  virtutis  tuae,  in  ve- 
ritate  virtutum  tuarum,  in  perfectione  viarum  tuarum,  in  com- 
munione  mysteriorum  tuorum,  dominare  omni  adversae  pote- 
stati,  in  spiritu  tuo  ad  gloriam  Patris.  Amen. 

Indulgentia  tercenlorum  dierum,  ex  concessione  Pii  PP.  IX, 
semel  in  die  iucranda  ab  omnibus  fidelibus,  praediclam  oralionem 
corde  saltem  contrito  et  devote  recilantibus  (Rescriplum  autogra- 
phum  14  Oclobris  1859;  Raccolta,  pag.  59). 


I 


CAP.    I.    PRECES   ET    PIA   EXERCITIA.  121 

31.  Jacilatoria :  Jesu  fili  David,  miserere  mei. 
(Luc.  XVIII,  38.) 

274.  Leo  PP.  XIII  concessit  Christifidelibus,  qui  corde  saltem 
conlrito  et  devote  recitaverint  hujusmodi  orationem  jaculatoriam 
Jndulgentiam  centum  dierum  semel  in  die  (Rescr.  27  Febr.  1886; 
Raccolta,  pag.  71). 

32.  Oratio  ad  i.mpetrandam  unitatem  fidei. 

275.  Domine  Jesu,  doce  nos  orare  sicut  Patrem  orasti,  ut 
omnes  unum  sint. 

Kecitantibus  corde  saltem  contrito  et  devote  praedictam  orationem, 
Summus  Pontifex  Leo  XIII  concessit,  sub  die  9  Martii  1893, 

Jndulgentiam  centum  dierum  semel  in  die  acquirendam  (Apud 
Acta  Ord.  Min.  ann.  XII,  pag.  175). 

33.  Jaculatoria  S.  Hieronymi  Aemiliani: 

Dulcissime  Jesu,  non  sis  mihi  Judex,  sed  Salvator. 

276.  Indulgentia  quinquaginta  dierum,  a  Pio  IX  concessa 
omnibus  Christifidehbus,  qnoties  corde  saltem  contrito  et  devote 
hujiismodi  brevissimam  precem  recilaverint  (Decr.  11  Aug.  1851). 

Idem  Pontifex  benigne  elargitus  est  omnibus  Christifidelibus,  qui  per 
unius  anni  spatium  semel  saltem  in  die  corde  contrito  et  devote  recitaverint 
praedictam  Jaculatoriam 

Indulgentiam  'plenariam  semel  tantum  lucrandam  a  primis 
Vesperis  fesli  S.  Hieronymi  Aemiliani  (20  Juhi)  usque  ad  tolam 
octavam,  die,  qua  vere  contriti,  confessi  ac  sacra  Communione  re- 
fecti,  visitaverint  ahqnam  ecclesiam  vel  publicum  oratorium,  ibique 
per  ahquod  temporis  spatium  oraverint  juxta  mentem  Sanctitatis 
Suae  (Decr.  29  Nov.  1853;  Raccolta,  pag.  57). 

§  IV. 

JESUS  INFANS. 

34.  Okatio  ad.  Jesum  Infantem. 

277.  Amantissime  Jesu  Christe,  Domine  noster,  qui  pro 
nobis  nasci  dignatus  es  in  praesepe,  ut  nos  redimeres  a  peccati 


122  PARS   11.   DE   INDULGENTllS   IN    SPECIE. 

tenebris,  ut  nos  ad  te  traheres,  tuoque  amore  nos  accenderes, 
te  adoramus  uti  Greatorem  et  Redemptorem  nostrum ;  te  veluti 
Regem  et  Dominum  habemus,  et  uti  tributum  tibi  cunctos  of- 
ferimus  cordis  nostri  afFectus.  0  bone  Jesu,  Domine  et  Deus 
noster,  hanc  dignare  accipere  oblationem-  et  ut  tuo  beneplacito 
digna  fiat,  nostras  ignosce  culpas,  illumina  intellectum,  nosque 
inflarama  illo  tuo  igne,  quem  deferre  in  mundum  venisti,  ut 
in  cordibus  nostris  accendatur.  Sic  flat  anima  nostra  juge 
sacriflcium  ad  honorem  tuum;  fac  ut  ipsa  semper  majorem 
quaerat  in  terris  gloriam  tuam,  ut  tandem  frui  valeat  in  coelis 
tua  inflnita  pulchritudine.  Amen. 

Orazione  a  Gesu  Bambino. 

Amabilissimo  nostro  Signore  Gesii  Cristo,  che  fatto  per  noi 
Bambino,  voleste  nascere  in  un.a  grotta  per  liberarci  dalle  te- 
nebre  del  peccato,  per  attirarci  a  voi,  ed  accenderci  del  vostro 
amore,  vi  adoriamo  per  nostro  Greatore  e  Redentore,  vi  rico- 
nosciamo  e  vogliamo  per  nostro  Re  e  Signore,  e  per  tributo 
vi  offeriamo  tutti  gli  affetti  del  nostro  povero  cuore.  Garo  Gesu, 
Signore  e  Dio  nostro,  degnatevi  di  accettare  quesf  offerta,  e 
affinche  sia  degna  del  vostro  gradimento,  perdonateci  le  nostre 
colpe,  illuminateci,  inflaramateci  di  quel  fuoco  santo,  che  siete 
venuto  a  portare  nel  mondo  per  accenderlo  nei  nostri  cuori. 
Divenga  in  tal  modo  1'  anima  nostra  un  sacriflcio  perpetuo  in 
vostro  amore;  fate  che  essa  cerchi  sempre  la  vostra  maggior 
gloria  qui  in  terra,  affinche  venga  un  giorno  a  godere  delle 
vostre  infinite  bellezze  in  cielo.    Gosi  sia. 

S.  Congreg-atio  Indulgentiis  Sacrisqne  Reliquiis  praeposita,  utens  fa- 
cultatibus  a  SS.  Domino  Nostro  Leone  PP.  XIII  sibi  specialiter  tributis, 
universis  Christifidelibus  corde  saltem  contrito  ac  devote  recitantibus  supra 
relatam  orationem,  concessit 

Indulgentiam  centum  diei^um  semel  in  die  kicrandam  (Rescr. 
18  Jan.  1894). 

Duo  hic  adnolamus:  1°  Praefatam  orationem  jam  ab  anno  1892 
fuisse  ditatam  indulgentia  centum  dierum^  lucranda  tamen  ab  iis 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA    EXERCITIA.  123 

tanlum  fidelibus,  qui  eam  recitassent  in  ecclesia  Aracoelitana  de 
Urbe  in  honorem  celeberrimi  lufantis  Jesu  (Bambino  di  Araceli), 
qui  ibi  magna  veneratione  colilur;  2°  texluin  orationis  esse  italicum; 
versionem  autem  latinam  nos  desumpsisse  ex  Rphemeride  Acta  S. 
Sedis,  vol.  XXVI,  pag.  443  (Vid.  Acta  Ord.  iVlin.  ann.  XHI,  pag.  18). 

35.  PRO  DiE  Nativitatis  Domini. 

278.  Ad  excitandam  in  Christifidelibns  majorem  devotionem  erga  So- 
lemnitatem  Nativitatis  Eedemptoris  nostri  Jesu  Christi,  et  ut  iidem  fideles 
eam  celebrent  cum  fructu  animarum  suarum,  Summus  Pontifex  Sixtus  V 
sequentes  concessit  indulgentias  iis  omnibus,  qui  vere  contriti,  confessi  ac 
sacra  Communione  refecti,  praedicta  die  divina  officia  recitaverint,  vel  per- 
sonaliter  eis  adstiterint  in  quacumque  ecclesia,  videlicet: 

Indulgentiam  centum  annorum  pro  Malulino  et  pro  Laudibus. 

Indulgentiam  centum  annorum  lum  pro  Missa,  tum  pro  pri- 
mis  et  tum  pro  secundis  Vesperis. 

Indulgentiam  quadraginta  annorum  pro  quahbet  ex  ceteris 
Horis,  nempe  pro  Prima,  Terlia,  Sexta,  Nona  et  Completorio  (Breve 
Ut  fidelium  devotio,  22  Oct.  1586:  Raccolta,  pag.  72). 

36.  Pro  Novena  Natalis  Domini. 

279.  Indulgentia  tercentorum  dierum  quahbet  die  pro  iis 
omnibus,  qui  corde  saltem  contrito  et  devole  Novenam  praemiserint 
dictae  Solemnitati,  mediantibus  piis  exercitiis,  precibus,  virtutum 
actibus  etc,  ex  concessione  Pii  PP.  VII. 

Indulgentia  plenaria  die  Nativitatis  Domini  vel  in  alia  die 
infra  Octavam  pro  iis,  qui  in  omnibus  praefatis  diebus  Novenam 
peregerint,  dummodo  vere  contriti,  confessi  et  sacra  Communione 
refecti,  devote  orent  pro  felici  statu  S.  Matris  Ecclesiae  et  juxta 
intentionem  Sanclitatis  Suae. 

Indulsit  insuper  laudatus  Pontifex,  ut  eaedem  indulgentiae  iu- 
crari  possint  secunda  vice  inlra  annum,  iterata,  ut  supra,  Novena 
in  honorem  divini  Infantis  Jesu  (Rescripl.  Secretariae  Memoriahum, 
12  Aug.  1815). 

Pius  PP.  VIII  concessit,  ut  snpradicta  indulgenlia  plenaria 
acquiri  possit  in  quacumque  die  Novenae,  dummodo  haec  postea 
integre  compleatur,  et  implelis  conditionibus  injunctis  supra  me- 
moratis  (Hescript.  S.  C.  I.,  9  .lulii  1830;  Raccolta,  pag.  72). 


124  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

§  V. 

JESUS  IN  SACRAMENTO  ALTARIS. 

37.  Hymnus:  Pange  lingua. 

280.  Pius  PP.  VII  concessit  Jndulgenliam  tercenium  dierum 
semel  in  die  Incrandam  ab  omnibus  iis,  qui  corde  conlrito  et  devote 
recitaverint  hymnum  Pange  lingua  cum  versu  et  Oremus ; 

Indulgentiam  cenlum  dierum  recitantibus,  ut  supra,  Tantum 
ergo  dumtaxat  cum  versu  et  Oremus. 

Illis  autem,  qui  frequenter,  vel  saltera  decies  in  mense  recitaverint,  ut 
supra,  vel  Pange  Ungua,  vel  Tantum  ergo  cum  versu  et  Oremus,  elar- 
gitus  est 

Indulgentiam  plenariam  feria  V  in  Coena  Domini,  in  festo 
Corporis  Domini,  vel  in  una  die  infra  Octavam,  necnon  in  alia  die 
infra  annum  ad  libitum,  dummodo  vere  contriti,  contessi,  ac  sacra 
Communione  refecti,  ecclesiam  vel  publicum  oratorium  visitaverint, 
ibique  per  aliquod  temporis  spatium  oraverint  ad  intentionem  San- 
ctitatis  Suae  (Decr.  24  Aug.  1818;  Raccolta,  pag.  102). 

38.  Rhythmus  S.  Thomae  Aquinatis  ad  sacram  Eucharistiam. 

281.  Adoro  te  devote,  latens  Deitas, 

Quae  sub  his  flguris  vere  latitas: 
Tibi  se  cor  meum  totum  subjicit, 
Quia  te  contemplans,  totum  deficit. 

Visus,  tactus,  gustus  in  te  fallitur, 
Sed  auditu  solo  tuto  creditur: 
Gredo  quidquid  dixit  Dei  Filius, 
Nil  hoc  verbo  veritatis  verius. 

In  cruce  latebat  sola  Deitas, 

At  hic  latet  simul  et  humanitas: 
Ambo  tamen  credens,  atque  confitens 
Peto  quod  petivit  latro  poenitens. 

Plagas,  sicut  Thomas,  non  intueor: 
Deum  tamen  meum  te  confiteor. 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA    EXERCITIA.  125 

Fac  me  tibi  semper  magis  credere, 

In  te  spem  habere,  te  diligere. 
0  memoriale  mortis  Domini, 

Panis  vivus  vitam  praestans  homini, 

Praesta  meae  menti  de  te  vivere, 

Et  te  illi  semper  dulce  sapere: 
Pie  pellicane,  Jesu  Domine, 

Me  immujidum  munda  tuo  sanguine: 

Gujus  una  stilla  salvum  facere 

Totum  mundum  quit  ab  omni  scelere. 
Jesu,  quem  velatum  nunc  aspicio, 

Oro,  fiat  illud  quod  tam  sitio: 

Ut  te  revelata  cernens  facie, 

Visu  sim  beatus  tuae  gloriae.  Amen. 

RlTMO   DI   S.    TOMMASO. 

Supplice  ti  adoro  qui,  ascoso  Dio, 

Sotto  queste  flgure  in  Sacramento: 
Tutto  sorametto  a  te  lo  spirito  mio, 
E  te  nel  contemplar,  tutto  m'  anniento. 

Qui  il  guardo  inganna,  il  tatto  ed  il  sapore, 
Sol  per  Tudito  e  piii  sicura  fe. 
Credo  a'tuoi  detti,  o  Yerbo  del  Signore; 
Nulla  e  piii  vero,  eterno  ver,  di  te. 

In  Croce  sol  qual  Dio;  qual  uomo  e  Dio 

Qui  t' ascondesti ;  ond'uomo  e  Dio  presente 
lo  ti  credo  e  confesso,  e  chiedo  anch'io 
Quel  che  ti  chiese  il  ladro  penitente. 

Come  vide  Tommaso,  io  no  non  vedo 

Qui  le  tue  piaghe;  eppur,  mio  Salvatore, 
Senza  vederti  in  questo  vel,  ti  credo: 
Tu  accresci  in  me  fede,  speranza,  amore. 

Di  lui  memorial,  che  per  noi  moria, 
Vivo  pan,  che  la  vita  ci  alimenta. 


12G  PARS    n.    DE    INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

Fa  che  viva  di  te  Tanima  mia, 

E  sempre  in  sb  la  tua  dolcezza  senta. 

Pietoso  pellican,  Gesu  Signore, 

Col  Sangue  tuo  purifica  me  immondo; 
Del  tuo  Sangue  una  stilla  ha  tal  valore, 
Ghe  puo  salvare  da  ogni  colpa  il  mondo. 

0  Gesu  qui  nascosto,  io  cui  m'  affiso, 
Prego,  sazia  Tardente  sete  mia, 
Sicche  in  vederti  disvelato  il  viso, 
Della  tua  gloria  ognor  beato  io  sia.  Amen. 

Universis  Christifidelibus  recitantibus  ante  vel  post  Communionem 
praefatum  Ehythmum  Eucharisticum,  Leo  PP.  XIII  per  Kescriptum  S. 
Congregationis  Indulgentiarum  diei  15  Junii  1895,  concessit 

Indulgeniiam  cenlum  dierum,  quae  ab  eodem  Pontirice  jam 
concessa  fueral  sub  die  !20  Decembris  1884  solis  Sacerdotibus 
eumdem  Rhythmum  recilantibus  ante  vel  post  Missam  (Acta  S.  Sed. 
vol.  28,  pag.  188;  et  vid.  RaccoUa,  pag.  555  et  574). 

39.  PiissiMAE  iNvocATioNEs:  Aiiima  Christi  etc. 

282.  Anima  Ghristi,  sanctifica  me. 
Gorpus  Ghristi,  salva  me. 
Sanguis  Christi,  inebria  me. 
Aqua  lateris  Ghristi,  lava  me. 
Passio  Ghristi,  conforta  me. 
0  bone  Jesu,  exaudi  me. 
Intra  tua  vulnera  absconde  me, 
Ne  permittas  me  separari  a  te. 
Ab  hoste  maligno  defende  me. 
In  hora  mortis  meae  voca  me. 
Et  jube  me  venire  ad  te, 
Ut  cum  Sanctis  tuis  laudem  te, 
In  saecula  saeculorum.  Amen. 

Pius  PP.  IX,  revocatis  quibuscumque  aliis  indulgentiis,  si  quae  antea 
fuerint  concessae  pro  recitatione  hujusmodi  Imocatlonum,  impertitus  est 
omnibus  Christifidclibus 


j 


CAP.    I.    PRECES    ET    PIA    EXERCITIA.  127 

Indulgentiam  lercenlum  dierum  toties  kicrandam,  quoties 
corde  conlrilo  et  devote  praediclas  Invocationes  recitant ; 

fndulgentiam  septem  annorum  seinel  in  die  acquirendam 
tum  a  Sacerdolibus  eas  recilanlibus  post  Missae  celebrationem,  tum 
a  fidelibus  eas  dicentibus  post  receptam  Communionem ; 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense  lucrandam  ab  iis 
omnibus,  qui  eas  lecitaverint,  ut  supra,  semel  saltem  in  die  spatio 
unius  inensis,  ea  die  ad  arbilrium  eligenda,  in  qua  vere  contritl, 
confessi  et  sacra  Communione  refecli  visilaverint  ecclesiam  vel  pu- 
blicum  oralorium,  ibique  per  aliquod  lemporis  spatium  oraverint 
juxla  intentioncm  Summi  Pontificis  (Decr.  9  Jan.  1854;  Raccolta, 
pag.  103). 

40.  Jaculatoria:  Laudetur. 

283.  Laudetur  et  adoretur  omni  momento  sanctissimum 
et  divinissimum  Sacraraentum. 

Sia  lodato  e  ringraziato  ogni  momento  il  santissimo  e  di- 
vinissimo  Sacramento. 

Recitantibus  corde  saltem  contrito  et  devote  praedictam  Jaculatoriam 
in  laudem  SS.  Sacramenti  concessa  est  a  Pio  PP.  VII 

Indulgentia  centum  dierum  semel  in  die; 

Indulgentia  centiim  dierum  ter  in  die  in  singulis  quintis 
anni  feriis,  necnon  in  Octava  festivitatis  Corporis  Domini; 

Indulgentia  plenaria  iis,  qui  quotidie  per  mensem  eam  reci- 
tanl,  ea  die  pro  iubitu  lucranda,  in  qua  confessi  et  sacra  Com- 
munione  refecti,  orabunt  pro  S.  Ecclesia  etc.  (Rescript.  Secret.  Me- 
morialium,  24  Maji  1776). 

Praefatas  indulgentias  idem  Pontifex  confirmavit,  concedens  insuper 

Indulgentiam  centum  dierum  omnibus  Christifidelibus  toties, 
quoties  corde  saltem  contrito  et  devote  memoratam  Jaculatoriam 
recitaverint  ad  campanae  pulsum,  indicantem  Benedictionem,  quae 
in  ecclesiis  cum  SS.  Sacramento  impertitur,  vel  nuntiantem  boras 
in  ecclesia,  ubi  SS.  Sacramentum  est  expositum  sive  pro  Oratione 
40  Horarum,  sive  pro  alio  quolibet  motivo  (Decr.  30  Junii  1818). 

Idem  Summus  Pontifex  largiri  dignatus  est 

Indulgentiam  centum  dierum  semel  in  qualibet  Missa  lucran- 
dam  ab  omnibus  Cbristifidelibus,  qui  tempore  elevationis  ulriusque 


1^8  PAliS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

speciei  corde  saltem  conlrito  et  devote  eamdein  precem  jaculaloriam 
recitabmit  (I)ecr.  7  Decemb.  1819;  Raccolta,  pag.  89). 

41.  Festum  et  Octava  Corporis  Domini. 

284.  Urbanus  V\\  IV  inslituit  Solemnilalem  Corporis  Domini 
cum  Octava  in  toto  orbe  calholico  celebrandam,  in  memoriam  in- 
stitutionis  adorabilis  Sacramenti  SS.  Eucharistiae  a  divino  nostro 
Redemptore  Jesu  Christo  factae  ante  suam  dolorosissimam  Passionem 
(Constit.   Transiturus,  11  Aug.  1264;  Raccolta,  pag.  83). 

Cupiens  Pontifex,  ut  Christifideles  in  liujusmodi  solemnitate  dignas 
Domino  referrent  gratias  pro  tam  magno  beneficio,  per  memoratam  Con- 
stitutionem  nonnuUas  concessit  indulgentias,  postea  auctas  a  Summis  Pon- 
tificibus  Martino  V  in  Constit.  Incffabills,  26  Maji  1429,  et  Eugenio  IV 
in  Constit.  ExcellenUssimum,  26  Maji  1433,  et  sunt  sequentes: 

1.  Jndulgentia  ducentorum  dierum  in  vigiha  festi  Coiyoris 
Dornini  iis  omnibus,  qui  vere  contriti  et  confessi  jejunaverint,  vel 
aliud  pium  opus  peregerint  juxta  consihum  proprii  Confessarii; 

2.  Indulgentia  quadringentorum  dierum  in  ipso  festo  iis,  qui 
contriti  et  confessi  devote  adstiterint  primis  vel  secundis  Vesperis, 
Matutino  et  Missae,  pro  qualibet  ex  dictis  functionibus; 

3.  Indulgentia  centum  sexaginta  dierum  in  ipso  festo,  pro 
qualibet  ex  Horis  minoribus,  Prima,  Tertia,  Sexla,  Nona,  et  Com- 
pletorio; 

4.  Indulgentia  ducentorum  dierum  in  omnibus  Octavae  diebus 
pro  quibushbet  Vesperis,  pro  quoUbet  Matutino  et  pro  qualibet  Missa 
cui  quis  ut  supra  adstiterit. 

5.  Indulgentia  octoginta  dierum.  (in  Octava)  pro  qualibet  ex 
Horis  minoribus  et  pro  Completorio. 

6.  Indulgentia  ducentorum  dierum  iis  qui  processionibus  SS. 
Sacramenti,  quae  in  festo  et  in  ejus  Octava  fiunt,  interfuerint, 
illudque  associaverint,  et  oraverint  pro  pace  et  tranquillitate  Ec- 
clesiae;  dummodo,  si  Sacerdotes,  Missam  devote  celebraverint;  si 
laici,  sacra  Communione  refecli  fuerint  (Raccolta,  pag.  83;  Summar. 
Ord.  Min.  apud  Rescr.  auth.  pag.  394,  n.  30). 

42.  Comitatus  SS.  Sacramenti. 

285.  Martinus  V,  Constit.  IneffahUe,  26  Maji  1429,  et  Eugenius  IV, 
Constit.  ExccllenUssimum,  26  Maji  1433,  Christifidelibus,  qui  cim  lumine 


I 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA   EXERCITIA.  129 

accenso  associaverint  et  adoraverint  SS.  Sacramentum,  dum   pro  simpUci 
Communionc  defertur  ad  infirmos,  concesserunt 

Indulgentiam  ducentorum  dierum  pro  qualibet  vice. 

/ndulgentiam  centum  dierum,  quoties  SS.  Sacramentum  de- 
vote  secuti  fuerint  sine  lumine,  clum  item  ad  infirmos  pro  simplici 
Communione  defertur. 

Pius  autem  PP.  IX  declaravit,  Indulgentiam  ducentorum  die- 
rum  acquiri  etiam  posse  ab  iis  fidelibus,  qui  (sine  lumine)  SS. 
Sacramentum  devote  comitantur,  quando  pro  Communione  sole- 
mniter  defertur  ad  infirmos;  et  Indulgentiam  centum  dierum 
lucrari  posse  toties  quoties  ab  iis  qui  devote  comitantur  augustis- 
simum  Sacramentum  in  ceteris  omnibns  circumstantiis  (Rescript. 
S.  C.  L,  18  Julii  1877;  Raccolta,  pag.  108). 

43.  VisiTATio  SS.  Sacramenti. 

286.  Summus  Pontifex  Pius  IX  omnibus  Christifidelibus,  qui  corde 
saltem  contrito  et  devote  visitabunt  SS.  Sacramentum,  et  coram  ipso  re- 
citabunt  quinque  Pater,  Ave  et  Gloria,  et  aliud  Pater,  Ave  et  Gloria 
pro  concordia  inter  principes  christianos,  extirpatione  haeresum,  peccatorum 
conversione,  et  S.  Matris  Ecclesiao  exaltatione,  concessit 

Indulgentiam  tercentum  dierum  pro  qualibet  vice  (Breve 
15  Sept.  1876;  Raccolta,  pag.  107). 

44.  VisiTATio  SS.  Sacramenti  tempore  Orationis 

QUADRAGINTA    HORARUM. 

287.  Oratio  per  quadraginta  horas  non  intermissa  ante 
SS.  Sacramentum  publicae  venerationi  expositum,  initium  habuit 
Mediolani  circa  annum  lo34.  Per  alias  Italiae  civitates  deinde  pro- 
pagata  est,  et  in  Urbem  introducta  pro  prima  Dominica  cujuslibet 
mensis  ab  Archiconfraternitate  SS.  Trinitatis  Peregrinorum  (a  S. 
Pliilippo  Nerio  instituta  anno  1548),  et  pro  qualibet  tertia  Domi- 
nica  mensis  ab  Archiconfraternitate  S.  Mariae  Orationis  et  Mortis, 
anno  Wrol  {Raccolta,  pag.  85;  Gardellini,  Commentaria  ad  In- 
slruct.  PP.  Clementis  XI  pro  Orat.  40  Hor.). 

288.  Praedicta  Oratio  quadraginta  Horarum  instituta  est  ad 
recolendum  tempus  40  horarum,  quo  Christi  corpus  latuit  in  se- 
pulchro,  et  etiam  in  memoriam  et  imitationem  quadraginta  die- 

9 


130  PARS    11.    DE   INDULGENTllS   IN    SPECIE. 

nim,  qiiihus  Dominus  nosler   in  deserto   jejunavit   et   oravit  (Cf. 
loca  cit.). 

289.  Clemens  PP.  VIII  per  suam  Constitulionem  Graves  et  diu- 
ticniae,  datam  25  Nov.  1592,  Orationem  quadraginta  Horarum  in 
Urbe  perpetuo  constituit  per  inlegrum  aimi  cursum,  ordine  qui- 
dem  successivo,  nempe  per  gyrum  de  una  in  aliam  ecclesiam,  in- 
cipiendo  a  Palatii  Apostolici  Sacello  {Raccolta,  Gardellini). 

290.  Ideo  autem  Pontifex  hanc  piissimam  devotionem  in  Urhe 
instituit,  ut  sic  fideles  die  noctuque,  quavis  hora,  ante  SS.  Sacra- 
mentum  solemniter  expositum  orantes,  Dominum  nostrum  tot  ho- 
minum  culpis  ad  iram  provocatum  placarent,  eiusque  divinas  mi- 
sericordias  implorarent  (Ihid.). 

291.  Indnlgentias  quoque  elargitus  est  iis  omnihus  Christifide- 
libus,  qui  lempore  praescriptae  expositionis  unam  saltem  horam  in 
oralione  perseverassent.  Haec  omnia  confirmata  fuerunt  a  Paulo  V, 
Brevi  Cum  felicis  recordationis,  10  Maji  1606,  qui  insuper  Indul- 
gentias  ampliavit,  ac  tempits  ad  eas  consequendas  alio  modo  de- 
terminavit.  Indulgenliae  sunt: 

Indulgentia  plenatHa  lucranda  ab  iis  omnibus,  qui  vere  con- 
triti,  confessi  et  sacra  Communione  refecti  devote  visitaverint,  pro 
60  temporis  spatio,  quod  illis  commodum  fuerit,  SS.  Sacramentum 
publicae  adorationi  expositum,  ihique  oraverint  pro  concordia  inter 
principes  christianos,  haeresum  extirpatione,  ac  S.  Matris  Ecclesiae 
exaltatione,  vel  ahas  preces  recitando  juxta  propriam  cujusque  de- 
votionem. 

Indulgentia  decem  annorum  totidemque  quadragenarum  in 
qualibet  visitatione  acquirenda  ab  iis  fidelibus,  qui  eam  peregerint 
vere  contriti,  et  cum  firmo  proposito  se  confitendi.  Haec  indulgen- 
tia  confirmata  est  a  Summo  Pontifice  Pio  IX  per  Rescriptum  S.  C.  I. 
sub  die  26  Nov.  1876  (Cf.  Raccolta,  pag.  86;  Gardellini,  loc.  cit. 
§  XXXIII;  Ferraris,  v.  Euchar.  n.  67). 

292.  Pius  PP.  VII,  die  10  Maji  1807,  per  Emum  Cardinalem 
Urbis  Vicarium  declaravit  in  pe^yetuum  privilegiata  omnia  alta- 
ria  illarum  ecclesiarum,  in  quibus  fit  praefata  Expositio,  eadem 
Expositione  perdurante  {Raccolta,  pag.  87). 

293.  Ex  Brevibus  Pontificiis  minime  constat,  generalem  indul- 
gentiarum  concessionem  factam  fuisse  pro  omnibus  locis,  in  quihus 
Oratio  40  Horarum  peragitur.  Indulgentiae  enim,  quas  supra  indica- 
vimus,  concessae  fuerunt  pro  quadraginta  Horis,  quae  Romae  fiunt. 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA   EXERCITIA.  131 

294.  Per  peculiaria  tamen  Indulta,  postulantibus  praesertim 
Episcopis,  concessae  sunt  aliquando  indulgentiae.  Ita  ex  gr.  anno 
1710  indulgentia  plenaria  pro  Oratione  40  Horarum  concessa  fuit 
civitati  Coloniensi;  anno  1716  civitati  Pistoriensi,  ubi  numeraban- 
lur  85  ecclesiae,  in  quibus  SS.  Eucharistiae  Sacramentum  publicae 
fidelium  adorationi  proponi  poterat,  nempe  parochiales  2o,  Regu- 
larium  11,  Moniahum  17,  Confraternitatum  32.  In  concessione 
autem  exchisae  fuerunt  ecclesiae  Moniahum  (Cf.  Rescr.  aulh.  NN.  4. 
31.  42.  44.  00.  84). 

Item  non  concedebalur  gratia  Orationis  40  Horarum,  vel  sal- 
tem  non  largiebantur  indulgentiae  pro  simih  oratione  in  Urbe  con~ 
•cessae,  si  in  civitate  vel  loco  non  reperiebatur  sufficiens  numerus 
ecclesiarum,  ubi  per  turnum  expositio  SS.  Sacramenti  fieri  poterat 
(Cf.  Rescr.  auth.  N.  44). 

295.  Sacra  Congregatio  Indulgenliarum  jam  ediderat  Decre- 
tum,  quo  «  censuit,  nemini  posthac  concedendam  esse  indulgen- 
tiam,  qui  expositionem  Sanctissimi  non  celebraverit  cum  eo,  qui 
dictus  est,  modo,  nimirum  cum  oralione  40  horarum  numquam 
wtermissan  (Decr.  13  Sept.  1672.  N.  7). 

296.  Cum  autem  praefatae  S.  Congregationi  innotuerit,  in  non- 
Dulhs  ecclesiis  Itahae,  praecipue  vero  in  regno  utriusque  Siciliae, 
Oralionem  quadraginta  llorarum  noctis  tempore  intermitti,  orta 
dubilatio  est: 

An  visitantes  augustissimum  Eucharistiae  Sacramentum  modo 
supra  memorato  expositum  indulgentiam  consequi  valeant,  cum 
in  Brevibus  pro  ecclesiis  Italiae  hactenus  expeditis,  exposita  sinl 
verba:  Orationi  quaclraginta  horarum  continuatarum,  non  autem 
interpolatarum  ?  —  Re  mature  perpensa,  eadem  S.  C.  declara- 
Tit :  Indulgentiam  ita  lucrari  minime  posse  (Decr.  28.  Nov. 
1724.  N.  87). 

297.  At,  ne  in  posterum  Christifideles  tanto  coelestium  dono- 
rum  bono  careant,  S.  Congregatio  censuit  in  illis  ecclesiis,  in  qui- 
bus  rationabili  de  causa  Oralio  40  Ilorarum  noctu  intermitli  con- 
suevit,  indulgentia  deinde  concedatur  ea  conditione  adjecta,  ut  non- 
nisi  noctis  lempore,  nempe  ah  hora  vigesima  quarta  usque  ad 
auroram  diei  immediate  sequentis  saepe  dicta  Oratio  interpole- 
lur...  Quod  votum  Sanctitas  Sua  benigne  approbavit,  et  mandavit, 
ut  de  ea  re  Episcopi  certiores  fiercnl,  ut  quisque  suarum  Eccle- 
siarum  indigentiae  omni,  qua  decet,  prudentia  ac  diligentia  con- 


132  PARS   11.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

suleret,  curando,  ut  nova  Brevia  desuper  opportuna  expediantur 
(Decr.  eod.). 

298.  Etiam  Benedictus  XIV,  de  eadem  Oratione  40  Horarum 
loquens,  ait:  Equidem,  veteris  disciplinae  severitate  remissa,  nunc 
eadem  indulgentia  (plenaria)  concedi  intelligitur,  etiamsi  Sacra- 
mentum  Eucliarisliae  per  horas  quadraginta  continuas  gravissimis 
de  causis  minime  prostet,  modo  tamen  horis  diurnis  semper  expo- 
situm  rehnquatur  (Epist.  Accepimus,  16  Apr.  1746  ad  Episcop. 
Wormatien.,  Gardelhni,  Instr.  Clement.  §  XXX.  6). 

299.  Exinde  Gardelhni  loc.  cit.  conatur  ostendere,  huiusmodi 
indulgentiae  amphationem  non  hmitari  ad  ecclesias  tantummodo 
dioecesis  Wormatiensis,  in  quarum  favorem  indultum  datum  fuit, 
sed  esse  universalem,  et  extendi  etiam  ad  ecclesias  Urbis,  si  de- 
tur  casus,  quod  gravissimis  de  causis  nocte  recondatur  Sacra- 
mentum. 

Sed  licet  huiusmodi  amphatio  tamquam  generahs  habenda  no» 
foret,  certum  est  lamen  benignitate  Apostohcae  Sedis  ad  preces  Or- 
dinariorum  facile  indulgentiam  impertiri. 

300.  Quinimo  etiam  pro  expositione  minus  solemni  SS.  Cor- 
poris  Christi  progressu  temporis  nonnullae  indulgentiae  interdum 
datae  sunt.  Quin  etiam  paulatim  usus  invaluit  ahquas  indulgentias 
numquam  denegandi,  sed  recurrendum  in  casibus  particulari- 
bus  (Decr.  28  Marth  1711.  N.  6). 

Et  revera  pro  singulis  casibus  indulgentiae  datae  sunt  pro 
expositione  venerabilis  Eucharistiae  Sacramenti,  licet  minus  so- 
lemni,  scilicet  absque  40  horarum  non  intermissa  Oratione; 
prius  quidem  moderate,  postea  vero  etiam  plenaria  indulgentia 
quibusdam  concessa  est  (Cf.  Rescr.  auth.  NN.  13.  83.  84). 

301.  Sacrae  Congregationi  Indulgentiarum  sequens  dubium 
propositum  fuit  solvendum: 

Quando  propter  gravem  causam  accidentalem  Ordinarius  prae- 
cipit  vel  approbat  Orationem  quadraginta  Horarum  dictam,  pos- 
suntne  fideles  indulgentiam  plenariam  lucrari,  positis  de  iure  po- 
nendis  ? 

S.  C.  respondit:  Negative  (Decr.  20  JunU  1836.  N.  257). 

302.  Pro  acquirenda  indulgentia  visitantibus  SS.  Sacramenlum 
pubhcae  adorationi  expositum  concessa,  sufficit  semel  tantum  ec- 
clesiae  visitationem  implere  (Cf.  Decr.  19  Jan.  1756.  N.  198). 


CAP.   I.    PRECES   ET   PIA   EXERCITIA.  133 

45.  VisiTATio  SS.  Sacramenti  expositi  in  hebdomada 
Septuagesimae  et  in  subsequentibus  usque  ad  diem  Cinerum. 

303.  Pro  avertendis  Christifidelibus  teinpore  bacchanalium 
ab  operibus  carnis  et  convertendis  ad  opera  spiritus,  salutari  con- 
silio  jamdiu  a  piis  fidelibus  instituta  est  tum  Romae  tum  ahbi  pu- 
bhca  adoratio  SS.  Sacramenti  in  forma  40  horarum  per  tres  dies 
sive  in  hebdomada  Septuagesimae,  sive  in  aUera  Sexagesiraae,  aut 
Quinquagesimae  ante  diem  Cinerum.  Jam  vero  ex  concessione 
Summorum  Pontificum  omnes  ecclesiae  ubicumque  locorum  exi- 
^tentes,  ubi  Venerabilis  expositio  sive  in  hebdomada  Septuagesimae, 
sive  Sexagesimae,  aut  Quinquagesimae,  sive  in  singuhs  praediclis 
hebdomadis  per  tres  dies,  atque  etiam  si  tantummodo  in  feria  V 
infra  hebdomadam  Sexagesimae  peragatur,  ditatae  sunt 

Indulgentia  plenafia  lucranda  ab  universis  Christifidehbus 
confessis  et  sacra  Communione  refectis,  qui  easdem  ecclesias  in 
uno  ex  praedictis  diebus  expositionis  visitaverint,  ibique  oraverint 
pro  concordia  inter  principes  christianos,  extirpatione  haeresum,  et 
exaltatione  S.  Matris  Ecclesiae  (Decr.  Urbis  et  Orbis,  23  Juhi  1765, 
apud  Rescr.  auth.  N.  229;  Raccolta,  pag.  88). 

Quoad  hanc  expositionem  notentur  sequentia,  quae  ex  dictis 
sponle  fluunt: 

1.  Non  est  necessarium  ut  SS.  Sacramentum  sit  expositum 
per  40  horas.  Sufficit,  ut  expositio  fiat  ad  formam  40  horarum, 
ila  ut  ad  tertium  usque  diem  protrahatur,  hcet  nocte  recondatur. 

2.  Imo  sufficit,  ut  expositio  fiat  solummodo  feria  quinta  intra 
hebdomadam  Sexagesimae  (vulgo  Giovedl  grasso)  per  sex  vel 
septem  circiter  horas  tum  ante  tum  post  meridiem. 

3.  Plenaria  indulgentia  dumtaxat  concessa  est,  non  vero  par- 
tiales  tolies  quoties  lucrandae,  prout  in  oratione  40  horarum. 

4.  Privilegium  altaris  non  est  concessum  pro  hac  expositione. 

46.  Visitatio  SS.  Sacramenti  in  solemni  expositione 

FeRIA    V    ET    VI   MAJORIS   HEBDOMADAE. 

304.  Christifideles  devote  visitantes,  feyna  V  et  VI  majoris  heb- 
domadae,  auguslissimum  Eucharistiae  Sacramentum  pubhcae  fide- 


134  PARS   11.    DE  INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

liuni  adorationi  expositum,  quod  vulgo  Sepulchrim  nominatur^ 
ibique  per  aliquod  temporis  spatium  orantes  ad  inlentionem  Summi 
Pontificis,  ex  concessione  Pii  PP.  VII  easdem  lucrantur  indulgentias, 
quae  fuerunt  elargitae  visitantibus  Sanctissimum  solemniter  expo- 
situm  in  forma  40  horarum,  videlicet: 

Indulgentiam  plenariam,  dummodo  sint  contriti  et  confessi, 
et  ad  sacram  Communionem  accesserint  vel  in  ipsa  feria  V  in 
Coena  Domini,  vel  die  Paschatis; 

Indulgentiam  decem  annorum  totidemque  quadragenarum 
pro  qualibet  alia  visitatione,  ut  supra  peracta,  cum  firmo  proposito 
confitendi  (Rescript.  S.  C.  I.,  7  Martii  1815;  Raccolta,  pag.  99). 

Quia  de  Sepulchro  in  Coena  Domini  hic  mentio  facta  est,  no- 
tamus: 

1.  Altare,  in  quo  feria  V  majoris  hebdomadae  publicae  ad- 
orationi  exponitur  augustissimum  Sacramentum,  hcet  in  capsa  re- 
conditum,  non  esse  repraesentativum  sepulturae  Domini,  sed  in- 
stitutionis  ejusdem  augustissimi  Sacramenti. 

2.  Quoties  Decrela  Sacrae  Rituum  Congregationis  nominant 
Sepulchrum  vel  locum  Sepulchri  idem  altare,  vulgari  tantum  de- 
nominatione  uti  voluisse^  quin  illud  designaverit  ut  repraesentativum 
Dominicae  sepulturae. 

3.  Praeter  lumina  et  flores,  non  licere  ad  exornandum  prae- 
dictum  altare  adhibere  Crucem  cum  panno  funereo,  vel  Christi 
demortui  effigiem,  vel  scenicas  decorationes,  statuas,  nempe  bea- 
tissimae  Virginis,  S.  Joannis  Evangehstae,  S.  Mariae  Magdalenae  et 
mihtum  custodum,  picturas,  arbores,  aliaque  ejusmodi,  et  flores 
ipsos  non  disponendos  esse,  ac  si  altare  esset  in  viridario  (Decr. 
S.  R.  C,  14  Maji  1887,  apud  Acta  S.  Sed.  vol.  XIX,  pag.  602). 

47.    PlU-M  EXERCITIUM   IN   FeRIA   V  MAJORIS   HEBDOMADAE,   IN   FESTO 
CORPORIS   DOMINI,    ET   IN   ALIIS  FERHS  QUINTIS   INFRA   ANNUM. 

305,  Pius  PP.  VII  concessit  omnibus  Christifidehbus,  qui  sive  pu- 
blice  sive  privatim  feria  V  in  Coena  Domim  ahquod  pium  exercitium 
per  unam  horam  peregerint  in  memoriam  institutionis  SS.  Sacramenti, 

Indulgentiam  plena^Ham,  dummodo  sint  vere  contriti,  atque 
praedicto  die,  vel  in  uno  subsequentis  hebdomadae  ad  Confessionem 
et  Communionem  accedant; 


CAP.    I.    PRECES   ET    PIA    EXERCITIA.  135 

Item  Indulgenliam  plenariam,  iisdem  condilionibus  servatis, 
in  festo  Corporis  Domini; 

Indulgenliam  tercenlum  dierum  in  singulis  aliis  quintis  feriis 
infra  an^ium,  peragendo  corde  saltem  contrito  et  devote  praedictum 
pium  exercilium  (Rescript.  ex  Secretaria  Memorialium,  14  Febr. 
1815,  et  6  Apr.  1816;  Raccolla,  pag.  98). 

Omnes  enuntiatae  indulgentiae  confirmatae  sunt  a  Summo 
Pontifice  Pio  IX  (Uescript.  S.  C.  I.,  16  Junii  1876;  Raceolta,  pag.  99). 

48.    COMITATUS    SS.    VlATICI. 

306.  Indulgenlia  septem  annorum  totidemque  quadragena- 
rum  concessa  est  iis  omnibus,  qui  cum  luminibus  vel  cereo  accenso 
comitaverint  SS.  Sacramentum,  dum  pro  Viatico  ad  infirmos  de- 
ferlur;  orando  juxta  ordinarias  intentiones  Summi  Pontificis; 

Indulgentia  quinque  annorum  et  quinque  quadragenarum 
iis,  qui  idem  SS.  Vialicum  comitanlur  sine  lumine. 

Indulgentia  trium  annorum  totidemque  quadragenarum  iis, 
qui  legitime  impediti,  aliam  vice  sua  personam  miserint  ad  asso- 
ciandum  cum  iumine  SS.  Sacramentum. 

Indulgenlia  centum  dierum  illis  omnibus,  qui  legitime  im- 
pediti,  nequeunt  personaliter  comitari  SS.  Viaticum,  si  lunc  reci- 
taverint  unum  Pater  noster  et  unum  Ave  Maria  juxta  intentionem 
Summi  Pontificis. 

Descriptae  indulgentiae  jam  antea  partim  concessae  a  Paulo  V,  5  Nov. 
1606,  et  ab  Innocentio  XI,  1  Octob.  1688,  fuerunt  confirmatae  et  am- 
pliatae  ab  Innocentio  XII,  Constit.  Bebitum  Pastoralis  Officll,  5  Jan. 
1695  {Raccolta,  pag.  87). 

49.  Adoratio  SS.  Sacramenti  ad  Missae  elevationem. 

307.  Gregorius  PP.  XIII  omnibus  Christifidelibus,  qui  genuflexi  ora- 
verint  sive  domi,  sive  in  agro,  sive  in  viis,  sive  in  quocumque  alio  loco, 
dum  datur  signum  elevationis  SS.  Sacramenti  in  Missa  conventuali  vel 
parochiali,  concessit 

Jndulgentiam  unius  anni  qualibet  vice; 

Indulgentiam  duorum  annoriun  quoties  in  bunc  finem  se  con- 
ferentes  ad  ecclesiam,  ibi  indicato  tempore  SS.  Sacramentum  ado- 
rabunl  (Conslit.  Ad  excitandum,  die  10  Apr.  1580;  Raecolta, 
pag.  84). 


13()  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

50.    COMMUNIO   FREQUENS. 

308.  Ex  concessione  Gregorii  XIII,  fideles  qui  confessi  sacram  Sy- 
naxim  receperint  diebus  festis,  orando  pro  Summo  Pontifice,  lucrantur 

Jndulgentiam  quinque  annorum. 

Illi  autem,  qui  consueverint  ad  sacram  Communionem  accedere  semel 
saltem  in  mense,  et  in  Solemnitatibus  Domini  nostri  Jesu  Christi,  et  in 
festivitatibus  B.  Virginis,  omnium  SS.  Apostolorum,  ac  in  Nativitate  S. 
Joaunis  Baptistae,  consequuntur 

Jndulgentiam  decem  annorum  qualibet  vice; 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  anno  ea  die,  qua  celebratur 
festum  principale  civitalis  vel  terrae,  sive  loci,  in  quo  reperiuntur, 
dummodo  confessi  et  sacra  Coinmunione  refecti,  orent  ut  supra 
pro  Summo  Ponlifice  (Constit.  Ad  excitandum  10  Apr.  1580;  Rac- 
colta,  pag.  85). 

§  VI. 
JESUS  CRUCIFIXUS. 

51.  Vexilla  Regis  prodeunt, 

309.  SS.  D.  X.  Leo  PP.  XIII  omnibus  Christifidelibus,  qui  corde  sal- 
tem  contrito  et  devote  recitaverint  praefatum  hymnum,  concessit 

Jndulgentiam  centum  dieriim,  semel  in  die  (Rescr.   16   Jan. 
1886;  Raccolta,  pag.  147  etc). 
Penultima  stropha  ita  se  habet: 

0  Crux,  ave,  spes  unica, 
Gentis  redemptae  gloria!  (1) 
Piis  adauge  gratiam, 
Reisque  dele  crimina. 


(I)  In  locum  huius  versus  dicatur: 
Tempore  Passionis:  Hoc  Passionis  tempore ! 
Tempore  Paschali:  Paschale  quae  fers  gaudiuml 

In  festo  ExaUationis  S.  Grucis  (14   Sept.):   In  hac  triumphi  glorial   [Rac- 
colta,  loc.  cit.). 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA   EXERCITIA.  137 

o2.  Oratio:  En  ego,  o  bone  et  dulcissime  Jesu. 

310.  En  ego,  o  bone  et  dulcissime  Jesu,  ante  conspectum 
tuum  genibus  me  provolvo  ac  maximo  animi  ardore  te  oro 
atque  obtestor,  ut  meum  in  cor  vividos  Fidei,  Spei  et  Ghari- 
tatis  sensus,  atque  veram  peccatorum  meorum  poenitentiam, 
eaque  emendandi  firmissimam  voluntatem  velis  imprimere: 
dum  magno  animi  affectu  et  dolore  tua  quinque  vulnera  mecum 
ipse  considero  ac  mente  contemplor,  illud  prae  oculis  habens, 
quod  jam  in  ore  ponebat  tuo  David  propheta  de  te,  o  bone 
Jesu :  Foderunt  manus  meas  et  pedes  meos ;  dinumeraverunt 
omnia  ossa  mea  (Psal.  21,  v.  17  et  18). 

311.  Summus  Pontifex  Pius  IX  per  decretum  S.  Congregationis  In- 
dulgentiarum  die  31  Julii  1858,  inhaerens  decretis  alias  a  nonnullis  suis 
praedocessoribus  emanatis,  de  novo  confirmavit 

Indulgenliam  plenariam  a  Cleinente  VIII  et  Benedicto  XIV 
concessam  et  a  Pio  VII  et  Leone  XII  confirmatam,  omnibus  Chri- 
slifidelibus,  qui  praedictam  orationem  in  honorem  Jesu  crucifixi 
recitabunt. 

312.  Conditiones  ad  eam  lucrandam.  Conditiones  pro  acqui- 
renda  praefala  induigenlia  plenaria  indicantur  in  citato  decreto  diei 
31  Julii  1858,  ubi  dicitur:  Praememoratara  indulgentiam  plenariam 
lucrari  ab  iis  utriusque  sexus  Christifidehbus,  qui  vere  poenitenles, 
confessi,  sacraque  Communione  refecti,  dictam  Orationem  En 
ego  etc.  quocumque  idiomate,  dummodo  versio  sit  fidelis,  ante 
quamcumque  sanctissimi  Crucifixi  imaginem  devote  recitaverint, 
ac  insuper  per  aliquod  temporis  spatium  juxta  mentem  Sancti- 
tatis  Suae  pie  oraverint  (Decr.  auth.  N.  386;  Raccolta,  pag.  139). 

313.  Ad  notitiam  scire  praeslat,  quod  per  decretum  diei  10 
Aprihs  1821  a  Pio  VII,  recitantibus  orationem  En  ego,  non  modo 
concessa  erat  plenaria  indulgentia,  verum  etiam  liberatio  unius 
animae  a  Purgatorii  poenis.  Verum,  per  decretum  Leonis  XII  diei 
17  Septembris  182o,  confirmatur  praefata  indulgentia,  sed  loco 
praedictae  liberaiionis  addilum  est:  cum  facultate  eamdem  in- 
dulgentiam  in  suffragium  defunctorum  ftdelium  applicandi  (Decr. 
28  Sept.  1838.  N.  264  ad  2™). 


138  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

314.  Notare  eliam  volumus,  quod  ad  liicrandam  indulgentiam 
Orationi  En  ego  adnexam,  primitns  praescribebatur  tantum  Sacra- 
mentorum  susceplio,  Orationisque  coram  Crucifixo  recitatio  (Decr. 
25  Sept.  1841.  N.  293). 

Verum  ad  diluenda  dubia  quae  ad  S.  Congregationem  Indul- 
gentiarum  saepe  deferebantur  circa  conditiones  adiniplendas  pro 
acquisilione  memoratae  indidgentiae  plenariae,  ipsa  S.  Congregatio 
censuit  consulendum  Summum  Pontilicem  Pium  IX,  ut  declarare 
dignaretur  singulas  conditiones,  quae  sunt  a  fidelibus  adimplendae 
pro  eadem  indulgentia  assequenda.  Et  Pontifex,  ut  vidimus,  praeter 
Confessionem  et  Communionem,  praescripsit  etiam  ulper  a/zr/itocZ 
temporis  spatium  oretur  juxta  menteni  Sanctitatis  Suae, 

Praefata  indulgentia  plenaria  Oralioni  En  ego  adnexa,  a  Sa- 
cerdotibus  qui  hebdomadaleni  Confessioneni  peragere  solent,  facil- 
lime  quotidie  acquiri  potest  post  Sacrum  celebratum,  ut  per  se 
patet. 

315.  Circa  finem  Orationis  En  ego  nonnulla  verba  diversimode 
leguntur.  In  aliquibus  enim  libris  legilur:  quod  jam  in  ore  suo 
ponebat;  in  aliis  vero,  in  ore  tuo.  Super  re  quaesitum  est:  Utrum 
dicendum  sit  in  oratione  praefala  ore  tuo,  an  vero  suo? 

S.  Congregatio  Indulg.  die  29  Martii  1894  respondit:  Standum 
omnino  textui  Collectionis  authenticae  editae  Romae  anno  1886. 
(Nouvel.  Rev.  Theol.  torn.  XXVI,  p.  388). 

In  textu  Collectionis  seu  Raccolta  legitur  tuo,  et  ideo  huic 
lectioni  standum  est. 

316.  Praedicta  indulgentia  plenaria  orationi  En  ego  adnexa, 
semel  tantum  in  die  lucrari  polest.  Sacrae  Congregationi  Indulgen- 
tiarum  sequens  dubium  propositum  fuit  solvendum: 

x\n  Sacerdotes  qui  binas  Missas  eodem  die  celebrare  debent, 
bis  quoque  plenariam  indulgentiam  lucrari  valeant,  quae  adnexa 
est  Orationi:  En  ego,  o  bone  et  dulcissime  Jesu  etc,  eam  posl 
utramque  iMissam  recitando? 

S.  Congregatio  die  20  Junii  1892  relato  dubio  respondit: 
Detur  Decretum  Urbis  et  Orbis  d.  d.  7  Martii  1678;  ideo 
negative.  Decretura  enim  Delatae  saepius,  ad  quod  S.  Congregatio 
remiltit,  declarat:  Semel  autem  dumtaxat  in  die  plenariam  in- 
dulgentiam  in  certos  dies  ecclesiam  visitantibus  concessam,  vel 
aliudpium  opus  peragentibus,  luci^ifieri  {Wd.  Nouvel.  Rev.  Theol. 
tom.  24,  pag.  481). 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA    EXERCITIA.  139 

o3.  Oratio:  Deus,  qui  pro  redemptione  mundi, 

317.  Deus,  qui  pro  redemptione  mundi  voluisti  nasci,  cir- 
cumcidi,  a  Judaeis  reprobari,  a  Juda  traditore  osculo  tradi, 
vinculis  alligari,  sicut  agnus  innocens  ad  victimam  duci,  atque 
conspectibus  Annae,  Gaiphae,  Pilati  et  Herodis  indecenter  of- 
ferri,  a  falsis  testibus  accusari,  flagellis  et  opprobriis  vexari, 
sputis  conspui,  spinis  coronari,  colaphis  caedi,  arundine  per- 
cuti,  facie  velari,  vestibus  exui,  cruci  clavis  affigi,  in  cruce 
levari,  inter  latrones  deputari,  felle  et  aceto  potari  et  lancea 
vulnerari,  tu  Domine,  per  has  sanctissimas  poenas  tuas  quas 
ego  indignus  recolo,  et  per  sanctam  crucem  et  mortem  tuam, 
libera  me  a  poenis  inferni  et  perducere  digneris,  quo  perduxisti 
latronem  tecum  crucifixum.  Qui  cum  Patre  et  Spiritu  sancto 
vivis  et  regnas  Deus  per  omnia  saecula  saeculorum.  Amen. 

Quinque  Paier,  Ave  et  Gloria. 

Siimmus  Pontifex  Pius  VII  iis  fidelibus,  qui  corde  ss.ltem  contrito  et 
devote  recitaverint  descriptam  orationem  cum  quinque  Pater,  Ave  et  Gloria, 
elargitus  est 

Jndulgentiam  tercentum  dierum,  semel  in  die; 

Indulgentiam  plenariam  in  uno  (ad  libilum)  ex  tribus  uitimis 
mensis  diebus,  ab  iis  omnibns  acquirendam,  qui,  ut  supra,  quotidie 
per  mensem  eam  recilaverint,  dummodo  vere  contrili,  confessi  et 
sacra  Communione  refecti,  per  ahquod  temporis  spalium  devote 
oraverint  juxla  inlentionem  Sanclitatis  Suae  (Decr.  T6  Aug.  1820; 
Raccolta,  pag.  136). 

54.  Invocatio:  Ecce  Crucem  Domini,  fugite  partes  adversae, 
vicit  Leo  de  tribu  Juda,  radix  David.  Alleluja. 

318.  Hujusmodi  invocatio  ex  Breviario  Romano  desumpla,  a 
S.  Antonio  Palavino  crebro,  ul  fertur,  usurpabatur,  et  a  Sixto  V 
ad  basim  obehsci  S.  Pelri  fuit  inscripla. 

Leo  PP.  Xni  per  Eescriptum  S.  C.  Indulgentiarum,  die  21  Maji  1892, 
omnibus  Christifidelibus  praedictam  invocationem  corde  saltem  contrito  et 
devote  recitantibus,  benigne  concessit 


140  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Indulgentiam  centum  dierum  semel  in  die  lucrandam;  quam 
indulgentiam  eadem  Sanctitas  Sua  etiam  animabus  igne  Purgatorii 
detenlis  applicabilem  declarare  dignata  est  (Nouv.  Rev.  Tlieol. 
lom.  XXIV,  pag.  370). 

55.  Jaculatoria  :  Salvator  mundi,  miserere  nobis. 

319.  Haec  brevissima  oratio  ordinarie  reperitur  scripta  sub 
Imagine  SS.  Salvatoris,  quae  Romae  colitur  in  celebri  Sanctuario, 
Sancta  sanctorum  nuncupato. 

Ex  concessione  Leonis  PP.  XIII  fideles  dictam  precem  jaculatoriam 
corde  saltem  contrito  ac  devote  recitantes  lucrantur 

Indulgentiam  quinquaginta  dierum  semel  tantum  in  die,  de- 
functis  quoque  applicabilem  (Rescr.  S.  C.  Indulg.  die  21  Febr.  1891; 
Acta  Ord.  Min.  anno  X,  pag.  108). 

56.  Invocationes  ad  Crucem  S.  Thomae  Aquinatis. 

320.  Grux  mihi  certa  salus. 

Grux  est  quam  semper  adoro. 
Grux  Domini  mecum. 
Grux  mihi  refugium. 

Summus  Pontifex  Pius  IX  omnibus  Christifidelibus,  corde  saltem  con- 
trito  et  devote  recitantibus  hujusmodi  Invocatlones,  quas  Angelicus  Doctor 
S.  Thomas  expresserat  in  forma  crucis  (in  suo  Conventu  prope  Anagniam), 
concessit 

Indulgentiam  tercentum  dierum  semel  in  die  (Rescript.  au- 
tograph.  21  Jan.  1874;  Raccolta,  pag.  142). 

57.  Jaculatoria  :  Adoramus  te. 

321.  Adoramus  te,  sanctissime  Domine  Jesu  Ghriste,  bene- 
dicimus  tibij  quia  per  sanctam  Grucem  tuam  redemisti  mundum. 

Ex  concessione  Summi  Pontificis  Leonis  XIII  fideles  recitantes  corde 
saltem  contrito  et  devote  praefatam  orationem  jaculatoriam  lucrantur 

Indulgentiam  centum  dierum  semel  in  die  (Rescript.  S.  C.  L 
4  Martii  1882;  Raccolta,  pag.  143). 


CAP.    I.    PRECES   ET    PIA    EXERCITIA.  141 

dS.    DeVOTUM    EXERCITIUM    DIE   VENERIS   IN   MEMORIAM 
AGONIAE    D.    N.    .1.    G. 

322.  Introdiicta  pluribus  in  locis  pia  praxi  aliquod  devolum 
exercilium  peragendi  ea  die  et  hora,  quae  nobis  in  mentem  revocant 
id,  quod  pro  nobis  passus  est  Dominus  noster  Jesus  Christus,  Sum- 
mus  Pontifex  Benedictus  XIV  voluit,  ut  tahs  devotio  in  perpetuum 
et  modo  uniformi  coleretur  in  toto  Orbe  cathohco.  Hinc  Superioribus 
singuiarum  ecclesiarum  virtute  sanctae  obedientiae  praecepit,  ut 
in  omnibus  sextis  feriis  hora  tertia  post  meridiem  campanam  pul- 
sari  facerent,  concedens  omnibus  fideiibus,  qui  tunc  flexis  genibus 
devote  recitaverint  quinque  Pater  et  Ave,  orando  pro  concordia 
inter  principes  christianos,  pro  extirpatione  haeresum,  exaltatione 
S.  Matris  Ecclesiae,  et  peccatorum  conversione, 

Indulgentiam  centum  dierum  (Breve  Ad  Passionis,  13  De- 
cemb.  1740;  Raccolta,  pag.  121). 

Cum  autem  postea  invaluerit  Romae  consuetudo  dandi  diebus 
veneris  signum  Agoniae  divini  Redemptoris  hora  21  juxta  horo- 
logium  ilalicum,  nempe  tribus  horis  ante  Ave  Maria  de  sero,  et 
dubium  exortum  fuerit,  an  Benedicti  XIV  praescriptioni,  vei  dictae 
consueludini  standum  foret,  S.  Congregatio  Indulgentiarum  decla- 
ravit,  standum  esse  consuetudini  Urbis  (Decr.  24  Sept.  1838; 
Raccolta,  ibid.). 

Attamen  in  iis  locis,  in  quibus  viget  m  bona  fide  consuetudo 
pulsandi  campanam  alia  hora  ad  commemorandam  Agoniam  Do- 
mini,  ex  concessione  Summi  Pontificis  Leonis  XIII  possunt  fideles 
lucrari  supradictam  indulgentiam,  dummodo  recitent,  ut  supra, 
quinque  Pater  et  Ave,  et  adimpleant  ceteras  conditiones  praescri- 
ptas  (Rescript.  S.  C.  I.,  15  Maji  1886.  Loc.  cit.). 

§  VIL 

SANGUIS  PRETIOSISSIMUS  D.  N.  J.  C. 

59.  Indulgentiae  pro  mense  pretiosissimi  Sanguinis  D.  N.  J.  C. 

323.  Ex  concessiono  Sammi  Pontificis  Pii  IX,  qnicumqno  devoto 
adstiterit  pio  exercitio  Mensis  in  honorem  divini  Sanguinis  aliqua  in  ec- 
clesia  vel  oratorio  puhlico,  quilibet  sit  dies  anni,  quo  incipit,  lucratur 
quotidie 


14:2  PARS    11.    DE   INDULOENTIIS   IN    SPECIE. 

Jndulgentiam  septem  annorum  totidemque  qimh^agenarum. 

Qui  pcr  dccetn  viccs  id  peregerit  (nempe  praefato  pio  exercitio  decies 
intorfuerit) 

I ndulgentiam  plenariam  consequetur,  dnmmodo  inlra  mensem, 
vel  uno  ex  septem  diebus  immediate  sequentibus,  confessus  et 
sacra  Communione  refectus  aliquam  ecclesiam  vel  publicum  ora- 
torium  visitaverit,  ibique  per  aliquod  temporis  spatium  ad  mentem 
Sanctitatis  Suae  devote  oraverit. 

Similiter,  qui  private  piis  precibus  ac  virtutum  actibus,  quocumque 
tempore  infra  annum,  dictum  pium  exercitium  peregorit,  et  sic  divinum 
Sanguinem  honoraverit 

Indulgentiam  tercentum  dierum  quotidie  consequetur. 

Quod  si  per  mensem  id  fecerit,  lucratur 

Indulgentiam  plenariam,  adimpletis  supra  positis  conditio- 
nibus,  vel  ultimo  die,  nempe  die  trigesima,  vel  aliquo  ex  septem 
sequentibus  (Decr.  4  Junii  1850,  apud  Rescr.  aulh.  Summ.  49, 
pag.  oo3;  Raccolta,  pag.  164). 

CoUige:  a)  Pro  pio  exercitio  in  honorem  divini  Sanguinis  non 
esse  determinatum  mensem,  sed  huius  electionem  cujuslibet  arbitrio 
esse  rehctam. 

b)  Non  esse  necessarium  ut  quis  pium  exercitium  incipiat 
a  prima  die  alicujus  raensis,  sed  suCQcere  illud  peragere  per  tri- 
ginta  dies  continuos,  quocumque  die  mensis  incipiatur. 

c)  Confessionem,  Communionem  etc.  ad  lucrandam  indulgen- 
tiam  plenatiam  fieri  posse  in  uno  ex  septem  diebus  post  mensem, 
sive  post  triginta  dies. 

60.  Festum  pretiosissimi  Sanguinis. 

324.  Prima  Dominica  Juhi,  in  qua  festum  pretiosissimi  San- 
guinis  celebralur,  et  feria  VI  post  quartam  Dominicam  quadrage- 
simae,  in  qua  fit  officium  ejusdem  divini  Sanguinis,  ex  concessione 
Pii  PP.  IX  omnes  Christifideles,  qui  vere  contriti,  confessi  et  sacra 
Communione  refecti  visitabunt  ecclesiam  Archiconfraternitatis,  vel 
aham  ecclesiam  sive  pubhcum  oratorium,  in  quo  canonice  erecta 
fuerit  Confraternitas  pretiosi  Sanguinis,  vel  aliam  quamcuraque 
ecclesiam  Missionariorura  Pretiosissirai  Sanguinis,  ibique  per  ahquod 
teraporis  spatium  orabunt  ad  intenlionem  Summi  Pontificis,  lucrantur 


CAP.    I.    PRECES    ET    PIA    EXEnClTlA.  148 

Indiilgentiam  plenariam,  quae  acqiiiri  potest  incipieiulo  a 
primis  Vesperis  praediclarum  festivitalum  (Decr.  k  Junii  18;)0; 
Raccolta,  pag.  105;  Rescr.  aulli.  pag.  o54). 


()1.    CORONA    PRETIOSISSIMI    SaNGUINIS. 

325.  fn  recitalione  hujus  coronae  contemplantur  septeni  my- 
sleria  pretiosissimi  Sanguinis  D.  N.  J.  C,  videlicet  effasiones  San- 
giiinis  1"  in  ejus  Circumcisione,  2°  in  horto  ohvarum,  3°  in  fla- 
gellalione,  4*^  in  coronatione  spinarum,  5**  in  ascensione  ad  Cal- 
variae  montem  gravissimo  crucis  ligno  onustus,  6°  in  crucifixione, 
7°  in  sacri  lateris  apertione  post  mortem  per  lanceam  militis. 

Haec  corona,  proiit  habetur  in  Raccolta,  septem  partibus 
conslat,  in  quarum  singulis,  praemissa  devota  consideratione  itahco 
idiomate  exarata,  recitantur  quinque  Pater  et  unum  Gloria  Patri, 
ullima  parte  excepla,  in  qua  tria  Pater  tantum  recitantur  ad 
complendum  numerum  33,  cum  Gloria  Pairi. 

Pius  PP.  Vn  Cliristifidelibus  corde  saltem  contrito  et  devote  dictam 
coronam  recitantibus  concessit 

Indulgentiam  septem  annorum  totidemqiie  quadragenarwn 
semel  in  die  lucrandam; 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense  iis,  qui  spatio  unius 
mensis  eam  quolidie  recitaverint,  ea  die  acquirendam,  in  qua  con- 
fessi  et  sacra  Communione  refecti,  preces  pro  S.  Ecclesia  etc.  ef- 
fuderint  (Rescript.  18  Oct.  1815). 

Verum,  Gregorius  XVI  praefatas  indulgentias  concessit  omni- 
bus  iis  fidelibus.  qui  recitabunt  triginta  tria  Pater  noster  dum- 
taxat,  recogitando  interim  supradicta  mysteria,  nempe  septem  ef- 
fusiones  pretiosi  Sanguinis;  ac  insuper  declaravit,  personas  idiotas, 
ineptas  scilicet  ad  hujusmodi  considerationes  perficiendas,  lucrari 
posse  easdem  indulgentias  sola  recitatione  33  Pater  noster  (Re- 
script.  S.  C.  I.  5  Julii  1843;  Raccolta,  pag.  157;  Rescripta  auth. 
pag.  552,  111). 

Praedictae  indulgentiae  sunt  adnexae  immediate  recitationi 
33  Pater  noster.  Quare  ad  eas  lucrandas  non  est  necessarius  usus 
coronae  materialis.  Quod  si  haec  adhibeatur,  haud  requiritur  ut 
sit  benedicta.  Id  clare  eruitur  ex  ipsa  Raccolta. 


144  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

§  VIII. 
SACRATISSIMUM  COR  JESU. 

G2.  Jaculatoria. 

326.  Ubique  ametur  sacratissimum  Cor  Jesu. 
Amato  sia  da  per  tutto  il  sacro  Guore  di  Gesu. 

Eecitantos  corde  saltem  contrito  et  devote  hujusmodi  Jaculatoriam 
lucrantur  ex  concessione  Summi  Pontificis  Pii  IX 

Indulgenliam  centuni  dierum  semel  in  die  (Rescript.  autogr. 
23  Sept.  1860;  Baccolta,  pag.  180). 

63.  Jaculatoria. 

327.  Jesu  mitis  et  humilis  Gorde,  fac  cor  meum  sicut  Cor 
tuum. 

Christifidelibus  corde  contrito  et  devote  recitantibus  hanc  Jaculatoriam 
a  Summo  Pontifice  Pio  IX  concessa  est 

Indidgentia  tercentum  diei^um  semel  in  die  (Rescript.  autogr. 
25  Jan.  1868;  Raccolta,  pag.  181). 

64.  Jaculatoria. 

328.  Laudetur,  adoretur,  ametur  et  glorificetur  omni  mo- 
mento  Cor  eucharisticum  Jesu,  in  omnibus  tabernaculis  mundi, 
usque  ad  consummationem  saeculorum.  Amen. 

Lodato,  adorato,  amato  e  ringraziato  sia  ad  ogni  istante 
il  Cuore  eucaristico  di  Gesu,  in  tutti  i  tabernacoli  del  mondo, 
sino  alla  consumazione  de'  secoli.  Gosi  sia. 

Ex  concessione  Summi  Pontificis  Pii  IX,  fideles  recitantes  corde  saltem 
contrito  et  devote  pracdictam  Jaculatoriam  consequuntur 

Indulgentiam  centiim  diei^um  semel  in  die  (Rescript.  au- 
togr.  29  Febr.  1868;  Raccolta,  pag.  181). 

65.  Oratio  jaculatoria. 

329.  Cor  Jesu  flagrans  amore  nostri, 
Inflamma  cor  nostrum  amore  tui. 


CAP.    I.    PRKCES    ET    PIA    EXERCITIA.  145 

Per  Eescriptum  de  dato  16  Julii  1893  ex  Secretaria  S.  Congrega- 
tionis  Indulg'.  Summus  Poiitifex  Leo  XIII  omnibus  Christifidelibus,  cordo 
saltom  contrito  ac  devote  recitantibus  supradictam  jaculatoriam  precem, 
beuigne  concessit 

Indulgentiam  cenlum  dierum,  clefunctis  quoque  applicabilem, 
semel  in  die  lucrandam  (Acta  S.  Sed.  vol.  XXVI,  pag.  2o2;  Acta 
Ord.  Min.  ann.  XII  pag.  223). 


66.  Oratio  jaculatoria. 

330.  Dulcissime  Jesu,  da  mihi  fldei,  spei  et  charitatis  au- 
graentum,  cor  contritum  et  humiliatum. 

S.  Congregatio  Indulgentiarum  utendo  facultatibus  a  Summo  Pontifice 
Leone  XIII  sibi  specialiter  tributis,  Christifidelibus  corde  saltem  contrito 
ac  devote  recitantibus  supramemoratam  Jaculatoriam  in  honorem  SS.  Cordis 
Jesu,  concessit 

Indulgentiam  centum  dierum  semel  in  die  lucrandam,  de- 
functis  quoque  applicabilem  (Rescr.  13  Sept.  1893;  Acta  Ord.  Min. 
ann.  XIII,  pag.  19). 

67.  Oratio  jaculatoria. 

331.  Cor  dulcissimum  mei  Jesu, 
Fac,  ut  semper  plus  te  amem. 
Dolce  Guor  del  mio  Gesu, 
Fa,  ch'  io  t'  ami  sempre  piu. 

Ex  concessione  Summi  Pontificis  Pii  PP.  IX  recitantes  corde  saltem 
contrito  et  devote  hanc  precem  jaculatoriam  lucrantur  qualibet  vice 

Indulgentiam  tercentum  dierum; 

Indulgentiam  plenariam  sernel  in  mense  ii  omnes,  qui  quo- 
lidie  eamdem  precem  recitare  consueverint,  acquirendam  in  una 
die  ad  libitum  eligenda,  in  qua  vere  contriti,  confessi  et  sacra 
Communione  refecti  aliquam  ecclesiam  vel  publicum  oratorium  vi- 
silaverint,  ibique  per  aliquod  temporis  spatium  ad  intcntionem 
Snmmi  Pontificis  devote  oraverint  (Hescriptum  S.  C.  I.  26  Nov.  1876; 
Haccolta,  pag.  182). 

10 


146  PAHS    II.    Di:    INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

()(S.    FoRMrLA    ODEATIONIS   QUOTIDIANAE    AD    SS.    COR    JeSU. 

332.  Doinine  Jesu  Ghriste,  in  unioiie  illius  divinae  intentio- 

nis,  qua  ipse  in  terris  per  sanctissimum  Cor  tuum  laudes  Deo 

persolvisti  et  nunc  continenter  in  Eucharistiae  Sacramento  ubique 

terrarum  persolvis  usque  ad  consummationem  saeculi,  ego  per 

hanc  diem  inteirram,  nulla  nec  minima  quidem  parte  excepta, 

ad  imitationem  sacratissimi  Gordis  B.  Mariae  semper  Virginis 

Immaculatae,   tibi   Kbentissime  offero  omnes  meas  intentiones 

et  cogitationes,  omnes  meos  affectus  et  desideria,   omnia  mea 

opera  et  verba. 

Leo  PP.  XIII   omnibus   Chnstifidelibus,   hujusmodi  formulam  corde 
saltem  contrito  et  devote  recitantibus,  concedere  dignatus  est 

Indulgenliam  cenlum  dlenim  semel  in  die  (Rescript.  S.  C. 
I.,  19  Dec.  1885;  Raccolta,  pag.  189). 

69.  Indulgentiae  pro  mense  Junio 

IN   HONOREiM   SS.    CORDIS    JeSU. 

333.  Laudabihs  exorla  est  et  muUis  in  locis  invaluit  con- 
sueludo,  qua  integer  mensis  Junius  quotidianis  devolionis  exercitiis 
dulcissimo  Cordi  Jesu  consecratur.  Unde  factum  est,  ut  plurimorum 
ridelinm  supphcationes  porrectae  fuerint  Summo  Pontifici  Pio  PP.  IX, 
ut  pia  haec  exercitia  peragenlibus  sacrarum  indulgentiarum  munera 
concedere  dignaretur. 

Sanctitas  Sua  petilionibus  hujusmodi  benigne  exceplis,  ut  magis 
magisque  injuriae  divino  Redemptori,  in  praesenti  polissimum  re- 
rum  ac  temporum  discrimine  illalae  reparentur,  per  Decretum  S. 
C.  L  diei  8  Maji  1873  universis  Christifidehbus,  qui  sive  publice 
sive  private  pecuharibus  precibus  et  devoti  animi  obsequiis  in  ho- 
norem  SSmi  Cordis  Jesu  per  integrum  mensein  Junii  quotidie  corde 
sallem  conlrilo  vacaverint,  peramanter  impertitus  est 

Indulgentiam  septem  annorum  semel  in  singuhs  dicti  mensis 
diebus  hicrandani; 

Jndiilgentiam  'plenariam  in  una  praefati  mensis  die  ab  uno- 
quoque  ehgonda,  in  qua  vere  poenitentes,  confessi,  ac  sacra  Cora- 


CAP.    I.    rnECES   ET   PIA   EXERCITIA.  147 

munione  refecti  fuerint,  et  aliquam  ecclesiain  seu  publicum  ora- 
torium  visitaverint,  et  ibi  per  aliquod  temporis  spatium  juxta 
mentem  Sanctilatis  Suae  pias  ad  Deum  preces  effuderint  (Rescr. 
anlli.  N.  409;  RaccoUa,  pag.  182). 

70.    VlSITATIO   IMAGINIS   SS.    CORDIS   JeSU. 

334.  Ad  augondam  devotionem  crga  sacrum  Cor  Jesu,  Summus  Pon- 
tifox  Pius  YI  importitus  est 

Inilulgentiam  septem  annorum  totidemque  quadragenai^um 
omnibus  iis  fidelibus,  qui  corde  saltem  contrito  et  devote  visitant 
Imaginem  S.  Cordis  Jesu,  publicae  venerationi  expositam  in  qualibet 
ecclesia,  oratorio  vel  altari,  ibique  per  aliquod  temporis  spatium 
orando  juxta  mentem  Summi  Pontificis  (Per  Rescript.  Nuntii  Apo- 
stolici  in  civit.  Florent.,  2  Jan.  1799;  Raccolta,  pag.  167). 

Verum  «  Imaginibus  Redemptoris,  m  quibus  SS.  Cordis  Jesu 
imago  extrinsecus  non  appareat,  applicari  non  potest  concessio 
indulgenliae  a  Pio  PP.  VI  facta  pro  qualibet  oratione,  quae  fiat 
coram  imagine  aliqua  SS.  Cordis  Jesu  publicae  venerationi  exposita 
(Decr.  12  Jan.  1878.  N.  436). 

Obiter  notamus,  imagines  sacri  Cordis  Jesu,  solura  Cor  exhi- 
hentcs  absque  reliquo  corpore,  privala  ex  devotione  permitti,  dum- 
modo  in  altaribus  publicae  venerationi  colendae  non  exponantur 
(Congr.  S.  0.  26  Aug.  1891;  Analect.  ecclesiast.  anno  3  [1895], 
pag.  12). 

71.   NOVENA   IN   HONOREM   SS.    CORDIS   JESU. 

335.  Christifideles  corde  contrito  et  devote  peragentes  tum 
occasione  festi  S.  Cordis  Jesu,  tum  alia  vice  ad  libitum  infra 
annum,  preces  novendiales  in  honorem  S.  Cordis  Jesu,  compositas 
a  P.  Borgo  S.  J.,  ex  concessione  Pii  PP.  VII  lucrantur 

Indulgentiam  tercentum  dierum  qualibet  die; 

Indulgentiam  plenariam  die,  qui  Novenae  immediate  succedit, 
vel  in  alio  infra  octavam,  dummodo  confessione  peracta,  et  Com- 
munione  suscepta,  orent  pro  consuetis  finibus  (Rescr.  S.  C.  I.  13 
Jan.   1818). 

Pius  PP.  IX  indulsit,  ut  pro  acquirendis  praefatis  indulgenliis 
recitari  possit  quaecumque  alia  Novona  ad   libitum   fidelium,   in 


1A8  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

lociiin  novenae  a  laudalo  P.  Borgo  compositae   (Rescript.  S.  C.  L. 
26  Nov.  1876;  Raccolla,  pag.  174). 

7^.  Af.tera  Novena  in  honorem  ejusdem  SS.  Cordis. 

336.  Pius  PP.  IX  concedere  dignalus  est  omnibus  fidelibus,  qui 
corde  sallem  conlrilo  et  devole  peregerint  quolihet  tempore  infra 
anmim  Novenam  in  honorem  SS.  Cordis  Jesu,  editam  a  Sacerdole 
Josepho  iM.  Falcone  Congregationis  Missionum, 

Jmhdgentiam  tercentum  dierum,  quohbet  die; 

I ndulgentiam  plenariam,  lucrandam  vel  novendiaiium  decursu, 
vel  in  uno  ex  octo  diebus,  qui  immediate  Novenam  subsequuntur, 
servalis  ut  supra  condilionibus,  quae  sunt  Confessio,  Communio  et 
preces  ad  inlentionem  Summi  Pontificis  (Rescript.  dat.  Cajelae 
5  Jan.  1849,  et  Rescript.  S.  C.  Epp.  et  RR.  28  Jan.  1850). 

Idem  Pontifex  annuere  dignatus  est,  ut  dictae  indulgentiae 
lucrentur  etiam  ab  iis,  qui  Novenam  faciunt  quacumque  alia  for- 
mula  orationis,  dummodo  sit  approbata  a  legitima  auctoritate  eccle- 
siastica  (Rescript.  S.  C.  [.  26  Nov.  1876;  Raccolta,  pag.  179). 

Tres  igitur  Novenae  cum  jure  descriptas  indulgentias  lucrandi 
fieri  possunt  per  annuni  in  honorem  SS.  Cordis  Jesu:  duae  ex  con- 
cessione  Pii  PP.  Vll;  una  ex  concessione  Pii  PP.  IX.  Ex  his  tribus 
novendiaiibus,  una  pro  occurrentia  festi  ejusdem  SS.  Cordis  prae- 
finita  est;  ceterae  peraguntur  infra  annum  ad  libitum. 

In  primaevis  concessionibus  forma  precum  erat  praescripta; 
hanc  praescriptionem  sustulit  Pius  IX,  proindeque  liberum  cuique 
est  formam  precum  sive  libellum  seligere  pro  dictis  novendialibus 
peragendis,  dummodo  idem  libellus  sive  formula  precum  sit  ap- 
probata  ab  auctoritate  ecclesiastica. 

Indulgentiae  tam  partiales  quam  plenariae  sunt  eaedem  pro 
qualibet  ex  tribus  novendialibus.  Quoad  tempus  lucrandi  plenariam 
in  eo  difl^erunt,  quod  juxta  Rescriptum  Pii  VII  ea  acquirilur  infra 
octavam  post  expletas  novendiales  preces;  juxta  concessionem  Pii  IX 
plenaria  indulgenlia  lucrari  potest  non  solum  infra  dictam  octavam 
post  Novenam,  sed  eliam  perdurante  Novena. 

73.  Festum  SS.  Cordis  Jesu. 

337.  Oinnibus  Christifidelibus,  qui  vere  contriti,  confessi  et  sacra  Com- 
mmiione  rofecti  visitant  aliquam  ecclesiam  vel  publicum  oratorium,  ubi  ce- 


CAP.    I.    PRKCES   ET   PIA    EXERCITIA.  149 

lebratur  festum  SS.  Cordis,  ibiquo  preces  effundunt  ad  intentionem  Summi 
Pontificis,  a  Pio  PP.  VII  concessa  est 

Indulgentia  plenaria. 

Idein  Pontifex  concessit  etiam  facultateni  Iransferendi  praedi- 
ctum  festum,  cum  licentia  lamen  Ordinarii  loci,  ad  alium  quem- 
cumque  aruii  diem  (Rescript.  Secret.  Memorialium  7  Julii  18U3; 
Raccolla,  pag.  178). 

§  IX. 

PRECES  SPECIALES  PRO  DETERMINATIS  PINIBUS  VEL  SUBJECTIS. 

74.  Laudes  ad  reparandas  blasphemias. 

338.  Benedictus  sit  Deus. 

Benedictum  Nomen  sanctum  suum. 

Benedictus  Jesus  Ghristus  verus  Deus  et  verus  Homo. 

Benedictum  Nomen  Jesu. 

Benedictus  Jesus  in  sanctissimo  Sacramento  Altaris. 

Benedicta  excelsa  Mater  Dei  Maria  sanctissima. 

Benedicta  ejus  sancta  et  immaculata  Gonceptio. 

Benedictum  nomen  Mariae  Yirginis  et  Matris. 

Benedictus  Deus  in  suis  Angelis  et  in  suis  Sanctis. 

Dio  sia  benedetto. 

Benedetto  il  suo  santo  Nome. 

Benedetto  Gesu  Gristo  vero  Dio  e  vero  Uomo. 

Benedetto  11  Nome  di  Gesu. 

Benedetto  Gesu  nel  santissimo  Sacramento  delP  Altare. 

Benedetta  la  gran  Madre  di  Dio  Maria  santissima. 

Benedetta  la  sua  santa  ed  immacolata  Goncezione. 

Benedetto  il  nome  di  Maria  Vergine  e  Madre. 

Benedetto  Iddio  nei  suoi  Angeli  e  nei  suoi  Santi. 

Pius  PP.  VII,  per  Rescriptum  Emi  Card.  Vicarii,  die  23  Julii  1801, 
omnibns  Christifidelibus  cordc  contrito  et  devote  recitantibus  descriptas 
Laudes  concessit 


loO  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE . 

Indulgentiam  unius  anni  qualibet  vice. 

Pius  PP.  IX,  Decroto  S.  Congregationis  Indulg.  8  Augusti  1847^ 
concessit 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense,  die  ad  arbilrium 
eligenda,  omnibus  fidelibus,  qui  semel  saltem  in  die  per  integrun> 
mensem  dictas  Laudes  recitaverint,  dummodo  contriti,  confessi  ac 
sacra  Synaxi  refecti,  aliquam  ecclesiam  vel  publicum  oratorium 
visitaverint,  ibique  per  aliquod  temporis  spatium  oraverint  ad  in- 
tentionem  Sanctitatis  Suae  {Raccolta,  pag.  481). 

7o.  Preces  pro  SmiMO  Pontifice. 

339.  f.  Oremus  pro  Pontifice  nostro... 

i^.  Dominus  conservet  eum,  et  vivificet  eum,  et  beatum 
faciat  eum  in  terra,  et  non  tradat  eum  in  animam  inimicorum 
ejus. 

Unum  Pafe?^  et  Ave. 

Per  Kescriptum  S.  Congreg-ationis  Indulgentiarum,  die  26  Novembris 
1876,  Pius  PP.  IX  omnibus  Christifidelibus,  corde  saltem  contrito  et  devote 
recitantibus  praedictum  verslculimi  et  responsorium  cum  uno  JPater  et  Ave 
pro  felici  statu  Summi  Pontificis,  concessit 

Indulgentiam  tercentum  diei^um  semel  in  die; 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense  iis,  qui  memoratas 
preces  quotidie  per  unius  mensis  spatium  recitaverint,  lucrandam 
die  ad  arbitrium  eligenda,  4ummodo  contriti,  confessi  ac  sacra 
Communione  refecti,  publicam  ecclesiam  visitaverint,  ibique  ad  in- 
tentionem  Summi  Pontificis  oraverint  {Raccolta,  pag.  ol3). 

70.  Oratio  ad  D.  N.  Jesum  Christum 
PRO  Sacerdotibus  et  alus  in  Sacris  constitutis. 

340.  Jesu  dilectissime,  qui  ex  singulari  benevolentia  me 
prae  millenis  hominibus  ad  tui  sequelam  et  ad  eximiam  Sa- 
cerdotii  dignitatem  vocasti,  largire  mihi,  precor,  opem  tuam 
divinam  ad  oiRcia  mea  rite  obeunda.  Oro  te,  Domine  Jesu,  ut 
resuscites  hodie  et  semper  in  me  gratiam  tuam,  quae  fuit  in 
me  per  impositionem  manuum  episcopalium.  0  potentissime 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA   EXERCITIA.  151 

animarum  medice,  sana  me  taliter,  ne  revolvar  in  vitia;  et 
cuncta  peccata  fugiara,  tibique  usque  ad  mortem  placere  pos- 
sim.  Amen. 

Loo  PP.  XIII  por  Eescriptuin  S.  C.  I.,  die  14  Augusti  1884,  omni- 
bus  Sacerdotibus,  aliisque  m  Sacris  constitutis,  qui  corde  saltem  contrito 
et  devote  recitaverint  descriptam  orationem,  concessit 

Indulgenliam  lercentum  dierum,  semel  in  clie  (RaccoUa, 
pag.  575). 

77.  Jaculatoria  pro  eisdem  Sacerdotirus  etc. 

341.  Bone  Jesu,  rogo  te  per  dilectionem,  qua  diligis  Ma- 
trem  tuam,  ut  sicut  vere  eam  diligis  et  diligi  vis,  ita  mihi  des, 
ut  vere  eam  diligam. 

Sacerdotes  et  alii  in  Sacris  constituti,  corde  saltem  contrito  et  devote 
hanc  Jaculatoriam  recitantes,  ex  concessione  Leonis  PP.  XIII  per  Rescri- 
ptum  S.  C.  I.  diei  16  Augusti  1884,  lucrantur 

indulgentiam  centimi  dierum  semel  in  die  (RaccoUa,  pag.  576). 
78.  Oratio  ad  postulandam  castitatem  pro  Clericis  in  Sacris. 

342.  Domine  Jesu  Ghriste,  sponse  animae  meae,  deliciae 
cordis  mei,  imo  cor  meum  et  anima  mea,  ante  conspectum  tuum 
genibus  me  provolvo,  ac  maximo  animi  ardore  te  oro  atque 
obtestor,  ut  mihi  des  servare  fldem  a  me  tibi  solemniter  datam 
in  receptione  Subdiaconatus.  Ideo,  o  dulcissime  Jesu,  abnegem 
omnem  impietatem,  sim  semper  alienus  a  carnalibus  desideriis 
et  terrenis  concupiscentiis,  quae  militant  adversus  animam,  et 
castitatem,  te  adjuvante,  intemerate  servem. 

0  sanctissima  et  Immaculata  Maria,  Virgo  virginum  et 
Mater  amantissima,  munda  in  dies  cor  meum  et  animam  meam, 
impetra  mihi  timorem  Domini  et  singularem  mei  diffidentiam. 

Sancte  Joseph,  Gustos  virginitatis  Mariae,  custodi  animam 
meam  ab  omni  peccato. 

Omnes  sanctae  Virgines,  divinum  Agnum  quocuraque  se- 
quentes,  estote  mei  poccatoris  seraper  soUicitae,  ne  cogitatione, 


152  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

verbo,  aut  opere  delinquam  et  a  castissimo  corde  Jesu  unquam 
discedam.  Amen. 

Omnibus  eccleslasticae  miUtlae  addictis  et  in  sacris  Ordinihus  jam 
constitutis,  corde  saltem  contrito  ac  devote  recitantibus  praefatam  Oratio- 
nem,  Leo  XTTT  per  Kescriptum  S.  C.  I.  die  16  Martii  1889  concessit 

Indulgentiam  centum  dierum,  defunctis  quoque  applicabilem, 
semel  in  die  lucrandam  (Nouv.  Rev.  Theol.  tom.  XXI,  p.  479). 

79.  Preces  pro  Sacerdotibus  ante  et  post 
mlssae  celebrationem. 

343.  A)  Ante  Missam.  Ex  concessione  Summi  Ponlificis  Leo- 
nis  XIH  per  Rescriptum  S.  Congregationis  Indulgentiarum  diei  20 
Decembris  1884,  Sacerdotes  recitantes  in  praepat^ationem  sanctae 
Missae  Psalmos  Quam  dilecta  83;  Benedixisti  84;  Inclina  Do- 
mine  8o;  Credidi  Mo;  De profundis  129,  cum  adjectis  Antiphona, 
Versiculis  et  Oremus,  nec  non  unam  ex  Orationibus  S.  Ambrosii 
Episcopi  diebus  hebdomadae  assignatis,  iucrantur 

Indulgentiam  unius  anni. 

B)  Post  Missam.  Item  Sacerdotes  recitantes  in  gratiarum 
actionem  post  celebrationem  sanctae  Missae  Canticum  triuni  pue- 
rorum  Benedicite,  et  Psalmum  Laudate  Dominum  in  sanctis  ejus 
loO,  cum  adnexis  Anliphona,  Versiculis  et  Oremus,  nec  non  Orationes 
S.  Thomae  Aquinatis  Gratias  tibi  ago,  et  S.  Bonavenlurae  Trans- 
fige,  acquirunt 

Indulgentiam  unius  anni. 

C)  Insuper  Sacerdotes  recitantes  in  praeparationem  Missae 
sequentes  preces:  1.  Omnipotens  sempiterne  Deus  S.  Thomae 
x\quinatis;  2.  Ad  mensam  dulcissimi  convivii  tui  S.  Ambrosii; 
3.  Angeli,  Archangeii  etc.  ad  omnes  Angelos  et  Sanctos;  4.  0 
sancte  N.  ecce  ego  miser  peccator,  nempe  ad  Sanctum  vel  Beatum, 
de  quo  celebratur  Missa.  —  Pariter  Sacerdotes  recitantes  in  gra- 
tiarum  actionem  post  Missam  has  preces:  5.  Rhythmum  S.  Thomae 
Aquinalis,  Adoro  te  devote,  latens  Deitas;  6.  Unam  ex  Orationibus 
S.  Alphonsi  de  Ligorio  quae  diei  assignato  respondet;  7.  Orationem 
ad  B.  V.  Mariam,  quae  incipit:  0  Maria,  Virgo  et  Mater  san- 
ctissima;  pro  qualibet  ex  praediclis  orationibus,  consequuntur 

Indulgentiam  centum  dierum  (Rescr.  cit.;  Raccolta,  pag.  o73). 


CAP.   I.    PRECES   ET    PIA   EXERCITIA.  153 

Postremo  Sacerdotes,  qui  omnes  praefalas  preces  in  A,  B,  C, 
descriptas,  quolidie  per  mensem  recilaverint,  lucranlur  in  die  ad 
arbilrium  eligenda 

Indidgentiam  'plenariam  semel  in  mense  (Rescr.  cit.  RaccoUa, 
pag.  o73). 

Cum  praediclae  preces  reperiantur  in  Missali  Romano,  Bre- 
viario,  Diurnalibus,  nec  non  in  parvis  libellis  in  usum  Sacerdotum 
recenter  editis,  omittimus  eas  in  extensum  transcribere.  Vide  inter 
alias  opellas,  Novum  veni  mecum  Sacerdotum,  cura  D.  Adelmi 
Foppiano  0.  S.  B.,  Romae,  Typogr.  de  Propag.  Fide  1886. 

80.    OrATIO   AD    B-    VlRGINEM    MaRIAM    ANTE   MlSSAM. 

344.  0  Mater  pietatis  et  misericordiae,  beatissima  Yirgo 
Maria,  ego  miser  et  indignus  peccator  ad  te  confugio  toto  corde 
et  aifectu;  et  precor  pietatem  tuam,  ut  sicut  dulcissimo  Filio 
tuo  in  cruce  pendenti  adstitisti,  ita  et  mihi  misero  peccatori 
et  Sacerdotibus  omnibus  hic  et  in  tota  sancta  Ecclesia  hodie  of- 
ferentibus  adsistere  digneris;  ut  tua  gratia  adjuti  dignam  et  ac- 
ceptabilem  hostiam  in  conspectu  summae  et  individuae  Trinitatis 
ofiferre  valeamus.  Amen. 

Sacerdotibus  praedictam  Orationem  devote  ante  celebrationem  Missae 
recitantibus  Leo  PP.  XIII,  Rescripto  S.  C.  Indulg.  diei  17  Februarii  1883, 
concessit 

Indulgentiam  centum  dierum  {RaccoUa,  pag.  529). 
81.  Oratio  ad  S.  Joseph  ante  Missam. 

345.  0  felicem  Virum  beatum  Joseph,  cui  datum  est,  Deum, 
quem  multi  reges  voluerunt  videre  et  non  viderunt,  audire 
et  non  audierunt,  non  solum  videre  et  audire,  sed  portare, 
deosculari,  vestire  et  custodire. 

f.  Ora  pro  nobis,  beate  Joseph. 

i^.  Ut  digni  efliciamur  promissionibus  Christi. 

Oremus.  Deus,  qui  dedisti  nobis  regale  Sacerdotium,  praesta 
quaesumus,  ut  sicut  beatus  Joseph  unigenitum  Filium  tuum  na- 


i:)4  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS    IN   SPECIE. 

tum  ex  Maria  Virgine  suis  manibus  reverenter  tractare  meruit  et 
portare,  ita  nos  facias  cum  cordis  munditia  et  operis  innocentia 
tuis  sanctis  altaribus  deservire,  ut  sacrosanctum  Filii  tui  Corpus 
et  Sanguinem  hodie  digne  sumamus,  et  in  futuro  saeculo  prae- 
mium  habere  mereamur  aeternum.  Per  eumdem  Christum  Do- 
minum  nostrum.  Amen. 

Pius  PP.  IX,  per  Rescriptiim  S.  C.  Indulj?.  d.  d.  4  Februarii  1877, 
omnibus  Sacerdotibus,  qui  praefatam  Orationem  ante  Missam  recitaverint, 
concessit 

Indulgentiam  centum  dierum  {Raccolta,  pag.  o26). 

82.    DlRECTIO   INTENTIONIS   ANTE    MlSSAM. 

346.  Ego  volo  celebrare  Missarn  et  conficere  Corpus  et 
Sanguinem  Domini  nostri  Jesu  Christi  juxta  ritum  sanctae  Ro- 
manae  Ecclesiae  ad  laudem  omnipotentis  Dei  totiusque  Curiae 
triumphantis,  ad  utilitatem  meam  totiusque  Curiae  mihtantis; 
pro  omnibus,  qui  se  commendaverunt  orationibus  meis  in  ge- 
nere  et  in  specie,  ac  pro  feHci  statu  sanctae  Romanae  Eccle- 
siae.  Amen. 

Gaudium  cum  pace,  emendationem  vitae,  spatium  verae 
poenitentiae,  gratiam  et  consolationem  sancti  Spiritus,  perse- 
verantiam  in  bonis  operibus  tribuat  nobis  omnipotens  et  mise- 
ricors  Dominus.  Amen. 

Ex  concessione  Gregorii  PP.  XIII  omnes  Sacerdotes  peragentes  ante 
celebrationem  Missae  enuntiatam  Beclarationem  seu  cUrectionem  inten- 
tionis,  consoquuntur 

Indulgentiam  quinquaginta  dierum  (Raccolta,  pag.  523). 
83.  Oratio  post  Missam. 

347,  Obsecro  te,  dulcissime  Domine  Jesu  Ghriste,  ut  Passio 
tua  sit  rnihi  virtus,  qua  muniar,  protegar  atque  defendar:  vul- 
nera  tua  sint  mihi  cibus  potusque,  quibus  pascar,  inebrier 
atque  delecter:  aspersio  Sanguinis  tui  sit  mihi  ablutio  omniuin 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA    EXERCITIA.  155 

delictorum  meorum:  mors  tua  sit  mihi  gloria  sempiterna.  In 
his  sit  mihi  refectio,  exultatio,  sanitas  et  dulcedo  cordis  mei. 
Qui  vivis  et  regnas  in  saecula  saeculorum.  Amen. 

Per  Kescriptum  S.  C.  Iiidulg'.  11  Decembris  1846,  Summus  Pontifex 
Pius  IX  impertitus  est 

Indulgentiam.  trium  annorum  omnibus  Sacerdotibus,  qui  post 
Missae  celebrationem  recitaverint  dictam  Orationem  {Raccolta, 
pag.  524). 

84.  Preces  post  Missam  privatam  de  mandato  Summi  Pontificis. 

348.  In  fine  cujuslibet  Missae  privatae  de  mandato  SS.  Domini 
nostri  Leonis  PP.  Xlll  recitari  dehent  flexis  genibus  allernatim 
cum  popido  tria  Ave  Maria,  Salve  Regina  cum  versu  Ora  pro 
nobis  elc.  nec  non  invocatio  arl  S.  Michaelem  Archangelum.  Heci- 
talioni  hujusmodi  precum  laudatus  Pontifex  dignatus  est  adnectere 

Indulgentiam  tercentum  dierum  (S.  R.  C.  Decr.  6  Jan.  1884, 
et  20  Aug.  1884  apud  Nouv.  Rev.  Theol.  tom.  XVI,  pag.  5  et  470). 

85.  Oratio  a  Sacerdote  dicenda  antequam  Confessiones  excipiat. 

349.  Da  mihi,  Domine,  sedium  tuarum  assistricem  sapien- 
tiam,  ut  sciam  judicare  populum  tuum  in  justitia,  et  pauperes 
tuos  in  judicio.  Fac  me  ita  tractare  Glaves  regni  coelorum, 
ut  nulli  aperiam  cui  claudendum  sit,  nulli  claudam  cui  ape- 
riendum  sit.  Sit  intentio  mea  pura,  zelus  meus  sincerus,  cha- 
ritas  mea  patiens,  labor  meus  fructuosus.  Sit  in  me  lenitas 
non  remissa,  asperitas  non  severa,  pauperem  ne  despiciam,  di- 
viti  ne  aduler.  Fac  me  ad  alliciendos  peccatores  suavem,  ad  in- 
terrogandos  prudentem,  ad  instruendos  peritum.  Tribue,  quaeso, 
ad  retrahendos  a  malo  solertiam,  ad  confirmandos  in  bono  se- 
duHtatem,  ad  promovendos  ad  mehora  industriam :  in  responsis 
maturitatem,  in  consiliis  rectitudinem,  in  obscuris  lumen,  in 
implexis  sagacitatem,  in  arduis  victoriam :  inutilibus  colloquiis 
ne  detinear,  pravis  ne  contaminer:  alios  salvem,  meipsum  iion 
perdam.  Amen. 


ioG  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Decroto  S.  C.  Indulg-.  diei  27  Martii  1854,  Pius  IX  omnibus  Confes- 
sariis,  qui  cordo  saltom  contrito  et  devote  antoquam  fidelium  confessiones 
oxcipiant  supra  dictam   Orafionem  recitaverint,  largitus  est 

Indulgeniiam  centiim  dierum  semel  in  die  {Raccolta,  pag.  o24). 


86.  Orationes  a  Sacerdote  dicendae  ante  et  post  suam 
confessionem  sacramentalem. 

Oratio  ante  Confessionem. 

350.  Suscipe  confessionem  meam,  piissime  ac  clementissime 
Domine  Jesii  Christe,  unica  spes  salutis  animae  meae;  et  da 
mihi,  obsecro,  contritionem  cordis  et  lacrymas  oculis  meis,  ut 
defleam  diebus  ac  noctibus  omnes  negligentias  meas  cum  hu- 
mihtate  et  puritate  cordis.  Domine  Deus  meus,  suscipe  preces 
meas.  Salvator  mundi,  Jesu  bone,  qui  te  crucis  morti  dedisti, 
ut  peccatores  salvos  faceres,  respice  me  miserum  peccatorem 
invocantem  nomen  tuum,  et  noli  sic  attendere  mahim  meum, 
ut  obhviscaris  bonum  tuum;  et  si  commisi  unde  me  damnare 
potes,  tu  non  amisisti  unde  salvare  soles.  Parce  ergo  mihi, 
qui  es  Salvator  meus,  et  miserere  peccatrici  animae  meae.  Solve 
vincula  ejus,  sana  vulnera.  Emitte  igitur,  piissime  Domine, 
meritis  purissimae  et  immaculatae  semper  Virginis  Genitricis 
tuae  Mariae  et  Sanctorum  tuorum,  lucem  tuam,  veritatem  tuam 
in  animam  meam,  quae  omnes  defectus  meos  in  veritate  mihi 
ostendat,  de  quibus  conflteri  me  oportet,  atquejuvetet  doceat 
ipsos  plene  et  contrito  corde  exphcare.  Qui  vivis  et  regnas 
Deus  per  omnia  saecula  saeculorum.  Amen. 

Oratio  post  Confessionem. 

Sit  tibi,  Domine,  obsecro,  meritis  beatae  semper  Virginis 
Genitricis  tuae  Mariae  et  omnium  Sanctorum,  grata  et  accepta 
ista  confessio  mea;  et  quidquid  mihi  defuit  nunc  et  ahas  de 
sufficientia  contritionis,  de  puritate  et  integritate   confessionis> 


CAP.    I.    PRECES    ET    PIA    EXF.nCITIA.  157 

suppleat  pietas  ct  misericordia  tua,  et  secuiidum  illam  digneris 
me  habere  plenius  et  perfectius  absolutum  in  coelo.  Qui  vivis 
et  regnas  Deus  per  omnia  saecula  saeculorum.  Amen. 

Omnibus  Sacerdotibus,  corde  saltem  contrito  et  devote  recitantibus  de- 
scriptas  Orationcs,  Leo  PP.  XIII,  per  Kescriptum  S.  C.  Indulg*.  die  19 
Augusti  1882,  concessit 

Imlulgenliam  ducenlum  dierum  {Raccolla,  pag.  o27  et  sqq.). 
87.  Oratio  pro  agonizantibus. 

351.  0  clementissime  Jesu  amator  animarum,  obsecro  te, 
per  agoniam  cordis  tui  sanctissimi  et  per  dolores  Matris  tuae 
Immaculatae,  lava  in  Sanguine  tuo  peccatores  totius  mundi 
nunc  positos  in  agonia  et  hodie  morituros.  Amen. 

y.  Gor  Jesu  in  agonia  factum.  i^.  Miserere  morientium. 

Ut  fideles  excitentur  ad  orandum,  etiam  pluries  in  die,  pro  iis  qui 
in  agonia  versantur,  Summus  Pontifex  Pius  IX  benigne  concessit 

Indulgentiam  centum  dierum  toties  acquirendam  quoties  corde 
sallem  contrito  et  devole  recilabilur  praedicta  oralio  ciim  versu. 

His  autem,  qui,  ut  supra,  eam  recitaverint  ter  saltem  in  tribus  di- 
stinctis  temporibus  cujuslibet  diei  per  unius  mensis  spatium,  concessit 

fndulgentiam  plenariam  semel  in  mense,  die  ad  arbitrium 
eligenda,  in  qua  vere  contriti,  confessi  et  sacra  Communione  re- 
fecli,  ecclesiam  vel  publicum  oratorium  visitaverint,  ibique  preces 
juxla  Pontificis  intentionem  effuderint  (Decr.  S.  C.  I.  dal.  in  ioc. 
Porlici  2  Febr.  18o0;  Raccolta,  pag.  179  etc). 

88.  Devotu.m  exercitium  pro  agonizantibus. 

352.  Ex  concessione  Pii  VII  per  Decretum  Emi  Cardinalis 
Pro-Vicarii  diei  18  Aprilis  1809,  fideles  corde  saltem  conlrilo  ac 
devote  recitantes  flexis  genibus,  dummodo  physica  infirmitate  non 
fuerint  impediti,  tria  Pater  in  memoriam  Passionis  et  Agoniae 
D.  N.  Jesu  Christi  et  tria  Ave  Maria  in  memoriam  dolornm,  qiios 
Virgo  Maria  passa  est  dum  Agoniae  dilecti  Filii  sui  adsisteret,  et 
orantes  pro  fidelibus  agonizantibus,  iucranlur 


158  PARS    II.    DE    INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

Jndulgentiam  tercenlum  dierum  qualibet  vice; 

bidulgentiam  plenariam  semel  in  mense,  si  hoc  pium  exer- 
cilium  quolidie  per  mensem  peregerint,  acquirendam  die  ad  ar- 
bitrium  eligendo,  susceptis  Sacramentis  et  efTusis  ad  Deum  precibus 
ad  montem  Summi  Ponlificis  {RaccoUa,  pag.  483). 

89.  Preces  ad  i.mpetrandam  conversione.m  Africae. 

353.  Oremus  et  pro  miserrimis  Africae  populis,  ut  Deus 
omnipotens  tandem  aliquando  auferat  maledictionem  Ghami  a 
cordibus  eorum,  detque  illis  benedictionem  unice  in  Jesu  Christo 
Deo  et  Domino  nostro  consequendam. 

Oremus.  Domine  Jesu  Ghriste,  unice  Salvator  universi  gene- 
ris  humani,  qui  jam  dominaris  a  mari  usque  ad  mare  et  a  flumine 
usque  ad  terminos  orbis  terrarum,  aperi  propitius  sacratissimum 
cor  tuum  etiam  miserrimis  Africae  animabus,  quae  adhuc  in 
tenebris  et  umbra  mortis  sedent;  ut,  intercedente  piissima  Yir- 
gine  Maria  Matre  tua  immaculata  ejusque  Sponso  gloriosissimo 
beato  Joseph,  rehctis  idolis  coram  te  procidant  Africani  et  Ec- 
clesiae  tuae  sanctae  aggregentur.  Qui  vivis  etc. 

Pater,  Ave  et  Gloria. 

Fidelibus  praefatas  preces  corde  saltem  contrito  et  devote  recitantibus 
Leo  PP.  Xin  concessit 

Indulgentiam  tercentum  dierum  quahbet  vice; 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense  die  ad  arbitrium 
eligenda,  dummodo  semel  sallem  in  die  per  integrum  mensem 
praedictas  preces  recitaverint,  adimpletis  ordinariis  conditionibus 
Confessionis,  Communionis,  visitationis  ecclesiae  seu  publici  oratorii 
et  ibi  per  aliquod  temporis  spatium  effusis  precibus  juxta  inten- 
tionem  Summi  Pontificis  (Rescr.  S.  C.  Indulg.  23  Junii  1885;  i?ac- 
colta,  pag.  olo). 

90.  Preces  pro  conversione  Japoniae. 

354.  .Summus  Pontifex  Pius  IX,  supplicante  Vicario  Apostolico  Ja- 
poniao,    per   Roscriptum   S.   Congregationis   de  Propaganda  Fide,   die   14 


CAP.    I.    1'RECES    ET    PIA    EXEHCITIA.  159 

Novcmbris  1847,  omiiibus  Christifidelibus,  qui  cordo  saltom  contrito  et 
devote  precem  effuderint  (faranno  una  preglikra)  pro  conversione  Japoniae, 
vel  alios  fideles  excitaverint  ad  orandum  pro  conversiono  illius  imperii, 
concessit 

Indulgenliam  quadraginta  dierum  qualibet  vice; 

Indulgentiam  plenariam  bis  in  anno  in  duobus  diebus  ad 
arbitriuni  eligendis,  dumniodo  contriti,  confessi  ac  sacra  Comrnu- 
nione  refecti,  abquam  ecclesiam  visitenl,  ibique  ut  supra  orent 
{Raccolta,  pag.  501;  Collectanea  S.  C.  de  Prop.  Fid.  N.  1056, 
pag.  369). 

91.  OiiATio  S.  Francisci  Xaverii  pro  conversione  infidelium. 

355.  Aeterne  rerum  omnium  effector  Deus,  memento  abs 
te  animas  infidelium  procreatas,  easque  ad  imaginem  et  simi- 
litudinem  tuam  conditas.  Ecce,  Domine,  in  opprobrium  tuum 
his  ipsis  infernus  impletur.  Memento,  Jesum  Filium  tuum  pro 
illorum  salute  atrocissimam  subiisse  necem.  Noli,  quaeso,  Do- 
mine,  ultra  permittere,  ut  Filius  tuus  ab  infidelibus  contemnatur, 
sed  precibus  sanctorum  virorum,  et  Ecclesiae  sanctissimi  Filii 
tui  Sponsae  placatus,  recordare  misericordiae  tuae,  et  oblitus 
idololatriae  et  infidelitatis  eorura,  efRce  ut  ipsi  quoque  agno- 
scant  aliquando,  quem  misisti  Dominum  Jesum  Ghristum,  qui 
est  salus,  vita  et  resurrectio  nostra,  per  quem  salvati  et  Hbe- 
rati  sumus,  cui  sit  gloria  per  infinita  saecula  saeculorum.  Amen. 

Ex  concessione  Pii  PP.  IX  recitantes  corde  saltem  contrito  et  devote 
hanc  Orationem  lucrantur 

Indulgentiam  tercentorum  dierum  semel  in  die  (Rescriptum 
autogr.  24  Maji  1847;  Raccolta,  pag.  27). 

92.  Preces  in  tempore  trirulationcm. 

356.  Adjuva  nos,  Deus  salutaris  noster,  ct  propter  gloriam 
Nominis  tui  libera  nos,  ct  propitius  esto  peccatis  nostris  pro- 
pter  Nomen  tuum. 


IGO  PARS    II.    DE    INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Psalmus  53:  Deus,  in  nomiiie  tuo  salvum  me  fac:  et  in 
virtute  tua  judica  me  (1).  Deinde  dicitur: 

y.  Propter  gloriam  Nominis  tui  libera  nos. 

i^.  Et  propitius  esto  peccatis  nostris  propter  Nomen  tuum. 

Oremus.  Preces  populi  tui,  quaesumus  Domine,  clementer 
exaudi:  et  qui  juste  pro  peccatis  nostris  affligimur,  pro  gloria 
Nominis  tui  misericorditer  liberemur.  Per  Ghristum  Dominum 
nostrum.  Amen. 

Te  ergo  quaesumus,  tuis  famulis  subveni,  quos  pretioso 
Sanguine  redemisti. 

Omnibus  Christifidelibus,  corde  saltem  contrito  et  devote  recitantibus 
praedictas  preces,  Pius  PP.  IX,  Decreto  S.  C.  Indulgentiarum  die  8  No- 
vembris  1849,  concessit 

Indulgentiam  centum  dierum  qualibet  vice  (Raccolta,  pag.  oOl). 

§  X. 

PIA  QUAEDAM  OPERA. 
,93.    DOCTRINA    CHRISTIANA. 

357.  Paulus  V,  Brevi  6  Octobris  1607,  magistris  seu  praeceptorihus, 
qui  diebus  festivis  discipulos  suos  ducunt  ad  doctrinam  christianam,  eamque 
eos  docent,  concessit 

Indutgentiam  septem  annorum; 

lisdem  praeceptoribus,  qui  diebus  ferialibus  in  propriis  scholis  eamdem 
christianam  catechesim  explicant, 

Indidgentiam  centum  dierum; 

Patribus  et  matribusfamilias,  qui  in  propriis  domibus  christianam 
doctrinam  explicant  filiis,  servis  ac  domesticis  utriusque  sexus, 

Indulgentiam  centum  dierum  qualibet  vice; 

Omnibus  Christifidelibus,  qui  per  mediam  horam  Catechismo  vacant 
sive  ut  hunc  alios  doceant,  sive  ut  in  eo  se  instruant, 


(I)  Vide  ad  Primam  in  Breviariis  vel  Diurnalibus. 


CAP.    I.    PRf>:CKS    ET   PIA    EXERCITIA.  161 

hdulgentiam  cenlum  dierum. 

Clemens  XII,  Brevi  16  Maji  1736,  concessit 

Jndulgentiam  septem  annorum  totidemque  quadragenarum 
oinnibus  adultis,  quolies  poenitentes,  confessi  et  sacra  Comrnunione 
refecti  devote  inlerfuerint  pio  catechismi  exercitio,  cum  ille  pro 
pueris  explanatur  in  ecclesiis  et  oraloriis; 

Indulgentiam  plenariam  diebus  Natalis  Domini,  Paschatis  et 
SS.  Petri  et  Pauli  adultis  omnibus,  qui  assidiie  chrislianae  doctrinae 
interfuerint  vel  ad  illam  addiscendam  vel  ad  alios  edocendam,  dum- 
modo  Confessione  peracta  et  sacra  Communione  suscepta,  oraverint 
pro  consuetis  finibus  seu  ad  intentionem  Summi  Pontificis. 

Pius  IX,   per  Rescriptum   S.   Congregationis   Indulgentiarum  dio   18 
Julii  1877,  elargitus  est 

Indulgentiam  trium  annorum  in  singulis  festis  B.  Mariae 
Virginis,  omnibus  cujuslibet  aetatis  Christifidelibus,  qui  in  schohs 
vel  ecclesiis  congregari  consueverint  pro  addiscenda  doctrina  chri- 
sliana,  dummodo  in  dlctis  feslis  Confessione  expientur; 

Indulgentiam  septem  annorum,  si  iisdem  diebus  festis  etiam 
sacram  Communionem  susceperint  (Raccolta,  pag.  478-479). 

94.  Adsistentia  explicationi  S.  Evangelii. 

358.  Per  decretum  S.  Congregationis  Indulgentiarum  die  31  Julii 
1756,  Benedictus  PP.  XIV  concessit 

Indulgentiam  septem  anno?nim  qualibet  vice  lucrandam  ab 
omnibus  Christifidolibus  qui  devote  adstiterint  explicationi  sancti 
Evangelii,  quae  diebus  Dominicis  et  majoribus  anni  solemnita- 
tibus  fit  a  Parochis  in  respectivis  parorhiis; 

/ndutgentiam  plenariam  die  Nalalis  Domini,  Pascliatis  Besur- 
reclionis,  et  in  feslis  SS.  Aposlolorum  Petri  et  Pauli,  iis  omnibus 
qui  praediclae  explicalioni  S.  Evangelii  assidue  interfnerint,  et  in 
iis  diebus  festis  ad  Sacramenta  Confessionis  et  Communionis  ac- 
cesserint. 

Pius  PP.  VI,  Pescripto  S.  C.  Indulgontiarum  dio  12  Docembris  1784, 
extondit 

Indulgentiam  plenariam,  sub  iisdem  conditionibus,  ad  festa 
Epiphaniae  et  Dominicae  Pentecostes  {/iaccolla,  pag.  481). 


162  faus  11.  de  indulgentiis  in  specie. 

95.  Cantus  laudum  spiritualium. 

359.  Ad  excitandos  fideles  ad  Cantum  laudutn  spirituallum  et  ad 
impedicndum,  quoad  fieri  potest,  cantum  periculosarum  cantionum  profana- 
rum,  Pius  YII,  Eescripto  Secretariae  Memorialium  die  16  Januarii  1817, 
concossit 

Indulgentiam  imius  anni  loties  acquirendam,  quolies  canlus 
laudum  spirilualium  promoveatur; 

Jnclulgentiam  centum  dierum  iis  qui  hoc  pium  exercitium 
corde  saltem  conlrito  peregerint; 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense  iis  qui  dictum  pium 
exercitium  spatio  unius  mensis  provexerint  et  ad  praxim  dedu- 
xerint,  ea  die  lucrandam,  in  qua  poenitentes,  coniessi  ac  S.  Synaxi 
refecti,  oraverint  ad  intentionem  Summi  Pontificis  {Raccolta,  p.  491). 

96.  Adsistentia  Missae. 

360.  Nulla,  ut  videtur,  concessa  est  indulgentia,  quae  vere  sit 
authentica,  pro  omnibus  Christifidelibus  sancto  Missae  sacrificio 
adsistentibus.  Si  haec  existeret,  in  hbro  Raccolta  inserta  haberetur. 
Pius  PP.  Vll  eam  petentibus  renuit  concedere,  hac  motus  ratione, 
quia  Missae  sacrificium  tot  in  se  continet  gratiarum  thesauros,  ut 
per  se  sufficiat  ad  fidehum  devotionem  excitandam  (Cf.  Beringer, 
Pars  II,  pag.  2o9). 

Si  ex  aliqua  peculiari  concessione  Missae  solemnis  auditio 
praescripta  fuerit  pro  lucranda  indulgentia,  minime  per  se  suffi- 
ceret  adsistentia  Missae  lectae,  vel  Conventuali  sine  cantu  in  ec- 
clesiis  Regularium,  vel  Missae  cantatae  sine  Mlnistris  sacris, 
juxta  Decretum  diei  14  Novembris  1724  (Decr.  auth.  N.  86). 

F.x  indulto  tamen  Pii  PP.  Vll,  in  iis  diebus,  ecclesiis  et  locis, 
ubi  Missa  solemnis  non  celebratur,  sufficit  adsistere  vel  Missae 
cantatae  sine  xMinistris  sacris,  vel  audire  Missam  lectam  (Decr. 
Urbis  et  Orbis,  21  Mart.  1820.  N.  2o0). 

97.  Adsistentja  primae  Missae. 

361.  Paulus  V,  Bulla  Romanus  Pontifex,  cuilibet  Religioso 
Sacerdoti  primam  Missam  celebranti  et  omnibus  Religiosis  eidem 


CAP.    I.    PnECKS   ET   PIA   EXCRCITIA.  103 

Missae  adsislentibus ,  concessil  indulgentiam  plenariam,  dummodo 
confessi  et  sacra  Comniunione  refecti  fuerinl. 

llaec  aulein  indulgenlia  pro  solis  Rcgularibus  elargita  fuit. 
Nulla  usque  in  praesens  indulgentia  generalis  iwo  omnibus  Neo- 
Sacerdotibus  fuit  concessa. 

Verum,  ut  catholici  Sacerdotii  dignitas,  ait  Raccolta,  quam 
quidem  his  nostris  diebus,  et  fere  apud  omnes  nationes  inimici 
sanctae  Ecclesiae  mediis  omnibus  conantur  deprimere  et  abjicere, 
servetur  sempcr  veneranda  apud  Christifidelium  aestimationem, 
Summus  Pontifex  Leo  XIII,  Decreto  S.  C.  Indulg.  sub  die  16  Jan. 
1886,  occasione  primae  Missae  concedere  dignatus  est  sequentes 
indulgentias: 

1.  Indidg entiam.  plenariam  omnibus  Neo  -  Sacerdotibus  'pri- 
mam  Missam  celcbrantibus,  dummodo  contriti  et  confessi  aliquam 
ecclesiam  vel  publicum  oratorium  visitaverint,  ibique  per  aliquod 
lemporis  spatium  ad  mentem  Summi  Pontificis  oraverint. 

2.  Indulgentiam  plenariam  eorum  Consanguineis  (usque  ad 
tertium  gradum  inclusive),  qui  primae  eidem  Missae  interfuerint, 
adimpletis  ut  supra  ceteris  conditionibus. 

3.  Indulgentiam  septem  annorum  totidemque  quadragenarum 
ceteris  Christifidclibus  eidem  primo  Sacro  adstantibus,  dummodo 
corde  contriti  et  devote  orenl  etiam  ipsi  juxta  intentionem  San- 
ctitatis  Suae  (Vid.  Raccolta,  pag.  574  et  518;  Acta  Ord.  Min., 
ann.  V,  pag.  118,  ad  IV). 

98.  Obatio  mentalis. 

362.  Benodictus  PP.  XIV,  Brevi  Quemadmoditm  de  die  16  Decembris 
1746,  omnibus  Christifidelibus,  qui  devote,  spatio  unius  mensis,  quotidie 
per  dimidium  horae,  vel  saltem  per  qiiadrantem  vacaverint  Oraiioni 
mentati,  concessit 

Indulgentiam  plenariam.  semel  in  mense,  ea  die  acquirendam' 
in  qua  Confessione  expiati  et  sacra  Synaxi  refecti,  oraverint  pro 
consuetis  intentionibus,  sive  ad  mentem  Summi  Pontificis. 

Idem  Pontifex  in  citato  Brevi  concessit  insuper 

Indulgentiam  septem  annorum  totidemque  quadragenarum 
qualibet  vice  iis  omnibus,  qui  sive  in  ecclesiis  sive  alibi,  sive  pu- 
blice    sive   privatim,   modum    explicaverint   peragendi   Oiationem 


|C'l  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

nientalem,  nec  non  illis,  qui   eam  apprehenderint,  dunimodo  vere 
conlriti  (]ualibet  vice  confiteantur  et  conununicent. 

Illis  autem  qui  assidue  docebunt,  et  iis  qui  assidue  apprehendent  prae- 
fjitum  modum  incumbendi  Orationi  mentali,  idem  Pontifex  elargitus  est 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense,  die  ad  arbitrium, 
in  qua  Sacramentis  Confessionis  et  Communionis  receptis,  oraverint 
pro  ordinariis  intentionibus,  id  est  pro  concordia  inter  principes 
christianos,  pro  extirpatione  haeresum  et  pro  exaltatione  sanctae 
Malris  Ecclesiae  {Raccolla,  pag.  480). 

99.    ACTUS   CHARITATIS   ERGA   THES   PAUPERES. 

363.  Per  Eescriptum  S.  Congregationis  Indulgentiarum,  die  13  Junii 
1815,  Pius  PP.  Vn  Christifidelibus,  qui  contriti  in  memoriam  et  honorem 
Jesu,  Mariae  et  Joseph  tribus  pauperibus  refectionem  praebebunt,  concessit 

Indulgentiam  septem  annorum,  totidemque  quadragenarum ; 

Indulgentiam  plenariam,  si  eadem  die  vere  contriti,  confessi 
et  sacra  Communione  refecti,  oraverint  ad  intentionem  Summi  Pon- 
tificis; 

Indulgentiam  centum  dierum  cuilibet  ex  famiha,  nec  non  do- 
ineslicis  illorum,  qui  hujusmodi  charitatis  actum  exercent,  huic 
sancto  operi  contribuendo  et  participando  tum  propriis  servitiis, 
lum  sola  praesentia  {Raccolta,  pag.  484). 

§XI. 

100.  Indulgentia  pro  juramento,  quod  emittunt  alumni  qui 
educantur  in  collegiis  pro  mlssionibus. 

364.  Summus  Pontifex  Pius  VI  animadvertens,  bono  ac  in- 
cremenlo  Aposlolicarum  Missionum  plurimum  posse  conducere,  si 
ii,  qui  in  Collegiis  sive  Seminariis  utriusque  cleri,  Evangelii  prae- 
cones  mox  futuri,  educati  sunt,  vel  qui  titulo  Missionis  ad  eccle- 
siasticos  Ordines  fuere  promoti,  animo  identidem  recolant  jusju- 
randum,  quo  se  obstrinxerunt,  cooperandi  Deo  in  salutem  anima- 
ruin;  eos  vehementer  hortatur,  ut  in  annos  singulos,  in  anniversaria 
die  praestiti  juramenti,  illud  repetere  curent. 

Id  autem  ut  promplius  et  alacrius  praestent,  laudatus  Pon- 
tifex  unicui(jne  illorum  plenariam  indulgentiam,  animabus  quoque 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA   EXERCITIA.  165 

in  Purgatorio  detenlis  applicabileni,  in  perpeluum  imperlitus  est, 
non  modo  cum  praediclum  juramentum  primo  emiserint,  verum 
€tiam  cum  illud  staiulajam  die  renovaverint ;  dummodo  in  ulroque 
casu  conscientiam  suam  Poenitentiae  Sacramento  expiare  non  omit- 
tant,  ac  Eucharislicam  Communionem  suscipiant,  vel  Missae  celebrent 
sacrificium  (S.  C.  de  Prop.  Fid.  Ex  Audientia  SSmi,  7  Maji  1775; 
CoUeclanea  S.  C.  de  Prop.  Fid.  N.  3G4,  pag.  1^29,  et  1 171),  pag.  400, 
n.  15). 

§  XII. 

101.  Oratio:  Sacrosanctae. 

365.  Recilantes  in  fine  Ilorarum  canonicarum,  ad  quas  te- 
nentur,  Orationem  a  D.  Honavenlura  Doclore  nostro  Seraphico 
compositam,  videlicet  «  Sacrosanctae  et  individuae  Trinitati » 
cum  Pater  et  Ave,  consequuntur  remissionem  culparum  in  re- 
citatione  ex  humana  fragilitate  contractarum  ex  concessione 
Leonis  X  (Ferraris,  verb.  Indulg.  art.  VI.  n.  11). 

Etiam  Lezana  scribit:  «  Notandum,  Leonem  X  vivae  vocis  ora- 
culo  concessisse,  quod  quicumque  dixerit  post  quamfibet  Horam 
diei  orationem  Sacrosanctae,  et  in  fine  illius  unum  Pater  noster, 
el  Ave  Maria  pro  fefici  statu  Suae  Sanctitatis  et  Ecclesiae  sanctae 
Dei,  consequalur  plenariam  remissionem  omnium  delictorum  in 
illa  Ilora  humana  fragilitate  commissorum  ».  Postea  citans  Casaru- 
bium,  verb.  Offic.  divinum,  addit:  «  Idem  Leo,  ampfiando  praedictam 
graliam,  concessit  quod  non  solum  sufficiat  dicere  praedictam  Ora- 
tionem  Sacrosanctae  pro  supplemento  unius  Horae,  quando  dicitur 
per  se  solam,  sed  etiam  omnium  Ilorarum  quae  dicuntur  semel, 
seu  uno  contextu,  iicet  aliquod  parvum  inlervallum  inter  unam 
et  aliam  fiat  ».  Laudatus  Auctor  notat  insuper: 

a)  Praefatam  concessionem  videri  fest  certumj  factam  pro 
omnibus  recilantibus  Officium,  non  pro  Regularibus  tantum. 

b)  Non  fuisse  revocatam,  quamvis  factam  vivae  vocis  oraculo. 

c)  Dictam  Orationem  appiicarl  debere  «  pro  felici  statu  Summi 
Pontificis  et  sanctae  Ecclesiae»,  ut  palet  ex  dicta  concessione,  quod 
lameri  aliqui  non  animadverterunt. 

d)  Culpas,  quae  remittuntur  per  recitationem  memoratae  ora- 
tionis  Sacrosanctae,  non  esse  peccata  mortalia,  quae  in  recitatione 


166  PARS   II.    DE  INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

divini  OlTicii  commitli  possnnt,  sed  tantiim  illos  defectus,  qui  non 
excedunt  culpam  venialem. 

e)  Probabile  esse  valere  istam  concessionem,  etiamsi  talis 
oratio  ab  uno  solo,  Hebdomadario  sciiicet,  aliornm  nomine  dicatur. 
Ita  enim  pie  interpretari  potest  intentio  Pontificis  in  re  maxime 
favorabili  (Lezana,  Summa  Quaestionum,  vol.  2.  verb.  OIJlc.  div, 
n.   13,  pag.  470). 

366.  Ex  recentioribus  Auctoribus  audiatur  Scavini  in  adnota- 
tionibus  ad  lloras  canonicas: 

((  Leo  X  dicenti  orationem  Sacrosanclae  flexis  genibus  indulsit 
defectus  et  culpas  per  modum  indulgentiae  in  recitatione  contra- 
ctas,  nempe  venialcs,  adeo  ut  (ait  Dens)  defectus,  v.  g.  commissi 
in  recitatione  Matutini,  si  post  Matutinum  dicatur  Sacrosanctae, 
non  coalescant  cum  defectibus,  quos  postea  eodem  die  quis  com- 
mittit  in  recitatione  Primae,  Tertiae  etc.  Sed  dici  debet  corde  con- 
trito;  indulgentia  enim  supponit  culpam  remissam;  item  addendum 
Pater  et  Ave,  In  choro  autem  (docet  Pellizzarius)  sufficit  ut  reci- 
tetur  ab  uno,  aliis  respondentibus;  omnibus  autem  flexis  genibus  ». 

367.  De  Oratione  Sacrosanctae  latius  agit  noster  Sebaldus 
Minderer,  qui  cum  Gobat  et  Amort  inter  alia  scribit :  ((  Perinde  esse, 
sive  illa  oratio  recitetur  post  Horam  illam,  in  qua  defectns  est 
commissus,  sive  post  aliam  sequentem,  sive  post  omnes  et  toto 
penso .  canonico  persoluto;  quia  omnes  Ilorae  sunt  quoddam  Offi- 
cium  divinum;  nec  videtur  Leonem  X  unum  prae  alio  intendisse. 
Quinimmo  licet  illam  orationem  post  intervallum  aliquod,  cum 
Iloraejam  fuerint  persolutae,  recitet,  lucrabitur  tamen  indulgentiam. 
Item  probabile  est,  si  anticipando  statim  post  Completorium  recitet 
Matutinum  et  Laudes,  et  postea  subjungat  praefatam  orationem, 
quod  illa  unica  oratione  acquirat  indulgentiam  pro  defectibus  com.- 
missis  tum  in  Officio  correspondente  ilii  diei,  tum  in  Matutino 
et  iMudibus  pro  sequenti  die  anticipatis,  cum  forma  concessionis 
in  boc  nulla  restrictione  utatur  »  (Minderer,  part.  2,  Confer.  7, 
quaest.  12,  n.  383). 

368.  Juxta  IJordonum  et  Pellizzarium  oralio  Sacrosanctae  re- 
mittit  defectus  veniales  in  Horarum  rccitatione  commissos  per  mo- 
dum  cujusdam  Sacramentalis,  non  autem  per  modum  indulgentiae, 
quae  numquam  remittit  culpam,  sed  solum  poenam  culpae  jam 
deletae.  Quare  juxta  ipsos  praedicta  oratio  in  se  spectari  potest 
ut  Sacramentale  quoddam,  effectum   suum  exercens  solum   ex 


CAP.    I.    PREGES    ET    PIA    EXKRCITIA.  167 

opere  operanlis:  et  ul  adnexam  habens  inilulgentiam  recitantibus 
concessain  et  plenariam  reinissionein  omnium  (lefectuum  humana 
fragililale  commissorum  in  qiialibel  Ilora  canonica  diei.  Si  oralio 
primo  motlo  inspiciatur,  ut  Sacramentale  delet  defectus  quoad 
culpam  contraclam  mediante  aliquo  actu  contritionis,  ut  loquitur 
Bordonus.  Si  secundo  modo,  tunc  delet  defectus  non  quoad  culpam, 
quae  supponitur  remissa,  sed  quoad  poenas  post  culpam  remissam 
restantes:  hic  enim  est  effectus  indulgentiae  (Vid.  Minderer,  loc.  cil.). 

369.  Qiiod  autem  Oratio  Sacrosanctae  recitari  debeat  flexis 
genibuSj  patet  ex  responsione  ad  sequens  dubium ; 

An  ad  lucrandam  indulgentiam,  vel  fructus  orationis  Sacro- 
sanciae,  necessario  flexis  genibus  haec  oratio  sit  dicenda,  vel  an 
saltem  in  casu  legitimi  impedimenli  ambulando,  sedendo,  recitari 
valeat  ? 

Resp.  Afflrmative  ad  primam  partem,  Negative  ad  secundam 
(Decr.  12  Martii  ISoo.  N.  367  ad  1™). 

370.  Verum,  Summus  Pontifex  Pius  IX  per  decrelum  Urbis 
et  Orbis  de  die  26  Julii  ejusdem  anni  18oo,  ex  speciali  gratia 
clementer  indulsit,  ut  oratio  Sacrosanctae  etc.  pro  lucranda  in- 
dulgentia  a  s.  m.  Leone  PP.  X  adnexa,  seu  fructu  dictae  oralionis, 
etiam  non  flexis  genibus  recitari  possit  ab  iis,  qui  tegitiyne  im- 
pediti  fuerint  tnfirmitatis  tantum  causa  (Decr.  aulh.  N.  368). 

Postremo  adverlalur,  in  allalis  documentis  non  reperiri  prae- 
scriptum,  quod  eliam  Oratio  Dominica  et  Salutatio  Angelica  re- 
citari  debeant  flexis  genibus. 

Cum  haec  gratia  sit  potius  reparatio  defectuum  commissorum, 
quam  vera  indulgentia,  consequitur,  ipsam  non  suspendi  tempore 
Jiibilaei  (Ita  Mach  apud  Scavini  loc.  cit.). 

ARTICULUS    II. 

BEATISSIMA  VIRGO  MARIA. 

§  I. 

1.  Angelus  Domini.  —  Regina  coeli. 

371.  Non  satis  certo  constat  a  quo  vel  quandonam  precatio 
Angelus  Domini  originem  habuerit.  Siint  qui  eam  attribuunt  Ur- 


108  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

bano  II  currenle  saeculo  XII;  aiii  Joanni  XXII  saeculo  XIV,  qui  la- 
nien  iuxla  alios  eam  lantuniniodo  confirmasset ;  alii  aliis  adscri- 
bunt.  Ouidquid  sit  de  ejus  origine,  certum  est  eam  esse  valde 
|)iam  et  salutarem,  utpote  quae  breviter  in  memoriam  revocat 
myslerium  Incarnalionis,  ac  ideo  a  Summis  Pontificibus  indulgen-- 
tiis  cumuiatam  (Cf.  Moroni,  Dizion.  di  Erudiz. ;  D*'Avino,  Enciclop. ; 
Scavini,  vol  3,  de  Sacramentalibus;  Josepb  Cataiani,  Caeremoniaie 
Episcoporum,  edit.  Romae  1744,  tom.  I,  pag.  98). 

372.  Pius  autem  usus  salulandi  per  eamdem  precem  bea- 
tissimam  Virginem  ad  campanae  pulsum  sub  noctem  divo  Bona- 
venturae  merito  adscribitur.  In  Capilulo  enim  generaii,  cui  Seraphi- 
cus  Doctor,  qua  Minister  Generaiis  totius  Ordinis  Minorum,  praesi- 
deljat,  Assisii  celebrato  anno  1^69,  ordinavil,  ut  universi  Fralres 
privatim  iiortarentur,  et  pubiice  docerent  fideles  quosque  ad  tri- 
piicem  campanae  pulsum  sub  imo  vespere  ter  eamdem  Virginem 
salutare  verbis  Ancjelicis,  sive  cum  prece  Angelus  Domini  eic.ln 
ea  enim  erat  cum  aliis  pierisque  Doctoribus  sententia,  sub  ilia  hora 
B.  Virginem  a  Gabrieie  Archangeio  divinum  nuntium  de  concipiendo 
Verbo  aeterno  recepisse ;  a  quo  tempore  percreljuit  hic  mos  in  Ec- 
clesia  sancla,  ut  uijique  terrarum  in  summa  sit  observantia  (Cf.  De 
Gubernatis,  Orbis  Seraph.  vol.  1.  pag.  131 ;  Van  den  Ilaute,  pag.  319; 
Chronoi.  Ord.  voi.  1  Michaeiang.  p.  28 ;  Cataiani,  loc.  cit). 

Unde  in  nostro  Breviario  Seraphico  in  Lectionibus  DocL  S.  Bo- 
naventurae  legitur:  «  Piura  quoque  ab  eo  instituta,  quae  ad  augen- 
dum  Dei  et  Deiparae  cullum  pertinenL  In  his,  ut  ad  campanae 
pulsum  suh  noclem  ter  verbis  Angelicis  Virgo  salutareiur  ». 

373.  Bonedictus  PP.  XIII  (1)  Brevi  Injunctae  Nohis,  die  14  Septem- 
bris  1724  coricessit 

1.  Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense  omnibus  Chri- 
stifideiibus  qui  (juotidie  mane,  aut  meridie  seu  vespere,  scilicet 
post  occasum  solis,  ad  pulsum  campanae  flexis  genibus  devote  re- 
citaverint  Angelus  Domini  cum  tribus  Ave  MaiHa,  lucrandam  in 
uno  die  per  unumquemque  Chrislifidelem  ad  sui  iibitum  eligendo, 


{\)  Ilio  J'oi)li(cx  s.  H).  fuil  huius  rilus,  scribit  Ciilalanus,  <jdeo  lenax  ot  custos, 
ul  oliam  cum  por  Url)em  itcr  agoret,  tempore  etiam  pluvio  e  curru  descendons 
in  ipsis  iulosis  viis  genuflecteret,  et  prcces  ipsas  capite  eliam  nudo  pcrsolveret, 
ut  loti  Urbi  notissimum  fuit. 


CAP.    I.    PRECKS   ET    PIA    EXEHCITIA.  169 

in  qiio  vere  poenitentes,  confessi,  sacraqne  Communione  refecti, 
pias  ad  Denm  preces  efluderint  pro  christianorum  principum  con- 
cordia,  haeresum  extirpntione,  ac  sanctae  Matris  Ecclesiae  exalta- 
tione ; 

^.  Indulgentiam  ccnlum  dierum  in  rehquis  anni  diebus, 
quolies  corde  saltem  contrito  et  devote  praedictos  versiculos  An- 
gelus  Domini  cnm  tribus  Avc  Maria  recitaverint,  insimul  decla- 
rans  tales  indulgentias  tam  plenariam  quam  partialem  minime 
suspendi  tempore  Anni  Sancti. 

374.  Idem  Summus  Pontifex  [)er  Rescriptum  S.  Congr.  Indulg., 
die  5  Dec.  1727,  benigne  indulsit  ut  Regularcs  omnes  utriusque 
sexus.  aliique  in  religiosis  domibus  conimorantes,  si  dum  campa- 
nae  pulsantur  aliquod  opus  exercent,  quod  ad  regnlarem  ol)ser- 
vantiam.  perlineal,  nihilominus  supramemoratas  indulgentias  acqui- 
rere  possint,  dummodo  slatim  ac  opus  praedictum  expletnm  fuerit, 
praefatas  preces  flexis  genibus  devote  recitent  (Raccolta,  pog.  19o; 
Ferraris,  verb.  Indulg.  art.  VI.  n.  19  et  seq.  ubi  allegata  docu- 
menta  per  extensum  habentur). 

375.  Benedictus  XIV  sub  die  20  Aprilis  1742  per  edictum 
Emi  Cardinalis  Vicarii  praedictas  indulgentias  conflrmavit,  ac  prae- 
scripsit,  ut  supra  memorata  Oratio  a  vesperis  cvjuslibet  Sabbati 
usque  ad  toiam  subsequentem  diem  Doininicam  stando  recitetur. 

Praescripsit  insuper  ut,  toto  temporc  Pascliali,  loco  Orationis 
Angetus  Domini,  recitelnr  slando  antiphona  Regina  coeli  cum 
versiculo  et  oratione  propria,  pro  cuius  recitatione  concessil  easdem 
indulgentias  supra  relatas.  Illi  aulem  qui  ipsam  memoriter  reci- 
tare  nesciunt,  easdem  indulgentias  consequi  possunt,  recitando  ut 
supra  Angelus  Domini  (Raccolta)  et  quidem  stando  singulis  die- 
bus  toto  tempore  paschali  (Decr.  12  Febr.  1833,  apud  Ferraris  in 
Append.  vol.  4,  edil.  liomae  1888,  v.  Indulg.u.  14;  Catalani,  loc. 
cit.  pag.  99,  n.  XIV). 

376.  Angelus  Domini,  juxta  exposita,  stando  recitari  debet 
diebus  Dominicis  incipiendo  a  vesperis  Sabbati.  Cum  aulem  in 
Sabbatis  Qnadragesimae  Vespcrae  anticipentur  ante  meridiem,  ori- 
lur  dubium,  ulrnm  Angelus  Domini  in  meridie  debeat  recilari 
stando,  prout  flt  in  recilatione  antiphonae  flnalis  Vesperarmn,  vel 
potius  /lexis  genibus?  Summus  Pontifex  Eeo  XIII  in  Audienlia  ha- 
bita  die  20  Maji  189(1  ab  Emo  Cardinali  Sleinhuber  Praefecto  S. 
Congregationis  Indulgentiis  Sacrisque  Heliquiis   praepositae,  statuit 


170  PARS   II.    DR   INDULGENTIIS    IN    SPKCIE. 

ul  flirta  prccalio  Angelus  Dommi  in  Sabbatis  Quadragesimae  in 
meridie  recitari  debeat  stando,  uti  antiphona  finalis  Vesperarum, 
ac  insiiper  decrevit,  ut  in  Sabbalo  infra  oclavam  Pentecosles  re- 
citari  dobeat  ad  meridiem  precatio  Regina  coeli,  ut  in  tempore 
paschali. 

377.  Llltimo  majoris  hebdomadae  Iridno  laudabiliter  recitatur 
Angelus  ler  in  die,  et  oblinentnr  indulgentiae  sicut  per  annum. 
Verum  in  Sabbati  sancti  mcridie  recilari  debet  Regina  coeli, 
stando  (S.  C.  hidulg.  decr.  19  Jnnii  188;3,  apud  Acta  Ord.  Min. 
ann.  VI,  p.   162;  Nouv.  Hev.  Theol.  tom.  XVlll,  p.  260). 

378.  Ad  effectum  hicrandi  indulgenlias  a  Summis  Pontificibus 
concessas  fidehbns,  qui  oralionem  Angelus  Domini  certis  quibus- 
dam  diei  horis  ad  campanae  pulsum  pie  recilaverint,  minime  re- 
quiritur  ut  campana  sit  ritu  ab  Ecclesia  praescripto  benedicta 
(Decr.  29  Aug,  18G/*.  N.  kMv). 

379.  Pius  PP.  VI  per  Rescriptum  S.  C.  de  Propaganda  Fide 
die  18  Marlii  1781  benigne  indulsit,  ut  in  iis  locis,  in  quibus  deest 
campanarum  usus,  fideles  lucrari  possint  dictas  indulgentias, 
dummodo  circa  horas  supra  memoratas,  nempe  primo  diluculo, 
circa  meridiem,  et  sub  vesperam,  corde  saltem  contrito  et  devote 
recitent  praefatas  preces,  videlicet  Angelus  Domini,  vel,  tempore 
paschali,  Regina  coeli  (Raccolta  et  Ferraris,  penes  quem  repe- 
riuntur  per  extensum  citata  documenta  S.  Sedis). 

380.  Tandem  Summus  Pontifex  Leo  PP.  Xlll  probe  animadver- 
tens: 

a)  Non  ubique  gentium  aes  campanum  ad  hoc  signum  dan- 
dum  pulsari,  aut  pulsari  ter  in  die,  aul  iisdem  horis ; 

b)  Contingere  quandoque  posse,  ut  signum  aeris  cam.pani,  si 
detur,  non  audiatur  ab  omnibus,  aut,  si  audiatur,  aliquis  Christi- 
fidelis,  quominus  in  genua  provolvatur  et  stata  hora  versiculos  re- 
citet,  legitimo  impedimenlo  detineatur ; 

c)  Innumeros  ferme  Christifideles  esse,  qui  versiculos  Ange- 
lus  Domini  etc.  et  antiphonam  Regina  coeli  etc.  nec  memoria, 
nec  de  scriplo  recitare  sciunt ; 

llaec  omnia  considerans  laudatus  Pontifex,  nolensque  ut  tot 
Christifideles  ob  non  adimpletas  conditiones  spiritualibus  hisce  gra- 
liis  priventur,  benigne  indulgere  dignatus  esl,  ut  praedictae  indul- 
gentiae  lucrifieri  possint  etiam  ab  illis  Christifidelibus,  qui  legitimo 
impedimento,  ut  supra,  detenti,  non  flexis  genibus  nec  ad  cam- 


CAP.    I.    PREGES    ET    PIA    EXEHCITIA.  171 

panae  pulsuni  recitaverint  digne,  altente  ac  devole,  sive  niane, 
sive  circiter  ineridiem,  sive  sub  vespere  versiciilos  Angelas  Do- 
mini  etc.  cuni  tribns  Angebcis  Sabitationibus,  alio  versicnlo  Ora 
pro  nobis  etc.  et  oratione  Gratiam  luam  etc. ;  tenipore  vero  pa- 
scliali  antiplioruun  Rcgina  coeli  etc. ;  aut  si  nesciant  praedictos 
versiculos,  anlipbonani  et  orationes  tum  memoriler  dicere,  tuin  le- 
gere,  quinquies  Salutationem  Angebcam  (Decret.  S.  C.  Ind.  3  Apr. 
1884  apud  Acta  Ord.  Min.  ann.  III.  pag.  113;  /?acco//a,  loc.  cit.). 

381.  Kx  dictis  liquido  palet,  in  concessione  et  confirmatione 
priorum  Pontificum  praescribi  recilationem  Angelus  Domini  cum 
tribus  Ave  Maria  dlmtaxat.  In  conressione  autem  Leonis  XIll 
dictis  precibus  adiungitur  versiculus  Ora  pro  nobis  ei  Ov^iu)  Gra- 
tiam  tuam.  Porro  ad  banc  additionem  non  tenenlur  illi,  qui  jlexis 
genibus  et  ad  campanae  pulsiim  recitant  Angelus  Domini,  qui 
proinde  sine  illa  additione  acquirere  possunt  indulgenlias  eidem 
recitationi  adnexas.  Provisio  enim  Leonis  XIII  respicit  fideles  illos, 
qui  legitimo  inipediniento  detenli,  non  flexis  genibus  nec  ad  cam- 
panae  pulsum  praefatas  preces  recitant.  Ili  quidem  pro  lucrandis 
indulgenliis  recitationi  Angelus  Domini  adnexis,  addere  debent  ver- 
siculum  Ora  pro  nobis,  et  orationem  Gratiam  tuam  (Vid.  Berin- 
ger,  Pars  II,  p.  183,  nota  ^). 

382.  Verum  tamen  est,  laudabilem  morem  jamdiu  invaiuisse 
apud  fideles  adjungendi  semper  Salulationi  Angelicae  Angelus  Do- 
mini  cum  tribus  Ave  Maria  eliam  versiculum  et  orationem  su- 
pradictam.  Imo  in  pluribus  Italiae  regionibus  posl  orationem  Gra- 
tiam  tuam  addere  solent  tria  Gloria  Patri  in  gratiarum  actionem 
SS.  Trinitati  pro  privilegiis  B.  Mariae  Virgini  collatis :  quae  qui- 
dem  consuetudo  non  solum  sancta,  sed  utilissima  est.  Nam  reci- 
tantibus  praedicta  tria  Gloria  Patri  (vid.  n.  245),  in  principio 
diei,  in  meridie  et  in  sero  a  Pio  VII  concessa  est  indulgentia  cen- 
tum  dierum  pro  qualibet  recitatione,  nec  non  indulgentia  plenaria 
semel  in  mense  illis,  qui  conslanler  per  spalium  unius  inensis  in 
tribus  distinctis  boris,  ut  supra,  praedictam  devotionem  exercue- 
rint,  susceptis  tamen  Sacramentis,  et  effusis  precibus  ad  mentem 
Sanctitatis  Suae. 

383.  Quando  tempore  paschali  loco  precum  Angelus  Domim 
recitatur  antiphona  Regina  coeli,  versiculus  et  responsum  debent 
esse  eadem,  quae  dantur  in  Breviario  Romano,  nempe  Gaude  et 
laetare  etc. ;  commutatio  in  alium   versiculum   et  responsum  non 


17:2  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

tribueret  jiis   ad    iiidulgenlias   lucrandas    (Decr.    12   Marl.  1853. 
N.  3()7  ad  5'^). 

384.  Ilic  adnolare  placet,  in  opere  Raccolta  preces  Angelus 
Domini  esse  dislributas  in  versiculos  et  responsiones  sequenli 
modo : 

f,  Angelus  Domini  nunliavit  Mariae.  i^.  Et  concepit  de  Spi- 
ritu  sancto.  Ave  Maria  etc. 

f.  Ecce  ancilla  Domini.  i^.  Fiat  milii  secundum  verbum 
tuum.  Ave  Maria  etc. 

t.  Et  Verbum  caro  factum  est.  il.  Et  habitavit  in  nobis. 
Ave  Maria  etc. 

Hic  recitandi  modus,  elsi  nuliibi  expressis  verbis  inveniatur 
praescriptus,  tamen  ex  quo  a  Raccolta,  quae  norma  esse  debet, 
tali  modo  proponilur  (quando  cum  aliis  recitatur)  praeferendus 
esse  videlur  aiii  metbodo  phiribus  in  locis  servatae,  qua  unus  tan- 
tum  recitat  integram  precationem  Angelus  Domini  cum  Ave  Ma- 
ria,  ceteris  respondenlibus  Sancta  Maria  dumtaxat.  Verum,  si 
recitalio  fiat  simul  cum  personis  imperitis,  quae  versicuHs  respon- 
dere  nesciunt,  tunc,  ut  patet,  tota  saUUatio  Angelus  Domini  ab 
eo  fiet,  qui  eam  scit,  aliis  respondentibus  Sancta  Maria. 

2.  Salve  Regina  (in  mane)  —  Sub  tuum  praesidium  (in  sero). 

385.  Summus  Pontifex  Pius  VI  per  Decretum  S.  Congregationis  In- 
dulgentiarum,  die  5  Aprilis  1786,  concessit 

i.  Indulgentiam  centum  dierum  semel  in  die  lucrandam  ab 
omnibus  Cliristifidelibus,  qui  vero  rebgionis  spiritu  excitati,  pro 
reparandis  abquo  modo  injuriis  contra  honorem  B.  M.  V.  Matris 
Dei  et  Sanctorum  factis,  nec  non  pro  tuendo  augendoque  cuUu  erga 
sacras  eorum  imagines,  recitant  corde  saUem  contrito  et  devote 
in  mane  Salvi:  Regina  cum  duobus  hisce  versicuhs : 

f.  Dignare  me  laudare  te,  Virgo  sacrata.  i^.  Da  mihi 
virtutem  contra  hostes  tuos. 

y.  Benedictus  Deus  in  Sanctis  suis.  if;.  Amen;  et  in  sero 
SuB  TuuM  pRAESiDiuM  cuHi  praefatis  versicuhs ; 

2.  Indulgentiam  septem  annorum  totidemque  quadragena- 
rum  in  omniljus  diebus  Dominicis  infra  annum  ; 

3.  Jndulgentiam  plenariam  bis  in  mense  in  duabus  Domi- 
nicis,  uniuscujusque  arbitrio  ehgendis,  iis  omnibus,  qui  recitabunt, 


GAP.    I.    PnECES    ET    PIA    EXF.RCITIA.  173 

iit  snpra,  praedictas  preces,  dunimodo  vere  poenitentes,  confessi 
ac  sacra  Comnuinione  refecti,  per  aliquod  lemporis  spatium  juxta 
mentem  Sanctitatis  Suae  oraverint ; 

4.  Indulgentiam  plenariam  in  omnibus  et  singulis  festis  bea- 
tae  Mariae  Virginis ;  nec  non  in  feslivitate  Omnium  Sanctorum,  ad- 
impletis  conditionibus  supra  praescriptis; 

0.  Indulge)iliam  plenariam  in  articulo  mortis  iis  omnibus 
Cliristilldelibus,  qui,  observata  in  vita  pia  praxi  recitandi  dictas 
preces,  Confessione  sacramentali  tunc  expientur  ac  sacra  Commu- 
nione  reflciantur,  vej  saltem  sinl  corde  contriti  {Raccolta,  pag.  209 
et  seq.). 

3.  Ave  Maris  stella. 

386.  Sniiimus  Pontifex  Leo  PP.  XIII,  ad  preces  Illmi  ac  Emi  Dni 
Vincentii  Leonis  Sallna,  Arcliiep.  Chalcedonen.  benigne  concedere  dignatus 
est  omnibus  Christifidelibus ,  qui  corde  contrito  et  devote  recitaverint 
hymnum  Ave  maris  stella...  in  honorem  B.  Virginis  Mariae,  ceu  jacet  in 
Breviario  Komano, 

Indulgentiam  tercentum  dierum,  semel  lucrandam  in  quolibet 
die  (Decr.  27  Jan.  1888,  apud  Acta  Ord.  Min.  ann.  VH,  pag.  118). 

4.  Stabat  Mater. 

387.  Summus  Pontifex  Pius  IX,  cupiens  ut  Christifideles  saepius  re- 
colant  acerbissimum  dolorem,  quem  beatissima  Virgo  passa  est,  stans  sub 
cruce  divini  Filii  sui  Jesu,  extendit  ad  omnes  Chrlstifideles,  qui  corde 
contrito  et  devote  recitaverint  Hymnum  Stahcd  Mater,  et  quidem  qualibet 
vice  id  egerint, 

Indulgentiam  centum  dierum,  quam  Ven.  Innocentius  XI, 
FJrevi  1  Sept.  1()81,  concesserat  sub  quibusdam  praefinitis  condi- 
lionibus,  solis  Confratribus  et  Consororibus  SS.  Virginis  Perdolcntis 
(Decr.  18  Junii  1876;  Baccolta,  pag.  328). 

0.  LiTAXiAi-:  hi:atae  Mariak  Virginis  (1). 

388.  Litaniae  (nempe  supplicationes)  B.  Mariae  Virginis  usu 
ecclesiastico  dicuntur  eliam  Lilaniae  Lauretanae,  quia  ab   imme- 


(I)  Vide  quae  diximus  de  Lilaniis  in  genere  n.  263. 


174  PAHS    [[.    DF    INDULGKNTIIS    IN    SPKCIK. 

iiiorabili  lempore  singnlis  Sal)ljalis  soleniniter  canlari  solent  in  sa- 
cra  A(Mle  Lauretana.  Supplicaliones  ati  beatain  Virginem  dici  pos- 
sunl  lam  anli(]uae,  quanlum  est  Ecclesia  ipsa ;  at  actualis  forma 
non  videtur  saeculum  Xlll  excetlere.  Litaniae  Lauretanae  pulcber- 
rimo  modo  enunliant  doles,  praerogativas,  virtutes,  potenliam  et 
gloriam  Virginis  Matris.  Ihijusmodi  formula  precationis  fuit  semper 
et  est  cbarissima  omnil)us  fidelibus,  ab  Apostolica  Sede  approbala, 
commendata  ac  indulgentiis  locupletata.  Nam 

Pius  V\\  VII  indulgentiam  biscenlum  dierum  a  Sixto  V  et 
Benedicto  XIII  concessam  omnibus  Cbristifidelibus,  quolies  Lilanias 
H.  M.  V.  corde  saltem  contrilo  ac  devote  recitaverint,  non  modo 
confirmavit,  verum  etiam  ad  tercenlum  dies  pro  qualibet  vice  ex- 
tendil. 

Insuper  cisdem  Christifidelibiis,  Litaiiias  praefatas  quotkUe  recitanti- 
bus,  dummodo  vere  poenitentes,  confessi  ac  sacra  Communione  refecti  fue- 
riiit,  ot  aliquam  publicam  ecclesiam  visitaverint,  et  ibi  juxta  mentem  San- 
ctitatis  Suae  pie  oraverint,  clementer  est  elargitus 

Indulgentiam  plenariam  in  quinque  B.  M.  Virginis  festivita- 
tibus  de  praecepto,  scilicet  Immaculatae  Conceptionis,  Nativitatis, 
Annunliationis,  Purificationis  et  Assumptionis  (Decr.  30  Sept.  1817, 
apud  Rescr.  aulb.  N.  334,  et  Raccolla,  pag.  ;273  et  seq.). 

G.  Officium  parvu.m  beatae  Mariae  Virginis. 

389.  Summus  Pontifex  Pius  V,  Bulla  Quod  a  NoUs  diei  9  Julii 
1568,  concessit  omnibus  Christifidelibus,  qui,  ohllgatione  detenti,  devote 
recitaverint  Officiiim  xmrvum  B.  Mariae  Virginis  diebus  a  Kubrica  Brevia- 
rii  Eomani  praescriptis 

Indulgentiam  centum  dierum. 

Idem  Pontifex,  Bulla  Superni  omnipotentis  Bei  de  die  5  Aprilis  1571, 
iis  fidelibus,  qui  cx  prox^ria  devotione  dictum  Officium  recitaverint,  concessit 

Indidgentiam  fjuinfjuaginta  diet^um. 

Pidclibus  autem,  qui  devoto  recitaverint  aliquam  ex  Orationibus  in 
eodcm  Officio  insertis,  impertitus  est 

Indulgentiam  quindecim  dierum  {Raccolta,  pag.  193). 

Quo  v<'ro  ista  tam  salutaris  christiano  populo  consuetudo  recitandi 
Mariatcs  laudcs  majus  accipiat  incrementum,  hac  praesertim  aetate,  qua 


CAP.    I.    lM\i:CKS    ET    PIA    EXKHCnTA.  175 

ad  Dciparam  Yirgincm  fideiitcr  confug'iciidum  est,  nc  tot,  quilms  undique 
prcmimur,  acrumnis  obruamur,  SSmus  D.  X.  Lco  PP.  XIJI,  indulgciitias, 
uti  scquitur,  benigno  concessit : 

1.  Indulgeniiam  plcnariam,  lucrandam  (jucjlibcl  anrii  mcnse, 
die  uniuscujusque  arbitrio  ebgendo,  ab  onuiibus  utriusque  sexus 
Cbristifidelibus,  qui  mense  integro  (jiwlidie  lotinn  parvum  Offi' 
ciuni  B.  Mariae  Virginis,  id  est  Matuliimm,  (juod  uno  tanlum 
conslat  Noclnrno  diei  currentis  cum  reliquis  lloris  usque  ad  Com- 
plelorium  inclusive,  devole  recitaverinl,  dummodo  praefato  die  vere 
poenitenles,  confessi  ad  sacram  Synaxim  accesserint,  piasque  ad 
Deum  preces  aliquo  lemporis  spatio  ad  menlem  Sanclilatis  Suae 
elfuderint ; 

:2.  Indulgeniiam  seplem  annorum  iotidemque  quadragena- 
rum  semel  in  die  acquirendam  ab  iis  Cbristifidelibus,  qui  praefa- 
tum  parvum  Officium  devote  pariler  ct  corde  sallem  contrito  per- 
solverinl ; 

3.  Indulgentiam  tercentum  dierum,  ab  iis  similiter  semel  in 
die  lucrandam,  qui  Matutinum  tantum,  uti  supra,  cum  Laudibus 
devole  ac  corde  item  contrilo  recilaverinl.  Quas  omnes  Indulgen- 
tias  eadem  Sanctitas  Sua  animabus  quoque  Cbristifidelium  in  Pur- 
galorio  detentis  fore  ypplicabiles  benigne  declaravit  (Decr.  Urbis 
el  Orbis  17  Nov.  1887,  apud  Acla  Ord.  Min.  ann.  VII,  pag.  66,  vel 
Acla  S.  Sed.  vol.  XX,  pag.  365). 

390.  P.  Dominicus  a  Cordibus  Jesu  et  Mariae  Lusitanus,  Or- 
dinis  Minorum  S.  Francisci  de  Observantia,  solutionem  sequenlium 
dubiorum  postulavit : 

1''  Utrum  Cbrislifideles  cuicumque  Sodalitio  adscripti,  loco 
recitandi  preces,  sive  delerminalas,  sive  non,  quae  Sodalibus  prae- 
scribuntur  [^ro  acquirendis  indulgentiis  eisdem  precibus  adnexis, 
recitare  valeant  Ollicium  parvum  IL  M.  Virginis? 

Resp.  Afflrmaiive,  si  nullae  adsint  preces  determinatae  Soda- 
libus  praescriptae  pro  acquirendis  indulgenliis;  Negaiive,  si  adsint 
preces  jam  delerminatae. 

2"  Ulrum  ad  lucrandas  praefalas  indulgentias,  idem  sit  reci- 
lare  parvum  Officium  B.  M.  V.  in  lingua  latina  vel  vernacula  ? 

Resp.  Negaiive,  quoad  Ofliciurn  parvum  IL  M.  V.,  sed  illud 
esi  reciiandum  in  lingua  laiina;  quoad  alias  vero  preces  delur 
Decretum  edilum  scilicet  die  21)  Decembris  1864  (Decr.  6  Maji 
1887,  Acta  Ord.  Min.  ann.  VI,  pag.  81...). 


17G  PAMS    II.    DK    INDULGRNTIIS    IN    SPKCIE. 

Decreliim  29  Dec.  1864  de  quo  hic  fit  mentio  ita  sonat:  /n- 
dulyrntiac  adnexae  precilms  valent  fiuocumque  idiomate  i^eciteri' 
tur,  dummodo  versiones  sint  fideles  (Decr.  auth.  N.  41o). 

7.  Oratio  :  0  excellentissima. 

391.  0  excellentissima,  gloriosissima,  atque  sanctissima 
semper  intemerata  Yirgo  Maria,  Mater  Domini  nostri  Jesu  Ghri- 
sti,  Regina  mundi  et  totius  creaturae  Domina,  quae  nullum  de- 
relinquis,  nullum  despicis,  nullum,  qui  ad  te  puro  et  humili 
corde  recurrit,  desolatum  dimittis,  noli  me  despicere  propter 
innumerabiha  et  gravissima  peccata  mea,  noli  me  derehnquere 
propter  nimias  iniquitates  meas,  nec  etiam  propter  duritiam 
et  immunditiam  cordis  mei :  ne  abiicias  me  famulum  tuum  a 
gratia  tua  et  amore  tuo.  Exaudi  me  miserum  peccatorem  in 
tua  misericordia  et  pietate  confidentem;  succurre  mihi,  piis- 
sima  Yirgo  Maria,  in  omnibus  tribulationibus,  angustiis  et  ne- 
cessitatibus  meis ;  et  impetra  mihi  a  dilecto  FiHo  tuo  omnipo- 
tente  Deo  et  Domino  nostro  Jesu  Christo  indulgentiam  et  remis- 
sionem  omnium  peccatorum  meorum  et  gratiam  timoris  et  amo- 
ris  tui,  sanitatem  quoque  et  castitatem  corporis,  et  liberatio- 
nem  ab  omni?jus  mahs  et  periculis  animae  et  corporis.  In  ex- 
tremis  meis  esto  mihi  pia  auxihatrix,  et  animam  meam  ac  ani- 
mas  omnium  parentum  meorum,  fratrum,  sororum  et  amico- 
rum,  consanguineorum  et  benefactorum  meorum  omniumque 
fidelium  vivorum  et  defunctorum  ab  aeterna  caligine,  et  ab 
omni  malo  libera,  illo  auxiUante,  quem  in  tuo  sacratissimo 
utero  novem  mensibus  portasti  et  in  praesepe  tuis  sanctis  ma- 
nibus  recKnasti  Dominum  nostrum  Jesum  Christum  Filium  tuum, 
qui  est  benedictus  in  saccula  saeculorum.  Amen. 

Cliristifidolibus  lianc  Oratloncm  rorde  saltem  contrito  et  devote  reci- 
tantibus  concessa  est  a  Leone  XII 

Jndulf/enfia  centum  dienun  semel  in  die; 
Jndulgentia  plemuia  semel    in    mense    iis  omnibus,  qui  per 
men>em  quolidie  eam  recitaverint,  lucranda  vel  ultimo  die  mensis 


CAP.    I.    PRECES   ET    PIA   EXERCITIA.  177 

vel  in  iino  ex  octo  diebus  imniediale  seqiienlibiis,  adimplelis  con- 
ditionibus  ordinariis  Confessionis,  Commnnionis,  visitationis  alicujus 
ecclesiae  vel  publici  oratorii  cum  precibus  juxta  mentem  Summi 
Pontificis  (Decr.  30  Jan.  1828;  Raccolta,  pag.  281). 

8.  Oratio  :  Virgo  potens. 

392.  Virgo  potens,  quae  cunctas  haereses  sola  interemisti 
in  universo  mundo,  orbem  christianum  a  laqueis  cliaboli  libera 
et  respice  ad  animas  diabolica  fraude  deceptas,  ut  omni  hae- 
retica  pravitate  deposita,  errantium  corda  resipiscant,  et  ad  ve- 
ritatis  catholicae  redeant  unitatem,  te  intercedente  ad  Domi- 
num  nostrum  Jesum  Christum  Filium  tuum,  qui  vivit  et  regnat 
cum  Deo  Patre  in  unitate  Spiritus  sancti  Deus  per  omnia  sae- 
cula  saeculorum.  Amen. 

Indulgeniia  centum  clierum  semel  in  die  lucranda  ab  omni- 
bus  Christifidelibus,  qui  corde  saltem  contrilo  et  devote  dictam 
orationem  recitant,  idque  ex  concessione  Summi  Pontificis  Leonis 
XHl  (Rescript.  19  Decemb.  1885;  RaccoUa,  pag.  333). 

9.  Oratio:  0  Domina  mea. 

393.  0  Domina  mea !  0  Mater  mea !  Tibi  me  totum  oifero, 
atque  ut  me  tibi  probem  devotum,  consecro  tibi  hodie  oculos 
meos,  aures  meas,  os  meum,  cor  meum,  plane  me  totum.  Quo- 
niam  itaque  tuus  sum,  o  bona  Mater,  serva  me,  defende  me  ut 
rem  ac  possessionem  tuam. 

Summus  Pontifex  Pius  IX  omnibus  Christifidolibus,  qui  animi  fervore 
et  corde  saltem  contrito  recitaverint  mane  et  sero  unum  Ave  Maria  et 
Ijostea  praefatam  Orationem  pro  imploranda  a  SS.  Virgino  victoria  super 
tentationes  speciatim  contra  castitatem,  benigne  concessit 

indulgentiam  centum  dierum  semel  in  die; 

Illis  autem  fidelibus,  qui  quotidio  per  mensem  eam  recitavcrint, 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense,  lucrandam  ea  dic, 
in  qua  corilrili,  confessi  et  sacra  Communione  refecti  visilaverint 
aliquam    ecclesiam   vcl   pnblicnm   oratoriinn,   ibi(|ue   per   aUquod 


178  PARS   II.    DE    INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

temporis  spalium  oraverint  juxta  intentionem  Sanctilatis  Suae  (Decr. 
5  Aug.  ISol;  Raccolla,  pag.  291). 

10.  Devota  Aspiratio  ad  Virginem  Matrem. 

394.  0  Domina  mea!  0  Mater  mea!  Memento,  me  esse 
tuum. 

Serva  me,  defende  me  ut  rem  ac  possessionem  tuam. 

Ex  concessione  Summi  Pontificis  Pii  PP.  IX,  Christifideles  corde  saltem 
contrito  et  devote  recitantes  hujusmodi  aspirationem  tempore  tentationum 
consequuntur 

Indulgentiam  quadraginta  dierum  qualibet  vice  (Decr.  5 
Aug.  1851;  Raccolta,  pag.  292). 

11.  Oratio:  Ave  augustissima. 

395.  Ave  augustissima  Regina  pacis,  sanctissima  Mater 
Dei,  per  sacratissimum  Cor  Jesu  Filii  tui,  Principis  pacis,  fac, 
ut  quiescat  ira  ipsius,  et  regnet  super  nos  in  pace.  Memorare, 
0  piissima  Virgo  Maria,  non  esse  auditum  a  saeculo,  quem- 
quam  tua  petentem  suffragia  esse  derelictum.  Ego  tali  animatus 
confidentia  ad  te  venio.  Noli,  Mater  Verbi,  verba  mea  despicere, 
sed  audi  propitia  et  exaudi,  o  clemens,  o  dulcis  Virgo  Maria. 

Pius  PP.  IX  fidelibus  cunctis  corde  saltem  contrito  et  devote  reci- 
tantibus  dictam  Orationem  largitus  est 

Indulgentiam  tercentum  dierum  qualibet  vice; 

lis  autem  qui  eamdem  recitant,  ut  supra,  semel  saltem  in  die  per 
unius  mensis  spatium,  concessit 

Indulgentiam  plenariam,  ea  die  pro  libitu  lucrandam,  in  qua 
Confessioiiis  et  Communionis  Sacramentis  susceptis,  aliquam  eccle- 
siam  visitant  sive  publicum  oratorium,  ibique  aliquo  temporis  spatio 
orant  juxta  intentionem  Summi  Pontificis  (Decr.  23  Sept.  1846; 
Raccolta,  pag.  289). 

12.  Oratio:  Memorare. 

396.  Memorare,  o  piissima  Virgo  Maria,  non  esse  auditum 
a  saeculo,  quemquam  ad  tua  currentem  praesidia,  tua  implo- 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA   EXERCITIA.  179 

rantem  aiixilia,  tua  petentem  sufFragia  esse  derelictum.  Ego 
tali  animatus  confidentia,  ad  te,  Virgo  Virginum,  Mater,  curro; 
ad  te  venio;  coram  te  gemens  peccator  assisto.  Noli,  Mater 
Verbi,  verba  mea  despicere,  sed  audi  propitia  et  exaudi.  Amen. 

Christifidelibus  regni  Galliarum  corde  saltem  contrito  et  dovote  reci- 
tantibus  dictam  Orationem  Pius  PP.  IX  concessit 

Jndulgentiam  tej^centum  dierum  pro  qualibet  vice; 

Indulgentiam  plena?iam  semel  in  mense,  si  eam  recitaverint 
semel  saltem  quolibet  die  spatio  unius  mensis,  ea  die  ad  arbitrium 
acquirendam,  in  qua  vere  contriti,  confessi  et  sacra  Communione 
refecti,  ecclesiam  vel  pubiicum  oratorium  visitaverint,  ibique  per 
aliquod  temporis  spatium  oraverint  ad  intentionem  Sanctitas  Suae 
(Decr.  T6  Julii  1846). 

Praefatas  indulgentias  partialem  et  plenariam  idem  Pontifex  extendit 
eodem  anno  ad  omnes  Christifideles  catholici  orbis,  dummodo  supra  relatas 
conditiones  adimpleant  (Decr.  11  Decemb.  1846 ;  JRaccolta,  pag.  288). 

13.  Oratio  S.  Aloysii  Gonzagae  ad  beatam  Virginem  Mariam. 

397.  0  Domina  mea,  sancta  Maria,  me  in  tuam  benedictam 
fidem  ac  singularem  custodiam  et  in  sinum  misericordiae  tuae 
hodie  et  quotidie  et  in  hora  exitus  mei  animam  meam  et  corpus 
meum  tibi  commendo;  omnem  spem  meam  et  consolationem 
meam,  omnes  angustias  et  miserias  meas,  vitam  et  finem  vitae 
meae  tibi  committo,  ut  per  tuam  sanctissimam  intercessionem 
et  per  tua  merita,  omnia  mea  dirigantur  et  disponantur  opera 
secundum  tuam  tuique  FiHi  voluntatem.  Amen. 

Eescripto  S.  C.  I.  de  die  15  Martii  1890,  Leo  PP.  XIII  Christifide- 
libus  corde  saltem  contrito  ac  devote  hujusmodi  Orationem  recitantibus 
impertitus  est 

Indulgentiam  biscentum  diei^um  semel  in  die  lucrandam, 
et  defunctis  quoque  applicabilem  (Acta  S.  Sed.  vol.  XXII,  pag.  566). 

14.  Oratio  ad  obtinendam  bonam  mortem. 

398.  0  Maria  sine  labe  concepta,  ora  pro  nobis,  qui  con- 
fugimus  ad  te.   0  refugium  peccatorum,  Mater  agonizantium, 


180  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

noli  nos  derelinquere  in  hora  exitus  nostri,  sed  impetra  nobis 
dolorem  perfectum,  sinceram  contritionem,  remissionem  pecca- 
torum  nostrorum,  sanctissimi  Yiatici  dignam  receptionem,  Ex- 
tremae  Unctionis  Sacramenti  corroborationem,  quatenus  securi 
praesentari  valeamus  ante  thronum  justi,  sed  et  misericordis 
Judicis,  Dei  et  Redemptoris  nostri.  Amen. 

Fidelibus  lianc  Orationem  corde  saltem  contrito  et  devote  recitantibus 
concessa  est  a  Summo  Pontifice  Pio  IX 

Indulgentia  centum  dierum  semel  in  die  lucranda  (Rescript. 
ex  Secretaria  Brevium,  11  Martii  1856;  Raccolta,  pag.  301). 

lo.  Jaculatoria. 

399.  Maria  Mater  Dei  et  Mater  misericordiae,  ora  pro  nobis- 
et  pro  defunctis. 

Indulgentia  centum  dierum  semel  in  die,  concessa  a  Summo 
Pontifice  Leone  Xlll  iis  fidelibus,  qui  hujusmodi  precem  Jaculatoriam 
corde  saltem  contrilo  et  devote  recilant  (Per  Rescript.  Emi  Gard. 
Vicarii,  13  Dec.  1883;  Raccolta,  pag.  330). 

16.  Invocatio. 

400.  0  Maria  sine  peccato  concepta,  ora  pro  nobis,  qui  ad 
te  confugimus. 

Indulgentia  centum  dierum  a  Summo  Ponlifice  Leone  XIII  con- 
cessa  iis,  qui  talem  invocationem  recitant  corde  saltem  contrito  el 
devote,  lucranda  semel  in  die  (Rescript.  13  Martii  1884;  Raccolta, 
pag.  331;  Rescr.  auth.  N.  430,  pag.  686). 

17.  Invocatio  Nominis  Mariae. 

401.  Summus  Pontifex  Clemens  XIII  de  novo  confirmavit  sequentem 
indulgentiam,  jam  concessam  a  Sixto  V  et  Benedicto  XIII  iis  omnibus,. 
qui  dovote  Nomen  Marlae  invocabunt, 

Indulgentiam  viginti  quinque  dierum  qualibet  vice  (Decr.  3 
Sept.  1739;  Raccolta,  pag.  209). 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA   EXERCITIA.  181 


18.  .Jaculatoria. 


402.  In  Gonceptione  tua,  Virgo  Maria,  immaculata  fuisti. 
Ora  pro  nobis  Patrem,  cujus  Filium  Jesum  de  Spiritu  sancto 
conceptum  peperisti. 

Christifideles  recitantes  cordo  saltom  contrito  et  devote  hujusmodi 
Jacnlatoriam,  ex  concessione  Pii  PP.  VI  lucrantur  qualibet  vice 

Indulgentiam  centum  dierum  (Rescr.  S.  C.  Ind.  21  Nov.  1793; 
Raccolta,  pag.  211). 

19.  Jaculatoria. 

403.  Benedicta  sit  sancta  et  immaculata  Gonceptio  beatis- 
simae  Virginis  Mariae,  Matris  Dei. 

Leo  PP.  XIII,  rovocata  concessiono  facta  sub  die  21  Nov.  1793  a 
Pio  PP.  VI,  indulsit  omnibus  Christifidelibus,  qui  corde  saltem  contrito 
«t  devote  recitabunt  dictam  Jamlatoriam, 

Indulgentiam  tercentum  dierum,  qualibet  vice  acquirendara 
(Breve  10  Sept.  1878;  Raccolta,  pag.  329;  Rescr.  auth.  pag.  687 
in  nota). 

20.  Breves  precationes  in  honorem  B.  Virginis  Mariae. 

404.  Virgo  ante  partum,  ora  pro  nobis.  Ave  Maria  etc. 
Virgo  in  partu,  ora  pro  nobis.  Ave  Maria  etc. 

Virgo  post  partum,  ora  pro  nobis.  Ave  Maria  etc. 

Sacra  Congregatio  Indulgentiarum,  utendo  facultatibus  a  SS.  Domino 
Nostro  Leone  PP.  XIII  sibi  specialiter  tributis,  concossit 

Indulgentiam  centum  dierum  semel  tanlum  in  die  lucrandam 
ab  omnibus  Christifidelibus  corde  sallem  conirito  ac  devote  reci- 
tanlibus  praefalas  jaculalorias  preces  cum  adnexa  cuihbel  ipsarum 
recitalione  Salutalionis  Angehcae  (Ex  Secretaria  ejusd.  S.  C.  die  20 
Maji  1893). 

21.  Antipiiona,  Versus  et  Oremus  in  honorem  Mariae  Immaculatae. 

405.  Antiph.  Haec  est  Virga,  in  qua  nec  nodus  originalis, 
nec  cortex  actualis  culpac  fuit. 


182  PARS  II.  BE  INDULGENTIIS  IN   SPEC  lE. 

f.  In  Conceptione  tua,  Virgo,  immaculata  fuisti. 

i^.  Ora  pro  nobis  Patrem,  cujus  Filium  peperisti. 

Oremus.  Deus,  qui  per  immaculatam   Virginis  Gonceptio- 

nem  etc. 

Christifideles  recitantes  corde  saltem  contrito  et  devote  dictam  Anti- 
pJionam,  Versum,  et  Oremus,  lucrantur  ex  concessione  Pii  PP.  IX 

Jndulgentiam  centum  dierum  qualibet  vice  (Breve  81  Marlii 
1876;  Raccolta,  pag.  325). 

22.  Jaculatoria:  Gor  dulcissimum  Mariae,  sis  salus  mea. 

406.  Ex  concessione  Pii  PP.  IX,  fideles  recitantes  corde  saltem  con- 
trito  et  devote  hujusmodi  brevissimam  precem  lucrantur 

Indidgentiam  tercentum  dierum  qualibet  vice; 

Indulgeyitiam  plenariam  semel  in  mense,  qui  quolidie  per 
mensem  eam  recitaverint,  ea  die  ad  libitum  eligenda,  in  qua  vere 
contriti,  confessi,  sacraque  Confmriunione  refecti,  aliquam  ecclesiam 
visitaverint  vel  publicurn  oratorium,  ibique  per  aliquod  temporis 
spatium  devote  oraverint  ad  intentionem  Summi  Pontificis  (Decr. 
30  Sept.  1852;  Raccolta,  pag.  293). 

23.  Preces  jaculatoriae  ad  obtinendam  bonam  mortem. 

407.  Jesus,  Maria  et  Joseph,  vobis  dono  meum  cor  et  animam 
meam. 

Jesus,  Maria  et  Joseph,  assistite  mihi  in  ultima  agonia. 

Jesus,  Maria  et  Joseph,  expiret  vobiscum  in  pace  anima 

mea. 

Gesu,  Giuseppe  e  Maria,  vi  dono  il  cuore  e  Tanima  mia. 

Gesu,  Giuseppe  e  Maria,  assistetemi  nelF  ultima  agonia. 

Gesu,  Giuseppe  e  Maria,  spiri  in  pace  con  voi  1'  anima  mia. 

Pius  PP.  VII  cuilibet  fideli  corde  saltem  contrito  et  devote  recitanti 
tres  supradictas  Jaculatorias  concessit 

Indulgentiam  iercentum  dierum  pro  qualibet  vice; 

Indulgentiam  centum  dierum  toties  quoties,  modo  ut  supra, 
unam  tantum  ex  iisdem  Jaculatoriis  recitanti  (Decr.  28  Apr.  1807; 
Raccolta,  pag.  483). 


CAP.    I.   PRECES   ET    PIA   EXERCITIA.  183 

24.    ACTUS   CONSECRATIONIS   STUDIORUM    AD    BEATAM    VlRGINEM    MaRIAM 

Immaculatam  pro  Juvenibus  STUDENTIBUS. 

408.  Sub  patrocinio  tuo,  Mater  dulcissima,  et  invocato  Im- 
maculatae  Gonceptionis  tuae  mysterio,  studia  mea  laboresque 
litterarios  prosequi  volo;  quibus  me  protestor  hunc  maxime 
ob  finem  incumbere,  ut  melius  divino  honori  tuoque  cultui 
propagando  inserviam.  Oro  te  igitur,  Mater  amantissima,  sedes 
sapientiae,  ut  laboribus  meis  benigne  faveas.  Ego  vero,  quod 
justum  est,  pie  Hbenterque  promitto,  quidquid  boni  mihi  inde 
successerit,  id  me  tuae  apud  Deum  intercessioni  totum  acceptum 
relaturum.  Amen. 

Leo  PP.  XIII,  Eescripto  S.  C.  Indulgentiarum,  die  18  Nov.  1882, 
omnibus  Juvenibus  studentibus,  qui  corde  saltem  contrito  et  deyote  prae- 
dictum  Actum  consecrationis  peregerint,  concessit 

Indulgentiam  centum  dierum  semel  in  die  {Raccolta,  pag.  577). 

Notandum  est,  in  hbro:  Rescripta  authentica,  N.  425,  pag. 
342,  ita  legi:  SSmus  D.  N.  Leo  PP.  XIII  in  Audienlia  habita  die  18 
Nov.  1882  ab  infrascripto...  omiiibus  pueris  et  juvenibus  lilteris 
operam  daturis,  Orationem  uti  supra  proposilam...  recitantibus 

Indulgentiam  tercentwn  dierum,  semel  in  die  hicrandam, 
benigne  concessit. 

Quia  Raccolta,  ad  decidenda  dubia  in  materia  indulgentiarum 
norma  esse  debet,  textum  ejus  praetuhmus. 

§.  II. 

25.  Indulgentiae  pro  mense  Majo. 

409.  Beatam  me  dicent  omnes  generationes  cecinit  bealissima 
Virgo.  Et  revera  ubique  terrarum  Christifideles  eam  proclamant 
Malrem  Dei,  ubique  eam  laudant  Clerus  popuhisque  fidehs,  ubique 
potentissimum  auxilium  suum  invocat  cathohcus  Orbis.  Sed  si 
semper  et  ubique  ad  eam,  ut  ad  dulcissimam  Matrem  suam,  con- 
fugiunt  fideles,  speciatim  mense  Majo  eam  invocant,  honorant, 
laudant,  benedicunt  credentes  tum  in  domibus,   tum   in  oratoriis^ 


184  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

lum  in  ecclesiis  publicis.  Mensem  Maji  celeris  mensibus  pulchriorem, 
fidelium  pietas  Matri  Dei  et  siiae  dedicavit.  Proculdubio  Reginae 
coKLi  ET  TEhRAE  hoc  debebatur  obsequium,  Rosae  mysticae  conse- 
crari  debebat  mensis  florum. 

Summus  Pontifex  Pius  VII  per  Rescriptum  Secretariae  Memorialium 
sub  die  21  Martii  1815  concessit  ad  decennlum  omnibus  Christifidelibus, 
qui  sivo  publico  sive  privatim  mense  Majo  honoraverint  peculiaribus  obse- 
quiis,  orationibus  sive  virtutis  actibus  sanctissimam  Virginem  Matrem  Dei, 

Indulgentiam  lercenium  dierum  quahbet  die; 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  praedicto  mense,  die,  in 
qua  vere  contriti,  confessi  et  sacra  Communione  refecti,  oraverint 
juxta  intentionem  Sanctitatis  Suae. 

Idem  Pontifex,  alio  Eescripto  S.  C.  Indulg.  diei  18  Junii  1822,  con- 
firmavit  in  perpetuum  dictas  indulgentias. 

Pius  autem  PP.  IX,  Decreto  ejusdem  S.  C,  sub  die  8  Augusti 
1859,  indulsit  ut  praefata  indulgentia  plenaria  acquiri  possit  etiam 
prima  die  rnensis  Junii  (Raccolta,  pag.  259). 

26.  Indulgentiae  pro  mense  Septembri. 

410.  Summus  Pontifex  Pius  IX,  Brevi  diei  3  Aprilis  1857,  et  Ee- 
scripto  S.  C.  I.,  sub  die  26  Novembris  1876,  omnibus  Christifidelibus, 
qui  saltom  cordo  contrito  et  devote  pium  exercitium  mensis  Septembris 
in  lionorem  B.  Mariae  Yirginis  Perdolentis  peregerint,  ad  id  utentibus 
quocumque  libro,  dummodo  sit  approbatus,  qui  de  Doloribus  sanctissimae 
Matris  tractet,  concessit 

Indulgentiam  tercentwn  dierwn  in  singulis  dicti  mensis 
diebus  lucrandam  (Raccolta,  pag.  302). 

Die  vero  27  Januarii  1888,  per  Eescript.  S.  C.  Indulg.  SSmus  D. 
N.  Leo  PP.  XIII  omnibus  utriusque  sexus  Christifidelibus,  qui  modo  supra 
enuntiato  quolibet  die  mense  integro  Septembri  Dolores  B.  M.  Virginis 
sive  publice  sive  privatim  devote  recoluerint,  benigne  concessit 

Indulgentiam  plenariam  defunctis  quoque  applicabilem,  lu- 
crandam  eo  die,  infra  praedictum  mensem  uniuscujusque  arbitrio 
eligendo,  quo  vere  poenitentes,  confessi,  sacram  Synaxim  susce- 
perint,  et  aliquo  temporis  spatio  ad  mentem  Sanctitatis  Suae  pie 
oraverint  (Acta  Ord.  Min.  ann.  VII,  pag.  118;  Acta  S.  Sed.  vol.  XX, 
pag.  478). 


CAP.    I.    PRECES   ET    PIA    EXERCITIA.  185 

Idem  I^onlifex  pro  lerlia  Dominica  Seplemhris  (festiim  Septem 
Dolorum  B.  M.  V.)  concessit  indulgentiam  plenariam  defunctis  quoque 
applicabilem,  toties  quoties  acquirendam  ab  omnibus  Christifide- 
libus,  qui  sacramenlali  Confessione  expiati  ac  sacra  Communione 
refecti,  visitaverint  aliquam  ecclesiam  sive  Fratrum  sive  Monialium 
vel  Tertiariorum  Ordinis  Servitarum,  aut  etiam  Confraternitatis 
Matris  Dolorum,  ibique  ad  mentem  Sanctitatis  Suae  pias  ad  Deum 
precesaliquo  temporis  spatio  elTuderint  (Rescr.  S.  C.  I.  :27  Jan.  1888, 
apud  Nouv.  Rev.  Theol.  tom.  XXI,  pag.  478). 

27.  Indulgentiae  pro  .mense  Octobri. 

411.  SS.  D.  N.  Leo  XIII  per  Decretum  Sacrae  Rituum  Congre- 
gationis  de  die  20  Augusti  anni  188o,  et  per  aliud  Decretum  ejus- 
dem  S.  C.  die  2G  Augusti  1886,  slatuit,  ut  quoadusque  tristissima 
perdurent  adjuncta,  in  quibus  versatur  Catholica  Ecclesia,  ac  de 
resiituta  PontifJcis  Maximi  plena  libertale  Deo  referre  gratias 
datum  non  sit,  in  omnibus  catholici  Orbis  Cathedralibus  et  Pa- 
rochialibus  templis,  et  in  cunctis  templis  ac  publicis  oratoriis  B. 
Mariae  Virgini  dicatis,  aut  in  aliis  etiam  arbitrio  Ordinariorum  de- 
signandis  Ma.riale  Rosarium,  quinque  saltem  decadum.  cum  Li- 
taniis  Lauretanis  per  totum  mensem  Octobrem  (incipiendo  a  prima 
die  ad  secundam  sequentis  Novembris  inclusive)  quotidie  recitetur. 
Quod  si  mane  fiat,  Missa  inter  preces  celebrotur ;  si  post  meridiem, 
sacrosanctum  Eucharistiae  Sacramentum  adorationi  proponatur,  de- 
inde  fideles  rite  benedicantur. 

Ubi  aulem  ob  ecclesiarum  paupertatem  expositio  SS.  Sacra- 
menti  solemni  modo,  nempe  per  ostensorium,  fieri  haud  valeat, 
eadem  per  modum  exceplionis  peragi  possit,  prudenti  judicio  Or- 
dinarii,  cum  sacra  Pyxide;  aperiendo  scilicet  ab  initio  ostiolum 
ciborii,  et  cum  ea  populum  in  fine  benedicendo  (Apud  Acta  Ord. 
Min.  ann.  IV,  pag.  121),  et  anno  V,  pag.  150). 

Indulgentiae  sunt  sequentes: 

1"  Lndulgentia  septem  annorum  ac  septem  quadragenarum, 
singulis  vicibus,  omnibus  qui  statis  diebus  publicae  Rosarii  reci- 
talioni  interfuerijit,  et  ad  mentem  Sanctitatis  Suae  oraverint,  et 
his  pariter  qui  legitima  causa  impediti  privatim  haec  egerint. 

^*'  Indulgentia  plenaria  iis,  qui  supradicto  tempore  decies 
saltem,  vel  publice  in  tcmplis,  vel  legitime  iinpediti  privatim  eadem 


18G  PARS    11.    Di:    INDULGENTllS    IN    SPECIK. 

peregerint,  tlummodo  sacramenlali  Confessione  expientur,  et  sacra 
Synaxi  reficianlur. 

;^"  Inihdgentia  plenaria  iis  pariter,  qui  vel  ipso  die  festo  B. 
Virginis  a  Rosario,  vel  quolibet  ex  octo  sequentibus  diebus,  Sacra- 
menla,  ut  supra,  perceperint,  et  in  aliqua  sacra  aede  juxta  mentem 
Sanctilatis  Suae  Deo  ejusque  sanctissimae  Malri  supplicaverint 
(Decr.  S.  R.  C.  '^O  Aug.  1885,  penes  Acta  Ord.  Min.  ann.  IV 
pag.  130). 

Idem  Summus  Pontifex  per  Encycl.  Quamquam  pluries  sub 
die  15  Aug.  1889  decrevit,  ut  Oclohri  toto  in  recitatione  Rosarii, 
oratio  ad  S.  Josepiium  adjungatur ;  idque  singulis  annis  per- 
petuo  servetur.  Christifidelibus  autem  dictam  Orationem  publicae 
Rosarii  recitationi  addentibus,  indulgentiam  septem  annorum  to- 
tidemque  quadragenarum  in  singulas  vices  tribuit.  —  Praefata 
Oratio  cst  adnexa  ipsis  Litteris  Encyclicis  Quamquam  pluries,  et 
per  extensum  habelur  apud  Acta  Ord.  Min.  ann.  VIH,  pag.  132, 
ubi  etiam  invenitur  cltata  Epistola  Apostolica  pag.  129.  Nos  dictam 
Orationem  inferius  afferemus. 

Cum  indulgentiae  non  debeant  intelligi  pro  defunctis  applica- 
biles,  nisi  id  exprimatur,  consequitur,  indulgentias  pro  mense 
Octobri  concessas,  de  quibus  modo  egimus,  pro  vivis  tantummodo 
fuisse  elargitas,  cum  in  documentis  de  animabus  Purgatorii  nulla 
fiat  mentio.  Indulgentiae  vero  concessae  fidelibus,  aliquod  pium 
exercitium  peragenlihus  in  ceteris  mensibus  in  hac  nostra  tracta- 
tione  memoratis,  sunt  onmes  defunctis  applicabiles,  quia  vel  conti- 
nentur  in  Raccolta,  vel  id  expresse  enuntialur  in  apostolicis  do- 
cumentis. 

SS.  D.  N.  Leo  XIII,  per  Decr.  Urbis  et  Orbis  21  Sept.  1889, 

«  Eidem  Orationi  (ad  S.  Josephum)  aliam  Indulgentiam,  de- 
functis  quoque  applicabilem,  adjicere  dignatus  est  dierum  tercen- 
TORUM  semel  in  die  quovis  anni  tempore  lucrandam  ab  universis 
Chrislifidelibus,  qui  corde  saltem  contriti  ac  devote  supramemo- 
ratam  Orationem  etiam  privatim  recitaverint  »  (Acta  Ord.  Min.  ann. 
VIII.  png.  1G9). 

28.  PiuM  exercitium  quindecim  Sadbatorum  in   iionorem   Deiparae 

SUB   TITULO    SANCTISSIMI    ROSARII. 

412.  Pluribus  abhinc  annis  Sodales  Confraternitatum  SS.  Ro- 
sarii  consueverunt  singulare   pietalis   obsequium    B.    Mariae   Vir- 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA   EXERGITIA.  187 

gini  Iribuere  quindeciin  Sabbalis  hautl  interru[)lis,  vel  iinmediate 
ante  festum  ejusdem  B.  Mariae  Virginis  sub  memorato  titulo,  vel 
etiam  quolibet  infra  annum  tempore.  llaec  autem  pia  praxis  jam 
sacris  indulgentiis  a  Summis  Pontificibus  pro  supradictis  tantum- 
modo  Sodalibus  dilata,  in  eo  sita  est,  ut  nempe  singulis  praefatis 
Sabbatis  Sodales  accedant  ad  Sacramenta  Confessionis  et  SS.  Eu- 
charistiae,  simulque  ahquem  devotionis  actum  eliciant  in  honorem 
quindecim  Mysleriorum,  quae  recensentur  in  Marialibus  precibus 
SS.  Rosarii. 

Modo  vero  cum  apud  Christifideles  usus  exhibendi  hujusmodi 
obsequium  B.  Mariae  Virgini  frequentissimus  invaluerit,  Summus 
Pontifex  Leo  XIII  per  Decretum  Urbis  et  Orbis  S.  Congregationis 
Indulgentiarum  die  21  Septembris  1889,  alia  quacumque  abrogata 
indulgentia,  quae  fortasse  pro  universis  Christifldelibus  eidem 
pio  exercitio  quomodolibet  fuerit  adnexa,  benigne  concessit 

Indulgentiam  plenariam  omnibus  Christifidelibus,  qui  in  sin- 
gulis  haud  interruptis  quindecim  Sabbatis  vel  immediate  praece- 
denlibus  idem  festum  B.  Mariae  Virginis  de  Rosario,  vel  etiam 
quolibet  infra  annum  tempore,  vere  poenitentes,  confessi  ac  sacra 
Communione  refecli,  tertiam  saltem  SS.  Rosarii  partem  devote  re- 
citaverint,  vel  aliler  ejusmodi  SS.  Rosarii  Mysleria  pie  recoluerint, 
semel  tantum  lucrandam  in  uno  ex  dictis  Sabbatis  uniuscujus- 
que  arbitrio  eligendo; 

Indulgentiam  septem  annorum  totidemque  quadragenarum 
in  reliquis  quatuordecim  Sabbatis,  sub  iisdem  conditionibus.  Hae 
omnes  indulgentiae  animabus  Purgatorii  applicari  possunt  (Acta  S. 
Sed.  vol.  XXII,  pag.  304).  "^ 

Praefatum  pium  exercitium  peragi  potest  die  Dominica. 
Cum  experientia  compertum  sit,  plerosque  inter  fideles,  ii  potis- 
simum  qui  ad  classem  operariorum  pertinent,  feriatis  diebus  ad- 
modum  difficile  hujusmodi  pium  exercitium  in  honorem  Deiparae 
Virgiriis  praestare  posse,  proindeque  indulgentiis  eidem  adnexis 
omnino  privari,  preces  Summo  Pontifici  admotae  sunt,  ut  quoties 
Ckristifldeles  legitimo  impedimento  detiueantur  quominus  prae- 
fatum  pium  exercitium  die  Sabbati  peragere  valeant,  eisdem  daretur 
absque  indulgentiarum  jactura  illud  explere  die  Dominica. 

Has  porro  preces  Leo  XIII  peramanler  excipiens,  pro  gratia 
annuere  dignatus  est;  aliis  ceteroquin  servatis  conditionibus  in 
supradicto  Decreto  diei  21  Septembris  1889  jam  praescriptis   pro 


188  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

indulgenliis  assequendis  eidem  pio  exercitio  attributis  (Decr.  Urbis 
ct  Orbis,  die  17  Sept.  189:2;  Nouv.  Revue  Theol.  tom.  XXV,  pag.  267). 

29.  Undecim  Novenae  in  honorem  B.  Mariae  Virginis. 

413.  Summus  Pontifex  Pius  IX  omnibus  Cliristifidelibus,  qui  corde 
saltem  contrito  et  devote  peregerint,  quoUbet  anni  tempore,  quamcumque 
ex  sequentibus  Novendialibus  in  lionorem  B.  V.  Mariae,  editis  a  Sacer- 
dote  Josepho  M.  Falcone  Congregationis  Missionis,  concessit 

Indulgentiam  tercentum  dierum  quolibel  die; 

Indulgentiam  plenariam  vel  decursu  cujuslibet  Novenae  aut 
in  uno  ex  oclo  diebus,  qui  eam  immediate  subsequuntur,  dum- 
modo  vere  contriti,  confessi  ac  sacra  Communione  refecti  oraverint 
pro  S.  Ecclesia  et  pro  Summo  Pontifice  (Rescript.  dat.  Cajetae  5 
Jan.  1849,  et  Decr.  S.  C.  EE.  et  RR.  28  Jan.  1850). 

Verum  ex  posteriori  concessione  ejusdem  Pontificis  praefatae 
indulgentiae  lucrari  etiam  possunt  ab  iis,  qui  easdem  Novenas 
fecerint  quacumque  alia  precum  formula,  dummodo  approbata 
a  competenti  auctoritate  ecclesiastica.  Non  est  igitur  necessarium 
uti  formulis  editis  a  P.  Falcone  (Rescript.  26  Nov.  1876). 

Elenchus  Novenarum. 

I.  in  honorem  Immaculatae  Conceptionis  B.  Mariae  Virginis. 
2...  Nativitatis  ejusdem. 

rS...  Praesentationis. 

4...  Annuntiationis. 

5...  Visitationis. 

6...  Sacri  Partus  ejusdem  B.  Virginis  et  Nativitatis  Infantis  Jesu. 

7...  Purificationis. 

8...  Septem  Dolorum. 

9...  Assumptionis. 

10.  In  honorem  S.  Cordis  Mariae  ejusdemque  Patrocinii. 

II.  Pro  festo  SS.  Rosarii  B.  M.  V.  {RaccoUa,  pag.  290). 

30.    HORA   ORATIONIS   INFRA   ANNUM    IN    HONOREM 

B.  Mariae  Virginis  Dolorosae. 

414.  Summus  Pontifex  Clemens  XII  concessit  omnibus  fidelibus 

Indulgentiam.  plenariam,  semel  in  anno,  ea  die  lucrandam,  in 
qua  horani  orationis  in  honorem  B.  Mariae  Virginis  Dolorosae  per- 


CAP.    I.    PRECES    ET    PIA    EXERCITIA.  189 

egerint,  ejns  Dolores  recolendo,  aliasque  preces  hujusmodi  devo- 
tioni  congruenles  recitando,  durninodo  contriti  Confessione  expientur 
et  sacram  Synaxim  suscipiant  (Decr.  4  Febr.  173G;  RaccoUa, 
pag.  209). 

31.    PlUM   EXERCITIUM   IN   HONOREM    SS.    VlRGINIS    PeRDOLENTIS. 

415.  Ad  augendam  in  Cliristifidelibus  devotionem  erga  SS.  Virginem 
Dolorosam,  eosque  excitandos  ad  gratam  Passionis  Filii  sui  Jesu  memoriam, 
Summus  Pontifex  Pius  VII  concessit  iis,  qui  corde  contriti  recitaverint 
septem  Ave  Maria,  et  post  quamlibet  ex  his  stropham  Sancta  Mater 
istucl  agas  —  Cruclfixl  fige  plagas  —  Cordi  meo  valide;  vel  vulgari 
idiomate,  Santa  Madre  questo  fate  —  Che  le  piaghe  del  Signore  — 
Siano  impresse  nel  mio  cuore, 

Indulgentiam  tercentum  diermn  semel  in  die; 

Indidgentiam  plenariam  semel  lucrandam  quolibet  mense,  die 
ad  arbitrium  eligenda,  ab  iis  omnibus,  qui  hoc  pium  exercitium 
per  mensem  peregerint,  dummodo  vere  contriti,  confessi  et  sacra 
Communione  refecti,  oraverint  pro  S.  Ecclesia  etc.  (Breve  1  Decemb. 
1815). 

Praedictae  indulgentiae  confirmatae  sunt  a  Summo  Pontifice  Pio  IX 
(Eescript.  18  Junii  1876;  Uaccolta,  pag.  271). 

32.    PlUM   EXERCITIUM   IN   HONOREM   SS.    VlRGINIS   MaRIAE    DeSOLATAE 
FERIA    VI.    MAJORIS    HEBDOMADAE   ET   IN   ALIIS    SEXTIS   FERIIS. 

416,  A  Summo  Pontifice  Pio  VII  concessa  est 

Indulgentia  plenaria  omnibus  Christifidelibus,  qui  a  lertia 
circiter  hora  post  meridiem  feriae  VI  in  Parasceve  usque  ad  ho- 
ram  undecimam  Sabbati  Sancti,  sive  publice  sive  privalim  per 
iinam  horam  vel  saltem.  per  dimidium  horae  meditationibus  vel 
devoiis  precibus  comites  se  praebuerint  13.  Virgini  Desolatae  post 
mortem  divini  Filii  sui,  ea  die  lucranda,  in  qua  praecepto  paschah 
salisfecerint ; 

Indulgentia  tercentum  dierum  iis  omnibus,  qui  in  qualibet 
anni  hebdomada  ab  hora  circiter  tertia  post  meridiem  {dalle  ore 
21  del  Venerdl  juxta  horologium  italicum)  diei  Veneris  usque  ad 
mane  diei  Dominicac  meditationibus  vel  devotis  precibus  Virginem 


190  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

Desoliilam  lionoraverint  ut  siipra  per  unam  horam  aut  sallem  per 
dimidiuni  horae; 

Indalgentia  plenaria  lucranda  in  uno  ex  ultimis  diebus  cujus- 
hbet  mensis  a  fidelibus,  qui  hujusmodi  pium  exercitium  singulis 
hebdomadis  peregerinl,  dummodo  confiteantur  et  communicent. 

Praofatae  iiidulg-entiae  primitus  ad  decennium  elargitae  fuerunt  per 
Kescripta  Secretariae  Memorialium  (25  Febr.  et  21  Martii  1815). 

Deinceps  idem  Pontifex  in  perpetuum  eas  confirmavit  per 
Rescriplum  S.  C.  Indulg.  (18  Junii  1822;  Raccolta,  pag.  258). 

33.  Septem  Dominicae  in  honorem  Immaculatae  Conceptionis. 

417.  Summus  Pontifex  Pius  IX  concessit  fidelibus,  pium  exercitium 
septem  Dominlcarum  in  honorem  Immaculatae  Conceptionis  peragentibus, 

Indulgentiam  plenariam  lucrandam  in  ultima  ex  septem  Do- 
minicis,  ordinariis  conditionibus  adimpletis,  nempe  Confessione, 
Communione,  visilatione  alicujus  ecclesiae  cum  precibus  pro  con- 
suetis  finibus; 

Indulgentiam  septem  annorum  pro  qualibet  Dominica; 

Indulgentiam  tercentum  dierum  pro  visitatione  in  sero,  et 
pro  quolibet  die  Novenae  Immaculatae  Conceptionis,  faciendae  vel 
in  principio  aut  in  fine  praedicti  pii  exercitii  septem  Dominicarum. 

Indulsit  insuper,  pium  hoc  exercitium  cum  Ordinarii  assensu  a  quoli- 
bet  Sacerdote  regulari  vel  saeculari  propagari  posse  ubique  locorum  (Re- 
script.  S.  C.  de  Propag.  Fide,  21  Sept.  1865 ;  Eaccolta,  pag.  309). 

ARTICULUS   III. 

ANGELI  ET  SANCTI. 

§  I. 
1.  Exorcismus  in  Satanam  et  Angelos  apostaticos 

JUSSU   LeONIS   XIII   P.    M.   EDITUS. 

418.  In  nomine  Patris,  et  Filii,  et  Spiritus  sancti.  Amen. 
Ps.  07.  Exurgat  Deus,  et  dissipentur  inimici  ejus:  et  fu- 

giaiit  qui  oderunt  eum  a  facie  ejus. 


CAP.    I.    PRECES    ET    PIA    EXERCITIA.  191 

Sicut  deficit  fumus,  deficiant  j  sicut  fluit  cera  a  facie  ignis, 
sic  pereant  peccatores  a  facie  Dei. 

Ps.  34,  Judica,  Domine,  nocentes  me;  expugna  impugnan- 
tes  me. 

Confundantur  et  revereantur  quaerentes  animam  meam. 

Avertantur  retrorsum,  et  confundantur  cogitantes  mihi 
mala. 

Fiant  tamquam  pulvis  ante  faciem  venti :  et  angelus  Do- 
mini  coarctans  eos. 

«   Fiat  via  illorum  tenebrae,  et  lubricum :  et  angelus  Domini 
persequens  eos. 

Quoniam  gratis  absconderunt  mihi  interitum  laquei  sui : 
supervacue  exprobraverunt  animam  meam. 

Veniat  illi  laqueus  quem  ignorat ;  et  captio  quam  abscon- 
dit,  apprehendat  eum :  et  in  laqueum  cadat  in  ipsum. 

Anima  autem  mea  exultabit  in  Domino :  et  delectabitur  su- 
per  salutari  suo. 

Gloria  Patri,  et  Filio,  et  Spiritui  sancto. 

Sicut  erat  in  principio,  et  nunc,  et  semper,  et  in  saecula 
saeculorum.  Amen. 

Ad  S.  Michaelem  Archangelum  Precaiio. 

Princeps  gloriosissime  coelestis  militiae,  sancte  Michael 
Archangele,  defende  nos  in  praelio  et  colluctatione,  quae  nobis 
est  adversus  principes  et  potestates,  adversus  mundi  rectores 
tenebrarum  harum,  contra  spirituaha  nequitiae,  in  coelestibus 
(Ephes.  0.).  Veni  in  auxihum  hominum,  quos  Deus  creavit  in- 
exterminabiles,  et  ad  imaginem  simihtudinis  suae  fecit,  et  a 
tyrannide  diaboli  emit  pretio  magno  (Sap.  2;  I.  Cor.  6.).  Prae- 
liare  hodie  cum  beatorum  Angelorum  exercitu  praelia  Domini, 
sicut  pugnasti  oHm  contra  ducem  superbiae  luciferum,  et  an- 
gelos  ejus  apostaticos;  et  non  valuerunt,  neque  locus  inventus 
est  eorum  ampUus  in  coelo.  Scd  projcctus  est  draco  ille  ma- 


19^  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

gnus,  scrpens  antiquus,  qui  vocatur  diabolus  et  satanas,  qui 
setlucit  universum  orbem ;  et  projectus  est  in  terram,  et  angeli 
ejus  cum  illo  missi  sunt  (Apoc.  12.).  En  antiquus  inimicus  et 
homicida  vehementer  erectus  est.  Transfiguratus  in  angelum 
lucis,  cum  tota  malignorum  spirituum  caterva  late  circuit  et 
in vadit  terram,  ut  in  ea  deleat  nomen  Dei  et  Ghristi  ejus,  ani- 
masque  ad  aeternae  gloriae  coronam  destinatas  furetur,  mactet 
ac  perdat  in  sempiternum  interitum.  Virus  nequitiae  suae, 
tamquam  flumen  immundissimum,  draco  maleficus  transfundit 
in  homines  depravatos  et  corruptos  corde;  spiritum  mendacii, 
impietatis  et  blasphemiae ;  halitumque  mortiferum  luxuriae, 
vitiorum  omnium  et  iniquitatum.  —  Ecclesiam,  Agni  immacu- 
lati  sponsam,  vaferrimi  hostes  repleverunt  amaritudinibus,  ine- 
briarunt  absinthio;  ad  omnia  desiderabilia  ejus  impias  mise- 
runt  manus.  Ubi  sedes  beatissimi  Petri  et  Cathedra  veritatis 
ad  lucem  gentium  constituta  est,  ibi  thronum  posuerunt  abomi- 
nationis  impietatis  suae;  ut,  percusso  Pastore,  et  gregem  dis- 
perdere  valeant.  —  Adesto  itaque,  Dux  invictissime,  populo 
Dei  contra  irrumpentes  spiritales  nequitias,  et  fac  victoriam. 
Te  custodem  et  patronum  sancta  veneratur  Ecclesia;  te  gloria- 
tur  defensore  adversus  terrestrium  et  infernorum  nefarias  po- 
testates  ;  tibi  tradidit  Dominus  animas  redemptorum  in  superna 
felicitate  locandas.  Deprecare  Deum  pacis,  ut  conterat  satanam 
sub  pedibus  nostris,  ne  ultra  valeat  captivos  tenere  homines, 
et  Ecclesiae  nocere.  Offer  nostras  preces  in  conspectu  Altissimi, 
ut  cito  anticipent  nos  misericordiae  Domini,  et  apprehendas 
draconem,  serpentem  antiquum,  qui  est  diabolus  et  satanas, 
ac  ligatum  mittas  in  abyssum,  ut  non  seducat  ampHus  gentes 
(Apoc.  20). 

Hinc  tuo  confisi  praesidio  ac  tutela,  sacra  ministerii  nostri 
auctoritate,  ad  infestationes  diaboHcae  fraudis  repellendas  in 
nomine  .Tesu  Ghristi  Dei  et  Domini  nostri  fidentes  et  securi  ag- 
gredimur. 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA    EXERCITIA.  193 

f.  Ecce  Crucem  Domini,  fugite  partes  adversae.  i§.  Vicit 
Leo  de  tribu  Juda,  radix  David. 

f,  Fiat  misericordia  tua,  Domine,  super  nos.  i$.  Quemad- 
modum  speravimus  in  te. 

f.  Domine,  exaudi  orationem  meam.  i$.  Et  clamor  meus 
ad  te  veniat. 

i\  Dominus  vobiscum.  r).  Et  cum  spiritu  tuo. 

Oremus.  Deus,  et  Pater  Domini  nostri  Jesu  Ghristi,  invo- 
camus  nomen  sanctum  tuum,  et  clementiam  tuam  supplices 
exposcimus,  ut  per  intercessionem  immaculatae  semper  Virgi- 
nis  Dei  Genitricis  Mariae,  beati  Michaelis  Archangeli,  beati  Jo- 
seph  ejusdem  beatae  Virginis  sponsi,  beatorum  Apostolorum 
Petri  et  PauH  et  omnium  Sanctorum,  adversus  satanam  omnes- 
que  alios  immundos  spiritus,  qui  ad  nocendum  humano  generi 
animasque  perdendas  pervagantur  in  mundo,  nobis  auxihum 
praestare  digneris.  Per  eumdem  Ghristum  Dominum  nostrum. 
Amen. 

Exorcismus. 

Exorcizamus  te,  omnis  immunde  spiritus,  omnis  satanica 
potestas,  omnis  incursio  infernalis  adversarii,  omnis  legio,  omnis 
congregatio  et  secta  diabolica,  in  nomine  et  virtute  Domini 
nostri  Jesu  f  Ghristi,  eradicare  et  effugare  a  Dei  Ecclesia,  ab 
animabus  ad  imaginem  Dei  conditis  ac  pretioso  divini  Agni 
Sanguine  redemptis  f .  Non  ultra  audeas,  serpens  cahidissime, 
decipere  humanum  genus,  Dei  Ecclesiam  persequi,  ac  Dei  electos 
excutere  et  cribrare  sicut  triticum  f .  Imperat  tibi  Deus  altis- 
simus  f,  cui  in  magna  tua  superbia  te  similem  haberi  adhuc 
praesumis ;  qui  omnes  homines  vult  salvos  fieri,  et  ad  agnitio- 
nem  veritatis  venire  (I.  Tim.  2.).  Imperat  tibi  Deus  Pater  f ; 
imperat  tibi  Deus  Filius  f ;  imperat  tibi  Deus  Spiritus  sanctus  f. 
Imperat  tibi  majestas  Ghristi,  aeternum  Dei  Verbum  caro  fa- 
ctum  7,  qui  pro  salute  generis  nostri  tua  invidia  perditi,  hu- 

13 


194  PARS    11.    DR    INDULGENTIIS   IN    SPECIK. 

railiavit  semctipsum  factus  obediens  usque  ad  mortem  (Phil. 
2.);  qui  Ecclesiam  suam  aedificavit  supra  firmam  petram,  et 
portas  inferi  adversus  eam  numquam  esse  praevalituras  edixit, 
cum  ca  ipse  permansurus  omnibus  diebus  usque  ad  consum- 
mationem  saeculi  (Matth.  27,  20.).  Imperat  tibi  sacramentum 
Crucis  f,  omniumque  christianae  fidei  Mysteriorum  virtus  f. 
Imperat  tibi  excelsa  Dei  Genitrix  Virgo  Maria  f,  quae  super- 
bissimum  caput  tuum  a  primo  instanti  immaculatae  suae  con- 
ceptionis  in  sua  humilitate  contrivit.  Imperat  tibi  fides  sanctorum 
Apostolorum  f.  Imperat  tibi  Martyrum  sanguis,  ac  pia  San- 
ctorum  et  Sanctarum  omnium  intercessio  f. 

Ergo,  draco  maledicte  et  omnis  legio  diabolica,  adjuramus 
te  per  Deum  f  vivum,  per  Deum  f  verum,  per  Deum  -j-  san- 
ctum,  per  Deum,  qui  sic  dilexit  mundum,  ut  Filium  suum  uni- 
genitum  daret,  ut  omnis  qui  credit  in  eum  non  pereat,  sed 
habeat  vitam  aeternam  (Joan.  3.):  cessa  decipere  humanas  crea- 
turas,  eisque  aeternae  perditionis  venenum  propinare:  desine 
Ecclesiae  nocere,  et  ejus  libertati  laqueos  injicere.  Vade,  satana, 
inventor  et  magister  omnis  fallaciae,  hostis  humanae  salutis.  Da 
locum  Christo,  in  quo  nihil  invenisti  de  operibus  tuis;  da  locum 
Ecclesiae  uni,  sanctae,  catholicae,  et  apostolicae,  quam  Christus 
ipse  acquisivit  sanguine  suo.  Humiliare  sub  potenti  manu  Dei; 
contremisce  et  effuge,  invocato  a  nobis  sancto  et  terribili  no- 
mine  Jesu,  quem  inferi  tremunt,  cui  Virtutes  coelorum  et  Po- 
tcstates  et  Dominationes  subjectae  sunt;  quem  Cherubim  et 
Seraphim  indefessis  vocibus  laudant,  dicentes :  Sanctus,  Sanctus, 
Sanctus,  Dominus  Deus  Sabaoth. 

y.  Domine,  exaudi  orationem  meam.  i$.  Et  clamor  meus 
ad  tc  veniat. 

y.  Dominus  vobiscum.  i$.  Et  cum  spiritu  tuo. 

Oremus.  Deus  coeli,  Deus  terrae,  Deus  Angelorum,  Deus 
Archangelorum,  Deus  Patriarcharum,  Deus  Prophetarum,  Deus 
Apostolorum,  Deus  Martyrum,  Deus  Confessorum,  Deus  Virgi- 


CAP.    I.    PnECES   ET   PIA    EXERCITIA.  195 

num,  Deus,  qui  potestatem  habes  donare  vitam  post  mortem, 
requiem  post  laborem ;  quia  non  est  Deus  praeter  te,  nec  esse 
potest  nisi  tu,  creator  omnium  visibilium  et  invisibilium,  cujus 
regni  non  erit  finis:  humiliter  majestati  gloriae  tuae  suppli- 
camus,  ut  ab  omni  infernalium  spirituum  potestate,  laqueo, 
deceptione  et  nequitia  nos  potenter  liberare,  et  incolumes  cu- 
stodire  digneris.  Per  Ghristum  Dominum  nostrum.  Amen. 

Ab  insidiis  diaboli;  Libera  nos,  Domine. 

Ut  Ecclesiam  tuam  secura  tibi  facias  libertate  servire;  Te 
rogamus,  audi  nos. 

Ut  inimicos  sanctae  Ecclesiae  humiliare  digneris;  Te  ro- 
gamus,  audi  nos. 

(Et  aspe?^gatur  locus  aqua  benedicia), 

Ex  Audientia  SSmi,  die  18  Maji  1890. 

SSmus  D.  N.  Leo  divina  providentia  PP.  XIH  omnibus  Rmis 
Episcopis,  nec  non  Sacerdolibus  ab  Ordinariis  suis  legilime  ad  id 
auctoritatem  habentibus,  qui  exorcismum  siipra  expressum  devote 
semel  in  die  recitaverint,  parlialem  tercentum  dierum  Indulgentiam 
singulis  diebus  hicrandam :  iisdem  vero  per  tolum  mensem  id  per- 
agentibus,  confessis,  ac  sacra  Eucharistia  refectis,  plenariam  om- 
nium  peccatorum  suorum  Indulgentiam  semel  in  mense,  die  eorum 
arbitrio  designanda,  pariter  lucrandam  impertitus  est:  quam  etiam 
animabus  Christifidehum  in  purgatorio  detentis  apphcari  posse 
declaravit. 

Praesentibus  in  perpetuum  vahturis. 

f  D.  Archiepiscopus  Tyrensis, 
S.  C,  de  Propaganda  Fide  Secretarius. 

2.  Antiphona  seu  Oratio  in  honorem  sancti  MichaElis 

Archangeli. 

419.  A  Summo  Pontifice  Leone  XIII  sub  die  19  Augusti  1893  con- 
cessa  est  omnibus  Christifidelibus,  qui  corde  contrito  atquo  dovote  recita- 
verint  antiphonam: 

Sancte  Michael  Archangele,  defende  nos  in  praeho,  ut  non 
pereamus  in  tremendo  judicio. 


196  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

Indulgentia  centum  diermn  semel  in  die  lucranda  (\cta  S.  Se- 
dis,  vol.  XXVI,  pag.  183). 

3.  Oratio  ad  S.  RaphaElem  Archangelum. 

420.  Gloriose  Archangele  S.  Raphael,  coelestis  Curiae  prin- 
ceps  inclyte,  sapientiae  et  gratiae  donis  praeclare,  dux  pere- 
grinantium  terra  marique,  miserorum  solamen  peccatorumque 
refugium,  mihi,  quaeso,  praesto  sis  in  cunctis  vitae  hujus  ne- 
cessitatibus  ac  aerumnis,  sicut  juniori  Tobiae  peregrinanti  asti- 
tisti.  Gum  sis  medicina  Dei,  te  humiHter  exoro,  ut  animae 
meae  infirmitates  ac  mala,  quibus  corpus  meum  premitur,  sa- 
nare  digneris,  si  mihi  id  expedierit.  Angelicam  praesertim  a 
te  peto  puritatem,  qua  Spiritus  sancti  templum  vivum  esse 
merear.  Amen. 

Omnibus  Christifidelibus  corde  saltem  contrito  supradictam  Orationem 
devote  recitantibus  Leo  XIII  per  Eescriptum  S.  C.  I.  diei  21  Junii  1890 
concessit 

Indulgentiam  centum  dierum  semel  in  die  lucrandam,  et  de- 
functis  quoque  applicabilem  (Acta  Ord.  Min.  ann.  IX,  pag.  99). 

4.  Novenae  in  honorem  SS.  Archangelorum  MichaElis, 
Gabrielis  et  RaphaElis. 

421.  Summus  Pontifex  Pius  IX  omnibus  Christifidelibus,  qui  corde 
saltem  contrito  et  devote  peregerint  qiiolibet  annl  tempore  Novenam  in 
honorem  vel  S.  Michaelis,  vel  S.  Gabrielis,  aut  S.  Eaphaelis,  sequentes  in- 
dulgentias  concessit: 

Indulgentiam  tercentorum  dierum  qnolibet  die  novendialium ; 

Indulgentiam  plenariam  vel  novendialiunn  decursu,  vel  in 
uno  die  inlra  ocliduum,  quod  eamdein  Novenam  immediate  sequi- 
tur,  dummodo  vere  contriti,  confessi,  el  sacra  Synaxi  refecti,  pre- 
ces  efTuderint  pro  S.  Ecclesia  et  pro  Summo  Pontifice. 

Juxta  primaevam  concessionem  praefatae  Novenae  fieri  debebant  juxta 
formulas  a  P.  Josepho  M.  Falcone  Congregationis  Missiouis  editas,  sed  in 
posterura  Pius  PP.  IX  super  hac  praescriptione  dispensavit,  et  ideo  prae- 
dictae  Novenae  peragi  possunt  quacumque  precum  formula,   dummodo    sit 


CAP.   I.    PRKCES   ET   PIA   EXERCITIA.  107 

a  competenti  auctoritate  ecclesiastica  approbata  (Rescript.  26  Nov.  1876. 
Cf.  Raccolta,  pagg.  339,  346,  347). 

0.    NOVENA   IN   HONOREiM   S.    AnGELI   CuSTODIS. 

422.  Etiam  haec  Novena  fieri  potest  quolibet  anni  tempore, 
et  quacumque  precum  formula.  Indulgentiae  tam  parlialis  quam 
plenaria  acquirunlur  eodem  prorsus  modo,  quo  supra  in  Noven- 
dialibus  in  honorem  SS.  Archangelorum.  Discrimen  est  in  indul- 
gentia  partiali  dumtaxat,  quia  in  Novena  S.  Angeh  Custodis  con- 
cessa  est  indulgenlia  centum  dierum  quoHbet  die,  non  vero  ter- 
centum  prout  supra  (Vid.  Raccolta,  pag.  349). 

6.  Oratio  ad  S.  Angelum  Gustodem. 

423.  Angele  Dei,  qui  custos  es  mei,  me  tibi  commissum 
pietate  superna  illumina,  custodi,  rege  et  guberna.  Amen. 

Pius  PP.  VI  Christifidelibus  corde  saltem  contrito  et  devote  recitan- 
tibus  dictam  Orationem  concessit 

Indulgentiam  centum  dierum  quahbet  vice  lucrandam ; 

Indulgentiam  plenariam  in  festo  SS.  Angelorum  Custodum, 
die  2  Octobris,  iis  omnibus,  qui  mane  et  sero  per  totum  annum 
praefatam  Orationem  recitaverint,  dummodo  ea  die  vere  contriti, 
confessi  et  sacra  Communione  refecti,  ahquam  ecclesiam  vel  publi- 
cuin  oratorium  visilent,  orando  juxta  menlem  Summi  Pontificis 
(Breve  2  Octob.  1795). 

Idem  Pontifex  elargitus  est 

Indulgentiam  plenariam  in  articulo  mortis  iis,  qui  in  vita 
frequenler  recitaverint  eamdem  precem,  dummodo  sint  digne  dis- 
positi  (Rescr.  S.  C.  I.  11  Junii  179G). 

Pius  PP.  VII  non  solum  confirmavit  descriptas  indulgentias,  sed  in- 
super  concessit 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense  omnibus  Christifi- 
dehbus,  qui  quotidie  per  mensem,  ut  supra,  recitaverint,  acquiren- 
dam  in  una  die  ad  arbitrium  eligenda,  in  qua  vere  conlriti,  con- 
fessi  ac  sacra  Communione  refecti,  ahquam  ecclesiam  devole  visi- 
taverint,  orando  ad  inlenlionem  Sanclitatis  Suae  (Rescr.  15  iMaji 
1821 ;  Raccolta,  pag.  348). 


198  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

7.  Oratio  ad  sanctum  Josepii  Sponsum  B.  M.  V. 

424.  Ad  te,  beate  Joseph,  in  tribulatione  nostra  confugi- 
mus,  atque  implorato  Sponsae  tuae  sanctissimae  auxilio,  patro- 
cinium  quoque  tuum  ficlenter  exposcimus.  Per  eam,  quaesu- 
mus,  quae  te  cum  immaculata  Virgine  Dei  Genitrice  conjunxit, 
charitatem,  perque  paternum,  quo  Puerum  Jesum  amplexus  es,. 
amorem,  supplices  deprecamur,  ut  ad  haereditatem,  quam  Jesus 
Ghristus  acquisivit  Sanguine  suo,  benignus  respicias,  ac  neces- 
sitatibus  nostris  tua  virtute  et  ope  succurras.  Tuere,  o  Gustos 
providentissime  divinae  Familiae,  Jesu  Ghristi  sobolem  electam; 
prohibe  a  nobis,  amantissime  Pater,  omnem  errorum  ac  cor- 
ruptelarum  luem ;  propitius  nobis,  sospitator  noster  fortissime, 
in  hoc  cum  potestate  tenebrarum  certamine  e  coelo  adesto;  et 
sicut  olim  Puerum  Jesum  e  summo  eripuisti  vitae  discrimine, 
ita  nunc  Ecclesiam  sanctam  Dei  ab  hostilibus  insidiis  atque  ab 
omni  adversitate  defende:  nosque  singulos  perpetuo  tege  pa- 
trocinio,  ut  ad  tui  exemplar  et  ope  tua  suffulti,  sancte  vivere, 
pie  emori,  sempiternamque  in  coelis  beatitudinem  assequi  pos- 
simus.  Amen. 

Per  Decretum  Urbis  et  Orbis  S.  Congreg-ationis  Indulgentiarum  de 
die  21  Septembris  1889,  Leo  PP.  XIII  motu  proprio  omnibus  Christifi- 
delibus  supradictam  Orationem  corde  saltem  contrito  ac  devote  quovis  anni 
tempore,  etiam  privatim  recitantibus,  concessit 

Jndulgentiam  tercentorum  dierum,  semel  in  die  lucrandam, 
defanctis  quoque  apphcabilem. 

Per  Litteras  Encyclicas  Quamquam  xoluries  diei  15  Augusti  1889 
idem  Pontifex  fidelibus  eamdem  Orationem  publicae  JRosarii  recitationi  per 
mensem  Octobrem  addentibus,  jam  concesserat 

Indulgentiam  septem  annorum  totidemque  quadragenarum 
singuhs  vicibus  acquirendam  (Acta  Ord.  Min.  ann.  VIII,  pag.  169). 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA    EXERCITIA.  199 

8.  Oratio:  Virginum  Custos. 

425.  Virginum  Custos  et  Pater  sancte  Joseph,  cujus  fldeli 
custodiae  ipsa  Innocentia  Ghristus  Jesus,  et  Virgo  virginum 
Maria  commissa  fuit,  te  per  hoc  utrumque  charissimum  pignus 
Jesum  et  Mariam  obsecro  et  obtestor,  ut  me  ab  omni  immun- 
ditia  praeservatum,  mente  incontaminata,  puro  corde  et  casto 
corpore  Jesu  et  Mariae  semper  facias  castissime  famulari. 
Amen. 

Summus  Pontifex  Pius  IX,  revocata  quacumque  alia  indulgentia  an- 
tea  elargita,  concessit  omnibus  Christifidelibus  corde  saltem  contrito  et  de- 
vote  dictam  Orationem  recitantibus 

Indulgentiam  centum  dierum  semel  in  die  (Rescr.  S.  C.  T., 
4  Febr.  1877;  Raccolta,  pag.  369). 

9.  Oratio  S.  Bernardini  Senensis  ad  S.  Joseph. 

426.  Memento  nostri,  beate  Joseph;  et  tuae  orationis  suf- 
fragio  apud  tuum  putativum  FiHum  intercede;  sed  et  beatis- 
simam  Virginem  Sponsam  tuam  nobis  propitiam  redde,  quae 
Mater  est  ejus,  qui  cum  Patre  et  Spiritu  sancto  vivit  et  re- 
gnat  per  inflnita  saecula  saeculorum.  Amen. 

Ad  preces  Emi  Cardinalis  Cajetani  Aloisi-Masella,  Summus  Pontifex 
Leo  XIII  universis  Christifidelibus  corde  saltem  contrito  et  devote  reci- 
tantibus  supradictam  Orationem  benigne  concessit 

Indulgentiam  centum  dierum,  defnnclis  quoque  apphcabilera, 
semel  in  die  hacrandam  (Decr.  ex  Secr.  S.  C.  I.  die  14  Docemb. 
1889;  apud  Acta  Ord.  Min.  ann.  IX,  pag.  69). 

10.  Responsorium  in  honorem  S.  Joseph. 

427.  Quicumque  sanus  vivere, 

Gursumque  vitae  claudere 
In  fine  laetus  expetit, 
Opem  Josephi  postulet. 
Hic  Sponsus  almae  Virginis, 
Paterque  Jesu  creditus, 


200  PARS    II.    DE    INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Justiis,  fidelis,  integer, 
Quod  poscit,  orans  impetrat. 
Quicumque  etc. 
Foeno  jacentem  Parvulum 
Adorat,  et  post  exulem 
Solatur;  inde  perditum 
Quaerit  dolens,  et  invenit. 
Quicumque  etc. 
Mundi  supremus  Artifex 
Ejus  labore  pascitur; 
Summi  Parentis  Filius 
Obedit  illi  subditus. 
Quicumque  etc. 
Adesse  morti  proximus 

Cum  Matre  Jesum  conspicit, 
Et  inter  ipsos  jubilans 
Dulci  sopore  solvitur. 
Quicumque  etc. 
Gloria  Patri  et  Filio  et  Spiritui  sancto. 
Quicumque  etc. 

Antiph.  Ecce  fidelis  servus  et  prudens,  quem  constituit 
Dominus  super  familiam  suam. 

y.  Ora  pro  nobis,  beate  Joseph.  i^.  Ut  digni  efficiamur 
promissionibus  Ghristi. 

Oremus.  Deus  qui  ineffabili  providentia  beatum  Joseph 
sanctissimae  Genitricis  tuae  sponsum  eUgere  dignatus  es :  prae- 
sta  quaesumus;  ut  quem  protectorem  veneramur  in  terris,  in- 
terccssorem  habere  mereamur  in  coeHs.  Qui  vivis  et  regnas  etc. 

Per  Eescriptum  Emi  Cardinalis  Vicarii  do  dato  6  Septembris  1804, 
Pius  PP.  VII  concessit  omnibus  Christifidelibus,  quoties  corde  saltem  con- 
trito  et  dovote  recitaverint  dictum  Besponsorium  cum  Antiphona,  Versi- 
culo  ot  Oremus, 

Indulgentiam  unius  anni  {Raccolta,  pag.  350-351). 


CAP.    I.    PRECES   ET    PIA    EXERCITIA.  201 


11.  Invocatio  ad  S.  Joseph. 


428.  Fac  nos  innocuam,  Joseph,  decurrere  vitam,  sitque 
tuo  semper  tuta  patrocinio. 

Universis  Christifidelibus,  corde  saltem  contrito  et  devotc  hanc  Invo- 
cationcm  recitantibus,  concessa  est  a  Summo  Pontifice  Leone  XIII 

Indulgentia  tercentum  dierum  semel  in  die  (Rescr.  S.  C.  I., 
18  Martil  1882;  Raccolta,  p.  370). 

12.    AlTERA    liWOCATIO    AD    S.    JOSEPII. 

429.  S.  Joseph,  exemplar  et  patrone  amantium  sacratissimi 
Cordis  Jesu,  ora  pro  nobis. 

Summus  Pontifex  Leo  XIII  omnibus  Christifidelibus  praedictam  In- 
vocationem  corde  contrito  et  devote  recitantibus  benigne  concessit 

Indulgentiam  centum  dierum,  animabus  qaoque  Purgatorii 
appHcabilem,  semel  in  die  lucrandam  (Rescr.  S.  C.  L  die  19  De- 
cemb.  1891;  Acta  Ord.   Min.,  ann.  XI,  pag.  53). 

13.  Preces  in  honorem  S.  Josephi  pro  Agonizantibus. 

430.  Aeterne  Pater,  propter  amorem  quo  prosequeris 
S.  Josephum,  inter  omnes  a  te  selectum  ad  tuas  in  terris  im- 
plendas  vices,  miserere  nostri  pauperumque  animam  agentium. 
Pater,  Ave  et  Gloria, 

Aeterne  divine  Fili,  propter  amorem  quo  prosequeris 
S.  Josephum,  tuum  in  terris  fidelissimum  custodem,  miserere 
nostri  pauperumque  animam  agentium.  Pater,  Ave  et  Gloria, 

Aeterne  divine  Spiritus,  propter  amorem  quo  proscqueris 
S.  Josephum,  custodem  studiosissimum  SSmae  Virginis  Mariae, 
tuae  dilectae  Sponsae,  miserere  nostri  pauperumque  animam 
agentium.  Pater,  Ave  et  Gloria. 

Omnibus  Christifidolibus,  qui  supra  rolatas  preces  corde  saltem  con- 
trito  ac  devote  rocitaverint,  Summus  Pontifcx  Leo  XIII,  Rescr.  S.  C.  I. 
die  17  Maji  1884,  bcnigne  conccssit 


202  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

fndulgenliam  iercentum  dierum,  semel  in  die  lucrandam 
{Raccolla,  pag.  371;  Rescr.  auth.  N.  451,  pag.  687). 

14.    NOVENA   IN   HONOREM   S.    JOSEPH   SpONSI   B.    MaRIAE   ViRGINIS. 

431.  Cliristifidelibus  cordo  saltem  contrito  et  devote  peragentibus 
QUOLiBET  ANNi  TEMPORE  Novcnam  ifi  honorem  S.  Joseph  Sponsi  B.  M.  F., 
in  luceiii  editam  a  Sacerdote  Josepho  M.  Falcone,  Congregationis  Missionis, 
elargita  est  a  Summo  Pontifice  Pio  IX 

Indulgentia  tercentum  dierum,  quolibet  die; 

Jndulgeniia  plenaria  vel  infra  Novenam,  vel  in  uno  die  intra 
octidnum,  quod  immediate  Novenam  sequitur,  dummodo  contriti, 
confessi  et  sacra  Communione  refecti  oraverint  pro  S.  Ecciesia  et 
pro  Summo  Ponlifice  (Rescr.  dat.  Cajelae  die  5  Jan.  1849,  etc;  Rac- 
colta,  pag.  366). 

Idem  Pontifex  benigne  concessit,  ut  eaedem  indulgentiae  lu- 
crari  possint  etiam  ab  iis  fidelibus,  qui  Novendiales  peragunt  in 
honorem  S.  Joseph  alia  quacumque  precum  formula,  dummodo 
sit  approbata  a  competenli  auctoritate  ecclesiastica  (Decr.  18  Julii 
1877;  Raccolta,  ioc.  cit.). 

15.  Indulgentiae  pro  mense  Martio. 

482.  Sancto  Joseph  Sponso  purissimo  B.  Mariae  Virginis,  Patri 
putativo  D.  N.  J.  C,  ac  universalis  EcclesiMC  Patrono  potentissimo, 
consecratus  est  mensis  Martius,  idque  ob  occurrentiam  ejus  festi 
principahs  in  eodem  mense. 

Summus  Pontifex  Pius  IX  concessit  omnibus  Christifidelibus  peragen- 
tibus  integro  mense  Martio  pium  exercitium,  quod  in  hbro  Komae  im- 
presso  continetur,  cui  titulus :  Conslderazioni  delte  virtit  del  S.  Patriarca 
Giuseppe  a  dedicargli  il  mese  di  Marzo, 

Jndulgentiam  iercentum  dierum  quohbet  die; 

Jndulgenliam  plenariam  in  uno  dieruiu  mensis  ad  arbitriura 
eligendo,  quo  confessi  et  sacra  Communione  refecti,  juxta  menlem 
Sanclitatis  Suae  oraverint  (Rescr.  Secret.  Brevium,  12  Junii  1855; 
Raccolta,  pag.  366). 

Idem  Pontifex  concessit  easdem  indulgentias  iis  fidehbus,  qui 
mense  Martio  legitime  impediti,  dicabunt  praedicto  modo  quemli- 
bei  alium  mensem  in  honorem  ejusdem  S.  Patriarchae. 


CAP.    I.    PRECES   ET    PIA    EXERCITIA.  203 

Insuper,  ut  erga  tanturn  coeleslem  Patronum  devotio  magis 
magisque  augeatur,  et  illa  precationis  methodus  facilius  ac  latius 
propagetur,  laudatus  Pontifex  indulsit,  ut  easdem  indulgenlias  uni- 
versi  Christifideles  lucrari  possint,  dummodo  piiim  aliquod  pre- 
cum  ac  virtutum  exercitium  per  integrum  mensem  Martium  per- 
egerint,  ad  instar  illarum  quae  mense  Majo  in  honorem  B.  M. 
V.  solent  persolvi  (Decr.  27  Apr.  ISGo^  apud  Acta  S.  Sed.  vol.  1. 
pag.  46). 

Concessit  tandem,  ut  easdem  indulgentias  consequi  possint 
ii,  qui  hoc  pium  exercitium  ita  peragunt,  ut  Mensis  terminet  ipso 
festo  S.  Joseph,  die  nempe  19  Martii  (Rescr.  S.  C.  I.  J8  Juhi  1877 ; 
Raccolta,  pag.  367). 

16.  Oratio  in  uonorem  S.  Joan^is  Apostoli  et  Evangelistae. 

433.  Inclyte  Apostole,  qui  ob  tuam  virginalem  puritatem 
Jesu  tam  carus  extitisti,  ut  supra  pectus  ejus  reclinares  caput, 
quique  dignus  es  habitus  quem,  loco  sui,  Matri  beatissimae 
uti  filium  relinqueret ;  da  mihi,  supplex  oro,  ut  Jesum  et  Ma- 
riam  flagrantissima  charitate  complectar.  Fac,  quaeso,  tua  ad 
Deum  prece,  ut  ego  quoque,  corde  ab  omni  terrena  affectione 
emundato,  Jesu  fldelis  discipulus,  Mariae  filius  amans,  semper 
adhaeream  in  terris,  ut  eis  in  sempiternum  conjungi  merear 
in  coelis.  Amen. 

Versio  italica. 

0  glorioso  Apostolo,  che  per  la  vostra  verginale  purita 
foste  cotanto  amato  da  Gesu  da  meritarvi  di  posare  il  vostro 
capo  sul  suo  divin  petto,  e  di  essere  lasciato  in  sua  vece  qual 
figHo  alla  sua  santissima  Madre;  io  vi  suppHco  ad  accendermi 
del  piu  vivo  amore  verso  Gesii  e  verso  Maria.  Ottenetemi,  vi 
prego,  dal  Signore  che  ancor  io,  col  cuore  scevro  da  mondani 
aff*etti,  sia  fatto  degno  di  star  sempre  unito  a  Gesu,  qual  fe- 
dele  discepolo,  ed  a  Maria,  qual  figlio  divoto  qui  in  terra  per 
rimanervi  poi  eternamente  nel  cielo.  Gosi  sia. 


204  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Leo  PP.  XIII,  in  Audientia  habita  die  21  Martii  1891  a  Secretario 
S.  Congregationis  Iiidulgentiarum,  benigne  concessit  omnibus  Christifide- 
libus,  corde  saltem  contrito  ac  devote  recitantibus  supradictam  Orationem, 

Indulgenliam  centum  dierum,  defunclis  quoque  applicabilem, 
semel  in  die  lucrandam  (Acla  Ord.  iMin.  ann.  X,  p.  107;  Nouv. 
Rev.  Iheol.  tom.  XXllI,  p.  305). 

17.  [ndulgentiae  pro  Festo  vel  Octava  S.  P.  N.  Francisci,  nec  non 
PRO  novendiali  supplicatione  vel  piis  exerciths  infra  mensem 

OCTOBREM. 

434.  Summus  Pontifex  Leo  XIII  omnibus  Christifidelibus,  vere  poe- 
nitentibus  et  confessis  ac  sacra  Communione  refectis,  qui  quamlibet  ecclesiam 
seu  publicum  oratorium  dle  festo  S.  P.  Francisci,  vel  uno  ex  septem 
diehus  continuis  immediate  siibseqiientibiis,  cuiusque  fidelium  arbitrio  sibi 
eligendo,  singulis  annis  devote  visitaverint,  ibique  pro  consuetis  finibus  et 
pro  peccatorum  conversione  oraverint,  concessit 

Indulgeniiam  plenariam, 

Insuper,  eisdem  Christifidelibus,  corde  saltem  contritis,  quoties  vel 
novendiali  supplicationi,  vel  xjHs  exercitiis  per  mensem  in  honorem  ejusdem 
S.  P.  Francisci  celebraudis,  adfuerint,  elargitus  est 

Indulgentiam  tercentum  dierum  (Breve,  ad  Decennium,  11 
Junii  1883;  Acta  Ord.  Min.  ann.  II,  pag.  111). 

Idem  Summus  Pontifex  per  organum  S.  Indulg.  Congregationis  beni- 
gne  annuit  pro  prorogatione  praefatarum  indulgentiarum  ad  aliud  decen- 
niiim  a  praesenti  data  computandum  (Rescript.  18  Sept.  1893,  apud  Acta 
Ord.  Min.  ann.  XII,  pag.  175). 

18.    PlUM   EXERCrnUM   QUINQUE   DOMINICARUM   IN   HONOREM 

SS.  Stigmatum  S.  P.  N.  Francisci. 

435,  Ad  augendam  devotionem  erga  Seraphicum  Patriarcham,  Chri- 
stifidelibus,  qui  in  quinque  Dominicis  festum  sacrorum  Stigmatum  ejusdem 
Patriarchae  praecedentibus,  vel  per  alias  quinque  anni  Dominicas  conse- 
cutivas,  piis  meditationibus,  aut  vocalibus  orationibus  aliisve  pietatis  ope- 
ribus  in  honorem  sacrorum  Stigmatum  vacaverint,  Summus  Pontifex  Leo 
XIII  concessit 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  anno  lucrandam  in  quali- 
bet  ex  dictis  quinque  Dominicis,  dummodo  vere  contriti,  confessi 


/ 


CAP.    I.    PRECES    ET   PIA    EXERCITIA.  205 

et  sacra  Communione  refecti,  aliquam  ecclesiam  vel  publicum  ora- 
torium  visitaverint,  ibique  per  aliqiiod  lemporis  spatium  oraverint 
ad  mentem  Sanctitatis  Suae  (Kescr.  S.  C.  I.  die  21  Nov.  1885; 
Raccolla,  pag.  397.  —  Acta  Ord.  Min.  ann.  V,  pag.  10). 

19.  Hyimnus  in  iionorem  S.  P.  Francisci  Assisiensis. 

436.  0  divini  amoris  victima, 
Quino  cruenta  vulnere, 
Francisce,  qui  vivam  crucis 
Christi  refers  imaginem. 

Tu  charitatis  fervidis 
Flammis  adustus  sanguinem 
Christo  daturus,  barbara 
Ter  cogitasti  littora. 

Voti  sed  impos  non  sinis, 
Languere  flamma  desidesj 
Et  excitas  coelestia, 
Flagrans  amore,  incendia. 

In  prole  vivens,  efferas 
Pervadis  oras :  algida, 
Gelu  soluto,  ut  ferveant 
Ardore  sancto  pectora. 

Sic  pertimendis  lividum 
Armis  Avernum  conteris, 
Virtutis  et  firmum  latus 
Templo  labanti  subjicis. 

Adsis,  Pater,  precantibus, 
Ignemque,  late  quo  tua 
Exarsit  ingens  charitas, 
Accende  nostris  mentibus. 

Sit  laus  Patri,  sit  Filio, 
Sit  inclyto  Paraclito, 
Qui  nos  Parentis  optimi 
Det  aemulari  spiritum.  Amen. 


20()  PARS    II.    DE    INDULGKNTIIS   IN    SPKCIK. 

S.  Indiilgeiitiarum  Coiigregatio,  iitendo  facultatibus  a  Summo  Pontifice 
Leone  XIII  sibi  specialiter  tributis,  omnibus  Christifidelibus  corde  saltem 
contrito  ac  devote  supra  relatum  liymnum  in  lionorem  S.  Francisci  Assi- 
siensis  recitantibus  concessit 

Indidgentiam  centum  dierum  semel  in  die  lucrcandam,  de- 
fiinctis  qnoque  applicabilem  (Rescript.  13  Sept.  1893;  Acla  Ord. 
Min.  ann.  XIII,  pag.  19). 

20.  Responsorium  :  Si  quaeris  miracula  in  honohe.m 
S.  Antonii  Patavini. 

437.  Universis  Christifidelibus,  qui  corde  saltem  contrito  et  devote 
recitaverint  in  honorem  S.  Antonii  Patavini  Eesponsorium  Si  quaeris  mi- 
racula  cum  Versu  Ora  pro  nohis  etc.  et  Oratione  Ecclesiam  tuam  etc. 
quod  extat  in  nostris  Breviariis  et  Diurnalibus,  Summus  Pontifex  Pius  IX 
benigne  concessit 

Indiilgentiam  centum  dierum  qualibet  vice; 

Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense,  in  uno  die  ad  ar- 
bitrium  eligendo,  iis  omnibus,  qui  quolidie  per  mensem  dictum 
Responsorium  ut  supra  recitaverinl,  dummodo  vere  contriti,  con- 
fessi  et  sacra  Communione  refecti  ecclesiam  vel  publicum  orato- 
rium  visitaverint,  ibique  aliquo  temporis  spatio  oraverint  juxta  in- 
lenlionem  Sanctitatis  Suae  (Decr.  23  Jan.  1866;  Raccolta,  pag.  417). 

20.  Oratio  ad  S.  Ludovicum  Episcopum  Tolosanum. 

438.  Ad  te  supplices  confugimus,  beate  Ludovice,  lilium 
virginitatis,  stella  fulgens  et  vas  sanctitatis.  Supra  catholicas 
Nationes  quibus  affinitate  conjungeris  et  quarum  a  Deo  Pro- 
tector  es  constitutus,  coelestes  gratias  intercessione  diffunde. 
Deum  ac  Immaculatam  Yirginem  deprecare,  ut  in  christiano 
populo  avorum  fides  rursum  excitetur,  ferveat  charitas,  mo- 
resque  componantur.  Intercede  veram  principibus  ac  civibus 
concordiam,  sanctae  Matri  Ecclesiae  contra  hostes  triumphum, 
Christi  in  terris  Vicario  plenam  in  sacro  animarum  regimine 
libertatem,  nobisque  omnibus  tuum  implorantibus  auxilium 
aeternam  in  coelo  felicitatem.  Amen. 


CAl».    1.    PRECKS    ET    PI A    EXERCITIA.  207 

Versio  italica. 

A  voi  supplichevoli  ricorriamo,  o  beato  Lodovico,  giglio 
di  verginita,  splendida  stella,  esimio  vaso  di  santitk.  Con  la 
vostra  intercessione  difFondete,  ve  ne  preghiamo,  le  grazie  ce- 
lesti  sopra  le  cattoliche  Nazioni,  alle  quali  vi  unisce  regal  pa- 
rentela,  e  delle  quali  Dio  vi  costitui  Protettore.  Intercedete 
presso  Dio  e  presso  1'  Immacolata  Vergine,  afRnche  ritorni  nel 
popolo  cristiano  Favita  fede,  si  riaccenda  la  carita  e  si  rifor- 
mino  i  costumi.  Ottenete  ai  principi  ed  ai  cittadini  tutti  vera 
concordia ;  alla  S.  Madre  Ghiesa  il  trionfo  sui  nemici ;  al  Vi- 
cario  di  Gesii  Cristo  qui  in  terra  piena  liberta  nel  dirigere  e 
guidare  le  anime,  ed  a  noi  tutti  che  invochiamo  il  vostro  soc- 
corso,  ottenete  V  eterna  ricompensa  nel  cielo.  Gosi  sia. 

S.  Congregatio  Indulgentiarum,  die  12  Junii  1894,  utendo  facultati- 
tibus  a  Summo  Pontifice  Leone  XIII  sibi  specialiter  tributis,  universis 
Christifidelibus  corde  saltem  contrito  ac  devote  supra  descriptam  Orationem 
recitantibus  concessit 

Indulgenliam  cenlum  dieymw.,  semel  in  die  lucrandam,  et 
defunctis  quoque  applicabilem  (Acta  Ord.  Min.  ann.  XHI,  pag.  118). 

21.  Oratio  ad  S.  Thomam  Patronum  Scholarum  catholicarum. 

439.  Doctor  angelice  sancte  Thoma,  Theologorum  Princeps 
et  Philosophorum  norma,  praeclarum  christiani  orbis  decus  et 
Ecclesiae  lumen,  scholarum  omnium  catholicarum  coelestis  Pa- 
trone,  qui  sapientiam  sine  fictione  didicisti  et  sine  invidia  com- 
municas,  ipsam  Sapientiam  Filium  Dci  deprecare  pro  nobis,  ut 
veniente  in  nos  Spiritu  Sapientiae,  ea  quae  docuisti  intellectu 
conspiciamus,  et  quae  egisti  imitatione  compleamus;  doctrinae 
et  virtutis,  quibus  in  terris  solis  instar  semper  eluxisti,  parti- 
cipes  efficiamur ;  ac  tandem  earum  suavissimis  fructibus  per- 
enniter  tccum  delectemur  in  coeHs,  divinam  Sapicntiam  col- 
laudantes  per  infinita  saecula  saeculorum.  Amen. 


:208  PARS   H.    DE   INDULf.ENTIIS   IN   SPECIE. 

Leo  PP.  XIII,  per  Eescriptum  S.  C.  I.  diei  3  Julii  1885,  omnibus 
Christifidelibus,  qui  corde  saltem  contrito  et  devote  recitaverint  praefatam 
Orationein,  impertitus  est 

fndulgentiam  ducenlorum  dierum,  semel  in  die  (Raccolta, 
pag.  h\S). 

22.  Sex  Dominicae  in  honorem  S.  Thomae  Aquinatis. 

440.  Ad  augendam  Christifidelium,  el  maxime  studiosae  ju- 
ventutis  devotionem  ac  pietatem  erga  divum  Angelicum  Thomam 
Aquinalem  Leo  l*P.  XIH,  suppHcante  Procuratore  Generali  Ordinis 
Praedicatorum,  benigne  indulsit  ut  ii  omnes,  qui  qualibet  ex  sex 
Dominicis  Festum  ejusdem  Angelici  Doctoris  immediate  anteceden- 
libus  vel  infra  anniim  consequentibus,  vere  poenitentes  et  confessi 
ac  S.  Communione  refecti,  supphcationibus,  piis  meditationibus, 
ahisque  rehgiosis  exercitiis  operam  devole  impenderint,  lucrari 
possint  et  valeant 

Jndulgentiam  plenariam,  animabus  quoque  fidehum  defun- 
ctorum  apphcabilem,  ad  instar  earum,  quas  Romani  Pontifices  pro 
diebus  Dominicis  a  S.  Aloysio  Gonzaga  nuncupalas  concesserunt 
(Rescript.  21  Aug.  1886;  apud  iNouv.  Rev.  theol.  tom.  XXI,  pag.  234). 

23.  Festum  S.  Aloysh  Gonzagae. 

441.  Ad  augendam  devotionem  fidehum,  maxime  juventutis,  erga 
angehcum  juvenem  S.  Aloysium  Gonzagam,  per  organum  S.  Congregationis 
Indulgentiarum  Summi  Pontifices  Benedictus  XIII,  Decreto  22  Nov.  1729, 
Clemens  XH,  Decreto  21  Nov.  1737,  et  Benedictus  XIV,  Decreto  12  Apr. 
1742,  concesserunt 

Indulgentiam  'plenariam  omnibus  Christifidelibus,  qui  vere 
contriti,  confessi  et  sacra  Communione  refecti,  altare  S.  Aioysio 
Gonzagae  dicatum  visitaverint  in  ejus  die  festo,  orando  pro  neces- 
sitatibus  S.  Matris  Ecclesiae  et  juxta  intentionem  Sanclitatis  Suae. 

Hoc  festum,  de  licentia  Ordinarii,  celebrari  potest  quolibet  die 
infra  annum,  in  quocumque  loco  et  in  quocumque  altari,  ut 
deducitur  ex  citatis  Decretis  {Raccolta,  pag.  428). 

24.  Sex  Dominicae  in  honorem  S.  Aloysh  Gonzagae. 

442.  Christifidehbus,  qui  in  sex  Dominicis  festum  S.  Aloysii  Gon- 
zagae  (21  Juniij  immediate  praecedentibus,  vel  per  alias  sex  anni  Domi- 


CAP.    I.   PRECES   ET    PIA    EXEHCITIA.  209 

nicas  consecidivas,  ad  libituni  eligendas,  piis  incditationibus,  aut  vocalibus 
orationibus  aliisve  pietatis  operibus  in  honorem  ejusdem  Sancti  vacaverint, 
Summus  Pontifex  Clemens  XII  concessit 

Indulgentiam  plenariam,  lucrandam  in  singidis  sex  Domi- 
nicis  siipradictis,  dummodo  vere  conlriti,  confessi  el  sacra  Com- 
munione  refecli  fuerint  (Decr.  S.  C.  Indulg.  11  Decemb.  1739,  et 
7  Jan.  1740;  Raccolta,  pag.  428). 

ARTICULUS    IV. 

PRECES  ET  PIA  EXERCITIA  PRO  DEFUNCTIS. 

§  I. 
1.  PsAoius:  De  profundis. 

443.  Ex  concessione  Summi  Pontificis  Clementis  PP.  XU  Chri- 
stifideles  recitantes  flexis  genihus  circa  primam  noctis  horam  ad 
pulsum  campanae  psahnum  De  profundis,  vel  semel  Orationem 
Dominicam  et  Salutationem  Angelicam  cum  versiculo  Requiem 
aeternam,  in  suffragium  animarum  Purgatorii,  quo  die  id  egerint, 
lucrantur  indulgentiam  centum  dierum, 

Qui  autem  per  integrum  annum  praemissa  peregerint,  in 
uno  die  cujuslibet  anni  per  unumquemque  Christifidelem  ad  sui 
libitum  ehgendo,  vere  poenitentes,  confessi,  sacraque  Communione 
refecti,  ac  pro  christianorum  principum  concoroia,  haeresum  extir- 
patione,  ac  S.  Matris  Fxclesiae  exaltatione  pias  ad  Deum  preces 
effuderint,  lucrantur  indulgentiam  plenariam  (Breve  Coelestes  Ec- 
clesiae  Thesauros,  11  Aug.  1736,  apud  Ferraris,  verb.  Indulg. 
arl.  VI.  n.  21 ;  Raccolta,  pag.  456  etc). 

/n  iis  autem  locis  ubi  deest  campanarum  usus,  acquiri 
possunt  praedictae  indulgentiae,  recitando  ut  supra  psalmum  De 
profimdis,  vel  unum  Pater  etc.  circa  horam  primam  noclis,  idque 
ex  concessione  Pii  VI  per  Rescript.  S.  C.  Ind.  die  18  Martii  1781 
{Raccolta  et  Ferraris  loc.  cit.  n.  20). 

Pius  PP.  IX,  Rescripto  S.  C.  Ind.  die  18  Julii  1877,  declara- 
vit  praefatas  indulgentias  lucrifieri  posse,  recitando  ut  supra  psal- 
mum  De  profundis  vel  unum  Pater  etc,  quamvis,  juxta  consue- 
tudinem  alicujus  ecclesiae  et  loci,  campanae  signum  detur  vel  ante 
vel  post  horarn  noctis  (Raccolta). 

14 


210  PARS   II.    DE    INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Tancleni  Leo  Xlll  oninibus  Christifideliljus,  qui  corde  sallem 
conlrito  ac  devote  recitaverint  praedictum  psalmum  cum  adnexo 
versiculo  Requiem  aeternani  dona  eis,  Dominej  et  lux  peiyetua 
luceat  eis,  in  perpeluum  concessit  indulgentiam,  defunctis  quoque 
applicabilem,  quinquaginta  dierum,  ter  in  die  lucrandam  (Decr. 
3  Febr.  1888,  apud  Acta  S.  Sed.  vol.  XX,  p.  477). 

2.  Officium  Defunctorum. 

444.  Summus  Pontifex  S.  Pius  V,  Bulla  Qiiod  a  Nobis  diei 
9  Julii  1568,  omnibus  fidelibus,  qui  ex  ohligatione  devote  reci- 
taverint  Officium  Defunctorum  diebus  a  Rubrica  Breviarii  Ro- 
mani  praescriplis,  concessit  indulgentiam  centum  dierum. 

lllis  autem,  qui  idem  Officium  recitaverint  ex  propria  devo- 
tione,  Bulla  Superni  Omnipotentis  Dei  de  die  5  Aprilis  1571, 
concessit  indulgentiam  quinquaginta  dierum  {Raccolta,  pag.  453). 

3.  PlUiM    EXERCITIUM    IN   SUFFRAGIUM    DeFUNCTORUM. 

445.  Pius  PP.  VII,  Brevi  diei  6  Februarii  1817,  concessit 

Indulgentiam  tercentum  dierum  semel  in  die  omnibus  Chri- 
stifidelibus,  qui  corde  saltem  contrito  et  devote  Passionem  D.  N. 
J.  C.  meditantes,  recitabunt  in  suffragium  fidelium  defunctorum 
quinque  Pater  et  quinque  Ave  cum  versiculo:  Te  ergo,  quae- 
sumus,  tuis  famulis  suhveni,  quos  pretioso  Sanguine  redemisti; 
vel  Jaculatoriam :  Aeterne  Pater,  per  pretiosuin  Sanguinem  Jesu, 
misericordia,  et  Requiem  aeterna^n. 

lis  autem  fidelibus,  qui  quotidie  per  mensem  hoc  pium  exercitium 
peregerint,  idem  Pontifex  elargitus  est 

Indulgentiam  plenariam  die  ad  arbitrium  in  dicto  mense 
lucrandam,  duminodo  conlriti,  confessi  ac  sacra  Communione  re- 
fecli  oraverint  pro  concordia  inter  principes  christianos,  pro  extir- 
patione  haeresum,  pro  exaltatione  S.  Matris  Ecclesiae,  et  pro  ae- 
terna  requie  Defimctorum  {Raccolta,  pag.  458). 

4.  Preces  pro  Defunctis  feria  V,  VI  et  Sabbato 

Majoris  Uebdomadae. 

446.  Quia  memoratis  tribus  diebus  Hebdomadae  Majoris  a  sacra 
Lilurgia  non  conceditur  Sacerdotibus  ut  Missam  celebrent,  aliquibus 


CAP.    I.    PRECES   ET    PIA    EXERCITIA.  211 

in  locis  inlroduclum  est  pium  exercilium  peragendi  in  quolibet 
ex  praefalis  Iribus  diebus  per  unius  saltem  horae  spatium,  ora- 
tionem  vel  mentalem  aut  vocalem  in  sunVagium  animarum  Pur- 
galorii,  ut  hae,  sufTragiis  ex  Missis  provenientibus  orbatae  illis 
tribus  diebus,  possint  alio  modo  adjuvari.  Ut  haec  pia  praxis  ser- 
varetur,  Bi^nedictus  PP.  XIV,  Decreto  S.  C.  Indulgentiarum  diei  10 
Aprilis  1745  concessit 

Indulgenliam  scpiem  annorum  totidemque  quadragenarum , 
in  praedictis  diebus  acquirendam  ab  omnibus  fidelibus,  qui  corde 
saltem  contrilo  et  devote  memoratam  orationis  horam  expleverint. 

Idem  Pontifex  per  Decretum  praefatae  S.  Congregationis,  die 
3  Aprilis  1751,  extendit  eamdem  indulgentiam  ad  omnes  Christi- 
fideles,  qui  inlerfuerint  sacris  functionibus,  quae  illis  diebus  fieri 
solent  sive  per  ritum  sive  per  consueludinem  in  memoriam  Pas- 
sionis  D.  N.  Jesu  Christi,  dummodo,  ut  supra  dictum  est,  aliquam 
effundant  precem  pro  animabus  fidelium  defunctorum  (Raccolia, 
pag.  457). 

5.  Indulgentiae  pro  mense  Novembri. 

447.  Inter  celera  christianae  pietatis  officia,  illud  etiam  in 
permullis  locis  oblinuit,  mense  integro  Novembri  juvandi  quoti- 
dianis  suffragiis  animas  piacularibus  poenis  excruciatas.  Quo  autem 
ferventior  erga  defunctorum  animas  foveatur  charitas,  SSmus  D. 
N.  Leo  PP.  XIII  omnibus  utriusque  sexus  Christifidelibus,  qui  sive 
publice  sive  privalim  peculiaribus  piis  exercitiis  devotisque  obse- 
quiisanimabus  in  Purgatorio  detentis  sohmen  per  iniegrum  inensem 
Sovembrem  quotidie  afferre  studuerint,  clementer  impertilus   est 

Indulgentiam  septem  annorum  ioiidemque  quadragenarum 
semel  in  singulis  praefati  mensis  diebus  lucrandam; 

Indulgentiam  plenariam  in  una  niemorati  mensis  die,  unius- 
cujusque  arbitrio  eligenda,  qua  vere  poenitentes,  confessi  ac  sacra 
Communione  refecti  fuerint,  et  aliquam  ecclesiam  vel  publicum 
sacellum  adiverint,  ibique  ad  mentem  Sanctitatis  Suae  pie  orave- 
rint;  quas  indulgentias  eadem  Sanctitas  Sua  defunctis  quoque 
applicabiles  benigne  declaravit  (Decr.  Urbis  et  Orbis,  17  Jan.  1888, 
apud  Acla  Ord.  Min.  ann.  VII,  pag.  G7). 


2h2  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

§  H. 

G.    ACTUS   HEROICUS   CHARITATIS   ERGA    ANIMAS   IN    PURGATORIO 

DETENTAS. 

448.  Actus  heroicus  charitalis  erga  animas  in  Purgalorio  deten- 
tas  in  eo  consislit,  quod  Chrislifidelis,  sive  aliqua  adhihita  for- 
miila,  sive  etiam  tantummodo  mente,  offerat  Deo  0.  M.  pro  ani- 
mabus  Purgatorii  omnia  opera  satisfactoria  quae  ipse,  quoad 
vixerit,  peraget;  nec  non  omnia  suffragia  quae  post  mortem  quo- 
modocumque  ei  obvenire  poterunt.  Multi  Christifideles  B.  Virgini 
Mariae  devotissimi,  auctore  aut  suasore  b.  m.  Gaspare  Ohden  ex 
Ordine  Clericorum  Regularium  Theatinorum,  consueverunt  hu- 
jusmodi  opeia  satisfactoria  et  suCfragia  in  manus  quodammodo 
B.  Virginis  deponere,  ab  eadem  pro  suo  misericordi  beneplacito 
distribuenda  in  favorem  animarum  Purgatorii. 

449.  Hic  actus  heroicus  charitatis  non  semel  ab  Apostohca  Sede 
fuit  approbatus;  immo,  ut  defunctis  evaderet  utilior,  a  Benedicto 
XIII,  Decreto  23  Augusti  1728,  induigentiis  fuit  ditatus,  auctique 
privilegiis  ii,  qui  illum  emiserunt:  quae  omnia  confirmata  fuerunt 
a  Pio  PP.  VI  sub  die  12  Decembris  1788. 

450.  Rursus  Summus  Pontifex  Pius  IX,  instantibus  nonnullis 
ecclesiasticis  viris,  per  Decretum  S.  Congregationis  Indulgentiarum 
diei  10  Septembris  18o2,  non  modo  favores  omnes  confirmavit, 
verum  etiam  voluit  eos,  ut  infra,  declarare: 

1.  Quod  Sacerdotes  ipsam  Oblationem  profilentes  indulto  al- 
taris  privilegiati  personalis  g3.\idere  posslni  singulis  anni  diebus. 

2.  Quod  omnes  Christifideles,  qui  idem  Votum  seu  Oblationem 
emitturit,  indulgentiam  plenariam  fidelibus  tantum  defunctis  ap- 
plicabilem  lucrari  queant  quocumque  die  ad  sacram  Communio- 
nem  accesserint,  et  qualihet  anni  feria  secunda  sacrum  Missae 
sacrificium  in  suffragium  eorumdem  defunctorum  fidelium  audi- 
erint,  dummodo  in  ulroque  casu  aliquam  ecclesiam,  seu  publicum 
oratorium  visitaverint,  ibique  per  aliquod  temporis  spatium  juxta 
mentem  Sanctitatis  Suae  pie  oraverint. 

3.  Quod  ipsis  Christifidelibus  omnes  et  singulas  indulgentias 
quocumque  modo  concessas,  vel  in  posterum  concedendas,  quas 
lucrari  possunt,  animabus  pariter  defunctorum  applicare  liceat. 


CAP.    I.    PRECES   ET   PIA    EXERCITIA.  213 

4.  Quod,  ut  niagis  ac  magis  animabus  piacularibus  flammis 
addictis  perenne  tribuatur  auxilium,  ad  universi  Orbis  Cbristifide- 
les  dictam  Oblationem  exsolventes,  quatenus  opus  sit,  hoc  indultum 
extensum  babealur. 

451.  Praeterea  eadem  Sanctilas  Sua  prae  ocubs  babens  tum 
adolescentes  nondiim  ad  sacram  Communionem  accedenles,  lum 
vero  infirmos,  chronicos,  senes,  villicos,  in  carceribus  detentos, 
ceterosque  fideles,  qui  aut  ad  sacram  Synaxim  accedere,  aul 
in  feria  secunda  sacrum  Missae  sacrificium  audire  nequeunt, 
per  abud  Decretum  Sacrae  Congregationis  Indulgentiarum  die  20 
Novembris  1854  clementer  indulsit,  ut  omnibus  et  singulis  Cbri- 
stifidebbus,  qui  legitimo  impedimento  nequeunt  Sacrum  audire 
feria  secunda,  pro  acquisitione  supraenuntiatae  indulgentiae  in  qua- 
libet  secunda  feria,  ut  supra,  concessae,  sufTragetur  Missa,  quam 
die  Dominico  ex  praecepto  audire  tenentur ;  pro  omnibus  et  sin- 
gubs  vero  fidelibus,  qui  aut  nondum  sacrae  Eucharistiae  sumendae 
capaces,  aut  legitima  alia  ratione  hoc  Sacramentum  sumere  neque- 
unt,  benigne  remisit  facultatem  arbitrio  respectivi  pro  tempore 
Ordinarii  locorum  subdelegandi  Confessarios  ex  approbatis  pro 
opporluna  Communionis  in  alia  pia  opera  commutatione  (Raccolta, 
pag.  453  et  seq. ;  Rescr.  autb.  N.  392,  pag.  304  et  seq.). 

Quamvis  actus  beroicus  charitatis  designelur  aliquando  nomine 
voti,  certum  est  tamen,  ipsum  nullatenus  obligare  sub  peccato 
{Raccolta,  pag.  455). 

452.  De  ejusdem  actus  seu  oblationis  obiecto,  de  essentialibus 
condilionibus,  nec  non  de  indulgentiis  ac  privilegiis  eidem  adnexis, 
identidem  dubia  oborta  sunt.  S.  Indulgentiarum  Congregatio,  cui 
hujusmodi  dubia  proposita  sunt  solvenda,  sequenles  dedit  respon- 
siones,  a  Summo  Pontifice  Leone  XIII  sub  die  19  Decembris  1885 
approbalas: 

1.  Quod  inter  opera  satisfactoria,  quae  in  actu  heroico  chari- 
tatis  oderuntur  pro  animabus  Purgatorii,  comprehenduntur  etiam 
indulgentiae,  quae  declaratae  fuerunt  a  Summis  Pontificibus  apph- 
cabiles  Cbristifidehbus  defunctis. 

2.  Quod  praedicto  actui  seu  oblationi  non  salisfit  ab  iis,  qui 
sibi  reservare  volunt  indulgentias,  quae  pro  vivis  conceduntur ; 
sed  juxta  indullum  a  Summo  Pontifice  concessum  emiltenlibus 
actum  heroicum  charilalis,  hae  quoque  indulgentiae  sunt  defunctis 
apphcandae. 


214  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS  IN   SPECIE. 

3.  Condilio  praescripla  ad  privilegiorum  participationem  est 
quidem,  ut  propriae  satisfactiones  omnes  atque  indulgentiae  pro 
Purgatorii  animabus  offerantur ;  minime  autem  ut  B.  Virgini, 
prout  ipsi  placuerit,  distribuendae  relinquantur.  Quare,  haec  in 
Virginis  manus  veluti  consignatio  non  est  liabenda  ut  pars  integra- 
lis  actus  heroici  charilatis,  sed  dumtaxat  ut  pia  actui  accessoria 
devotio  Christifidehbus  commendanda. 

4.  Quod  plenariae  indulgentiae,  quas  Christifideles  actum  he- 
roicum  charitatis  emittentes  lucranlur  tum  ob  sacram  Communio- 
nem,  tum  ob  Missae  feria  11  auditionem,  necesse  non  est,  ut  ap- 
plicentur  animabus,  quas  B.  V.  Maria  prae  aliis  a  Purgatorio  libe- 
rari  cupit;  sed  possunt  applicari  cuilibet  Purgatorii  animae  (ad 
libitum  cujuscumque  fidelis). 

0.  Indulgentia  plenaria  altaris  privilegiati  personalis  debel  a 
Sacerdote,  qui  actum  heroicum  charitatis  emisit,  applicari  animae, 
pro  qua  Missam  celebrat:  hoc  enim  modo  privilegimn  altaris 
conceditur  a  Sammo  Pontifice  (Vid.  integr.  Decr.  apud  Acta 
S.  Sed.  vol.  XVIII,  pag.  337  et  seq.;  Nouv.  Rev.  Theol.  vol.  XVlll, 
pag.  173  et  seq.). 

453.  Per  actum  heroicum  charitatis  Christifidelis  offert,  ut 
ex  definitione  patet,  omnia  opera  satisfactoria...  quae  ipse  per- 
aget,  nec  non  omnia  suffragia  quae  post  mortem  ei  obve- 
nire  poterunt.  Non  ergo  per  hujusmodi  actum  offertur  fructus  ope- 
rum,  in  quantum  haec  sunt  meritoria:  talis  fructus  alleri  appli- 
cari  nequil,  sed  operanti  remanet,  quem  Deus  in  coelo  superabun- 
danti  compensat  praemio.  Nec  pariler  per  eumdem  aclum  chari- 
tatis  vis  impetratoria  nostrarum  precum  impeditur,  sed  quisque 
liber  est  tum  pro  se,  tum  pro  aliis  orare  ad  aliquem  favorem  obti- 
nendum.  Per  praefatum  actum  igitiir  offertur  animabus  Purgatorii 
fructus  specialis  ac  personalis,  qui  nobis  provenit  ex  nostris  ope- 
ribus,  quatenus  haec  sunt  satisfactoria,  et  ex  suffragiis  quae  no- 
bis  post  mortem  applicantur.  Est  revera  eximiae  charitatis  actus, 
quem  Deus  justus  magno  compensabit  proemio  in  coelis. 


CAPUT  II. 
JUBILAEUM. 


§  1. 

NOTIO  ET  DIVISIO  JUBILAEI. 

454.  Nomen  Jitbilaeum,  jnxta  communiorem  Auctornm  sen- 
tenliam,  derivat  ab  hebraico  verbo  jobel.  Jobel  autem  significat 
tum  quinquagesimum,  quia  apud  Hebraeos  annus  Jubilaei  quoli- 
bet  anno  quinquagesimo  recurrebat;  tum  sonum  tubae,  quia  hoc 
modo  annus  quinquagesimus  indicebatur.  Sunt  ahi  Scriptores,  qui 
vocem  istam  deducunt  a  Jubal  vel  Jobal,  quae  significat  germi- 
nare,  quia  illo  anno  quinquagesimo  terra  non  colebatur,  et  incolae 
Ilebraei  fructibus  sponte  germinantibus  vescebantur.  Annus  ille  erat 
pro  Hebraeis  annus  laetitiae,  jubilationis  et  veniae.  Hinc  etiam  si- 
mili  quidem  sed  altiori  ratione,  institulum  est  Jubilaeum  sive  Ju- 
bilaeus  in  Ecclesia  catholica,  de  quo  modo  loquimur. 

455.  Definitio.  Jnbilaeum  est  indulgentia  plenaria  solemnis 
ciim  privilegiis  adnexis,  a  Summo  Pontifice  concessa  fidehbus  certa 
pia  opera  peragenlibus. 

Ex  hac  definitione  deducitur,  Jubilaeum  quoad  ejfectum  idem 
esse  ac  ceteras  indulgentias  plenarias,  a  quibus  proinde  nonnisi 
accidentaliler  difl^ert,  ratione  scilicet  solemnitatis  et  privilegiorum, 
quae  ipsi  adnectuntur. 

456.  Divisio.  Jubilaeum  multiplex  est: 

a)  Jubilaeum  majus  sive  maximum  seu  ordinarium,  qui 
Annus  sanctus  dicitur,  et  regulariter  occurrit  quolibet  vigesimo 
quinto  anno. 

b)  Jubilaeum  minus  seu  extraordinarium,  quod  extra  An- 
num  sanclum  a  Summis  Pontificibus  concedi  solet  post  uniuscujus- 
que  exaltationem  vel  ob  aliam  gravem  causam. 

c)  Jubilaeum  generale,  quod  conceditur  universo  orbi,  ciijus- 
niodi  est  Jubilaeum  majus,  et  plerumque  etiam  Jubilaeum  minus. 


516  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

d)  Jubilaeum  particulare,  seu  in  foi^ma  Jiihilaei,  quod  con- 
cedilur  alicui  provinciae,  civilati,  communitali  seu  particulari  loco, 
ut  est  illud  concessum  a  Leone  XIII  per  Litteras  Apostolicas  Felix 
Nazarethana  Domus  die  23  Januarii  1894  pro  sexto  centenario 
Translationis  sacrae  Domus  Lauretanae. 

457.  Licet  plerique  Auctores  demonstrent,  ante  tempora  Boni- 
fjicii  VIH  Jubilaeos  fuisse  celebratos,  tamen  certum  est,  ipsum  Bo- 
nifacium  VIII  anno  1300  primum  constituisse,  ut  quolihet  anno 
centesimo  redeunte,  Jubilaeum  seu  Annus  sanctus  celebraretur. 
Clemens  VI  ad  quemlihet  annum  quinquagesimum  reduxit,  et  ideo 
anno  i3oO  aliud  solemne  Jubilaeum  celebratum  fuit.  Deinde  Urba- 
nus  M  creatus  Pontifex  anno  1378  constiluit,  ut  oh  memoriam 
annoram  triginta  trium,  quibus  Dominus  noster  in  terris  vixit, 
Jubilaeum  celebraretur  quovis  anno  trigesimo  tertio.  Tandem,  ut 
omnis  aetas  tanti  pretiosi  thesauri  particeps  efficeretur,  Paulus  11 
anno  1470  statuit,  ut  in  poslerum  Jubilaeum  quolibet  anno  vige- 
simo  qimito  perageretur;  decrevitque  proinde  ut  anno  1475  cele- 
braretur,  quod  quidem  indixit  Sixtus  IV  successor  immediatus 
Pauli  II. 

458.  Periodus  viginti  quinque  annorum  pro  Anno  sancto  ce- 
lebrando  a  Paulo  II  statuta,  ab  omnibus  ejus  successoribus  servata 
fuit  et  usque  ad  praesens  immutata  remansit,  quamvis  non  sem- 
per,  ob  temporum  adjuncta,  celebratio  Jubilaei  maximi  fieri  potue- 
rit,  saltem  in  forma  consueta  et  solemni.  Sic  ea  omissa  fuit  tum 
anno  1800  ob  rebellionem  in  Gallia  et  mortem  Pii  VI  mense  Au- 
guslo  1799,  cui  mense  Martio  subsequentis  anni  successit  in  Summo 
Pontificatu  Pius  VH;  tum  anno  1850  ob  exilium  ab  Urbe  Summi 
Ponlificis  Pii  IX,  seu  propter  luctuosam  temporum  rationem,  Ju- 
hilaei  maximi  solemnitatem  anno  1850  occurrentem,  Nos  omit- 
tere  dehuimus,  ut  ait  ipse  Pontifex  in  Epistola  Encyclica  d.  d.  24 
Decembris  1874,  qua  indixit,  servata  ea  fonna,  quam  temporum 
conditio  sinit,  pro  anno  1875  Jubilaeum  maximum,  quod  est  ul- 
timum  usque  ad  praesens;  cui  proinde  alterum  succedet  anno  1900. 

459.  Gajetanus  Moroni  in  suo  «  Dizionario  di  erudizione  » 
ad  verbum  Anno  santo,  viginli  Juhilaeos  ordinarios  seu  Annos 
sanctos  enumerat,  quibus  si  addatur  Jubilaeum  magnum  anni  1875, 
Urbi  et  Orbi  simul  concessum,  sunt  21  Jubilaei  maximi  hucusque 
celebrati  (Cf.  eliam  Enciclopedia  D'  Avino,  verb.  Giuhileo,  et  Fer- 
raris). 


CAP.    II.    JLBILAEUM.  217 

460.  Die  Ascensionis  Domini  ante  Annum  sanclum,  maximo 
apparatu,  in  Basilica  S.  Petri  recitatur  publice  Pontificis  diploma 
de  proximi  anni  Jubilaeo. 

Annus  sanclus,  saltem  juxta  antiquam  consuetudinem,  incipit 
a  primis  Vesperis  Nativilatis  Domini,  et  durat  usque  ad  primas 
Vesperas  ejusdem  Nativitatis  Domini  anni  sequentis. 

Ante  Vesperas  autem  aperitur  Por^ta  sancta  in  Basilica  S.  Pe- 
tri.  Ipse  Pontifex  aperit,  sive  potiiis  dat  signum  apertionis,  ter 
malleo  argenteo  portam  sanctam  percutiendo.  Deinde  a  fabris  mu- 
rariis  disjicilur  murus  dictae  portae,  cujus  lapides  ac  coementum 
magna  devotione  colligunt  populus  Romanus  ac  peregrini. 

Eodem  die,  eodemque  ritu  a  tribus  Cardinalibus  ad  id  dele- 
gatis  aperinntur  Portae  sanclae  Basilicarum  Lateranensis,  S.  Pauli 
extra  muros,  et  S.  Mariae  Majoris. 

Anno  sequenli,  ipsa  die  vigiliae  Natalis  Domini  post  solemnes 
Vesperas  claudunlur,  magnifico  apparatu,  omnes  Portae  sanctae, 
et  sic  cessat  Annus  sanctus. 

461.  kleo  porta  dicitur  sancta,  quia,  qui  per  eam,  ul  decet, 
ingrediunlur,  pie  creditur  sanctitatem  seu  gratiam  divinam  conse- 
qui.  Verum  ad  injunctam  Basilicarum  visitationem  et  ad  Jubiiaeum 
lucrandum  non  est  opus  in  easdem  Basilicas  per  Portas  sanctas, 
vel  per  barum  aiiquam  ingredi  vel  egredi  (Bened.  XIV,  Bulla  Con- 
vocatis,  §  49). 

462.  Jubilaeum  majus  Romae  soli  per  integrum  annum  con- 
cedi  solet.  Post  absolulum  in  Urbe  Annum  sanctum  solet  Pontifex 
gratiam  Jubilaei  extendere  per  brevius  tempus,  puta  sex  menses, 
ad  universum  orbem.  Morem  bunc  seculi  sunt  Summi  Pontifices 
Benediclus  XIV  anno  1751,  Pius  VI  177G,  Leo  XII  1826.  Verum 
Pius  IX  ob  temporum  adjuncta,  quae  peregrinationem  fidelium  ad 
Urbem  minus  congruam  et  opporiunam  reddebant,  anno  1875  Ju- 
bilaeum  m;ijus  indixit  simul  pro  Urbe  et  Orbe. 

463.  Praeter  Jubilaeum  majus  seu  ordinariitm,  quod  a  Summo 
Pontifice  tempore  a  jure  statuto,  nempe  qnolibet  vigesimo  quinto 
anno,  conceditur,  alios  solent  Bomani  Pontiiices  elargiri  extraor- 
dinarios  et  generales  Jubilaeos,  praesertim,  ul  supra  innuimus, 
post  cujuslibet  ad  Summum  Ponlificatum  exaltationem,  et  non  raro 
aliis  gravibiis  de  causis.  Tales  sunt,  quos  indixit  Pius  IX  anno  1840, 
1851,  1854,  18G4  et  18G9.  Anno  vero  1875  fuit  Jubilaeum  majus. 
Sub  Ponlificatu  Leonis  XIIl  Iria  Jubilaea  celebrata  sunt,  nempe 
anno  1879,  1881  et  188G. 


218  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

464.  Advertendiim  est,  Jubilaeum,  quod  post  clausuram  Anni 
sancli  in  Urbe  extenditur  ad  universum  orbem  catholicum,  posse 
iterum  lucrari  ab  iis  fidelibus,  qui  illud  Romae  jam  adepti  sunt 
(Benedict.  XIV,  Bulla  Benediclus  Deus,  §  2). 

§  II. 
REGULAE  IN  JUBILAEO  SERVANDAE  A  BENEDICTO  XIV  TRADITAE. 

465.  Summus  Pontifex  Benedictus  XIV  quasdam  edidit  Con- 
stitutiones,  in  quibus  traduntur  regulae  in  Jubilaeo  a  se  indicto 
pro  anno  1750  servandae.  Constitutiones  sunt  sequentes: 

Bulla  Peregrinantes  de  dato  5  (in  Bullario  15)  iMaji  1749, 
qua  Jubilaeum  magnum  indicitur; 

Bulla  Cum  Nos  nuper  d.  d.  17  Maji  1749,  qua  indulgentiae 
et  facullates  suspenduntur; 

Bulla  Convocatis  d.  d.  23  Novembris  1749,  qua  Poenitentia- 
riis  Urbis  facultates  conceduntur; 

Bulla  /nter  praeteritos  d.  d.  3  Decembris  1749,  qua  pluri 
mae  de  Jubilaeo  quaestiones  resolvuntur; 

Bulla  Paterna  charitas  d.  d.  17  Decembris  1749,  qua  Moniali- 
bus,  Oblatis,  Tertiariis,  Anachoretis,  Eremitis,  infirmis,  captivis  etc. 
providetur; 

Bulla  Benedictus  Deus  d.  d.  25  Decembris  1750,  qua  Jubi- 
laeum  extenditur  ad  universum  orbem  catholicum; 

Bulla  Celebrationem  d.  d.  1  Januarii  1751,  de  Jubilaei  exten- 
sione,  de  operibus  injunctis,  de  facultatibus  concessis  etc.  (Cf.  Decr. 
auth.  pag.  493  ad  524;  Bullar.  Bened.  XIV;  Ferraris,  verb.  Ji^6^ 
laeum). 

466.  Belale  ad  praedictas  regulas  in  hujusmodi  Conslitutioni- 
bus  contentas,  a  S.  Congregatione  Indulgentiarum  postulatum  est: 

An  in  Juhilaeo  tum  ordinario,  tum  extraordinario,  servan- 
dae  sint  omnes  regulae  a  s.  m.  Benedicto  XIV  traditae,  quibus 
non  adversatur  Bulla  Jabilaei? 

S.  Congregatio  respondit:  Afflrmative;  quam  resolutionem 
approbavit  Summus  Pontifex  Pius  IX  (Decr.  15  Martii  1852;  Decr. 
auth.  N.  353). 

Igitur  regulae  a  Benedicto  XIV  traditae  occasione  Jubilaei  ma- 
gni  pro  anno  1750  a  se  indicti,  adhuc  vigent  et  sunt  servandae 
in  omnibus,  in  quibus  non  opponuntur  Bullis  Jubilaei. 


CAP.    II.    JUIHLAEUM.  219 

Praecipue  ergo  altendendinn  est  semper  ad  tenorem  Bullae 
indictionis ;  siqnidem  regulae  quae  communes  esse  solent  singulis 
Jubilaeis,  nusqnam  praevalere  possunt  Lilteris  Encyclicis,  quibus 
Romanus  Ponlifex  novum  Jubilaeum  indicit,  si  cum  ipsis  non 
cohaereanl,  aul  cum  menle  Pontificis  per  authentica  responsa  for- 
tasse  significata.  Summi  enim  Pontifices  superno  lumine  in  re- 
genda  Ecclesia  Dei  illustrati,  id  unice  in  gratiis  elargiendis  sibi 
proponunt,  quod  ad  augendum  Dei  honorem  magis  confert,  et  chri- 
stiano  populo,  temporum  et  hominum  circumstantiis  inspeciis,  ma- 
gis  accommodatum  et  salutare  esse  judicant.  Nil  mirum  proinde 
si  quoad  facultates  et  privilegia  tempore  Jubilaei  concessa,  nec  non 
quoad  conditiones  pro  eo  lucrando  praescripta,  non  semper  perfe- 
cta  habealur  uniformilas. 

467.  illud  certum  est,  a  materna  S.  Ecclesiae  solliciludine 
neminem  excludi:  non  navigantes  et  iter  agenles,  quibus  benigne 
conceditur,  ut  Jiibilaeum  lucrari  possint,  ubi  ad  certam  stationem 
se  receperint;  non  Moniales,  Oblalae,  carceribus  detenti,  vel  infir- 
mitate  impediti  etc,  pro  quibus  datur  facultas  vel  dispensandi  vel 
commulandi  praescriptas  visitationes  Ecclesiarum;  non  pueri  nondum 
ad  primam  Communionem  admissi,  in  quorum  favorem  conceditur 
Confessariis  potestas  super  eamdem  dispensandi,  vel  eam  in  aliud 
pium  opus  commutandi. 

468.  Quia  regulae  a  Benedicto  XIV  pro  Jubilaeo  traditae,  sunt 
servandae  in  omnibus,  quibus  non  adversatar  Bidla  novi  Juhilaei 
indicti,  consequilur,  illarum  notitiam  Sacerdotibus  omnibus,  sed 
praesertim  curam  animarum  habentibus,  valde  ulilem  esse,  ne 
dicam  necessariam,  ut  pares  sint  populo  sibi  commisso  maturas 
tutasque  inslructiones  tradere.  In  decursu  hujus  tractationis  non 
paucae  ex  dictis  regulis  occurrunt,  quibus  accedunt  nonnullae 
aulhenticae  declarationes  et  responsiones,  quibus  diluunlur  diffi- 
cultales  ac  resolvuntur  dubia,  quae  semper  oriri  solent  occasione 
Jubilaei. 

Si  res  quae  expendunlur  aliquam  praeseferant  varielatem  et 
inter  se  intimo  nexu  colligalae  non  appareant,  id  ipsi  rei  naturae 
tribuendum  est.  Hoc  tamen  non  impedit,  quominus  attentus  lector 
generalem  et  satis  sibi  congruam  notitiam  de  Jubilaeo  assequalur, 
proindeque  mullam  utilitatem  ex  lectione  retrahat. 


220  PARS   11.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

§  IH. 

SUSPENSIO  FACULTATUM  IN  CONFESSARIIS. 

469.  Anno  sancto  in  Urbe  perdurante,  suspenduntur  omnes 
facullates,  quovis  titulo  concessae,  absolvendi  a  casibus  Sedi  Apo- 
stolicae  reservalis,  reiaxandi  censuras,  commutandi  vota,  aut  di- 
spensandi  super  irregularitatibus.  Ilujusrnodi  autem  suspensio  non 
comprehendit  ipsam  Romanam  Urbem,  in  qua  eo  maxime  anno 
praestat  operariorum  copiam  et  auxilia  pro  expediendis  poeniten- 
tibus  non  imminui  (Bened.  XIV,  Bulla  Ciim  nos  nuper,  et  Con- 
vocatis,  §  00  et  o6). 

470.  A  praedicta  suspensione  excipiuntur:  a)  facultates  tribu- 
nalis  Oflicii  Inquisitionis,  ejusque  Officialium;  b)  facultates,  quas 
S.  Sedes,  vel  S.  Congregatio  de  Propaganda  Fide,  vel  S.  Poeniten- 
tiaria  concedunt  Missionariis,  in  locis  Missionum ;  c)  facultales  di- 
spensandi  et  absoivendi  subditos  in  casibus  occultis  Episcopis  con- 
cessae  a  Tridentina  Synodo,  nec  non  illae,  quibus  iidem  Episcopi 
jure  communi  gaudent,  vel  etiam  quae  ab  Apostolica  Sede  per 
speciaie  indultum  pro  certis  personis  et  casibus  elargitae  fuerint; 
d)  facultales  a  Sede  Apostolica  tributae  Superioribus  Ordinum  Re- 
gularium  favore  suorum  subditorum  (BuUa  Cum  Nos  super). 

Notandum  est  etiam  in  suspensione  facultatum  non  compre- 
hendi  indulta  communicandi  induigentias  in  articulo  mortis,  neque 
facultates  applicandi  objectis  piis  indulgentias,  quamvis  istae,  du- 
rante  Anno  sancto,  nequeant  lucrifieri  nisi  pro   defunctis    tantum. 

§  IV. 

SUSPENSIO  INDULGENTIARUM. 

471.  Durante  Jubilaeo  maximo  seu  Anno  sancto  suspenduntur 
omnes  indulgentiae  tam  plenariae  quam  partiales,  quae  concessae 
sunt  pro  vivis,  nisi  expresse  excipiantur.  Indulgentiae  vero  pro 
defunctis  non  solum  non  suspenduntur,  sed  toto  Anno  sancto  per- 
duranle,  defunclis  applicari  possunt  omnes  indulgentiae,  etiam 
illae  quae  alias  ipsis  non  essent  applicabiles:  videlicet,  indulgentiae 
concessae  pro  vivis,  suspensae  remanent  pro   iisdem,    at  acquiri 


CAP.    II.    JUBILAEUM.  221 

possiint  favore  animanim  Purgatorii  (Bened.  XIV,  Bulla  Cum  Nos 
imper,  §  1-2;  et  Inler  praeteritos,  §  24). 

472.  Nonnullae  tamen  indulgentiae  a  suspensione  excipiuntur, 
scilicet: 

1.  Indulgentia  concessa  fidelibus  in  articulo  mortis  con- 
stitutis. 

2.  Indulgentiae  annexae  recitationi  Angelus  Domini. 

3.  Indulgentiae  concessae  pro  visitatione  SS.  Sacramenti  occa- 
sione  Orationis  quadraginta  Horarum. 

4.  Indulgentiae  concessae  iis,  qui  comitantur  SS.  Eucharistiae 
Sacramentum,  cum  ad  infirmos  defertur. 

0.  Indulgentiae  a  S.  R.  E.  Cardinalibus  de  Latere  Legatis,  et 
Aposlolicae  Sedis  Nuntiis  ac  Episcopis  in  usu  seu  exercitio  Ponti- 
ficalium,  aut  impertienda  benedictione  aliave  forma  consueta,  con- 
cedi  soiitae  (Bulla  cit.  Cum  Nos  nuper), 

Indulgentia  tamen  plenaria  adnexa  Benedictioni  Papali,  quam 
Episcopi  impertiri  solent  in  aliquibus  diebus  solemnioribus,  suspensa 
manet  (Decr.  22  Dec.  1824.  N.  255). 

Nec  item  suspenditur,  nisi  aliter  expressum  habeatur  in  con- 
cessione  Jubilaei,  indulgentia  Portiunculae  in  ecclesia  S.  Mariae 
Angelorum  prope  Assisium,  ut  patet  ex  Brevi  Innocentii  XII  de 
die  21  Augusti  1699,  quod  jacet  per  extensum  apud  Ferraris,  verb. 
Indulgentia,  art.  V,  n.  55.  In  aliis  vero  ecclesiis  Ordinis  S.  Fran- 
cisci  indulgentia  Portiunculae  suspenditur  pro  vivis,  non  vero  pro 
defunctis,  nisi  ahter  a  Summo  Pontifice  declaretur. 

473.  Praedicta  indulgentiarum  suspensio  extenditur  quidem 
ad  universum  catholicum  orbem,  sed  perdurante  Anno  sancto 
tantummodo,  durante  scilicet  toto  anno  Jubilaei  magni,  quod  Romae 
dumtaxat  conceditur.  Quare  hnjusmodi  suspensio  incipit  a  primis 
Vesperis  Natalis  Domini  et  durat  usque  ad  primas  Vesperas  inclu- 
sive  ejusdem  Nataiis  Domini  anni  sequentis;  seu  ab  aperlione 
Portae  sanctae  usque  ad  clausuram  ejusdem.  Unde  consequitur, 
indulgenliarum  suspensionem  non  habere  locum  nec  in  Jubilaeo, 
quod  subsequenti  anno  ad  totum  orbem  extenditur,  nec  in  Jubilaeis 
minoribus  seu  extraordinariis. 

474.  Jubilaeum,  quod  post  Annum  sanclum  in  Alma  Urbe  ce- 
lebratum  ad  universum  catholicum  orbem  extenditur,  a  nonnullis 
vocatur  extraordinarium;  sed  videntur  rectius  illi  opinari,  qui 
illud  ad  ordinarium  reducunt;  siquidem  non  secus  ac  Jubilaeum 


^^'^  PARS    II.    DE    INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

Aniii  sancli,  jure  quodam  jam  statiUo,  quolibet  anno  vigesimo 
quinlo  recurrente,  celebrari  soleat.  Niliiloniinns,  qiiando  simpliciter 
el  sine  adilito  dicitnr  Jubilaenni  ordinarium  seu  Annus  sanctus, 
communiter  intelligilur  solemne  Jubilaeum  Romanum. 

§  V. 

REQUISITA  GENERALIA  PRO  LUCRANDO  JUBILAEO. 

475.  Ad  iucrandam  Jubilaei  indulgentiam,  sicut  ceteras  indul- 
gentias,  omnino  requiritur  ut  conditiones  appositae  et  opera  prae- 
scripta  integre  adimpleantur  et  quidem  eo  modo  quo  in  Bulla  con- 
cessionis  sive  a  legitima  auctoritate  ordinatur. 

476.  Indulgenlia  Jubilaei  acquiri  nequit  per  opus,  ad  quod 
praeslandum  ex  alio  titulo  quis  obligatur,  nisi  qui  indulgentiam 
concedit,  nominatim  dicat,  quod  per  praedictum  opus  acquiri  possit. 
(Bened.  XIV,  Bulla  Inter  praeteritoSy  %  o3). 

477.  «  Nulla  est  necessitas,  ut  omnia  opera  injuncta  peragantur 
in  una  hebdomada  »  (nisi  lamen  aliter  disponatur  in  Bulla,  prae- 
sertim  quoad  jejunium)  (S.  Poenit.  1865;  apud  Acta  S.  Sed.  vol.  1, 
pag.  176). 

478.  In  exequendis  operibus  pro  acquirendo  Jubilaeo  non  re- 
quiritur  certus  ordo;  quare  nihil  impedit,  quominus  sacramentali 
Confessioni  praemitlalur,  ex.  gr.  visitatio  ecclesiae  (Bened.  XIV, 
Bulla  Convocatis,  %  4o). 

479.  Ad  lucrandam  Jubilaei  indulgentiam  necessarium  prorsus 
est,  ut  saltem  ultimum  opus  fiat  in  gratia  (Bulla  Convocatis,  §  47; 
Jnter  praeteritos,  §  73-79). 

480.  Declaratum  est,  posse  lucrari  Jubilaeum  eos,  qui  condi- 
tiones  praescriptas  partim  in  una  dioecesi,  partim  in  alia  quacum- 
que  ex  causa  adimplent  aut  perficiunt,  si  observent  ordinationes 
Ordinariorum  locorum  (S.  Poenit.  15  Jan.  1886;  apud  Acta  S. 
Sed.  vol.  Vlll,  p.  486,  et  vol.  XVIll,  pag.  334,  n.  VII). 

Quapropter  cx  expressis  declarationibus  ipsius  S.  Poenitentiariae 
anno  1875  Jubilaeum  lucratur: 

1.  Qui  Confessionem  et  Communionem  peragit  in  aliena 
dioecesi,  ubi  non  habet  domicilium,  dum  cetera  opera  injuncta  in 
propria  dioecesi  adimplevit  aut  adimplere  inlendit  juxta  modum  a 
proprio  Ordinario  praescriptum. 


CAP.    11.    JUBir.AEUM.  223 

2.  Qui  poslquain  parlem  visilationum  peregerit  in  dioecesi 
sui  domicilii,  in  aliam  dioecesim  se  transfert,  ibi  novum  acquisi- 
lurus  domicilium,  si  in  ea  numerum  visitationum  juxta  praescri- 
ptum  Ordinarii  novi  domicilii  complet. 

3.  Generatim:  opcra  incepta  uno  in  loco,  impleri  et  perfici 
possunt  in  alio,  ubi  quis  vitam  degere  debeat  ratione  officii,  ser- 
vilutis  vel  malrimonii  (Vid.  Acta  S.  Sed.  vol.  Vill,  pag.  486). 

481.  Indullum  pro  navigantibus  et  iler  facientibus,  qui  im- 
pediuntur,  quominus  currente  anno  Jubilaei  opera  injuncta  pro 
lucrando  Jubilaeo  exequi  possinl,  exlenditur  etiam  ultra  annum 
(S.  Poenit.  1875;  apud  Acta  S.  Sed.  vol.  VIII,  pag.  485). 

Verum,  in  Bulla  Quod  auctoiHlate  Apostolica  pro  Jubilaeo 
anni  1886  nulla  fit  mentio  de  prorogatione  Jubilaei.  Quare  S. 
Poenitentiaria  die  30  Januarii  1886  de  re  interrogata,  respondit: 
In  praesenti  Jubilaeo  nifiil  de  prorogatione  proponi  (Nouv.  Rev. 
Theol.  vol.  XVIll,  p.  92  ad  IX"»  et  X-). 

§  VI. 

CONDITIONES  SPECIALES  PRO  LUCRANDO  JUBILAEO. 

Pro  lucrando  Jubilaeo  ordinario  Ires  praescribi  solent  con- 
ditiones,  nempe  Confessio,  Communio  et  visitatio  ecclesiarum  ciim 
precibus.  His  pro  Jubilaeo  extraordinario  adduntur  jejunium  et 
eleemosyna.  '^^ 

1.    CONF-ESSIO   ET   COxMMUNIO. 

482.  Plnries  S.  Poenitenliaria  ex  mandato  Summi  Pontificis 
declaravit:  Una  eademque  Confessione  et  Communione  non  posse 
satisfieri  praecepto  Paschali  ct  simut  accjuiri  Jubilaeum  (25  Jan. 
1875;  26  Febr.  1879;  25  Martii  1881;  15  Jan.  1886;  Vid.  Acta 
S.  Sed.  Yol.  VIII,  pag.  268,  n.  IV;  vol.  XVIII,  p.  333,  n.  III). 

Ergo  ad  lucrandam  Jubilaei  indulgenliam  requirilur  Confessio 
et  Communio  dislincta  a  Confessione  et  Communione  pascbali. 

483.  Altamen  quaesitum  est:  An  possil  unus  et  alter  attingi 
finis  duabus  Communionibus ,  et  unica  Confessione? 

Resp.  Affirmative;  firma  tamen  remanente  obligatione  satis- 
faciendi,  si  nondum  quis  satisfecerit,  praecepto  annuae  Confes- 
sionis  (S.  Poenit.  1875;  Acla  S.  Sed.  vol.  VIII,  pag.  360  ad   VII). 


224  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

484.  Ralio  liiijus  resoliitionis  est  manifesta.  Nam  quivis  fidelis 
lenetur  quidem  unam  Confessionem  peragere  intra  annum,  sed 
non  taxative  inlra  tempus  Paschale,  ajenle  Concilio  Later.  IV,  semel 
saltem  in  anno.  Ergo  per  unicam  Confessionem  factam  in  Paschale 
potest  quis  sibi  praestituere  Jubilaei  acquisitionem,  et  differre,  si 
nondum  praecepto  Ecclesiae  satisfecerit,  ad  aliud  tempus  intra  an- 
num  alteram  Confessionem  pro  adimplemento  praedicti  praecepli 
Ecclesiae. 

485.  Verum,  anno  186o  concessum  est,  ut  Communio  pa- 
scfialis  sufficeret  ad  Jubilaeum  lucrandum  et  simul  ad  satisfacien- 
dum  praecepto  Paschatis.  Interrogata  enim  S.  Poenitentiaria: 

An  Episcopi,  in  quorum  dioecesibus  Jubilaeum  in  tempus  Pa- 
schale  incidit,  fidelibus  declarare  possint,  per  unicam  Communionem, 
nempe  Paschalem,  satisfieri  Communioni  ex  Jubilaeo  injunctae? 
Resp.  Affirmative  (20  Jan.  1865;  Gury-Baller.  vol.  II,  append. 
de  Jubilaeo,  pag.  1060,  edit.  7;  Acta  S.  Sed.  vol.  I,  p.  174  ad  2°*). 

486.  Confessio  hebdomadalis  minime  sufficit  ad  lucrandum 
Jubilaeum;  requiritur  proinde  Confessio  specialis  intra  Jubilaei 
lempus  peragenda  (Decr.  9  Dec.  1768.  N.  231). 

487.  Confessio  etiam  illi  est  necessaria  pro  lucrando  Jubilaeo, 
qui  sola  venialia  habet,  seu  qui  culpae  certae  immemor  est  ex 
ultima  Confessione  (Decr.  6  Maji  1852.  N.  359  ad  4^;  Bened.  XIV, 
Bulla  Convocatis,  §  46). 

488.  Licet  Confessio,  qua  opus  injunctum,  sit  necessaria  pro 
lucrando  Jubilaeo  illis  eliam  fidelibus,  qui  solis  peccatis  venialibus 
tenentur,  tamen  non  idem  dicendum  est  de  absolutione,  quae  an 
Iribui  debeat  vel  non,  arbilrio  prudentis  Confessarii  relinquitur: 
dummodo  tamen  in  Bulla  concessionis  aliud  expresse  non  ha- 
beatur.  Hevera  Pius  IX  in  Bulla  Jabilaei  anni  1851  sacramentalem 
absolutionem  praescripsit  illis  verbis:  oi  (ideles  peccata  sua  confessi 
et  sacramentali  absolutione  expiati » . 

489.  Si  quis  post  Confessionem  peractam,  in  lethale  peccatum 
inciderit  antequam  omnia  omnino  opera  pro  Jubilaeo  lucrando  in- 
juncta  expleverit,  Confessionem  denuo  praemittere  debet,  priusquam 
ultimum  saltem  ex  aliis  injunclis  operibus  expleat,  ut  indulgenliam 
Jubilaei  consequatur  (Bulla  Convocatis,  n.  47;  et  Inter  praeteritos, 
§  '9). 

490.  Benedictus  XIV  in  citata  Cons,[\[.  Inter  praeteritos,  ^'J^, 
commemorat  sententiam  illorum  Theologorum,  qui  ad  repetendam 


CAP.    II.    JUBILAEU.M.  22o 

Confessionem  illuiii  etiain  obligari  putant,  qui  peccati  alicujus  in  Con- 
fessione  prius  facla  per  innoxiam  oblivionem  non  enuntiati,  re- 
niiniscerelur.  Pontifex  de  hac  opinione  nihil  expresse  dicit.  Nobis 
videtur  cerla  senlenlia  P.  Theodori  a  Sp.  S.  qui  exislimat,  hujus- 
modi  fidelem  non  leneri  pro  acquirendo  Jubilaeo  novam  Confes- 
sionem  peragere,  licet  tamen  teneatur  in  proxima  Confessione  illud 
peccatum  manifestare  (De  Jubilaeo,  cap.  9,  §  3,  quaest.  10). 

491.  Qui  Confessarium  adit  duabus  vicibus  in  ordine  ad  uni- 
cam  absoliUionem  non  satisfacit  duplici  praecepto  Confessionis  an- 
nualis  et  Jubilaei  (S.  Poenit.  187o;  Acta  S.  Sed.  vol.  Vflt,  p.  555). 

492.  Quia  omnia  opera  injuncta  fieri  debent  intra  intervallum 
temporis  pro  lucrando  Jubilaeo  praefinitum,  consequilur,  Confessio- 
nem  factam  in  vigilia  primae  diei  Jubilaei,  non  sufficere  ad  in- 
dulgentiam  acquirendam.  Potest  tamen  inchoari  Confessio,  sive  in 
vigilia,  sive  ante,  modo  tempore  Jubilaei  terminetur.  Et  potest  lota 
Confessio  peragi  in  ea  parte  vigiliae,  quae  primas  Vesperas  sub- 
sequitur;  quia  prima  dies,  ecclesiastico  more,  a  primis  Vesperis 
computari  solet;  et  hoc  in  Jubilaeo  ordinario  Urbis  constanter  ser- 
vatur,  ut  patet  ex  Benedicti  XIV  Bulla,  Peregrinantes  5  Maji 
1749,  §  5  (Gury,  U.  n.   1069). 

493-  In  Confessione  pro  lucrando  Jubilaeo  cuique  poenitenti 
salutaris  poeniteniia  imponenda  est  a  Confessario,  ne  mutilum  ma- 
neat  Sacramentum  (Bulla  Convocatis,  n.  26;  Inter  praeteritos, 
§  64,  65). 

2.    VlSITATIO   ECCLESIARUM. 

494.  In  Jubilaeo  ordinario  ecclesiae  visitandae  pro  (Jrbe  de 
more  sunt  Basilicae  SS.  Petri  et  Pauli,  Lateranensis,  et  Liberiana. 
In  Jubilaeo  extraordinario  sunt  eaedem  Basilicae,  excepta  illa  S. 
Pauli.  In  aliis  orbis  catholici  dioecesibus  ecclesiae  visitandae  de- 
signantur  ex  delegatione  apostolica  ab  Episcopis  vel  ab  eorum 
delegatis. 

495.  Ad  lucrandnm  Jubilaeum  extraordinarium  a  Summo  Pon- 
lifice  Leone  XIII  pro  toto  anno  1886  indictum,  visitationes  itafuerunt 
praescriplae: 

l''  Ut  «  quotquot  Bomae  sunt  cives  hospitesve,  Basilicam 
Laleranensem,  item  Vaticanam  et  Liberianam  bis  adeant.  —  Ceteri 
vero  omnes  extra  Urbem  degentes,  Iria  templa  ab  Ordinariis  lo- 

15 


22G  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

corum  designanda,  bis  adeant;  si  duo  templa  tanlum  fuerint,  ter; 
si  unum,  sexies,  dicto  temporis  intervallo  adeant». 

496.  Ad  injunctas  visitationes  exequendas  designari  possunt 
eliam  capellae  et  oratoria,  dummodo  sint  publico  cultui  addicta, 
et  in  iis  soleat  Missa  celebrari  (S.  Poenit.  15  Jan.  1886;  Acta  S. 
Sed.  vol.  XVlll,  pag.  334,  V). 

497.  Ubi  visitatio  plurium  ecclesiarum  fieri  nequit,  quia  in 
loco  unica  tantum  adest  ecclesia,  tribula  est  Ordinariis  facultas 
toties  visitandi  unicam  ecclesiam,  quot  sunt  ecclesiae  pro  acquisi- 
lione  Jubilaei  visitandae  (Decr.  Urbis  et  Orbis  13  Mart.  1852.  N.  353). 

498.  Visitationes  ad  lucrandum  Jubilaeum  indictae,  dummodo 
praescripto  numero  fiant,  institui  possunt  pro  lubito  fidelium  sive 
uno,  sive  diversis  diebus  (S.  Poenit.  1879,  et  15  Jan.  1886;  Acta 
S.  Sed.  vol.  XI,  p.  528,  el  vol.  XVIfl,  p.  334,  VI). 

499.  Verum  occasione  Anni  sancli  seu  Jubilaei  maximi,  vi- 
sitationes  quatuor  ecclesiarum  in  uno  die  fieri  debent.  Dies  autem 
potest  esse  sive  naturalis,  a  media  nocte  ad  mediam  noctem;  sive 
ecclesiasticus,  nimirum  a  primis  Vesperis  unius  diei  usque  ad  in- 
tegrum  ipsius  subsequentis  diei  vespertinum  crepusculum  (Bened. 
XIV,  Inier  praeteritos,  §  8,  11,  13;  S.  Poenit.  25  Jan.  1875,  apud 
Acta  S.  Sed.  vol.  VIll,  pag.  266,  I). 

500.  Religiosi  lucrari  nequeunt  Jubilaeum  peragentes  in  pro- 
pria  ecclesia  visitaliones  ad  id  praescriplas.  Debent  ergo  etiam 
ipsi  visitare  ecclesias  ab  Ordinario  designatas  (S.  Poenit.  1875; 
Acta  S.  Sed.  vol.  Vllt,  pag.  554,  III). 

501.  Nec  Abbates  et  Praelati  regulares,  licet  jurisdictionem 
quasi  episcopalem  in  subditos  intra  septa  sui  respectivi  monasterii 
habentes,  possunt  ecclesiam  seu  oratorium  monasterii  proprii  suis 
subditis  visitandum  designare  ad  lucrandam  Jubilaei  indulgentiam 
(S.  Poenit.  15  Dec.  1886,  apud  Nouv.  Revue  Iheol.  vol.  XIX,  pag.  28). 

502.  Ad  distinguendas  numero  visitationes  necesse  est  ut  fi- 
deles  egrediantur,  et  rursus  in  eamdem  statutam  ecclesiam  in- 
grediantur  (S.  Poenit.  1875,  apud  Acta  S.  Sed.  vol.  VIII,  pag.  267,  II). 

Quando  ergo  quatuor  in  die  visitationes  praescriptae  in  ecclesia 
eadem  peragi  debeant,  non  sufficit,  in  eadem  ecclesia  manendo,  de 
uno  in  alium  locum  transire,  aut  etiam  lantummodo  assurgere, 
uti  pro  Slationibus  S.  Viae  Crucis  vulgo  usuvenit,  sed  necesse  esi 
egredi  ab  ecclesia,  et  iteriim  in  eamdem  ingredi  (Ibid.  pag.  268, 
n.  VIII). 


CAP.   II.   JUBILAEUM.  227 

503.  Per  Lilteras  Encyclicas  Episcopis  dari  solet  potestas,  ut 
Capilulis  et  Congregationibus  tam  saecularium  quam  regularium, 
sodalilatibus,  confraternitatibus,  universitaiibus,  collegiis  quibus- 
cumque,  ecclesias  designatas  processionaliter  visitantibus,  easdem 
visilationes  ad  minorem  numervm  pro  eorum  prudenti  arbitrio 
reducere  possint. 

Eliam  Christifidelihus  cum  Capitulis,  Congregationibus,  Con- 
fralernitatibus,  nec  non  cum  proprio  Parocho  aut  Sacerdote  ab  eo 
deputato,  ecclesias  pro  lucrando  Jubilaeo  processionaliter  visitan- 
tibus,  applicari  potest  ab  Ordinariis  induUum  in  Litteris  Apostolicis 
iisdem  Capitulis,  Congregationibus  etc.  concessum  (S.  Poenit.  25 
MarL  1881;  15  Jan.  1886,  etc.  apud  Acta  S.  Sed.  voL  XIII,  pag. 
423;  v.  XVIII,  p.  333). 

504.  Fideles  in  processionibus  extra  januas  ecclesiae  aut  ora- 
torii  ob  illius  angustiam  remanentes,  et  cum  aliis  orantes,  unum 
€orpus  moraliter  efformant,  ac  proinde  visitationi  pro  lucrando  Ju- 
bilaeo  satisfaciunt  (S.  PoeniL  1875,  in  Act.  S.  Sed.  vol.  VIII,  pag.  554). 

Quaesitum  est:  An  censeri  possint  veluti  prom^zone^  ad  qua- 
tuor  ecclesias  designatas  pro  Jubilaeo  lucrando,  visitationes,  quas 
Ordinarius  peragit  una  cum  Capitulo  et  Seminario  in  vestimentis 
haud  choralihus,  sed  nigris,  psallendo  voce  submissa ;  et  proinde, 
an  sit  in  suo  fOrdinarni  postulantis)  arbitrio  numerum  visitatio- 
num  imminuere,  sicut  est  in  sua  facultate  eas  imminuere  quae 
processionaliter  fiunt?  Resp.  Quatenus  processiones- fieri  nequeant 
more  solito,  affirmative  (S.  Poenit.  1875;  apud  Acta  S.  Sed. 
vol.  VIII,  pag.  554). 

505.  Fideles  illi,  qui  pro  lucrando  Jubilaeo  Anni  sancti  iter 
Romam  versus  susceperunt,  vel  qui  cum  ad  ipsam  pervenerint, 
non  possunt  vel  complere  vel  incipere  visitationem  Basilicarum, 
sive  morte  praeventi,  sive  alia  legitima  causa  impediti,  gaudere 
possunt  fructu  indulgentiae,  dummodo  poenitentes  sint,  Confessio- 
nem  fecerint,  et  sanctam  Eucharistiam  receperint  (Bulla  Inter  p?^ae- 
teritos,  §  14;  Peregrinantes,  §  7;  vid.  etiam  Bullam  Pii  IX  Gra- 
vihus  Ecclesiae  pro  Jubil.  anni  1875. 

3.  Preces. 

506.  Piae  ad  Deum  preces  effundendae  in  praedictis  ecclesia- 
rum  visitationibus  non  sunt  delerminatae,  sed  sunt  ad  uniuscujus- 


228  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

que  fidelis  libitnm.  Earum  tamen  finis  vel  fines  specificari  solent 
his  vel  similibus  formulis  «...  ecclesiam  visilaverint,  ibique per  ali- 
quod  temporis  spatium  pro  catholicae  Ecclesiae  et  hujus  Aposto- 
licae  Sedis  prosperitate  et  exaltatione,  pro  extirpatione  haeresum,. 
omniumque  errantium  conversione,  pro  christianorum  princi- 
pum  concordia,  ac  totius  fidelis  populi  pace  et  unitate,  ac  juxta 
menteni  Nostram.  pias  ad  Deum  preces  effuderint..,  »  (Cf.  Litt.  Apost. 
Leonis  XIII  apud  Acta  S.  Sed.  vol.  XI,  p.  417;  voL  XIH,  p.  385; 
nec  non  Hulla  Peregrinantes  Bened.  XIV,  §  6). 

507.  Injunctae  preces  in  singularum  ecclesiarum  visitatione 
juxta  nientem  Summi  Pontificis  effundendae,  satis  est,  si  vocales 
fuerinL  Qui  sola  mente  pro  expressis  finibus  devote  orare  volue- 
rit,  Laudandus  est;  aliquam  tamen  etiam  vocalem  orationem 
adjungere  dehet  (Bulla  Convocatis,  n.  51 ;  Inter  praeteritos,  §  83)- 

4.  Jejunium. 

508.  Jejunium  pro  lucrando  Jubilaeo  extraordinario  anni  188& 
praescriptum,  «adimpleri  non  potest,  ita  S.  Poenitentiaria,  diebus 
stricti  juris  jejunio  reservatis,  nec  diebus  quatuor  temporum  per 
annum,  et  nisi  adhibeantur  cibi  esuriales,  vetito  usu,  circa  quali- 
tatem  ciborum,  cujuscumque  Indulli  seu  privilegii  etiam  Bullae 
Cruciatae.  In  iis  vero  locis,  ubi  cibis  esurialibus  uti  difficile  sit, 
Ordinarii  possunt  indulgere,  ut  ova  et  lacticinia  adhibeantur,  ser- 
vata  in  ceteris  jejunii  ecclesiastici  forma»  (S.  PoeniL  15  Jan.  1886^ 
in  AcL  S.  Sed.  vol.  XVIIl,  p.  333). 

509.  Licet  Summi  Pontifices  tres  jejunii  dies  praescribere  con- 
sueverint  pro  lucrando  Jubilaeo,  tamen  Leo  XIII  in  suis  Litteris 
Encyclicis  Pontifices  Maximi  diei  15  Febr.  1879,  et  Militans  de 
die  12  Martii  1881,  unum  tantumjejunii  diem  prdiescrli^sii;  duos 
autem  dies  pro  Jubilaeo  anni  1886,  per  Epistolam  Encyclicam 
Quod  auctoritate  diei  23  Nov.  1885  indicto.  lejunium  lamen  de- 
bebat  esse  rigorosum  {stretto  magro) :  Duos  dies  (vel  semel)  csti- 
rialibus  tantum  cibis  utentes,  jejunent,  praeter  dies  in  quadra- 
gesimali  indulto  non  comprehensos,  aut  alias  simili  stricti  juris 
jejunio  ex  praecepto  Ecclesiae  consecratos. 

510.  Generatim  jejunium  ex  alio  titulo  debitum  suffragari  ne- 
quit  pro  jejunio  ad  lucrandum  Jubilaeum  praescripto,  nisi  ex  Bulla 
aliter  constet.  Et  revera  id  non  semel  concessum  est.  Pro  Jubilaeo 


CAP.   II.    JUBILAEUM.  229 

anni  1879  S.  Poenitenliaria  die  2G  Febr.  1879  de  mandato  Summi 
Pontificis  declaravit: 

Jejiinium  pro  hoc  Jubilaeo  consequendo  praescriptum  adim- 
pleri  posse  etiam  tempore  Quadragesimae,  dummodo  fiat  exlra 
dies  in  Lilteris  Apostolicis  exceptos,  et  adhibeantur  cibi  lanlum 
esuriales,  vetito  usu,  quoad  quahtatem  ciborum,  cujuscumque  in- 
dulti  seu  privilegii  etiam  BuUae  Cruciatae  (Acta  S.  Sed.  vol.  XI, 
p.  527;  vol.  XHl,  p.  422). 

511.  Qui  aiit  voto,  aut  praecepto,  uti  sunt  Franciscales, 
aut  quocumque  aho  litulo  lenentur  loto  anni  tempore  jejunare  ah- 
quo  die  ex  diebus  praescriptis  pro  Jubilaeo,  suffragatur  tale  jeju- 
nium  ad  hicrandam  induigentiam  (Decr.  10  Juhi  1869.  N.  425 
ad  3'"). 

512.  Cum  Religiosi  S.  Francisci  teneantur  jejunare  a  secunda 
die  Novembris  usque  ad  Nativitatem  Domini,  quaeritur,  utrum,  hoc 
decurrente  tempore,  ipsi  possint  unico  jejunio  Iribus  praescriptis 
diebus  facto,  salisfacere  duphci  obhgationi  tum  praecepti,  tum  Ju- 
bilaei?  Resp.  Permittitur  ex  speciali  Sanctitatis  Suae  indulto, 
dummodo  esurialibus  tantum  cibis  pro  dictis  tribus  Jubilaei  jeju- 
niis  utantur,  quamvis  fortasse  ab  usu  ciborum  esurialium  dispen- 
sationem  pro  dicta  Quadragesima  obtinuerint  (Decr.  eod.  ad  4""). 

513.  An  idem  dicendum  sit  pro  Quadragesima  Ecclesiae  etiam 
quoad  Chrislifideles  ?  Resp.  Permittitur  ex  speciali  Sanctitatis 
Suae  indulto,  ut  in  superiori  responsione,  et  cum  oadem  condi- 
tione  in  ea  apposita  (Decr.  eod.  ad  5°"). 

514.  Qui  obtinuit  iDdultum  vescendi  carnibus  etiam  pro  jeju- 
niis  Jubilaei,  tenetur  lege  de  non  permiscendis  epulis,  nempe  car- 
nibus  cum  piscibus  (Decr.  eod.  ad  7^). 

515.  Etiam  ii,  qui  ad  statutam  aetatem  pro  jejunii  obligatione 
nondum  pervenerunt,  nec  non  operarii,  aliique,  qui  ob  legitimam 
causam  ad  jejunia  ab  Ecclesia  praecepta  non  tenentur,  debent  je- 
junare,  ut  indulgentiam  Jubilaei  lucrentur.  Quod  si  judicio  Con- 
fessarii  id  praestare  nequiverint,  Confessarius  ipse  poterit  jejunium 
in  alia  pia  opera  commutare  (Decr.  eod.  ad  8'''). 

516.  Licet  jejunium  pro  Jubilaeo  in  una  hebdomada  (feria  IV, 
et  VI  ac  Sabbato)  ordinarie  perfici  debeat,  tamen  in  Jubilaeo  anni 
1869  benignitate  Pii  IX,  singuli  dies  jejunii  in  diversas  hebdoma- 
das  dividi  poterant  (Ibid.  ad  9™).  Item,  occasione  Juhilaei  anni 
1886  quaesitum  est,  an  duo  jejunia  praescripta  fieri  debeant  duo- 


*230  PARS   II.   DE  INDULGENTIIS  IN   SPECIE. 

bus  diebus  unius  ejusdemque  hebdomadae?  Resp.  Negative  (S.  Poe- 
nit.  11  Martii  1886;  in  Act.  S.  Sed.  vol.  XVllI,  pag.  512). 

5.  Eleemosyna. 

517.  In  Jubilaeis  extraordinariis  praescribi  solet,  ut  supra 
innuimus,  etiam  eleemosyna.  Quia  haec  praescribitur  ui  conditio 
ad  indulgentiam  Jubilaei  lucrandam,  consequitur,  etiam  pauperes 
teneri  ad  eam  elargiendam,  si  Jubilaeum  consequi  velint.  Quod  si 
contingat,  aliquem  tantam  penuriam  pati,  ut  sine  gravi  incommodo 
eam  tribuere  nequeat,  eleemosyna  potest  ei  in  aiiud  opus  com- 
mutari. 

518.  Eleemosyna  etiam  per  alium  fieri  potest.  Hinc  pro  Re- 
ligiosis,  filiisfamilias,  uxoribus  et  servis,  sufficit,  si  eleemosyna  ab 
eorum  Superioribus  erogetur.  Oportet  tamen,  ut  ii  omnes  prae- 
moneantur,  ut  sciant  et  efforment  intentionem.  Quod  si  Superior 
eam  erogare  renuat,  consultius  est  commutationem  petere  (Cf.  S. 
Alph.  Lib.  V[,  n.  358,  q.  11). 

519.  Quaeri  solet  a  Theologis,  quaenam  quantitas  eleemosynae 
eroganda  sit?  S.  Alphonsus  loc.  cit.  respondet:  In  hoc  praecipue 
attendenda  sunt  verba  Indulti.  Nam  si  in  eo  dicatur:  Quantum 
p7^o  sua  cuique  facultate  visum  fuerit;  tunc  quantitatem  oportel 
proportionari  cujusque  facultatibus;  unde  sufQciet  pauperi  dare 
obulum,  non  diviti.  Si  vero  dicitur:  Prout  unicuique  suggeret 
devotio,  vel  quantum  quisque  pro  arbitrio  judicaverit,  tunc  Pa- 
squahgus  dicit  eleemosynam  erogandam  juxta  cujusque  facultates. 
Sed  Theodorus  a  Sp.  S.  tenet  sufficere  quamlibet  etiam  modicam 
quantitatem.  Si  tandem  dicatur  simpliciter:  Qui  dederit  eleemo- 
synam;  distinguendum:  si  Papa  eam  postulet  tantum  ad  exer- 
cendam  misericordiam  in  pauperes,  tunc  sufficit  dare  quamlibet 
summam;  secus,  si  eleemosyna  exposcatur  in  subsidium  ahcujus 
operae  piae  » . 

520.  In  Jubilaeo  anni  1879  Leo  PP.  XIII  praescripsit  aliquam 
eleemosynam  in  pauperes  vel  in  pium  aliquod  opus,  prout  uni- 
cuique  devotio  suggeret,  erogandam. 

In  Jubilaeo  anni  1881  statuit  ut  fideles  eleemosynae  nomine 
in  pium  aliquod  opus  quidquam  conferani.  Qua  de  re  comme- 
moravit  et  commendavit  quaedam  sancta  instituta,  nempe,  Propa- 
gationem  Fidei,  sacram  Jesu  Christi  Infantiam  et  Scholas  Orientis. 


CAP.    II.    JUBILAEUiM.  231 

In  Jubilaeo  anni  1886  praescripsit  stipem  aliqiiam  pj^o  siia 
quisque  facultate,  adhihito  in  consilium  Confessario,  in  aliquod 
pium  opus,  quod  ad  propagationem  et  incrementum  Fidei  cat/io- 
licae  pertineat,  conferendam.  Duo  nominatim  designavit  Pontifex, 
nimirum  privatas  puerorum  scholas,  et  Seminaria  Clericorum. 

Juxla  sententiam  S.  Alphonsi  supra  relatam,  in  primo  casu, 
nempe  in  Jubilaeo  anni  1879,  quaelibet  eleemosyna,  etiam  modica, 
suflicit.  In  secundo  casu,  quia  exclusive  in  subsidium  pii  operis 
petitur,  aliquanto  copiosior  danda  foret.  In  tertio  casu,  eleemosyna 
cujuscumque  facultatibus  proportionari  deberet. 

521.  Relate  ad  clausulam  «  adhibito  in  consilium  Confes- 
sario  »  S.  Poenilentiaria  die  30  Januarii  1886  declaravit:  Confes- 
sarii  consilium  adhibendum  esse  ab  iis,  qui  de  quantitate  stipis 
sibi  conveniente  dubitant.  Quantitatem  vero  ipsam  eatenus  debere 
singulorum  facultati  respondere,  quatenus  quae  sufficit  pauperibus, 
non  sufficit  divitibus  (Apud  Nouv.  Rev.  Theol.  vol.  XVHf,  pag.  91 
ad  VIII-). 

§  VIL 

FACULTATES  ET  PRIVILEGIA,  QUAE  TEMPORE  JUBILAEI  CONCEDI  SOLENT. 

Romani  Pontitices  consueverunt  elargiri  occasione  Jubilaei  quae- 
dam  privilegia  seu  facultates,  quae,  tamquam  auxilia,  valde  con- 
ferunt  ad  expediendam  multitudinem  fidelium,  qui  eo  lerapore  ad 
suscipienda  Sacramenta  accedere  solent.  Inter  hujusmodi  facultates 
praecipue  recensentur:  l""  facultas  pro  poenitentibus  eligendi  Con- 
fessarium;  2°  facullas  pro  Confessario  commutandi  opera  injuncta; 
3°  facuUas  commutandi  vota;  U""  facuUas  absolvendi  a  peccatis  et 
censuris  reservatis;  o°  faciiltas  dispensandi  super  irregularitate ; 
6°  facultas  prorogandi  Jubilaeum.  Haec  autem  omnia  cum  cautelis 
et  limitationibus,  quas  pro  singulis  recensitis  facullatibus  modo 
subjicimus. 

1.  Facultas  eligendi  Confessarium. 

522.  Jubilaei  tempore  Christifidelibus  poenitentibus  conceditur 
facultas  eligendi  Confessarium  inter  approbatos  ab  Episcopo  loci, 
ubi  fit  Confessio.  Eadem  facultate  etiam  Regulares  cujusvis  Ordinis 


232  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

et  Inslitnli  absque  Superioruin  suoruin  licentia  uti  possunt  (Bulla 
Inter  praeteritos,  §  35,  36). 

523.  In  Epislola  Encyclica  Quod  auctoritate,  qua  Leo  XIH 
Jubilaeum  indixit  pro  loto  anno  1886,  habetur:  «  Universis  et  sin- 
gulis  Christifidelibus,  tam  laicis  quam  ecclesiasticis,  saecularibus 
ac  regularibus  cujusvis  Ordinis  et  Instituti,  etiam  specialiter  no- 
minandi,  facultalem  concedimus,  ut  sibi  ad  bunc  finem  eligere 
possint  quemcumque  presbyterum  Confessarium  tam  saecularem 
quam  regularem  ex  actu  approbatis  ».  Hinc  postulatum  est: 

Cum  Bulla  indictionis  Jubilaei  concedat  eligi  Confessarium  ex 
actu  approbatis,  nec  addat  ab  Ordinariis  loco?'um,  an  possit 
Regularis  regularem  Sacerdotem  a  solo  Siiperiore  regulari,  et  non 
ab  Ordinario  loci  approbatum  eligere,  atque  ab  eo  privilegiorum 
vel  facultatum  Jubilaei  applicationem  recipere?  S.  Poenilentiaria 
die  30  Januarii  1886,  de  speciali  Apostolica  Auctoritate,  respondit: 
Affirmative  (Nouv.  Rev.  Theol.  vol.  XVIII,  pag.  91  ad  X^. 

524.  Facultate  sibi  eligendi  Confessarium  uti  possunt  etiam 
Moniales,  Novitiae,  aliaeque  mulieres  intra  Claustra  degentes, 
dummodo  Confessarius  approbatus  sit  pro  Moniahbus  (Ita  in  Bulhs 
pro  Jubilaeo,  Pii  IX  et  Leonis  XIII). 

Ehgere  proinde  possunt  quemcumque  Confessarium,  qui  sit 
approbatus  ad  hunc  finem  generatim  vel  pro  aliquo  vel  aliis  mo- 
nasteriis.  Et  haec  regula  valet  pro  quibuscumque  mulieribus  in 
communitate  viventibus. 

2.    COMMUTATIO   OPERUM   INJUNCTORUM. 

525.  Jubilaei  tempore  Confessariis  tribuitur  facultas  commu- 
tandi  opera  praescripta  in  alia  pietatis  opera.  Hujusmodi  autem 
facultas  ex  doctrina  Benedicti  XIV  non  extenditur  ad  Confessionem 
et  Communionem,  nec  etiam  ad  preces,  quae  a  visitatione  eccle- 
siarum  separari  possunt.  Restringitur  ergo  ad  visitationes  eccle- 
siarum  dumtaxat  (Bulia  Inier  praeteritos,  §  52  et  53;  et  Bulla 
Benedictus  Deus,  §  3). 

526.  Exceptio  pro  pueris  quoad  Communionem.  Pueri,  qui 
nondum  ad  primam  Communionem  admissi  sunt,  neque  intra  Ju- 
bilaei  tempus,  parochi  proprii  vel  Confessarii  judicio  admittendi 
videantur,  censentur  ab  isto  injuncto  opere  legitime  impediti; 
Confessariis  proinde  tribuitur  facultas  commutandi  eisdem  Commu- 


CAP.    11.    JUBILAEUM.  233 

nionem  in  aliud  pium  opus  (Bulla  ConvoccUis,  %  48 ;  Intar  prae- 
teritos,  %  80). 

527.  Leo  XIIl  in  tribus  .lubilaeis  a  se  indictis  pro  anno  1879, 
1881,  el  1880,  concessit  facultatem  simpliciter  dispensandi  cum 
pueris,  qui  nondum  ad  primam  Communionem  admissi  fuerint 
(Vid.  Bullas  in  Act.  S.  Sed.  vol.  XI,  p.  417;  vol.  Xlll,  p.  38o; 
vol.  XVIII,  pag.  2j7). 

528.  Benedictus  XIV  in  citatis  locis  loquitur  tantum  de  Ju- 
bilaeo  maximo  seu  ordinario,  cujus  conditiones  seu  opera  injuncta 
tres  esse  solent,  nempe  Confessio,  Communio  et  ecclesiarum  vi- 
sitatio  cum  precibus.  Ast,  praeter  hujusmodi  opera,  in  Jubilaeis 
minoribus  seu  extraordinariis  solent  Summi  Pontifices  alia  duo 
opera  injungere,  scMkeijejunium  et  eleemosynam,  et  ad  haec  etiam 
exlenditur  polestas  facla  Confessariis  commutandi  opera  injuncta. 
Dici  ergo  potest,  facullatem  in  Confessariis  commutandi  opera  'in- 
juncta  sese  extendere,  saltem  ordinarie,  ad  tria,  videlicet  ad  vi- 
sitationem  ecclesiarum,  jejunium  et  eleemosijnam. 

529.  Hic  tandem  adnotare  praestat,  Summos  Pontifices  in  Ju- 
bilaeis  extraordinariis  latiori  formula  usos  fuisse  relate  ad  operum 
injunclorum  commutationem.  Sic  in  Bulla  Jubilaei  anni  1886  Leo 
XIII  his  utitur  verbis: 

«  Regularibus  vero  personis  utriusque  sexus,  etiam  in  claustris 
perpetuo  degentibus,  nec  non  aliis  quibuscumque  tam  laicis,  quam 
ecclesiasticis,  qui  carcere,  infirmitate  corporis,  aut  alia  qualibet 
jusla  causa  impediantur,  quominus  memorata  opera,  vel  eorum 
aliqua  praeslent,  concedimus,  ut  ea  Confessarius  in  alia  pietatis 
opera  commutare  possit,  facta  etiam  potestate  dispensandi  super 
Communionem  cum  pueris  nondum  ad  primam  Communionem 
admissis».  Idem  prorsus  esl  quoad  hanc  facultatem  tenor  Apo- 
stolicarum  Constitutionum  de  Jubilaeo  anni  1879  et  1881. 

530.  Ex  descripta  generalilate  verborum  inferri  posse  videtur, 
eliam  aliquod  opus,  praeter  supra  commemorata,  commutari  posse 
pro  legitime  impeditis;  non  quidem  Confessio,  quae  omnino  re- 
quiritur;  siquidem  ipsa  operum  commutatio  nonnisi  in  foro  con- 
scienliae  seu  intra  actum  Confessionis  sacramentalis  fieri  potest ; 
sed  Communio,  cujus  comnuitatio  in  certis  casibus  merito  conci- 
pilur  necessaria,  puta  pro  in  carcere  detentis,  pro  infirmis  in  lecto, 
praesertim  si  pluries  lucrari  cuperent  Jubilaeum.  Ad  rem  anno  1886 
declaratum  fuit: 


234  PARS   II.    DE    INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Pro  Jubilaeu  fanni  1886J  valere  eliam  concessionem  diei  18 
Septembris  1862,  ita  ut  pro  aegrotis,  qui  domo  egredi  non  pos- 
sunt,  Confessarius  Communionem  in  alia  pietatis  opera  commutare 
possit  (S.  Poenit.  10  Maji  1886). 

531.  Facultate  commutandi  opera  injuncta  uti  debent  Confes- 
sarii  non  cum  omnibus  indiscriminatim,  sed  cum  iis  tantum  qui 
legltimo  impedimento  seu  justa  causa  impediuntur,  quomimus 
praescripta  opera  praestent.  Non  enim  Confessarii  praedicta  facul- 
tate  abuli  possunt  (Bulla  Inte)^  praeteritos,  §  52  et  54;  Convocatis, 
§  21;  et  Bullae  Jubilaei  anni  1879,  1881,  et  1886). 

532.  Commutatio  fieri  nequit  in  alia  pia  opera,  ad  quae  poe- 
nitens  ex  alio  litulo  obligatur.  Agitur  enim  de  subrogatione  unius 
operis  ioco  alterius.  Sicul  ergo  opus  pro  Jubilaeo  a  Summo  Pon- 
lifice  praescriptura,  est  Hberum  seu  supererogatorium,  ita  opus  ei 
subrogatum  liberum  esse  debet,  seu  non  ex  alio  titulo  obligalo- 
rium  [Inter  praeteritos,  §  53). 

Quod  si  contingat,  ut  ex  concessione  Papae  aliquod  opus  pro 
assequendo  Jubilaeo  injunctum  valeat,  etiamsi  ex  alio  litulo  debi- 
tum,  puta  jejunium;  ratione  oppositi  dici  posse  videlur,  quod  Con- 
fessarius  in  hoc  casu  facere  possit  commulationem  in  opus  aliunde 
debitum:  subrogatum  enim  naturam  sequitur  et  conditionem  il- 
liuspro  quo  subrogatur  (Cf.  Ferraris,  verb.  Jubilaeum,  art.  2,  n.  53). 

533.  Commutatio  fieri  debet  in  opera  moraliter  aequalia, 
quod  non  scrupuiose  aestimandum  est.  Talis  aequalitas  speclanda 
est,  respectu  habilo  non  tam  ad  praestantiam  et  poenaUtatem  ope- 
ris,  quam  ad  mentem  et  fmem  Papae  et  ad  circumstantias  poeni- 
tentis  (Cf.  Ferraris  ibid.  n.  54;  vid.  etiam  S.  Ligor.  lib.  III,  n.  246,  4). 

Facile  intelligitur,  commutari  posse,  justa  de  causa,  non  so- 
lum  integrum  opus  in  aliud,  sed  etiam  partem  operis,  prout  id 
facile  contingere  potest  in  jejunio  et  visitationibus  ecclesiarum. 

534.  Praedicta  commutatio  operum,  etiam  super  Communione 
cum  pueris  fieri  debet  intra  actum  sacramentalis  Confessionis.  Sa- 
cra  enim  Poenitentiaria,  die  30  Januarii  1886,  rogata  a  quosdam  Epi- 
scopo:  Ut  opera  pro  Jubilaeo  injuncta,  vel  eorum  aUqua,  commutare, 
et  super  Communione  cum  pueris  Communionis  nondum  capacibus 
dispensare  valeat  etiam  extra  actum  sacramentalis  Confessionis; 
Resp.  Non  expedire  (Nouv.  Rev.  Theol.  vol.  XVIII,  p.  91,  ad  2""). 

In  Jubilaeo  tamen  anni  1865,  ex  declaratione  facta  a  Summo 
Pontifice  Pio  IX,  commutatio  operum  injunctorum  fieri  poterat 


CAP.    II.    JUBILAEUM.  235 

extra  actum  sacramentalis  Confessionis  (S.  Poenit.  die  16  Mart. 
1865;  apud  Acta  S.  Sed.  vol.  I,  pag.  176,  ad  IV""). 

535.  Qiiando  Jubilaeum  vi  Bullae  bis  aut  pluries  lucrifieri  pot- 
est,  opera  pro  eo  lucrando  injuncta  potest  Confessarius,  justis  de 
causis,  de  novo  commutare  favore  eorum,  qul  Jubilaeum  iterare 
cupiunt  (S.  Poenit.  18  Martii  1886;apud  Acta  S.  Sed.  vol.  XVllI, 
p.  512). 

Eamdem  declarationem  jam  dederat  S.  Poenitentiaria  die  30 
Januarii  1886  cuidaui  Episcopo,  qui  supplicabat:  Ut  opera  pro 
Jiibilaeo  injuncta,  vel  eorum  aliqua,  Confessarius  non  semel 
tantum,  sed  pluries,  erga  volentem  Jubilaeum  pluries  lucrari, 
commutare  possit.  —  Cui  responsum  est:  Confessarios  hac  facul- 
tate  non  carere  (Nouv.  Rev.  Theol.  tom.  XVIII,  p.  91,  ad  11°"). 

3.   COMMUTATIO  VOTORUM. 


536.  In  Litteris  Apostolicis  pro  Jubilaeo  solent  Summi  Ponti- 
fices  concedere  Confessariis  facultatem  commutandi  in  alia  pia  et 
salutaria  opera,  vota  simplicia  quaecumque,  etiam  jurata  ac  Sedi 
Apostolicae  reservata.  Excipiuntur:  1*"  votum  castitatis  perpetuae; 
2°  votum  ingrediendi  religionem;  3°  vota  obligationis,  seu  in  fa- 
vorem  terlii,  si  sint  acceptata,  nisi  tertius  juri  suo  renuntiaverit ; 
4°  vota  poenalia  praeservativa  a  peccato,  nisi  commutatio  fiat  in 
aliud  opus,  quod  non  minus  ac  prior  maleria  a  peccato  commit- 
tendo  refraenet  (Bened.  XIV,  Convocatis,  n.  32;  Pius  IX,  Bulla 
Gravibus  Ecclesiae;  et  Leo  XIII  in  supra  citatis  Bullis). 

Praedicta  commutatio  votorum  fieri  nequit  extra  actum  sacra- 
mentalis  Confessionis  (Bened.  XIV,  Convocatis,  n.  25;  Inter  prae- 
teritos,  §  63). 

537.  Sed  probe  advertendum,  commutationem  non  esse  con- 
fundendam  cum  clispejisatione.  Nam  dispensatio  obligationem  voti 
tollit  sine  alia  subrogatione;  at  simplici  commutatione  non  extin- 
gnitur  obligatio  voti,  verum  materia  voti  transfertur  in  aliam 
materiam,  qaae  ipsi  subrogatur  (Inter  praeteritos,  §  45). 

538.  Quando  dicitur:  commutatio  votorum  fiat  dispensando, 
principaliter  attendi  debet  ad  commutationem,  ita  ut  materia  sub- 
rogata  non  sil  exorbitanter  minor;  secus  si  dicatur:  dispensatio 
fiat  commutando  (Ibid.  et  S.  Alph.  lib.  VI,  n.  536,  VIII). 


23G  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

Generaliiii  dici  potest  commutationem  fieri  posse  in  opus 
etiam  aliquantulum  minus,  modo  excessus  non  sit  notahilis.  Nam 
si  potestas  commutandi  non  esset  talis,  esset  pluribus  anxietatibus 
obnoxia,  ideo  inutilis,  cum  difTicillimum  sit  aequalitatem  invenire 
in  re  subrogata  (S.  Alphons.  libr.  III,  n.  247). 

539.  Vola  a  Gonfessario  jubilari  commutala  non  reviviscunt, 
etiamsi  non  ponantur  deinde  opera  pro  Jubilaeo  lucrando  injuncla, 
quia  commutatio  est  absolule  facta  (Ferraris,  verb.  Jubilaeum,  art. 
II.  n.  50). 

540.  Pro  praefata  commutatione  votorum  non  requiritm\ 
juxla  S.  Alphonsum  et  Suarez  cum  communi,  specialis  causa,  sed 
sufficit  causa  illa  communis,  ob  quam  Pontifex  motus  est  ad  Ju- 
bilaeum  indicendum  (S.  Alph.  lib.  VI,  n.  537,  quaest.  4-  in  fine). 

541.  Quaeri  hic  potest:  quid  praestat  usus  senteniiae  pro- 
habilis  in  maleria  Jubilaei  sive  indulgentiarum  in  genere? 

Respondetur  l"":  Qui  sequilur  sententiam  probabilem,  quae  la- 
men  sit  contra  formam  concessionis  et  mentem  concedentis,  is  non 
lucratur  Jubilaeum;  nam  indulgentiarum  valor  non  a  resolutione 
nostra  sive  Auctorum,  sed  a  forma  el  niente  concedentis  pendet. 
Hinc  si  opus  pro  lucrando  Jilbilaeo  praescriptum  sit  in  sua  specie 
et  cum  omnibus  circumstantiis,  v.  g.  recitatio  sex  Pater  et  Ave, 
vei  addendo  aliquam  vocalem  orationi  mentali,  sentenlia  utut  pro- 
babilis,  quae  tueretur  sufficere  quinque  Pater  et  Ave  aut  solam 
orationem  mentalem,  nihil  valeret.  —  Si  vero  opus  non  fuerit  in 
specie  et  cum  omnibus  suis  circumstantiis  praescriptum,  sed  tan- 
tum  in  genere,  v.  g.  qui  oraverit  etc,  is  qui  sequitur  senteniiam 
vere  probabilem,  lucrari  potest  indulgentiam  (vid.  n..79):  hoc 
enim  prudenter  praesumi  potest  de  mente  Pontificis. 

Respondetur  2*":  Sequendo  senlentiam  vere  probabilem  obtinere 
quis  polest  Jubilaeum,  quanium  ad  effectum  accessorium,  seu  fa- 
vores  annexos,  ut  sunt  absolutio  a  reservatis,  commutatio  voto- 
rum  etc. ;  quia  sequendo  lalem  sententiam  Ecclesia  suppleret,  si 
opus  esset,  defectum  jurisdiclionis  fCf.  Minderer,  part.  1,  Confe- 
rentia  12,  n.  857,  quaest.  4;  n.  862,  q.  5;  de  Jubil.  Conf.  3, 
q.  IG,  n.  121). 

4.  Facultas  absolvendi  a  censuris  et  peccatis  reservatis. 

542.  Inter  facullates,  quae  occasione  Jubilaei  conferuntur,  ad- 
numeratur  facultas  pro  Confessario  absolvendi  in  foro  dumtaxat 


CAP.    II.   JUBILAEUM.  237 

conscientiae  ab  excommitnicationis,  suspensionis ,  et  aliis  ecclesia- 
slicis  sententiis  et censuris  a  jure  vel  ab  liomine  quavis  de  causa  lalis 
seu  infliclis,  eliam  Ordinariis  locorum  ac  Summo  Ponlifici  seu  Sedi 
Apostolicae,  etiam  m  m526i«^  cuicumque  ac  Summo  Ponlifici  et  Sedi 
Aposlolicae  speciali  licet  moclo  reservalis,  et  qui  alias  in  conces- 
sione  quantumvis  ampla  non  intelligerentur  concessi,  nec  non  ab 
omnibus  peccatis  et  excessibus  quantumcumque  gravibus  et  enor- 
mibus,  etiam  iisdem  Ordinariis  ac  Romano  Pontifici  et  Sedi  Apo- 
stolicae  reservatis  (Ex  Bullis  cit.  Pii  IX  et  Leonis  Xllt). 

543.  Verum  Summi  Pontifices  per  Bullas,  quibus  Jubilacum 
indicitur,  numquam  intendunt  derogare  Constitutioni  cum  appo- 
silis  declaralionibus  a  Benedicto  XIV  editae  sub  die  1  Junii  1741, 
quae  incipit  Sacramentum  Poenitentiae.  Quare  omnes  dispositiones 
in  dicta  Bulla  contentae,  etiam  occasione  Jubilaei,  in  pleno  vigore 
remanent.  Hinc 

a)  Nulli  penitus  Confessario  datur  in  quovis  Jubilaeo  facultas 
absolvendi  complicem  in  peccato  turpL  Si  Confessarius  id  atten- 
taret,  absolutio  ab  eo  data  nulla  atque  invalida  foret,  et  ipse  in 
poenam  excommunicationis  majoris  incideret  Romano  Pontifici 
reservatae. 

b)  Vigore  facultatum  per  Bullam  Jubilaei  concessarum,  num- 
quam  comprehensa  intelligitur  potestas  absolvendi  ab  hujusmodi 
excommunicatione.    . 

c)  Nullus  Sacerdos  sive  Confessarius  absolvere  potest  poeni- 
tentem  qui  impie  calumniando,  innoxios  Sacerdotes  et  Confessa- 
rios  sollicitationis  insimulat. 

d)  Firma  remanet  obligatio  denuntiandi  sollicitantes,  a  qua 
proinde  obhgatione  nullus  Confessarius,  non  obstantibus  amplissi- 
mis  Jubilaei  facultatibus,  eximere  potest  poenitentes  (Cf.  cit.  Bul- 
lam  Sacramentum  Poenitentiae ;  Convocatis,  n.  23;  Inter  prae- 
teritos,  §  56-61). 

e)  Item  excipitur  absolutio  illorum,  qui  a  S.  Sede  vel  aliquo 
Praelato,  seu  Judice  ecclesiastico,  nominatim  excommunicati,  sus- 
pensi,  interdicti,  seu  alias  in  sententias  et  censuras  incidisse  de- 
clarati,  vel  puhlice  denuntiati  fuerint,  nisi  intra  praefinitum 
lempus  satisfecerint,  et  cum  partibus,  ubi  opus  fuerit,  concorda- 
verint  (Ex  cit.  Bullis  Pii  IX  et  Leonis  Xlll). 

544.  Praedicta  privilegia  seu  facultates  non  possunt  a  Confes- 
sariis  exerceri  extra  actum   sacramentalis  Confessionis,  et  semel 


238  PARS   II.    DE    INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

tantiim  in  quolibet  Jubilaeo  iis  uti  possunt  favore  cujuslibet  fidelis 
(Bened.  XIV,  Convocatis,  n.  2o;  S.  Poenit.  25  Jan.  1875;  apud 
Acta  S.  Sed.  vol.  VIIl,  p.  267). 

545.  Ahsolutio  ab  haeresi.  In  Jubilaeis  a  Pio  IX  et  Leone 
Xlll  indictis  data  est  etiam  facultas  absolvendi  ab  haeresi,  adjura- 
tis  prius  et  i^etractatis  erroribus.  S.  Poenitentiaria  quoad  Jubi- 
laeum  anni  1886  declaravit:  «  Absolvi  possunt  poenitenles  a  cri- 
mine  haeresis,  abjuratis  erroribus  prout  de  jure,  et  injuncta  gravi 
poenitentia  salutari,  cum  frequentia  Sacramentorum  et  obliga- 
tione  se  prudenter  retractandi  apud  personas,  coram  quibus  hae- 
reses  pronuntiaverint,  ac  reparandi  scandala »  (15  Jan.  1886; 
Acta  S.  Sed.  vol.  XVIII,  pag.  334,  1). 

546.  Eidem  S.  Poenitentiariae  propositum  fuit  dubium  sequens : 
An  possint  absolvi  ab  haeresi  exterius  prodita,  et  cesset  obligatio 
denuntiandi  haereticos  eorumque  fautores  ? 

Resp.  :  Ab  haeresi  posse  quidem  absolvi,  haereticos  tamen  ac 
fautores,  aliosque  denuntiandos  esse  prout  de  jure  (S.  Poenil. 
16  Mart.  1865;  Acta  S.  Sed.  vol.  I,  p.  176  ad  Ill^). 

Notandum  vero  est,  haeresim  formalem  externatam,  quamvis 
occultam,  esse  excipiendam  a  supradictis  facultatibus,  nisi  potestas 
ab  ea  absolvendi  expresse  indicetur  in  Bullis,  prout  fecerunt  lau- ' 
dati  Pontifices  Pius  IX  et  Leo  XIII  (Cf.  Bullam  Bened.  XIV,   Con- 
vocatis,  §  53,  et  Inter  praeteritos,  %  85). 

547.  Si  quis  Jubilaei  indulgentiam  jam  fuerit  assecutus,  quin 
tamen  unquam  peccato  reservato  esset  irretitus,  ac  propterea  num- 
quam  jubilari  privilegio  absolutionis  a  reservatis  usus  sit,  si 
postea,  Jubilaeo  adhuc  perdurante,  in  censuram  vel  peccatum  re- 
servatum  incidat,  absolvi  potest  a  quovis  Confessario,  dummodo 
repetat  opera,  quae  ad  Jubilaeum  consequendum  injuncta  sunt 
(S.  Poenit.  1873,  penes  Acta  S.  Sed.  vol.  VII,  pag.  221). 

Qui  vero  vi  Jubilaei  fuerit  a  censuris  et  a  casibus  reservatis 
absolutus,  si  iterum  incidat  in  casus  et  censuras  reservatas,  non 
potest  secunda  vice  absolvi,  peragens  iterum  opera  injuncta  (S.  Poe- 
nit.  1  Junii  1869;  Acta  S.  Sed.  vol.  V,  p.  32  ad  13"^). 

548.  Praefata  declaratio  pluries  a  S.  Poenitentiaria  confirmata 
fuit,  et  non  tantum  quoad  casus  et  censuras  reservatas,  sed  etiam 
quoad  cetera  privilegia  occasione  Jubilaei  concessa. 

In  Instruclionibus  ab  eadem  S.  Poenitentiaria  die  15  Januarii 
1886  datis  ex  mandato  Summi  Pontificis,  dicitur:  Jubilaeum  quoad 


CAP.   II.   JUBILAEUM.  239 

plenariam  indulgentiam  bis  aut  pluries  acquiri  posse,  injuncta 
opera  bis  aut  pluries  ilerando;  semel  vero,  id  esl  prima  lantum 
vice  quoad  ceteros  favores,  nempe  absolutiones  a  censuris  et  a 
casibus  reservatis,  commutationes  aut  dispensationes  (Acta  S. 
Sed.  vol.  XVni,  pag.  333,  IV). 

Celerum  haec  doctrina  seu  regula  reperitur  in  Constitutioni- 
bus  Benedicti  XIV,  Convocatis,  §  o2,  et  Inter  praeteritos,  §  84, 
ubi  Ponlifex  bisce  verbis  rem  declarat: 

Neminem  posse,  nisi  semel,  id  est  prima  tantum  vice,  frui 
seu  potiri  favoribus  (huic)  Jubilaeo  adjunclis:  quare  post  primam 
vicem  nullus  gaudere  amplius  poterit  beneficio  aut  absolutionum 
a  novis  censuris  et  casibus  reservatis  de  novo  fortasse  contra- 
ctis,  aut  commutationum,  aut  dispensationum  in  facultatibus... 

549.  Adverlendum  est,  commulationem  bic  referri  ad  com- 
mutationem  votorum,  non  operum  injunctorum,  ut  constat  ex  ci- 
tata  Bulla  Inter  praeteritos.  Commutatio  enim  operum  pro  lu- 
crando  Jubilaeo  praescriptorum,  juxta  exposita  sub  n.*"  535  pluries 
fieri  potest  favore  eorum,  qui  pluries  (si  BuUa  id  concedat)  Jubi- 
laeum  lucrari  desiderant. 

550.  Confessarii  uti  non  possunt  facultatibus  extraordinariis 
per  Litteras  Aposlolicas  concessis  cum  iis,  qui  pelunt  absolvi  et 
dispensari,  sed  nolunt  adimplere  opera  injuncta  et  lucrari  Jubi- 
laeum.  Favores  enim  hujusmodi  non  conceduntur,  nisi  in  ordine 
ad  hunc  finem,  et  per  modum  praeparationis  ad  effectum  Jubilaei. 
Ergo  qui  non  habet  animum  implendi  et  obtinendi  Jubilaeum,  non 
potest  gaudere  facultatibus  extraordinariis  (Bulla  Inter  praeteritos, 
§  62;  S.  Poenitent.  1  Junii  1869;  15  Jan.  1886;  apud  Acta  S.  Sed. 
Yol.  V,  p.  33  ad  15^;  vol.  XVIH,  p.  334,  VIII). 

Exinde  consequitur,  praedictis  privilegiis  non  posse  gaudere 
ne  illum  quidem,  qui  culpabiliter  et  sacrilege  confessionem  peragit 
(S.  Alph.  lib.  VI,  n.  537,  q.  2). 

551.  Qui  cum  sincero  animo  lucrandi  Jubilaeum  obtinuit  ab- 
solutiones  a  censuris  et  a  peccatis  reservatis,  vel  commutationes 
volorum  et  dispensationes,  et  postea,  mutato  proposito,  Jubilaeum 
non  lucretur,  eo  quod  cetera  opera  praescripta  non  implet,  quam- 
vis  a  culpa  non  eximatur,  absolulus  tamen  remanet  a  reservatis 
et  dispensatus  a  votis:  seu  absolutiones  a  reservatis,  commutatio- 
nes  votorum  ac  dispensationes  in  suo  vigore  permanent,  ac  ideo 
abolitae  minime  inlelliguntur  (Bulla  Convocatis,  §  ^6k\  Inter  prae- 
teritos,  §  86). 


240  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

552.  Qiii  confessiis  est  lernpore  Jnbilaei  et  oblitus  fuit  confi- 
teri  peccata  reservata  vel  censurata,  aut  cum  causa  illa  omisit, 
potest  deinde,  eliam  transacto  Jubilaeo,  a  quocumque  Confessario 
ab  eis  absolvi.  Nam  ex  una  parte  poenilens  vi  Jubilaei  jus  acqui- 
sivit  ad  favorem  Ponlificis,  ila  ut  ex  eo  tempore  a  quolibet  Con- 
fessario  possit  absolvi;  ex  allera  parle  primus  Confessarius  prae- 
suniitur  per  suarn  absolutionem  velle  conferre  suo  poenitenli  omne 
beneficium  quod  potest.  Unde  sicut  indirecle  absolvuntur  peccata 
illa  oblita,  ita  indirecte  tollitur  reservatio  (S.  Alph.  lib.  VI,  n.  537, 
q.  4;  Ferraris,  verb.  Jabilaeum,  arl.  2,  n.  27). 

553.  Bona  fide  confessus  tempore  Jubilaei,  et  ex  invincibili 
defectu  doloris  vel  propositi  invalide  absolutus,  si  cetera  praescri- 
pta  impleverit,  remanet  probabiliter  immunis  a  reservatione  pec- 
calorum  et  censuraram,  ita  ut  posl  Jubilaeum  possit  a  quolibet 
simplici  Confessario  absolvi  (Ferraris,  loc.  cit.  n.  28). 

554.  Favore  enuntiatae  sententiae  tum  a  citato  P.  Ferraris, 
tum  a  S.  Alphonso,  adducitur  auctoritas  plurium  Theologorum,  in- 
ter  quos  Cardinalis  de  Lugo.  At  S.  Alphonso  (loc.  cit.  n.  537,  q.  2) 
■probabilior  videtur  contraria  sententia,  quae  tenet  poenitentem  per 
Confessionem  bona  fide  factam,  sed  nullam  defectu  doloris,  non 
posse  gaudere  privilegiis  Jubilaei.  Hoc  tamen  non  obstante,  prior 
opinio  a  tot  et  quidem  gravibus  Doctoribus  defensa,  censenda  est 
vere  probabilis.  Hinc,  infert  cl.  Beringer,  tom.  I,  p.  497,  peccato- 
rum  reservatio  est  saltem  dubia,  ac  ideo  ea  non  amplius  in  praxi 
existit.  Ratio  praecipua,  qua  sententia  haec  innititur,  est,  quia  poe- 
nitens  habet  verum  animum  lucrandi  Jubilaeum,  bona  fide  Confes- 
sionem  suam  facit,  et  Confessarius,  absolvendo,  voluit  facere  quan- 
tum  potuit.  Resei^vatio  autem  potest  tolli,  non  sublatis  peccatis. 

555.  Si  quis  intra  Jubilaei  tempus  coeperit  Confessionem,  quam 
naaterialiter  imperfectam  oporteat  differri  longius,  potest  tunc  ab- 
solvi  a  reservatis  et  commulari  vota:  postea  vero  exlra  tempus 
Jubilaei  absolvi  ab  omnibus,  eliam  quae  obhtus  est,  reservatis,  ac 
in  oblilis  etiam  dispensari ;  imo  potest  postea  omnia  facere  Confes- 
sarius  finita  Confessione,  quae  ante:  quia  coepta  causa,  manet  po- 
testas  delegati,  donec  finiatur  (S.  Alph.,  loc.  cit.  n.  535,  3''). 

Eamdem  sententiam  S.  Doctor  repetit  n.  537,  q.  4,  ubi  dicit: 
((  Omnes  conveniunt,  quod  si  quis  coeperit  confessionem  intra  Jubi- 
laeum,  possit  deinde  absolvi  ab  omnibus  reservatis...  et  hoc  pro- 
babiliter  extendunt  Sanchez  et  Viva  cum  Bossio  et  communi  etiam 


CAP.    II.    JUBILAEUM.  241 

ad  illa  reservala,  qiiae  poenilens  comniillat  transacto  tempore  Ju- 
bilaei,  quia  pro  eo  perseverat  adhuc  idem  favor  facuilatum  ». 

0.  Facultas  dispensandi  super  irregularitate. 

556.  Occasione  Jubilaei  solent  Summi  Pontifices  in  Litteris 
Aposlolicis  concedere  Confessariis  facultatem  rfispensandi  super  una 
irregularitale  dumtaxat,  nempe  super  irregularitate,  occulta  tamen, 
incursa  ob  violationem  censurae  per  exercitium  Ordinum. 

6.  Prorogatio  Jubilaei. 

557.  In  Jubilaeis  extraordinariis  indulgetur  plerumque  facul- 
las,  ut  Confessarius  possit  prorogare  Jubilaeum  favore  eorum  qui 
aliquo  legitimo  impedimento  detinentur.  In  Jubilaeis  anni  1879  et 
1881  Leo  Xlll  benigne  concessit,  ut  Confessarius  in  alia  pietatis 
opera  commutare  possit  opera  pro  lucrando  Jubilaeo  injuncta,  vel 
in  aliud  proximum  ternpus  prorogare,  et  hoc  in  favorem  eorum, 
qui  carcere,  infirmitate  corporis,  aut  alia  qualibet  justa  causa 
impediantur,  quominus  memorata  opera,  vel  eorum  aliqua  prae- 
stent.  Hujusmodi  ergo  impeditis  duplici  modo  Confessarius  provi- 
dere  potest,  scihcet  vel  per  commutationem  operum  injunctorum, 
vel  per  prorogationem  Jubilaei.  Facultate  prorogandi  uti  poterit 
Confessarius  (ubi  non  praeferat  commutare)  cum  iis  poenitentibus 
qui  temporaneo  impedimento  detinentur.  Ubi  vero  impedimentum 
fuerit  perpetuum  vel  diuturnum,  ad  commutationem  recurrendum 
ei  erit:  siquidem  concessio  hac  formula  exprimi  solet:  in  aliud 
proximum  tempus  prorogare. 

Verum  quoad  praefatam  Jubilaei  prorogationem  inspicienda 
semper  est  Bulla  indictionis;  quia  non  semper  ea  conceditur,  prout 
contigit  in  Jubilaeo  anni  1886. 


16 


CAPUT  III. 
BENEDICTIO  APOSTOLICA 


Quia  agendo  de  Indulgentiis  saepe  occurrit  verbum  benedi- 
cere  sive  benedictio,  utile  est  hujus  vocis  significalionem  breviter 
evolvere,  ut  exinde  pateat  quid  et  quaenam  sit  Benediclio  Apo- 
stolica. 

ARTICULUS    I. 

NOTIO  BENEDICTIONIS,  EJUSQUE  SPECIES. 

558.  Benedicere,  juxla  Angelicum  Doctorem,  est  bonmn  di- 
cere,  et  tripliciter  dici  potest,  scilicet  1°  enuntiative,  quod  fit  lau- 
dando  juxta  illud  Psalmi  83:  Benedicam  Dominum  in  omni  teni- 
pore,  semper  laus  ejus  in  ore  meo;  2°  optative,  quod  fit  aliquod 
bonum  alicui  optando  et  precando  juxta  illud  Psalmi  127:  Et  non 
dixerunt  qui  praeteribant:  Benedictio  Domini  super  vos ;  item: 
Benedicat  tibi  Dominus  ex  Sion;  3°  imperative,  quod  fit  impe- 
rando  et  operando  effectus  intentos,  et  sic  benedicere  per  aucto- 
ritatem  est  proprium  solius  Dei,  qui  vel  per  se  vel  per  suos  mi- 
nistros  benedicit,  simulque  operans  praedictos  effectus. 

559.  Relictis  duobus  prioribus  modis,  qui  certe  non  restrin- 
guntur  ad  solos  ministros  sanctae  Ecclesiae,  de  benedictione  impe- 
rativa  seu  per  aucloritatem  est  observandum,  ipsam,  /arge  sitm- 
ptam,  esse  duplicem :  unam  scilicet  quae  datur  a  puro  homine 
propter  merilum  sanctitatis,  in  quo  Ghristus  per  gratiam  inha- 
bitat,  prouti  est  illa,  quae  a  Sanctis  viris  peti  consuevit;  et  aham 
esse,  quae  confertur  propter  meritum  Christi  aHcui  instrumenta- 
hter  apphcatum,  et  in  hac  danda  requirilur  regulariter  Ordo  sa- 
cer,  non  autem  sanctitas  necessario. 


CAP.    m.    nENEDICTlO   APOSTOLICA.  243 

560.  Ilaec  poslrema  IJenediclio,  qnae  nempe  per  Ecclesiae 
ministros  Iribuiliir  ob  merita  Chrisli  Redemploris,  est  pariler  du- 
plex,  inspecto  duplici  objecto  sive  subjeclo,  super  quod  cadit  IJe- 
nedictio.  Kt  revera  benedicnntur  res,  pula,  Allaria,  Vasa,  Vestes, 
Cerei,  Palmae,  Cineres,  Oleum,  Aqua,  Vinum,  Cruces,  Numismata, 
Coronae  etc.  Hujusmodi  benedictiones,  ralione  objectorum  seu  re- 
nim  quae  benedicuntur,  vocari  possunt  reales.  Benedicuntur  in- 
super  personae,  ut  Abbates,  Virgines,  Sponsi,  populus  etc,  et  lales 
benedictiones,  utpote  cadentes  super  personas,  dici  possunt  per- 
sonales  (1). 

561.  Si  quaeratur,  quinam  sint  fines  ac  effectus  harum  Be- 
nedictionum,  respondemus  plures  esse  et  varios  juxta  exigentiam 
objectorum  vel  personarum,  quae  benedicuntur,  eosque  a  Benedi- 
cente  inlentos  clare  indicari  in  respectivis  formulis,  quae  legi 
possunt  in  Rituali  Romano.  Diversae  quippe  sunt  gratiae  seu  ef- 
fectus,  qui  a  Deo  expostulantur  in  Benedictionibus  ex.  gr.  novae 
domus,  ignis,  viae  ferreae,  aquae,  crucis,  numismatis,  coronae, 
scapularis,  indumentorum  sacerdolahum,  Agnus  Dei  etc.  Idem  di- 
cendum  de  efTectibus  benediclionum  personalium. 

562.  lilud  est  animadvertendum,  per  nonnullas  benedicliones 
(quae  constiiiUivae  dicuntur)  fieri,  ut  quaedam  «  res  seu  perso- 
nae  benedictae  constituantur  in  esse  permanenti  rei  sacrae,  reli- 
giosae  el  sanctae,  adeo  ut  eum  statum  deinceps  non  mutent,  ne- 
que  ad  profanum  usum  redire  possunt.  Quo  in  genere  nonnulla 
ad  significandum  el  repraesentandum  aliquid  sacrum  spectant;  ut 
cereus  paschalis,  cruces,...  rami  in  Dominica  Palmarum.  Quaedam 
vero  ad  cultum  Dei  et  certa  Religionis  nostrae  officia  et  ministeria 
destinantur,  ut  Abbates,  Abbatissae,  ecclesiae,...  sacerdotaha  indu- 
menla.  Quaedam  denique  ad  aliarum  rerum  benedictionem  et  san- 
clificationem  comparata  sunt,  ut  chrisma  et  oleum  catechumeno- 
rum  et  infirmorum,  thus,  aqua  benedicta.  Haec  sane  omnia,  cum 
per  benedictionem  seu  consecrationem  in  jus  Domini  transierint, 
non  possunt  sine  sacrilegio  ad  proprium  hominis  usum  transferri  » 
(Catalanus,  Pontiftcale  Romanum,  apud  cl.  Melata,  Tractatus  de 
Benedictione  papali,  pag.  25). 


(1)  Cfr.  Kiluale  Rom.  Rdilio  prima  post  lypicam,  typ.  Fridcrici  Puslel,  Ra- 
tisbonae  I8S8;  Fcrraris,  verb.  Bcnedicere;  cl.  Melata,  Traclatus  de  Benedictione 
papali;  Moroni,  Dizionario  di  erudizione,  v.  Benedizione. 


244  PARS   II.    DE   INDULGKNTIIS   IN    SPECIE. 

563.  Ilabito  respeclu  ad  minislros,  quibus  ex  ordinalione 
Ecclesiae  competit  potestas  benetlicendi,  Benedictiones  distinguun- 
tur  in  Presbyterales,  Episcopales  et  Papales:  aliae  enim  ex  prae- 
fatis  benedictionibus  fieri  vel  conferri  possunt  a  Sacerdotibus,  aliae 
ab  Episcopis,  et  aliae  sunt  reservatae  Summo  Pontifici.  Hinc  in 
Rituali  Romano  a  De  Benedictionibus  Reg idae  generales  )^  dkiiuv: 
«  Noverit  Sacerdos,  quarum  rerum  benedictiones  ad  ipsum,  et 
quae  ad  Episcopum  suo  jure  pertineant,  ne  majoris  dignitatis 
munera  temere,  aut  imperite  unquam  usurpet  propria  auctori- 
tatey>.  Hinc  est  etiam,  quod  in  eodem  Rituali,  novis  Benedictioni- 
bus  aucto,  accurate  per  opportunas  rubricas  distinguunlur  Bene- 
dictiones  reservatae,  puta  Episcopis  vel  nonnullis  Ordinibus  Re~ 
gularibus,  a  non  reservatis. 

564.  Benedictiones,  quae  sunt  Romano  Pontifici  reservatae, 
Papales  veF  Apostolicae  sive  Pontificiae  nuncupantur.  Ex  his 
aliae  sunt  constitutivae  seu  consecratoriae,  per  quas  res  benedi- 
ctae,  ut  supra  diximus,  constituuntur  in  statu  permanenti  rei  sa- 
crae  et  sanctae,  ut  benedictio  Agnus  Dei,  Rosae  aureae  elc.  Aliae 
sunt  invocativae,  quae  vel  impertiuntur  cum  adnexa  indulgentia 
plenaria,  vel  tribuuntur  sine  hujusmodi  indulgentia,  ut  est  illa 
quam  Papa  manu  elevata  impertitur  mullitudini  in  via  seu  itine- 
rando,  vel  concedit  et  mittit  particularibus  personis,  Benedictio- 
nem  Apostolicam  postulanlibus. 

565.  Relate  ad  Benedictiones  cmn  indalgentia  plenaria  fa- 
cile  intelligitur,  eas  per  se  non  posse,  nisi  a  Summo  Pontifice 
dispensari:  siquidem  indulgentiam  plenariam  Papa  dumtaxat  con- 
cedere  potest;  ergo  et  Benedictionem,  cui  ex  intentione  Papae 
praefata  indulgentia  plenaria  adnectitur. 

Diximus  per  se,  quia  licentia  et  auctoritate  Summi  Pontificis 
tum  Episcopus  tum  simplex  Sacerdos  potest,  ut  patet,  Benedictio- 
nem  cum  indulgentia  plenaria  Chrislifidelibus  impertire,  aut  in- 
dulgentiam  ipsam  per  ritualem  benedictionem  piis  objectis  adne- 
ctere.  Et  sane  Romanus  Pontifex,  sive  per  se  sive  per  organum 
Sacrarum  Congregationum,  tribuere  solet  hujusmodi  facultatem 
non  solum  Episcopis,  sed  etiam  aliis  Sacerdotibus,  qui  proinde 
non  quidem  jure  proprio,  sed  jure  delegato  eamdem  exercent 
facultatem. 

566.  Inter  Benedictiones  personales  cum  adnexa  indulgentia 
plenaria  Romano  Pontifici  reservatas,  quarum  tamen  impertio  de- 


CAP.   III.    BENEDICTIO    APOSTOLICA.  245 

legari  (1)  solet,  recensentur  Benedictio  super  populum  et  Be- 
nedictio  in  articulo  mortis,  et  de  his  modo  in  separatis  articulis 
agendum  est. 

ARTICULUS    II. 

BENEDICTIO  PAPALIS  SUPER  POPULUM. 

Benedictio  papalis  seu  Apostolica  super  populum,  vel  imper- 
titur  ab  ipso  Summo  Pontifice,  vel  ex  Pontificia  delegatione  ab 
Episcopis  aliisque  Praelatis  inferioribus  usum  Pontificalium  baben- 
tibus,  vel  ex  privilegio  a  quibusdam  religiosis  Ordinibus,  vel  ex 
speciali  indulto  a  Sacerdotibus  sive  saecularibus  sive  regularibus. 

§  l. 

BENEDICTIO  PAPALIS  SUPER  POPULUM,  QUAE  IMPERTITUR 
AB  IPSO  SUMMO  PONTIFICE. 

567.  Benedictio  super  populum  quae  datur  ab  ipso  Romano 
Pontifice,  Cbristi  in  lerris  Vicario,  solemnis  est.  Qui  felicioribus 
lemporibus  interfuit  Benedictioni,  quae  in  quibusdam  magnis  so- 
lemnitatibus  a  Pio  PP.  IX  s.  m.  e  superiori  porticu  S.  Petri  vel 
alterius  Urbis  Basibcae  super  frequentissimum  populum  omnium 
nilionum  effundebatur,  probe  noscit,  et  proculdubio  ipse  quoque 
experlus  est  intimum  devotionis  sensum  ac  animi  commotionem, 
quae  in  fidebbus,  magnifico  Pontificali  actui  praesentibus,  sponte 
excitatjatur.  Ilaec  Benedictio,  utpote  quae  a  Persona  ipsa  Summi 
Pontificis  pleno  jure  supremaque  potestate  impertitur,  proprio  ac 
slricto  sensu  Papalis  dicitur  el  est. 

568.  Omnes  Chrislifideles  dictam  Benedictionem  papaiem  re- 
cipientes,  plenariam  indulgenliam  lucrantur,  pro  cujus  lucro  nul- 
lae  in  benedictionis  formula  reperiuntur  conditiones  praescriptae, 
praeter  praesentiam  in  loco  ubi  datur  henedictio. 


(I)  Modus  diversus,  quo  fieii  polest  delcgatio,  ita  explicatur  a  cl.  Bene- 
dicto  Melala,  Tract.  do  Benediclione  papali,  pag.  40:  «  Delegntio  duplici  modo 
peri  potest,  scilicet  vel  ita  ut  delegatus  agat  in  persona  propria,  licet  cx  po- 
testate  sibi  ab  alio  commissa,  vel  ita  ut  quis  non  solum  agat  ex  potestate  ab 
alio  accepta,  sed  etiam  in  persona  et  vice  alterius,  ita  ut  actio  detegati  mora- 
liter  habeatur  ut  actio  delegantis  ». 


246  PARS   II.   DE  INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

Sunt  qnidem  Auctores,  qui  asserunt,  ad  acquirendam  prae- 
fatam  indulgentiam  requiri,  lamquam  opera  injuncta,  Confessionem 
et  Communioneni;  at  nobis  cum  cl.  Melata  (loc.  cit.  pag.  207)  vi- 
detur  verius  oppositum.  Nam,  ut  modo  notavimus,  Sacramentorum 
susceptio  non  reperitur  praescripta;  et  tamen  Pontifex,  quando 
eam  pro  indulgentiae  acquisitione  imponere  intendit,  expresse  di- 
cit.  —  Addi  etiam  potest,  quod  sive  considerelur  Persona,  quae 
solemniter  benedicit,  sive  causa  sanctissima  (obsequium  fideliuni 
Sedi  AposlolicaeJ  pro  concessione  indulgentiae,  sive  etiam  perpen- 
datur  magna  difjicultas  ex  parte  saltem  plurimorum,  attenta  po- 
puli  multitudine  ex  fere  omnibus  Orbis  terrae  partibus  in  Urbem 
confluente,  accedendi  ad  Sacramenta,  congruum  videtur,  nisi  ali- 
ter  Summus  Pontifex  decernal,  ut  praeter  statum  graiiae,  quae 
semper  necessario  pro  assequenda  indulgentia  requiritur,  nullae 
sint  conditiones. 


§  II. 


CONCESSIO  FACTA  EPISCOPIS  ET  QUIBUSDAM  ALIIS  PRAELATIS  INFE- 
RIORIBUS,  MITRAE  ET  PONTIFICALIUM  USUM  TERRITORIUMQUE 
SEPARATUM  HABENTIBUS. 


569.  Clemens  PP.  XIH  per  suam  Constitutionem  «  Inexhau- 
stum  Indulgentiarum  thesaurum  »  sub  die  3  Seplembris  1762, 
omnibus  Patriarchis,  Primatibus,  Archiepiscopis  et  Episcopis  con- 
cessit  facultatem  solemniter  impertiendi,  Romani  Pontificis  nomine, 
duabus  anni  solemnitatibus,  nimirum  Paschate  Resurrectionis  Do- 
mini,  ahoque  die  festo  solemni  eorum  respective  arbitrio  desi- 
gnando,  Benedictionem  Apostolicam  populo  in  ecclesia  congregato. 
Eamdem  facultalem  indulsit,  sed  semel  in  anno  tantum  (in  uno 
ex  diebus,  quibus  eorum  singulis  pontificalium  usus  ab  Aposlohca 
Sede  permittitur),  Praelatis  inferioribus,  mitrae  et  pontificalium 
usum,  territoriumque  separatum  cum  vera  quahtale  Nullius  Dioe- 
cesis  habentibus. 

570.  Praedictam  tamen  facultatem  Praelati  omnes  nunc  memo- 
rati  debent  postulare ;  ait  enim  laudatus  Pontifex:  «...  Ipsos  Patriar- 
chas,  Primates,  Archiepiscopos  et  Episcopos  ac  supra  memoratos  Prae- 
latos...  in  Domino  hortamur,  ut  pro  dignitatum  eorum  splendoris 
augmento,  et  fidelium  populorum    ipsis  creditorum  congrua  erga 


CAP.    III.    BENEDICTIO   APOSTOLICA.  247 

divinam  iustitiam  salisfaclione,  a  Nobis  et  successoribus  Noslris 
Romanis  Pontificibus  pro  tempore  existentibus,  facultatem  hujus- 
modi  ultro  ipsis  oblatam  postulent  et  impeirare  non  praeter- 
mittant ». 

Praefata  facultas,  quae  gratis  conceditur,  solemniter  benedi- 
cendi  cum  clargitione  plenariae  indulgentiae,  Episcopis  et  Prae- 
lalis  postulantibus  conceditur,  quamdiu  illi  suis  respective  Eccle- 
siis  praefuerint. 

571.  Ritus  et  formula  ab  Episcopis  adhibenda  pro  impertienda 
Benedictione  papali  una  cum  plenaria  indulgentia  post  Missarum 
solemnia,  reperitur  in  supradicta  Constitutione,  quae  habetur  per 
extensum  tum  in  Append.  ad  Decreta  authentica  S.  C.  Indulg. 
pag.  456-4G1,  tum  apud  Ferraris,  verb.  Benedicere-Benedictio, 
art.  V,  63. 

572.  Quoad  ritum  et  formulam  pro  impertienda  Benedictione 
papali  sequens  dubinm  propositum  fuit : 

Episcopus  Lemovicensis  facultatem  obtinuit  impertiendi  bis  in 
anno  Benedictionem  Apostolicam  cum  indulgentia  plenaria,  sed 
in  ritu  et  formula  Benedictionis  papaiis  praescribitur  inter  cetera, 
ut  legantur  Litterae  Apostohcae  ad  hoc  concessae,  ante  benedictio- 
nem  impertiendam,  atque  etiam  post  benedictionem  impertitam 
pubhcetur  Latino  et  vernaculo  idiomate  concessio  plenariae  indul- 
geniiae.  Mos  autem  in  Ecclesia  Lemovici  a  multis  annis  est,  ut 
lectio  Litterarum  Apostohcarum  supprimatur,  ne  diutius  populus 
in  ecclesia  retineatur;  loco  vero  Litterarum  Apostolicarum  le- 
gilur  lalino  et  vernaculo  idiomate  formula:  Attentis  facultati- 
bus  etc,  ut  de  delegatione  constet  Episcopus  Lemovicensis  modo 
quaerit: 

An  hic  ritus  et  forma  sufficiat  ad  lucrandam  indulgentiam 
plenariam  ? 

S.  C.  Resp. :  Ritum  et  formam,  de  quibus  in  precibus,  at- 
tenta  rationabili  causa  supra  exposita,  revera  sufficere  ad  lu- 
crifaciendam  indulgentiam  Apostolicae  Benedictionis,  dummodo 
per  formulam:  Attentis  facultatibus  etc.  fidelibus  constet,  ex 
Pontificia  delegatione  tantum  impertitam  fuisse  (Decr.  30  Junii 
1840.  N.  282). 

Hoc  responsum  habendum  est  ul  generale,  ita  ut  quotiescum- 
que  adsit  illa  rationabilis  causa,  liceat  Litterarum  Apostolicarum 
lectionem  supprimere,  maxime  si  alias  jam  iterum  iterumque  in- 


248  PARS.    II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

tegre  leclae  sint  (Decr.    24   Junii    1885,   apud  iMelata,  Tract.  de 
Benedictione  papali,  pag.  175). 

573.  Ad  lucrandam  indulgentiam  plenariam  adnexam  Benedi- 
ctioni  papali,  quae  datur  ab  Kpiscopo,  requiritur  Confessio  et 
Communio.  Horum  tamen  Sacramentorum  susceptio  non  reperitur 
expresse  praescripta  in  citata  Constitutione  Clementis  XIII,  sed  ut 
conditio  pro  indulgentiae  lucro  addita  est  in  formula,  quae  una 
cum  Brevi  concessionis  ad  Episcopos  mittitur. 

Ut  alias  diximus,  per  Confessionem  et  Communionem  die 
Paschatis  peractam,  et  indulgentia  plenaria  papali  Benedictioni  ad- 
nexa  iucratur,  et  satis  praecepto  Paschatis  fit  (Decr.  aulh.  N.  288; 
296;  327). 

574.  Si  contingat,  Episcopum  Benedictionem  papalem  imper- 
tire  extra  ecclesiam,  puta  in  platea,  ii  fideles,  qui  per  fenestras 
domorum,  eamdem  plateam  respicientium,  dictam  Benedictionem 
accipiunt,  ut  praesentes  habentur,  et  ideo  indulgentiam  assequun- 
tur.  Id  patet  ex  responso  ad  dubium,  quod  hic  ad  litteram  tran- 
scribimus: 

Titius  suum  habet  domicihum  prope  plateam,  ubi  quibusdam 
solemnioribus  anni  diebus  coadunatur  populus  pro  Papah  Bene- 
dictione  accipienda^  quam  Episcopus  dioecesanus  solet  impertiri. 
Idem  Titius  per  fenestras  domus  suae,  quae  plateam  respiciunt, 
accipit  praefalam  Benedictionem  simul  cum  tota  famiha  et  non- 
nullis  extraneis,  qui  hac  de  causa  ad  praedictam  domum  acce- 
dunt.  At  vero,  cum  Moniales  ejusdem  loci  in  Monasterio  non  longe 
distanti  ab  ipsa  platea  degentes,  Apostohcam  dispensationem  im- 
petrarunt  pro  dictae  Papahs  Benedictionis  consecutione,  dubita- 
tur  a  Titio: 

Utrum  ipse  quoque  dispensatione  indigeat,  an  potius  in  pla- 
team  descendere  sit  obligatus  ? 

S.  C.  respondit:  «  Titius  ejusque  familia,  nec  non  et  omnes, 
qui  apud  ipsum  actu  inveniunlur,  habita  ratione  localitatis  ipsius, 
vere  praesentes  considerandi,  et  indulgentiam,  quae  in  Episcopali 
Benedictione  populo  impertitur,  reapse  consequuntur;  minime  vero 
Moniales,  quae  etiamsi  non  longe  distent,  tamen  ut  absentes  ex  ea- 
rum  localitate  merito  sunt  habendae  »  (Decr.  7  Jan.  1839.  N.  266). 

575.  Indulgenlia  plenaria  occasione  Benedictionis  solemnis  ab 
Episcopis  impertiri  solitae  in  aliquibus  diebus  solemnioribus  suspen- 
dilur  in  Jubiiaeo  universah  (Decr.  22  Dec.  1824.  N.  255). 


CAP.    III.    nENEDICTIO   APOSTOLICA.  249 

576.  ladulgenlia  plenaria  Benedictioni  papali  adnexa  acqui- 
ri  etiarn  potest  ab  Episcopo,  qui  eam  elargitur,  ceu  constal  ex 
responsione  ad  hoc  clubium : 

Num  plenariam  indulgenliam  lucrandam  a  Chrislifidelibus  Be- 
nediclionem  nomine  Summi  Ponlificis  recipientibus  a  respectivis 
Episcopis,  lucrari  valeat  et  ipse  Episcopus,  qui  eam  impertit? 

Et  E[ni  Patres  in  Congregatione  GeneraH  habila  die  5  Marlii 
1896  responderunt:  Afjlrmative,  facto  verbo  cum  SSmo. 

Et  SSmus  D.  N.  Leo  PP.  XIll,  in  Audientia  habita  ab  Emo 
Cardinah  Praef.  S.  C.  I.  die  20  Maji  1896,  responsionem  Emorum 
Patrum  benigne  approbavit. 

Per  hanc  decisionem  confirmatur  thesis  a  nobis  sub  n.  89 
propugnata,  quod  scihcet  qui  indulgentias  largitur,  etiain  pro 
se  .lucrari  eas  potest.  Hinc  etiam  qui  Absolutionem  generalem 
impertit,  indulgentiam  plenariam  eidem  adnexam  pro  se  quoque 
lucrari  potest,  dummodo  opern  injuncta  adimpleat,  atque  ad  eam 
jus  habeat. 

§  lll. 

CONCESSIONES  FACTAE  QUIBUSDAM  ORDINIBUS  REGULARIBUS. 

577.  Ad  lectorum  notitiam  et  eruditionem  notare  volumus 
praecipua  capita,  quae  de  proposita  materia  continentur  in  Litteris 
Encychcis  Benedicti  XIV:  Exemplis  Praedecessorum.  Hujusmodi 
Litterae  datae  sunt  ad  Superiores  Generales  Ordinum,  quibus 
praescribitur  ritus  impertiendi  Ponti/iciam  Benedictionem  super 
popidum,  servandus  a  Regidaribus  eorum  Ordinum,  quibus 
facultas  hujusmodi,  statis  diebus,  a  S.  Sede  indalta  fuit,  For- 
mula  et  normae  pro  impertienda  praefata  Benedictione,  prout 
jacent  in  Bituah  Romano,  desumptae  sunt  ex  eisdem  Litteris  En- 
cychcis.  —  Sequentia  igitur  breviter  indicamus : 

1°  Nonnuhis  famihis  Begularium  permissum  est,  ut  Mona- 
slerii  Praeses,  vel  ahus  Sacerdos  a  P.  Provinciah  designandus,  po- 
pulo  congregalo  Summi  Pontificis  nomine  Benedictionem  slatis 
diebus  imperliret. 

2*"  Nuhus  umquam  rilus  ad  hanc  rem  peragendam  prae- 
scriplus  fuiL 


230  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

3''  Ritiis  enim,  qui  Urbani  VIII  aiictoritale  probalus  asseritur, 
ad  eam  Benedictionem,  de  qua  est  sermo,  minime  pertinet,  sed  illam 
complectilur,  quae,  aliqua  urgente  legitima  causa,  populis  et  agris 
tribui  consuevit,  et  pro  qua  certus  Delegatus  apostolicus  semper 
conslituitur  etc. 

4°  Cum  haec  ita  sint,  tamen  Summus  Ponlifex  Benedictus 
XIV  deprehendit,  quemdam  ritum  temere  et  inconsulto  excogita- 
tum  esse  pro  supradicta  Benedictione  Pontificia  invocativa : 

o''  Nam  simplex  Sacerdos  in  medio  altaris  collocatus,  mi- 
nistris  circumadstantibus,  et  sacris  indumentis  ornatis,  trinam  be- 
nedictionem  populo  imperlit,  et  alia  plura  gerit,  quae  enumerare 
hoc  loco  supervacaneum  Pontifex  existimavit. 

6°  Postea  de  Benedictione  swper  populiim  historice  tractat. 

7°  Benediclio  super  populum,  ait,  solemnis  est,  eamque  in 
quacumque  orbis  terrae  parte  Romanus  Ponlifex  elargiri  potest ; 
Episcopus  autem  in  sua  dioecesi  et  iocis  ipsius  etiam  exemptis: 
Archiepiscopus  in  sua  provincia  et  locis  ejus  exemptis  eam- 
dem  exercere  valet  polestatem...  Abbatibus  praefata  facultas  con- 
cedilur  in  ecclesiis,  quae  ipsis  plene  subjiciuntur,  modo  tamen 
Apostolicum  privilegium  ad  id  necessarium  obtinuerint:  quo  sane 
uti  nequeunt,  nisi  postquam  Sacrum  solemne  aut  Vesperas  in 
ecclesia  peregerint.  Nam  populo  in  via  passim  occurrenti  benedi- 
cere  ipsis  non  licet,  nisi  id  clare  in  eodem  privilegio  declaretur. 

8''  Simplex  ergo  Sacerdos  nequit  Benedictionem  super  po- 
puhim  elargiri. 

9"^  Modo  tamen  eidem  Sacerdoti  permittitur,  postquam  di- 
vinum  Sacrificium  ahsolvit. 

W  DJctum  est:  modo  permitti:  si  enim  sacram  antiqui- 
tatem  inquiramus,  neque  id  presbytero  hcitum  ohm  fuisse  cogno- 
scemus...  Etsi  quidem  in  usu  semper  fuerit,  ut,  re  divina  per- 
acta,  populus  ab  ecclesia  Benedictione  dimitteretur;  id  lamen  non 
a  Sacerdote  celebrante,  sed  vel  ab  Episcopo,  si  praesens  aderat, 
vel,  si  aberat,  ab  Archipresbytero  ejus  jussu  praestabatur. 

11''  Ast,  temporum  decursu,  contraria  praevaluil  disciplina, 
quae  Sacerdoti  celebranti  potestatem  fecit  Benedictionem  super  po- 
pulum  in  fine  Missae  effundendi.  Haec  benedictio,  ait  BeUotus,  ad 
iMissae  perfectionem  pertinet  hodie,  sine  qua  fas  non  est  ab  in- 
cepto  Sacro  recedere,  nec  jure  queal  populus  ante  ipsam  Benedi- 
ctionem  ecclesiam  egredi. 


CAP.    111.    nENEDICTIO    APOSTOLICA.  251 

12*^  Ergo  hodie  simplex  Sacerdos  post  ea  verba:  Ile  Missa 
est;  jiire  suo  dimitlit  popiilum,  eique  beiiedicit,  sive  absit,  sive 
intersit  Episcopiis;  ea  tamen  lege,  iit  si  intersit  et  in  sua  sit  dioe- 
cesi,  ad  eum  prius  se  converlat,  ciqiie  caput  inclinet,  veluti  fa- 
cullatem  populo  benedicendi  postulans;  quod  ab  eodem  Sacerdote 
praetermillitur,  si  Episcopus  Missae  intersit,  sed  extra  suam  dioe- 
cesim  versetur. 

13''  Cum  jam  perspectum  sit,  quo  tempore  et  loco  simplex 
Sacerdos  populo  possit  jure  suo  benedicere,  necessario  consequi- 
tur,  nullam  aliam  Benedictionem  super  populum  dih  ipso  impertiri 
licile,  nisi  jure  delegato. 

14°  Hujus  naturae,  nempre  juris  delegati,  est  Benedictio 
Aposlolica  de  qua  agitur,  quae  cum  unice  concedatur  per  dele- 
gationem  Aposlolicam,  «  Nostrum  est  omnino,  sunt  verba  Pontifi- 
cis,  ritum  praescrihere,  quem  inferius  pro  norma  in  posterum 
servanda  subjiciemus,  quo  sane  uti  volumus  ac  decernimus  eos 
Ordines  Regulares,  siue  Mendicantes,  sive  non  Mendicantes,  Mo- 
nasticos  vel  Clericorum  Regula?num,  quibus  Nos  ipsi,  vel  Prae- 
decessores  Nostri,  vel  futuri  Romani  Pontifices  facultatem  tri- 
huendae  populis  benedictionis  permiserint  ». 

15°  Exinde  Pontifex  gradum  facit  ad  normas  slatuendas 
quae  in  imperlienda  Benedictione  Apostolica  observari  debent, 
formulamque  praescribit  omnino  a  Regularibus  usurpandam  in 
hujusmodi  sacra  funclione  peragenda. 

16°  Praecipue  admonendus  est  populus  de  indulgentia  a 
S.  Sede  concessa,  de  praeceptis  operibus  pro  ea  lucrifacienda, 
quae  ordinarie  sunt  Confessio,  Communio  et  preces  pro  S.  Eccle- 
sia,  de  die  quo  visitanda  est  designata  ecclesia,  et  de  hora  qua 
dabitur  Pontificia  Benedictio. 

Coadunato  in  ecclesia  populo,  alta  voce  legantur  Apostolicae 
Lilterae  seu  Decreta,  quibus  indulgentia  conceditur,  una  cum  po- 
testate  Benedictionem  Apostolicam  super  populum  eCfundendi,  ut 
de  delegatione  audientibus  constet;  et  concessio  ex  latino  sermone 
in  vulgarem  conversa  pronuntietur.  Brevi  sermone  excitetur  po- 
pulus  ad  suorum  scelerum  delestationem ;  post  quae  Sacerdos, 
nullis  circumstantibus  ministris,  stola  et  superpellicco  indutus, 
ante  altare  genufloctit,  et  ibi  ea  peragit  quae  in  Rituali  Fiomano 
praescribunlur  juxta  tenorem  memoratae  Bullae  Sunimi  Pontificis 
Benedicli  XIV. 


252  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

17°  Tandem  mandal  Summus  Ponlifex,  ut  Sacerdos  ad  im- 
pertiendam  Pontificiara  Benedictionem  delegatus,  stans  in  cornu 
epistolae,  non  trina,  hoc  est  triplici  signo  Crucis,  sed  una  be- 
nedictione,  uno  videlicet  signo  Crucis,  benedicat,  proferens  alta 
voce  haec  verba: 

Benedicat  vos  omnipotens  Deus,  Pater,  et  Filiiis,  et  Spiri- 
tus  sanctus.  iS.  Amen. 

Trina  siquidem  benedictio  Episcopo  competit,  non  Sacerdoti. 
18*"    Etiam    Abbates    usu    Pontificalium    praediti,    ritu    so- 
lemni  celebrantes,  Irinam  Benedictionem   impertire  possunt;  quod 
iisdem  penitus  interdicitur,  cum  rem  divinam  privatim  conficiunt. 

Haec  sunt  potiora,  quae  continentur  in  memoratis  Litteris 
Encyclicis  i(  Exemptis  Praedecessorum  »  ediidiQ  suh  die  19  Martii 
1748.  Qui  eas  cupit  integre  perlegere,  adeat  Bullarium  vel  Decreta 
auth.  appendix  N.  XVI,  pag.  485. 

578.  Certum  est  ergo,  nonnullis  Ordinibus  Regularibus',  ex 
speciali  privilegio,  concessam  fuisse  facultatem  pro  certis  anni  so- 
lemnitatibus  effundendi  super  populiim,  Romani  Pontificis  nomine, 
Apostolicam  Benedictionem.  Et  Clemens  XRl  in  citata  Buila  In- 
exhaustum,  dum  revocat  orania  particularia  indulta  usque  tunc 
eiargita  Sacerdotibus  sive  saecularibus  sive  regularibus,  iraper- 
tiendi  populo  Pontificiara  Benediclionera,  vult  taraen  salvas  et  il- 
laesas  praeso^vare  hujusmodi  facultates  aliquibus  regularibus 
Ordinibus  jam  concessas, 

579.  Suramus  Pontifex  Leo  XIH,  Brevi  Quo  universi  7  Julii 
1882,  quoad  praedictam  Benedictionem  ita  decrevit:  Benedictio 
noraine  Sumrai  Ponlificis  impertiatur  cum  formula  approbata  in 
Litteris  Encyclicis  ejusdem  s.  ra.  Benedicti  Papae  XIV  Exemplis 
Praedecessorum,  sed  nonnisi  bis  in  anno,  et  sub  conditione,  quod 
haec  Benedictio  nuraquara  detur  eodera  die  et  in  eodem  loco,  ubi 
Episcopus  eam  irapertiat  (Decr.  auth.  pag.  491  et  411  in  fine). 

Item  Benedictio  papalis  irapertiri  nequit  bis  in  die  (S.  R.  C. 
1  Sept.  1790;  apud  Aloysiura  Adone  lib.  I,  n.  1105). 

580.  Regulares,  qui  facultate  gaudent  Benedictionera  populo 
impertiendi  Summi  Pontificis  nomine,  ea  facultate  uti  non  possunt 
sine  Ordinarii  licentia  in  scriplis  raature  vel  saltera  triduo  ante 
ipsam  diem  Benedictionis  impetranda  sub  poena  suspensionis  ab 
orani  ofiicio  et  dignitate  (Clemens  XIII,  Bulia  Decet  Romanos  Pon- 
tiftces,  die  30  Aug.  1753,  penes  Chronolog.  Ord.  Min.  tom.  IV, 
pag.  523). 


CAP.    III.    BENEDICTIO    APOSTOLICA.  253 

581.  Regulares,  facuUale  ipsis  a  S.  Sede  concessa  dandi  Pon- 
tificiam  Benedictionem,  iiti  dumtaxat  possunt  in  ecclesiis  suorum 
Conventuum,  non  autem  in  ecclesiis  Monialium  lam  Ordini  quam 
Ordinario  loci  subjectarum,  neque  in  ecclesiis,  in  quibus  Confrater- 
nitates  Ordinum  suorum  sunt  erectae  (Decr.  4  Febr.  1754.  N.  199). 

§  IV. 

CONCESSIO  FACTA  DIRECTORIBUS  TERTII  ORDINIS  FRANCISCALIS. 

582.  Tertiariis  Franciscalihus  saecularihus  Benedictio  no- 
mine  Summi  Pontificis  dari  debet  his  in  anno,  sic  concedente  Leone 
XIII  P.  M.,  et  quidem  juxta  formulam  Benedicti  XIV;  at  non 
eodem  die,  nec  in  eodem  loco,  ubi  Episcopus  eam  impertiat.  Cum 
igitur  secundum  praedictam  formulam  talis  Benedictio  super  po- 
pulum  effundatur,  ideo  non  singulis  seorsim  Tertiariis,  sed 
adunalae  Congregationi  danda  est  ab  ipso  ejus  Praeside,  cui 
commissa  intelligitur  imperlitio  illius  Benedictionis  (Gaeremoniale 
Tert.  Ord.  S.  Franc.  a  S.  R.  C.  approb.). 

§  V. 

CONCESSIONES  FACTAE  SACERDOTIBUS  PARTICULARIBUS. 

583.  Aliquando  Sacerdotibus  particularibus  tum  saecularibus 
tum  regularibus  supplicantihus,  conceditur  facultas  impertiendi 
populo  Benedictionem  in  fine  quadragesimalis  praedicationis,  vel 
spiritualium  exercitiorum,  aut  Missionum,  adjecta  conditione,  ut 
qui  plenariam  indulgentiam  lucrari  cupiunt,  quemdam  concionum 
numerum  audire  debeant.  Quinam  ritus  tunc  adhibendus  sit,  an 
nempe  solemnis  a  Benedicto  XIV  praescriptus,  de  quo  hucusque 
locuti  sumus,  an  alius,  ex  rescripto  concessionis  dignoscendum 
est.  Idem  dicendum  de  conditionibus  pro  lucranda  indulgentia' 
adimplendis.  Quoad  ritum  plerumque  praescribitur,  ut  Missionarius, 
vel  concionator  aut  director  exercitiorum  Benedictionem  papalem 
impertiat,  unico  Crucis  signo  cum  Crucifixo.  En  pro  norma  et 
in  exemplum  tenor  quarumdam  concessionum: 

A)...  Nos  igilur  piis  hisce  tuis  votis,  quantum  cum  Domino 
possumus,  obsecundare  volentes...  omnibus  et  singulis  ulriusque 
sexus  Christifidelibus  vere  poenilcnlibus  et  confessis   ac    S.  Com- 


2j4  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

mnnione  refectis,  qui  tuis  concionibus  Quadragesimae,  Adventus, 
Missionum  ac  spirilualium  Exercitiorum  saltem  ultra  medieta- 
tem  temporis,  quo  eaedetn  conciones  respeclive  perduraverint,  in- 
lerrneriiU  et  Benedictioni  cum  Cruce  in  poslrema  concionum  hu- 
jusmodi  a  te  impertiendae  adstiterint,  nec  non  ecclesiam  ubi  prae- 
dictae  conciones  habebuntur,  sive  sacellum,  vel  ecclesiam  domo- 
rum  ubi  praefata  spiritualia  Exercitia  peragentur,  devote  visitave- 
rinl,  et  ibi  pro  christianorum  principum  concordia,  haeresum 
exlirpatione,  peccatorum  conversione,  ac  S.  Matris  Ecclesiae  exal- 
tatione  pias  ad  Deum  preces  effuderint,  plenariam  omnium  pec- 
catorum  suorum  indulgentiam  et  remissionem  misericorditer  in 
Domino  concedimus.  —  Quoties  vero  Christifideles  hisce  concio- 
nibus  saltem  contriti  adfuerint,  et  ecclesiam  vel  sacellum  ut  supra 
visitaverint,  ibique  ut  supra  oraverint,  eisdem  biscentum  dies  de 
injunctis  eis  seu  ahas  quomodolibet  debitis  poenitentiis  in  forma 
Ecclesiae  consueta  relaxamus.  In  contrarium  etc. 

BJ  Patres  Missionarii  nostri    Ordinis  in  Belgio  postula- 
runt  et  ohtinuerunt  sequentes  facultates: 

Bme  Pater.  Minister  ProvinciaUs  Minorum  Recollectorum  in 
Belgio  implorat  facultatem  pro  omnibus  religiosae  suae  Provinciae 
Missionariis  concedendi  indulgentiam  plenariam,  apphcabilem  per 
modum  suffragii  animabus  Purgatorii,  omnibus  fidelibus,  qui  con- 
fessi  et  sacra  Communione  refecti  oraverint  juxta  intenlionem  San- 
ctissimi  Patris  et  quinquies  interfuerint  exercitiis  Missionis  vel 
Exercitiorum  spirituahum,  quae  a  Patribus  tradentur. 

Simihter  petit,  ut  iidem  Missionarii  in  fine  Missionum  et  Exer- 
citiorum  spirituahum  omnibus  fidehbus  praesentibus  dare  possint 
Benedictionem  papalem. 

Ex  Audientia  SSmi  habita  die  16  Novembris  1851. 

Sanctissimus  Dominus  Noster  Pius,  divina  Providentia 
Papa  IX,  referente  me  infrascripto  S.  Congregationis  de  Pro- 
•paganda  Fide  Secretario,  benigne  annuit  pro  gratia  in  omni- 
bus  juxta  petita,  contrariis  quibuscumque  non  obstantibus. 

Datum  Romae  ex  aedibus  S.  C.  de  Prop.  Fide  die  et  anno 
quibus  supra. 

Al.  Barnabo,  a  Secretis. 
C)  Ex  recentioribus  dispositionibus  ampliores  gratiae  a 
S.  Sede  obtineri  possunt.  Formula  pelitionis,  juxta  exemplar  au- 
thenticum  nobis  exhibilum,  polest  esse  sequens: 


CAP.    III.    BENKDICTIO   APOSTOLICA.  255 

Bme  Pater,  Sacerdos  (vel  Paroclms)...  dioecesis...  ad  pedes 
Sanclilalis  Veslrae  huinililer  provolutus,  implorat  facultatem  ad 
quinc/iiennium  iinpertiendi  cum  SS.  Crucifixo  Benediclionem  in 
fine  concionum  Quadragesimae,  S.  Adventus,  I^xercitiorum  spiri- 
lualium,  sacrarum  Missionum,  nec  non  in  fine  mensium,  • —  Mar- 
tii  in  honorem  S.  Joseph,  —  Maji  in  honorem  B.  Mariae  Virginis, 
—  Junii  in  honorem  SS.  Cordis  Jesu,  —  Oclobris  in  honorem  B.  Ma- 
riae  Virginis  de  Rosario,  —  et  Novembris  in  suffragium  defuncto- 
rum,  quas  conciones  Orator  dabit,  obtenta  prius  Ordinariorum 
hcentia,  cum  indulgentia  plenaria,  quae  sit  apphcabihs  etiam  per 
modum  suffragii  animabus  Purgatorii,  lucranda  ab  omnibus  Chri- 
stifidehbus,  qui  confessi  et  sacra  Communione  refecti  praedictis 
Oratoris  concionibus,  saltem  ultra  medietatem,  adfuerint,  orando 
pro  felici  statu  S.  Matris  Ecclesiae  juxta  mentem  Sanctitatis 
Vestrae. . 

§  VI. 

ALIAE  PARTICULARES  CONCESSIONES  PRO  IMPERTIENDA 
BENEDICTIONE  PAPALI  SUPER  POPULUM. 

584.  Non  raro  potestas  conferendi  populo  Benedictionem  Apo- 
stolicam  cum  indulgentia  plenaria,  ab  ipso  Summo  Pontifice  beni- 
gne  conceditur  Sacerdotibus,  praesertim  Parochis,  Romam  peregrl- 
nantibus  pro  exhibendo  eidem  Christi  Vicario  obsequium  fidelita- 
lis,  obedientiae,  submissionis,  et  aliquando  etiam  sensa  gratula- 
tionis  pro  ahquo  fehci  eventu.  Testes  sumus  id  contigisse  sub 
Pontificatu  Summorum  Pontificum  Pii  IX  et  Leonis  XIII.  In  hisce 
casibus  quo  rilu  uti  debent  Sacerdotes  in  impertienda  Benedictione 
papali,  casu  quo  Papa  niliil  de  eo  dixerit? 

Respondemus,  praefalos  Sacerdotes  uti  debere  ritu  et  formula 
a  Benedicto  XIV  pro  regularibus  Ordinibus  praescripta.  Ilaec  sen- 
tentia,  quam  ci.  Melata  suam  fecit  (Man.  de  Indulg.  p.  86 ;  Tract. 
de  Bened.  papali,  p.  179)  quamque  alii  negant  vel  dubitanter  su- 
stinent,  nobis  videtur  certa.  Conferantur  inter  se  duo  responsa 
S.  R.  Congregationis  (Decr.  auth.  pag.  410-4H)  ad  dubium  3™,  et 
ad  dubium  6"". 

In  3"  dubio  quaeritur:  An  pro  imperlienda  absolulione  in 
articuto  mortis  Tertiariis  saecularibus  Franciscalibus,  debeat  for- 
mula  Benedictina  adhiberi...  ? 


2oG  PARS   11.   DE   INDULGENTHS   IN   SPECIE. 

Resp.  Formiila  Benedictina  est  praesctibenda  sub  poena 
nullitatis  pro  omnirus  indiscriminatim,  faclo  verbo  ciim  SSmo. 

In  6°  dnbio  petitur:  An  pro  impertienda  Tertiariis  Francisca- 
libus  saecularibus  Benedictione  papali  obligaiio  adsit  formula 
Benedictina  utendi,  vel  sit  eadem  praescribenda  ? 

Resp.  Ut  in  tertio. 

Porro  m  tertio,  ut  vidimus,  formula  Benedictina  praescribitur 
sub  poena  nullitatis  pro  omnibus  indiscriminatim.  Ergo  tam  pro 
impertienda  absolutione  in  articulo  mortis,  quam  pro  impertienda 
Benedictione  papali  populo  coadunato,  exhiberi  debet  respectiva 
formula  Benedictina  ab  omnibus  indiscriminatim,  nisi  pro  Be- 
nedictione  papali  alius  ritus  praescribatur  in  concessione. 

ARTICIJLUS    III. 

INDULGENTIA  PLENARIA  IN  ARTICULO  MORTIS. 

§  I. 

PRAECIPUA  CAPITA  CONSTITUTIONIS  «  PIA  MATER  »  BENEDICTI XIV  SUPER 
BENEDICTIONE  APOSTOLICA  CUM  INDULGENTIA  PLENARIA  IN  ARTI- 
CULO  MORTIS. 

585.  Ut  lectoribus  clarius  pateat  dispositio  Ecclesiae  circa  Apo- 
stolicam  Benedictionem  fidelibus  in  articulo  mortis  constitutis  im- 
pertiendam,  praecipua  puncta  adnotamus,  quae  Pontifex  Benedictus 
XIV  in  sua  celebri  Constitutione  Pia  Mater,  edita  sub  die  9  Aprilis 
1747,  docuit  ac  decr€vit;eo  prorsus  modo,  quo  id  fecimus  de  al- 
lera  ejusdem  Pontificis  Constitutione:   Exemplis   Praedecessorum. 

En  igitur  potiora,  prout  ad  rem  noslram  faciunt. 

l''  Facultas  impertiendi  Benedictionem  cum  indulgentia  ple- 
naria  fidelibus  in  articulo  mortis  constitutis,  ante  Benedictinam 
Constilutionem  Pia  Mater  Episcopis  concedi  consuevit  per  privatas 
Epistolas  Secretarii  Brevium  ad  triennium  proximum;  et  hac 
lege,  ut  quilibet  Episcopus  uteretur  per  se  ipsum  immediate,  vel 
quatenus  Episcopum  sufTraganeum  haberet,  perDominum  suffra- 
ganeuyn  suum;  nec,  nisi  necessitate  urgente,  et  guidem  nocturno 
tempore,  ahum  Sacerdotem  in  singuhs  pecuharibus  casibus  sub- 
delegare  posset.  Quo  vero  ad  Moniales,  ordinarii  earum  Confes- 
sarii  opera  in  eum  finem  uteretur. 


CAP.    III.    RENEDICTIO   APOSTOLICA.  257 

2°  Hanc  porro  facullatem,  prout  in  hujusmodi  Litteris  con- 
cedebatur,  Ecclesiarum  Pastores  jamdudum  judicarunt  angustiis 
nimium  limitibus  cirumscriptam;  non  solum  ob  breve  triennii  spa- 
tium  ipsi  praefinitum,  verum  etiam  quia,  propter  relatas  leges 
circa  illius  usum  praescriptas,  ab  liujusmodi  indulgenliae  plena- 
riae  beneficio  excludi  videbant  plerosque  fideles  sibi  subjectos,  prae- 
sertim  vero  eos,  quos  extra  ipsorum  residentiae  locum,  et  in  re- 
motis  dioecesum  regionibus  infirmari  contingeret. 

3^  Ut  his  incommodis  mederetur,  S.  Congregatio  Indulgen- 
tiarum  non  semel  egit  pro  ampliatione  facullaium  in  memoratis 
Epistolis  contentarum,  idque  dum  ipse  Pontifex  Benedictus  XIV  in 
minoribus  esset  constitutus.  Ob  tamen  specialia  adjuncta,  res  in 
priori  statu  relicta  fuit. 

k''  Cum  autem  doctissimus  Prosper  Lambertini  in  Collegium 
S.  R.  E.  Cardinalium  fuerit  cooplatus,  indeque  ad  regendam  Epi- 
scopalem  Anconitanam  Ecclesiam  se  contulisset,  ex  qua  biennio 
post  ad  Metropolitanam  Bononiensem  fuit  translatus;  ipso  statim 
usu  et  propria  experientia,  in  eas  incidit  difficultates,  quae  a  se, 
dum  esset  pariter  in  minoribus,  propositae  fuerant  S.  Congrega- 
tioni:  animadvertit  scilicet,  ob  interdictam  Episcopis  praefatae  fa- 
cultatis  subdelegationem,  omnes  plerumque-  dioecesis  habitatores 
hoc  tanto  spirituali  beneficio  in  extremo  vitae  momento  orbatos 
manere. 

5°  Ad  summum  Pontificatus  apicem  evectus,  Benedictus  XIV, 
sua  perpetuo  vahtura  Constitutione,  Pia  Mater,  novas  in  hac  ma- 
teria  regulas  praefinire  conslituit.  Decrevit  scilicet: 

a)  Ut  facultates  impertiendi  Benedictionem  cum  indulgentia 
plenaria  fidelibus  in  articulo  mortis  constitutis,  ab  Episcopis  tunc 
existenlibus  jam  obtentae,  sive  ad  triennium  dumtaxat,  sive  ad 
aliud  definitum  tempus,  in  suo  robore  maneant,  quoad  iidem  Anti- 
slites  dioecesum  regimen   obtinebunt. 

b)  Ut  tam  Antistitibus  ad  aliarum  Ecclesiarum  regimen 
translatis,  quam  novis  Episcopis,  qui  catholicis  gregibus  in  posle- 
rum  praeficientur,  dictam  facultateni  postulantibus ,  Apostolicae 
Litterae  in  forma  Brevis  gratis  per  omnia  expedirentur,  eisque 
memorata  facultas  concederetur  non  ad  triennium,  sed  ad  omne 
tempus,  quo  adeptum.  semel  Ecclesiae  regimen  obtinebunt. 

c)  Tam  Episcopis  tunc  propriam  dioecesim  habentibus,  quam 
illis  qui   in  posterum   calhohcis   gregibus  praeficientur,   concessit 


258  PARS    11.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

facullatem  subdelegandi  tam  pro  civitate  qiiam  pro  dioecesi  abs- 
que  distinctione  temporis,  nocturni  vel  diurni,  alios  pios  Sacer- 
dotes  sive  saeculares,  sive  regulares,  prout  necessarium  fore  ju- 
dicassent. 

d)  Easdem  facultates  indulsit  Praelatis  inferioribus  territo- 
rium  separatum  habentibus,  cum  vera  qualitate  Nullius  et  activa 
in  clerum  et  populum  jurisdictione;  dumrnodo  et  ipsi  has  gra- 
tias  postulent,  sacra  Apostolorum  limina  praescriptis  temporibus 
visitent,  reiationem  slatus  Ecciesiarum  sibi  subjectarum  Aposto- 
licae  Sedi  exhibeant  etc. 

e)  Declaravit,  hujusmodi  Indulta  nequaquam  morte  conce- 
dentis  expirare,  cum  jurisdictio  delegata  in  iis,  quae  non  ju- 
stitiam,  sed  gratiam  concernunt,  etiam  post  obitum  delegantis 
manere  debeat. 

f)  Decrevit  etiam,  praefatas  subdelegationes  per  subdele- 
gantis  cessum  aut  decessum,  similiter  non  expirare,  sed  potesta- 
lem  Sacerdotibus  tributam  perseverare  usque  ad  superventum 
novi  Praesulis,  cujus  arbitrio  relinquitur,  eosdem  in  hujusmodi 
officio  confirmare  vel  ab  eo  removere. 

g)  Hinc  1"*  Summo  Pontifice  decedente,  Antistites,  qui  memo- 
ratam  facultatem  jam  obtinuerant,  opus  non  habent  pro  illius 
confirmatione  ad  Apostohcae  Cathedrae  Successorem  recurrere. 

Hinc  2''  cedente  vel  decedente  Episcopo  seu  Praelato,  a  quo 
eadem  facultas  in  sua  dioecesi  aut  territorio  subdelegata  fuerat, 
nova  concessione  opus  non  erit  pro  temporaneo  Vicariorum  Capi- 
tularium  aut  Apostohcorum  regimine;  cum  subdelegatorum  au- 
ctoritas  semper  manere  debeat,  quamdiu  vel  Episcopus  ipse,  aut 
Praelatus,  vel  ilhus  successor  eamdem  ipsis  non  ademerit. 

h)  Deciaratum  tamen  voluit  praelaudatus  Pontifex  Maximus, 
non  id  propositum  sibi  fuisse,  ut  Episcopos  siue  Praelatos  pror- 
sus  eximeret  ab  hoc  paternae  chariiatis  officio,  per  seipsos  ad- 
eundi  miseros  aegrotos,  plenariae  absolutionis  in  extremo  arti- 
culo  adipiscendae  cupidos;  imo  hortatur,  ut  quoties  Praesules 
legitime  impedili  non  fuerint,  exercere  gaudeant  per  semetipsos 
lam  pium  opus,  non  tantum  erga  nobiliores  et  potentes  hujus 
saecuh,  sed  erga  pauperes  quoque  et  abjectae  sortis  homines. 

6°  Postea  Summus  Pontifex  Sacerdotibus,  qui  fideles  in  ex- 
tremo  agone  laborantes  pie  adjuvant,  vel  Ecclesiae  Sacramenta 
ipsis  ministranl,    mandat   ut  in   mentem   ilhs  reducant,  quid  ad 


CAP.    III.    HENEDICTIO   APOSTOMCA.  259 

consequendain  indulgentiam  agere  debeant,  alque  omni  ralione 
studeant  moribundos  fideles  excitare  ad  novos  de  admissis  dolo- 
ins  acliis  eliciendos,  concipiendosqiie  ferventissimae  in  Deum 
charitatis  alfectus ;  praesertim  vero  ad  ipsam  mortem  aequo  ac 
libenti  animo  de  manu  Domini  suscipiendam.  «  lloc  enim  prae- 
cipue  opus  in  hujusmodi  articulo  constitulis  imponimus  et  injun- 
gimus,  verba  sunt  Ponlificis,  quo  se  ad  plenariae  indulgentiae 
fructum  consequendum  se  praeparent  atque  disponant ». 

7°  Oum  autem  pro  impertienda  moribundis  praefata  Hene- 
diclione  applicondaque  ipsis  plenaria  indulgentia,  nulla  certa  for- 
mida  olim  praescripta  fuerit,  et  Benedictus  XIII  anno  1726  pias 
quasdam  preces  et  orationes  ad  hunc  effectum  adhibendas  publi- 
cari  mandaverit,  Benedictus  XIV  aliam  de  novo  formulam  in 
Constitutione,  de  qua  est  sermo,  magis  congruentem  confecit,  quam 
ab  omnibus  in  posterum  usuiyari  praecepit.  Quae  formula  una 
simul  cum  respectiva  rubrica,  cum  reperiatur  in  Rituali  tum  Ro- 
mano  tum  Seraphico,  supervacaneum  ducimus  hic  eam  transcri- 
bere.  Si  quis  integram  constitutionem  perlegere  cupit,  adeat  Bul- 
larium  Romanum,  vel  Decreta  auth.  in  Append.  pag.  471,  n.  XV. 
Quibus  praejactis,  ad  aha  de  eadem  indulgentia  in  articulo 
mortis  exponenda  transeamus. 

§  n. 

INDULGENTIA  IN  ARTICULO  MORTIS  FERENDA  ET  LATA. 

586.  Pro  clariori  intelhgentia  indulgentiae  plenariae  pro  ar- 
ticulo  mortis  concessae,  valde  juvat  noscere  distinclionem  inter 
indulgenliam  ferendam  et  latam.  En  quomodo  explicatur  a  Suarez 
(Disp.  oG,  sect.  1.  n.  2-3): 

«  Adveriendum  est,  duplicem  posse  a  nobis  distingui  formam 
concedendi  indulgentias,  unam  continenlem  indulgentiam  feren- 
dam,  aliam  latam,  ad  eum  modum  quo  in  excommunicalione 
distingui  solet.  Quod  enim  hi  duo  modi  etiam  in  indulgentiain 
inveniantur,  manifestum  est:  nam  aliquando  concedit  Papa,  v.  g. 
alicui,  ut  cum  venerit  ad  articulum  mortis,  possit  a  Confessario 
absolvi,  iion  solum  a  culpa,  sed  etiam  ab  omni  poena;  et  tunc 
ex  vi  illius  concessionis  ipse  immediate  non  absolvit,  sed  conce- 
dit  alteri,  ut  absolvere  possit,  ut  ex  ipsa  forma  concessionis  ma- 
nifestum  est;  ergo  recte  dicitur  talis  indulgentia  ferenda... 


2G0  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

«  Aliquando  vero  concedit  Ponlifex  indulgentiam  plenariam  ali- 
cui  eo  ipso  quod  in  gratia  et  in  omnibus  culpis  remissis  moria- 
tur:  et  haec  est  indulgentia  ipso  jure  seu  facto  lata:  quia  eo 
ipso,  quod  homo  in  eo  statu  moriatur,  ex  vi  ilhus  absolvitur  a 
lota  poena.  In  quo  principahter  differt  haec  concessio  a  praece- 
dente:  nam  in  illa  praeter  primariam  concessionem  Pontificis,  iieces- 
sarius  est  actus  alterius  hominis,  ut  effectus  fiat;  in  hac  vero 
nullam  alterius  actionem  intervenire  oportet,  sed  posita  condi- 
lione,  ipse  Pontifex  immediate  absolvit». 

Unde  brevius:  indulgentia  ferenda  ea  dicitur,  quae,  ut  obti- 
neatur,  alterius  ministerium  expostulat;  lata,  quae  a  Summc^ 
Pontihce  immediate  conceditur,  ita  ut  citra  alterius  ministerium 
hanc  indulgenliam  moriturus  percipiat.  Hinc  induigentia  plenaria 
in  articulo  niortis,  quae  communicatur  a  Sacerdote  per  Benedi- 
ctionem  Apostohcam,  adhibita  formula  Benedicti  XIV,  est  fe- 
renda.  Eadem  indulgentia,  quae  saepe  conceditur  ex  variis  tituhs, 
ordinarie  est  lata,  quae  proinde  sine  Sacerdotis  ministerio,  exple- 
tis  praescriptis  conditionibus,  moribundus  per  seipsum  acquirit. 

587.  Cum  igitur  indulgentia  in  articulo  mortis  duphci  modo, 
juxta  diversitatem  formae  concessionis,  a  moribundis  acquiri  pos- 
sit,  consequitur,  sermonem  nostrum  hic  non  restringi  ad  eam, 
quae  per  Benedictionem  Apostolicam  apphcatur  eisdem  moribun- 
dis,  sed  extendi  etiam  ad  iilam,  quae,  utpote  lata,  sine  Sacer- 
dotis  ministerio,  seu  absqiie  formulae  Benedictinae  usu,  a  morien- 
libus  percipi  potest. 

Verum  tamen  est,  ea   quae  -  sequuntur,   praecipue  respicere 

'indulgentiam  quae  moribundis  communicatur  per    Benedictionem 

Apostolicani,  utpote  quae  communis  est  omnibus  Chrislifidehbus- 

§111. 

CONDITIONES  DE  REGULA  GENERALI  SERVANDAE  TUM  A  SACERDOTE  IN 
APPLICANDA,  TUM  AB  INFIRMO  IN  RECIPIENDA  INDULGENTIA  PLE- 
NARIA  IN  ARTICULO  MORTIS. 

588.  Ad  indulgentiam  plenariam  in  articulo  mortis  valide 
impertiendam,  duo  requiruntur  ex  parte  Sacerdotis:  1°  ut  sit  ad 
hoc  delegatus;  2°  ut  adhibeat  formulam  a  Benedicto  XIV  prae- 
scriptam. 


CAP.    III.    BENEDICTIO   APOSTOLICA.  261 

Ex  'parte  infirmi  haec  de  regiila  generali  el  juxta  lenorem 
Benediclinae  Conslitulionis  requiruntur: 

a)  Intentio,  saltem  interpretativa,  lucrandi  indulgentiam,  ut 
patet  ex  verbis  rubricae  Ritualis  Romani.  Dicitur  enim  eam  im- 
pertiendam  esse  illis  «  qui  vel  illam  petierint...  seu  verisimiliter 
petiissent,  vel  dederint  signa  contritionis  » . 

b)  Ut  infirmus  sit  confessus  ac  sacra  Communione  refe- 
ctus,  vel  quatenus  id  facere  nequiverit,  saltem  contritus  Nomen 
Jesii  ore  si  potuerit,  sin  minus  corde  devote  invocaverit. 

c)  Actus,  quo  aegrotus  morlem  aequo  ac  libenti  animo  de 
manu  Domini  suscipiat.  —  De  hujusmodi  conditionibus  iterum 
dicetur  infra. 

Notant  Auctores,  rem  prudentiae  esse,  adhortationem  in  Ri- 
tuali  Romano  praescriptam  ita  observare  et  moderari,  ut  aegroti 
perturbatio  vel  adstantium  indignatio  evitetur.  Hujusmodi  adhor- 
tatio  hberius  et  commodius  fieri  potest  praecipue  in  Confessione. 

§  IV. 

NECESSITAS  ADHIBENDI  FORMULAM  BENEDICTINAM 
PRO  INDULGENTIA  FERENDA. 

589.  Pro  impertienda  Benedictione  ApostoUca  in  articulo  raor- 
tis  adhiberi  debet  formula  a  Benedicto  XIV  confecta.  «  Aham  de 
novo  formulam,  ait  laudatus  Pontifex,  magis  congruentem  confe- 
cimus  et  instituimus,  quam  ab  omnibus  in  posterum  usurpain 
praecipimus »   (Constit.  Pia  Mate^^J. 

590.  Formula  a  Benedictio  XIV  praescripta  pro  impertienda 
Benedictione  Apostohca  in  articulo  mortis  omnino  ad  valorem 
requiritur,  ita  ut  si  omiltatur,  eliam  ob  libri  deficientiam,  indul- 
gentia  non  confertur,  et  hoc  ideo,  quia  dicta  formula  non  est 
tantum  directiva,  sed  praeceptiva  (Decr.  5  Febr.  1841.  N.  286  ad 
8«";  22  Martii  1879.  N.  444  ad  3°^;  Raccolta,  pag.  452). 

Praedicta  formula  Benedictina  praescribitur  sub  nullilatis 
poena  pro  omnibus  indiscriminatim  (Decr.  N.  444  ad  3";  Rac- 
colta,  p.  452). 

Quare  Regulares  etiam,  quorum  antiquae  formulae  pro  con- 
ferenda  indulgentia  plenaria  in  articulo  mortis  usitatae,  abroga- 
tae  et  suppressae   sunt,    praefatam    formulam    Benedictinam  sub 


262  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

nullilatis  poena  adhibere  debent,  addito  tantum  ad  Confiteor  no- 
niine  sancti  proprii  Fundatoris  (Leo  XIII,  Brev.  Quo  universi  7 
Julii  1882;  Decr.  auth.  pag.  491). 

591.  Sed  advertendum,  pro  Regularibus  nullam  esse  neces- 
sitatein  ad  acquirendam  indulgentiam  plenariam  in  articulo  mor- 
tis,  ut  moribundo  Religioso  applicetur  per  formulam.  Nam  Paulus 
V  omnibus  Regularibus  eam  concessit  lucrandam  sine  alterius 
ministerio:  in  Bulla  enim  Romanus  Pontifex  conceditur  indul- 
gentia  plenaria  «  in  cujuslibet  Religiosi  mortis  articulo,  si  vere 
poenitens  et  confessus  ac  sacra  Communione  refectus,  vel  qua- 
tenus  id  facere  nequiverit,  saltem  contritus  nomen  Jesu  ore,  si 
potuerit,  sin  autem  corde,  devoie  invocaverit  ».  Dummodo  ergo 
Religiosus  in  mortis  articulo  constitutus,  praescripta  opera  ad- 
impleat,  indulgentiam  plenariam  lucrabitur,  quin  opus  sit  ut  ei 
applicetur  per  formulam  a  Sacerdote. 

592.  Nec  etiam  pro  fidelibus  Confraternitatibus  adscriptis 
nulla  est  necessilas,  generatim  loquendo,  ut  indulgentia  plenaria 
in  mortis  articulo  applicetur  a  Sacerdote,  adhibita  formula.  «  Quia, 
ait  Theodorus  a  Sp.  S.,  indulgentia  pro  Confratribus  in  articulo 
mortis,  saltem  juxta  modernum  stilum  Apostolicae  Sedis,  non  est 
ferenda,  ac  per  consequens  non  est  commissa  Sacerdotibus  facul- 
tas  eam  impertiendi;  sed  lata,  hoc  est  sine  requisito  applicantis 
ministerio  concessa...  Non  improbamus  tamen,  subjungit,  imo  ma- 
xime  commendamus  (ul  Confratres  in  extremis  laborantes  melius 
ad  hanc  indulgentiam  se  disponant),  morem  vocandi  Sacerdotes, 
qui  eos  solantes,  ad  verum  contritionis  actum  eliciendum,  devo- 
teque  dulcissimum  Jesu  Nomen  invocandum  inducant... »  (De  In- 
dulg.  pars.  II,  pag.  200). 

593.  Confratri  tamen  et  eliam  Religioso  infirmo  rite  disposi- 
to  (susceptis  antea,  si  fieri  potest,  Sacramentis),  potest  Sacerdos 
ad  eum  vocatus,  si  facultatem  habeat,  applicare  per  praescriptam 
formulam  (prout  ceteris  fidelibus),  etsi  hoc  non  sit  necessarium, 
indulgentiam  plenariam,  praesertim  si  moribundus  id  petat. 

594.  Saepe  contingit,  ut  fidelis  petat  et  Summus  Pontifex  con- 
cedat,  sive  rescripto,  sive  vivae  vocis  oraculo,  indulgentiam  ple- 
nariam  in  articulo  mortis  favore  alicuius  familiae  vel  particularis 
personae  in  exiremo  agone  laborantis.  Haec  etiam  indulgentia, 
cum  sil  non  ferenda,  sed  lala,  minime  requirit  Sacerdotis  mini- 
sterium  ut  applicetur  infirmo. 


CAP.    III.    BENEDICTIO    APOSTOLICA.  263 

595.  Cum  in  formula  Benedictina  conlinealur  eliam  Confiteor, 
ideo  in  impertienda  Benedictione  cum  indulgentia  plenaria  in  ar- 
ticuio  mortis,  recitari  illud  debet  juxta  praxim  et  rubricas,  li- 
cet  recitatum  jam  sit  in  praecedenti  Sacramento  Poenitentiae ; 
hoc  tamen  nisi  necessitas  urgecU  (Decr.  5  Febr.  1841.  N.  286 
ad  0^°). 

Item  qnando  administratur  Viaticum,  Extrema  Unctio  ac  in- 
dulgentia  in  mortis  articulo  impertitur,  necesse  est  juxta  praxim 
et  rubricas  tribus  vicibus  recitare  ConfiXeor  (Decr.  eod.  ad  6™). 
Dictum  est  supra:  nisi  necessitas  urgeat:  quia,  «  5z  infirmus  sit 
adeo  morti  proximus,  ut  neque  Confessionis  generalis  faciendae, 
neque  praemissarum  precum  recitandarum  tenipus  suppetat, 
statim  Sacerdos  Benedictionem  ei  impertiatur  (Bened.  XIV,  Const. 
Pia  Mater ;  Rit.  Rom.;  Caeremon.  Tertii  Ord.  S.  Francisci). 

596.  In  Benedictione  Apostolica  cum  indulgentia  plenaria  in 
articulo  mortis  impertienda,  tolerari  potest  praxis,  qua  semel  in 
plurali  numero  et  proprio  genere  admonentur  insimul  plures 
moribundi  de  his,  quae  Benedictus  XIV  (Conslit.  Pia  Mater)  prae- 
mittenda  praescribit,  et  dicuntur  preces  et  orationes  eadem  Con- 
stitutione  designatae;  ipsa  vero  formula,  quae  incipit  a  Dominus 
noster  Jesus  Christus  »  etc.  usque  ad  verba  «  tibi  concedo  in 
nomine  Patris,  et  Filii,  et  Spiritus  sancti.  Amen»,  singulariler 
singulis  pronuntiatur  (Decr.  iO  Junii  1884;  cf.  Beringer,  tom.  I, 
pag.  51  o). 

§  V. 

FACULTAS  SUBDELEGANDI  CONCESSA  EPISCOPIS. 

597.  Juxta  Constit.  Benedictinam  Pia  Mater,  Episcopus  sub- 
delegare  potest  ad  Benedictionem  papalem  cum  indulgentiae  ple- 
nariae  applicatione  in  articulo  mortis,  suis  dioecesanis  impertien- 
dam,  unum  vel  plures  Sacerdotes  saeculares  aut  regulares,  quot- 
quot  pro  numero  animarum  necessarios  esse  prudenter  judica- 
verit.  Consultius  tamen  est,  si  subdelegatio  fiat  singulis  speciatim 
et  in  scriptis  (Decr.  23  Nov.  1878.  N.  440). 

Potest  Episcopus  subdelegare  omnes  Parochos  speciatim  ruri 
degentes,  non  autem  omnes  suae  dioecesis  ConfessaiHos  (Decr. 
23  Sept.  177o.  N.  237  ad  8™). 


264  PARS   II.   DE   INDULGENTIiS   IN   SPECIE. 

598.  Quoad  Moniales  Episcopus  subdelcgare  debet  earum  Con- 
fessarium  ordinarium.  Palet  ex  Brevi,  quo  ab  Aposlolica  Sede 
concedilur  Episcopis  facultas  subdelegandi  Sacerdoles  ad  imper- 
liendam  fidelibus  in  articulo  mortis  constitutis  praedictam  Bene- 
dictionem.  In  hujusmodi  enim  Brevi  apponitur  haec  clausula  re- 
strictiva:  a  quoad  Moniales  autem,  illarum  Confessario  ordinario 
communicare  valeat». 

Porro  ex  hac  clausula  restrictiva  non  pauca  dubia  exorta 
sunt,  quae  S.  Congregationi  Indulgentiarum  sequenti  modo  propo- 
sita  sunt  solvenda: 

Siatuitne  (praedicta  clausula)  tale  munus  invalide  quoad 
illas  exerceri  a  quolibet  Sacerdote  (etiam  Vicario  Generali)  de- 
putato  ad  hanc  Benedictionem  impertiendam,  sive  omnibus  et 
singulis  fidelibus  in  tota  dioecesi,  sive  Monialibus  tantum,  sive 
specialiter  Moniali  hic  et  nunc  aegrotanti,  nisi  sit  illarum  Con- 
fessarius  ordinarius?  Si  ita  sit,  quisnam  est  ille  Confessarius 
ordinarius?  An  qui  jurisdictione  in  illas  gaudet  ordinaria?  an 
monasterii,  de  quo  agitur,  Confessarius  ordinarius?  Seu  Con- 
fessarii  ordinayni,  si  plures  sint?  An  Monialis  aegrotae  Confes- 
sarius  actualis,  sive  ejus  qui  ante  morbum,  quo  laborat,  Con- 
fessiones  exceperit,  sive  non?  Sive  sit  monastei^ii  Confessarius 
ordinarius,  sive  non? 

S.  Congregalio  ad  omnes  istas  interrogationes  simphciter  re- 
spondit:  Facultas  pro  Confessario  ordinario  tantum  (Decr.  23 
Sept.  1775.  N.  237  ad  9^). 

599.  Praefata  clausula  « pro  Monialibus  vero  Confessariwn 
ordinarium  »  apphcanda  est  etiam  Moniahbus  improprie  dictis, 
cum  votis  nempe  simphcibus  (ut  sunt  hodie  in  Galha  et  ahbi), 
degentibus  nihilominus  in  claustris  sub  clausura  episcopah  tan- 
tuni,  dummodo  tamen  Confessarius  ordinarius  in  domo,  in  qua 
dictae  Sorores  degunt,  habeatur. 

Item  saepedicta  clausula  apphcanda  est  etiam  iis  puellarum 
sive  Sororum  Communitatibus,  quae  vota  emittentes  simplicia  non 
habent  clausuram,  ut  'sunt  permuUa  Instituta  rehgiosa  operibus 
charitatis  vel  educationis  juventutis  dedita:  dummodo  tamen  puel- 
lae  vivant  in  communitate  ad  formam  Monialium,  et  Confessa- 
rium  ordinarium  habeant;  secus,  Negative  (Decr.  2  Dec.  1868; 
Rescr.  auth.  N.  408,  pag.  324). 


CAP.    III.    BKNEDICTIO    APOSTOLICA.  265 

§  VI. 

DISPOSITIONES  IN  MORIBUNDIS  ET  TEMPUS  COMMUNICANDI 
EIS  INDULGENTIAM  PLENARIAM. 

600.  Hubrica  Rilualis  Rornani  dicit:  n  Benedictio  in  ariiculo 
mortis  cum  soleat  impertiri  post  Sacramenta  Poenitentiae,  Eu- 
charistiae,  et  Extremae  Unctionis  »  etc.  His  verbis  indicatur  tum 
lempus  magis  congruum,  tum  praxis  quae  ordinarie  servatur  in 
dicla  Benedictione  moribundis  impertienda,  nisi  tamen  necessitas 
urgeat,  aliudve  expostulet. 

601.  Porro  invocatio  saltem  mentalis  SS.  Nominis  Jesu,  de 
qua  fit  mentio  in  Brevibus  ad  Episcopos  de  hac  Benedictione  mis- 
sis,  praescribitur,  quamdiu  aegrotus  suae  mentis  est  compos,  ut 
conditio  sine  qua  non  pro  omnibus  Christifidelibus  ad  indulgen- 
liam  vi  istius  Benedictionis  lucrandam  (Decr.  23  Sept.  1775. 
N.  237  ad  7°^;  22  Sept.  1892,  apud  Collect.  S.  C.  de  Prop.  Fide, 
N.  2174,  pag.  876). 

Eamdem  indulgentiam  lucrantur  etiam  simpliciter  continti 
(ideo  neque  confessi,  neque  SS.  Communione  refecti),  nisi  Pontifex 
in  sua  concessione  Confessionem,  vel  aliud  simile  requirat  (Decr. 
23  Apr.  1675.  N.  9  ad  3°^). 

Ergo  Confessio  et  Communio,  etsi  ab  infirmo  recipi  debeant 
si  est  ei  possibile,  non  constituunt  tamen  conditionem  necessariam 
ad  validitatem  indulgentiae  in  articulo  mortis.  Et  sane  neque  in 
Bulla  Pia  Mater,  neque  in  Raccolta  Sacramentorum  susceptio 
praescribitur. 

602.  Ad  formam  Bullae  Benedicti  XIV,  Benedictio  in  articulo 
mortis  cum  applicatione  indulgentiae  plenariae  potest,  si  sit  peri- 
culum  in  mora,  concedi  tum  valide,  tum  licite,  iis  qui  etiam  cul- 
pahiliter  non  fuerunt  ab  incepto  morbo  Sacramentis  refecti  vel 
Poenitentiae,  vel  Eucharistiae,  vel  Extremae  Unctionis,  vel  nullo 
horum,  subitoque  vergunt  ad  interilum  (Decr.  23  Sept.  1775. 
N.  237  ad  5"^). 

603.  Moribundus  tamen  paratus  esse  debet  ad  acceptandum 
a  Deo  quidquid  ei  placuerit,  et  mortem  ipsam  patienter  obeun- 
dam  in  satisfaclionem  poenarum,  quas  peccando  promeruit.  « //oc 
enim  praecipue  opus,  ait  Benedictus  XIV  in  Bulla  Pia  Mater,  in 


:2G6  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

hujtismodi  articulo  constitutis  imponimus  et  injungimus,  quo 
se  ad  plenariae  indulgentiae  fructum  consequendum  praeparent 
atquc  disponant ». 

604.  Indiilgentia  plenaria  in  articuln  niortis  accipitur  in  vero 
lantuin  mortis  arliculo,  non  in  praesumpto  (Decr.  23  Apr.  167b. 
N.  9  ad  r). 

Videlicet:  eo  temporis  momento  acquiritur,  quo  mors  realiler 
sequitur,  nempe  quando  anima  a  corpore  separatur.  Quando  igitur 
Sacerdos  Benedictionem  imperlit,  indulgentia  adhuc  suspensa  ma- 
net,  quod  est  singulare  hujus  indulgentiae  dumtaxat,  diim  cete- 
rae  indulgentiae  eo  inslanli  acquiruntur,  quo  omnes  praescriptae 
conditiones  fuerint  adimpletae.  Articulus  vero  praesumptus  habe- 
tur,  ut  dicunl,  quando  medicorum  aliorumque  judicio  infirmus 
putalur  brevi  morituriis,  sed  revera  non  moritur. 

605.  Quia  indulgenlia  in  arliculo  mortis  effecturn  suum  sor- 
titur,  non  cum  Benedictio  Apostolica  accipitur,  sed  in  exitu  vitae, 
consequitur,  quod  si  infirmus  convaluerit,  nihil  obtinet.  Qaae 
modo  dicta  sunt,  referuntur  ad  momentum  acquirendi  indul- 
gentiam,  non  ad  tempus  impertiendi  per  Sacerdotem  Benedictio- 
nem  Apostolicam,  quae  infirmo  jus  tribuit  eam  acquirendi.  Ad 
hanc  Benedictionem  infirmo  conferendam  non  est  expectandum  il- 
lud  tempus,  quo  aegrotus  vix  sui  compos,  impar  evadit  ad  eos 
animi  motus  eliciendos,  quos  Rituale  Romanum  praescribit.  Id  ex 
dicendis  melius  patehit,  et  specialiter  ex  sequenti  declaratione: 

Postulatum  est:  Utrum  Benedictio  Apostolica  cum  indulgentia 
plenaria  in  articulo  mortis  dari  possit  post  collata  extrema  Sacra- 
menta,  cum  periculum  quidem  mortis  adest,  non  tamen  imminens? 

S.  C.  resp. :  A/firmative:  quam  responsionem  ex  rei  "SATVhx 
pro  omnibus  aegrotis  Christifidelibas  in  mortis  periculo  consti- 
tutis  valere  dixerunt  Emi  Patres;  et  Summus  Pontifex  hanc  re- 
sponsionem  approbavit  (Decr.  19  Dec.  1883;  apud  Acta  S.  Sed. 
vol.  XVIII,  pag.  414). 

§  VII. 

QinBUS  DANDA  EST  BENEDICTIO  APOSTOLICA 
CUM  INDULGENTIA  PLENARIA. 

606.  Indulgenlia  plenaria  in  articulo  mortis  cunctis  petenti- 
bus  est  concedenda  (Decr.  23  Apr.  1675.  N.  9  ad  2'°). 


CAP.    III.   BENEDICTIO   APOSTOLICA.  267 

Nempe  concedenda  est  illis  infirmis  in  periculo  morlis  exi- 
stentibiis,  qui  vel  illam  petierint,  dum  sana  mente  et  integris 
sensibus  erant,  seu  verisimiliter  petiissent,  vel  dederint  signa  con- 
trilionis;  impertienda  iisdem  est,  eliam  si  postea  linguae,  cetero- 
rumque  sensuum  usu  sint  destituti,  aut  in  delirium  vel  amen- 
tiam  inciderint.  Item,  si  sit  periculum  in  mora,  concedi  potest  iis, 
qui  etiam  culpahiliter  non  fuerunt  ab  incepto  morbo  Sacramen- 
tis  refecti,  subitoque  vergunt  ad  interitum. 

Kxcommunicatis  vero,  impoenitentibus,  et  qui  in  manifesto 
peccato  mortali  moriuntur,  est  omnino  deneganda    (Ritual.  Rom.). 

607.  Quaesitum  est:  An  Benedictio  cum  indulgentia  plenaria 
juxta  Const.  Benedicti  XIV  Pia  Mater,  impertienda  sit  piceris, 
qui  defeclu  aetatis  primam  Communionem  necdum  instituerunt? 

Resp. :  Affirmative  (S.  Rit.  Congr.  16  Dec.  1826,  apud  Colle- 
ctanea  S.  Congr.  de  Prop.  Fid.  N.  1138). 

At  vero  hujusmodi  responsum  intelligendum  est  de  pueris, 
qui  sint  rationis  capaces,  quique  proinde  peccare  possunt.  Id 
patet  tum  ex  natura  rei,  lum  ex  quodam  responso  a  Secretaria 
S.  C.  I.  dato  sub  die  9  Julii  1832,  quod  refertur  a  P.  Beringer, 
tom.  I,  pag.  511,  nota  1. 

608.  Postulatum  esl  etiam :  Utrum  indulgentia  plenaria  in  ar- 
ticulo  mortis  concedi  possit  damnatis  ad  mortem,  dum  ad  illam 
subeundam  ducuntur,  vel  eadem  die  qua  eam  subituri  sunt? 

Resp.:  Affirmative,  cum  fieri  poterit  (Decr.  10  Aug.  1841; 
Collect.  S.  C.  de  Prop.  Fid.  N.  1141). 

§  VIII. 


INDULGENTIA  PLENARIA  IN  ARTICULO  MORTIS 
VARIIIS  TITULIS  LUCRARI  POTEST. 


609.  Indulgentia  in  articulo  mortis  non  solurn  per  Benedictio- 
nem  Apostolicam  seu  per  ministerium  Sacerdotis  moribundis  con- 
ceditur,  sed  etiam  sine  Sacerdotis  ministerio  ex  atiis  titulis  ea 
potest  ab  ipsis  moribundis  obtineri,  nempe: 

a)  Si  possideant,  secumque  habeant  aliquod  objectum  pium, 
v.  g.  crucem,  crucifixum,  numisma,  coronam,  apostolicis  indulgentiis 
dilatum.  Aegroti  hujusmodi  res  sacras  aut  secum  habere  debent, 


268  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

vel,  ut  ait  S.  Alphonsus  lib.  VI,  n.   534,  prope  lectum,  quamvis 
eas  nec  videant,  nec  langanl. 

b)  Si  gestent  aliquod  scapulare  approbatum,  cui  fuerit  ap- 
plicala  indulgentia  plenaria  in  articulo  mortis. 

c)  Si  sint  Sodales  alicujus  Ordinis  religiosi  (vid.  n.  591),  ex 
Bulla  Romanus  Ponlifex  Pauli  V,  qui  plenariam  indulgentiam  con- 
cessit  cuilibet  Religioso  (et  Religiosae  Moniali)  in  vero  mortis  ar- 
ticulo  constituto,  si  vere  poenitens  et  confessus  ac  sacra  Commu- 
nione  refectus,  vel  quatenus  id  facere  nequiverit,  saltem  contritus 
Nomen  Jesu  ore,  si  potuerit,  sin  autem  corde,  devote  invocaverit. 

d)  Item  si  sint  Sodales  alicujus  Confraternitatis,  puta  SS. 
Rosarii,  vel  B.  M.  Virginis  de  Monte  Carmelo. 

e)  Si  frequenter  in  vita  elicuerint  actus  virtutum  theolo- 
galium,  nempe  fidei,  spei  el  charitalis  (n.  248),  vel  SS.  Nomen  Jesu 
invocaverint  (n.  264),  vel  in  honorem  S.  Angeli  Custodis  saepe  re- 
citaverint  precem  Angele  Dei  (n.  423)  etc. 

Optima  proinde  et  valde  commendanda  fidelibus  est  praxis, 
qua  quisque  morlis  horam  frequenter  animo  recogitans,  non  solum 
adprecetur  Deum  ut  sit  propitius  in  transitu  ad  aeternitatem,  sed 
propositum  saepe  renovet  recipiendi,  quantum  in  se  est,  in  illo  extre- 
mo  et  terribili  momento,  omnia  sanctae  Religionis  subsidia,  omnes- 
que,  quoad  licet,  indulgentias,  ne  secus  ei  conlingat  quod  Doclor 
Navarrus  pronuntiavit,  ut  scilicet  «  moriatur  plenus  Bullis,  et  va- 
cuus  Indulgentiis  ». 

§  IX. 

BENEDICTIO  APOSTOLICA  IN  EODEM  MORTIS  ARTICULO 
UNA  TANTUM  VICE  IMPERTIRI  POTEST. 

610.  Benedictio  Apostolica  in  articulo  mortis  cum  applicatione 
indulgentiae  semel  tantum,  eadem  permanente  infirmitate  etsi  diu- 
turna,  impertiri  potest.  Potest  autem  pluries  impertiri,  si  infirmi 
convaluerint,  ac  deinde  quacumque  de  causa  in  novum  mortis  pe- 
riculum  redeanl  (Decr.  23  Sept.  1775.  N.  237  ad  6«^;  24  Sepl. 
1838.  N.  263  ad  2°^;  12  Pebr.  1842.  N.  300). 

Item,  non  licet  iterum  applicare  indulgentiam  in  articulo  mor- 
lis,  eo  quod  aegrotus  eam  accepit  in  statu  peccati  mortalis,  vel  re- 
lapsus  est  in  peccatum,  vel  Extremam  Unctionem  aut  absolutionem 
denuo  recepit  (Decr.  20  Junii  1836.  N.  257  ad  7""). 


CAP.    III.    BENEDICTIO    APOSTOLICA.  269 

611.  Non  potest  infirmus,  in  eodem  mortis  arliculo,  pluries 
lucrari  iniliilgentiam  plenariam  in  articulo  morlis  a  pluribus  Sa- 
cerdotibus  facullatem  habentibus  impertiendam  (Decr.  5  Febr.  1841 
in  una  Valentinen.  N.  286  ad  7*"). 

Hac  resolulione  praejacta,  duo  sequentia  dubia  proposita  sunt 
enodanda  Sacrae  Congregationi  Indulgenliarum: 

l''  Utrum  vi  praecedentis  resolutionis  pro/i«6i7irm  ^^X  infirmo, 
in  eodem  mortis  periculo  permanenti,  impertiri  pluries  ab  eodem 
vel  a  pluribus  Sacerdolibus  hanc  facuUatem  habentibus,  indul- 
gentiam  plenariam  in  articulo  mortis,  quae  \u\go  Benedictio  papalis 
dicitur? 

2''  Utrum  vi  ejusdem  resolutionis  item  prohibitum  sit,  im- 
pertiri  pluries  infirmo  in  iisdem  circumstantiis  ac  supra  constituto, 
indulgentiam  plenariam  in  articulo  mortis  a  pluribus  Sacerdotibus 
hanc  facultatem  ex  diverso  capite  habentibus,  puta,  ratione  ag- 
gregationis  Confraternitati  SS.  Rosarii,  sacri  Scapularis  de  Monte 
Carmelo,  SS.  Trinitatis  elc. 

S.  C.  resp.:  Affirmative  ad  utrumque,  firma  remanente  re- 
solutione  in  una  Valentinen.  sub  die  5  Febr.  1841.  Quam  reso- 
lutionem  Summus  Pontifex  Pius  IX  approbavit  et  confirmavit  (Decr. 
12  iMartii  1855.  N.  362). 

612.  Ex  dictis  patet  ralio  harum  decisionum.  Indulgentia  enira, 
de  qua  agitur,  non  acquirilur  nisi  in  exitu  vitae,  in  ipso  instanti 
mortis,  quando  nempe  anima  separatur  a  corpore.  Ergo  semel 
impertita  per  Benedictionem  Apostolicam,  quaelibet  reiteratio  esset 
prorsus  inulilis.  Pro  acquisitione  hujusmodi  indulgentiae  per  prae- 
dictam  Benedictionem  jam  collatae  a  Sacerdote  legitime  ad  hoc 
deputato,  aliud  non  requiritur  ex  parte  morientis,  nisi  ut  sit  in 
statu  gratiae  dum  exhalat  animam,  et  ut  ceteras  conditiones  praevie 
expleverit. 

Hinc  ante  aetatem  Benedicti  XIV,  formula  qua  utebantur  Sa- 
cerdotes  in  applicanda  moribundis  indulgentia  plenaria,  quaeque 
passim  citatur  ab  Auctoribus  et  etiam  videri  potest  in  antiquis 
Breviariis  Franciscanis,  haec  vel  similis  erat:  Auctoritate  D.  N. 
J.  C...  concedo  tibi  omnem  illam  indulgentiam  peccatorum  tuo- 
rum,  quam  concedere  possum  virtute  privilegiorum  Apostolico- 
rum:  si  tamen  hac  vice  moriaris;  alias  eam  tibi  reservo  pro 
vero  mortis  articulo.  In  nomine  Patris  et  Filii  etc.  (Vid.  Theod. 
a  Spir.  S.  p.  II,  pag.  205). 


270  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

Kx  qiia  formula  patet,  quod,  absolute  loquendo,  Benedictio 
hujusruodi  semel  dala  sulTicere  posset  ut  Hdelis,  sanus  deinde 
factus,  indulgentiam  plonariam  lucretur  (dummodo  rite  sit  dispo- 
situs)  cum  in  verum  morlis  articulam  inciderit,  iicet  hic  post 
longum  tempus  eveniat.  At  sancta  Mater  Kcclesia  ad  consolationem 
filiorum  morientium  permittit,  ut  in  tali  casu  reiterelur  formula 
super  eodem  Christifideli. 

613.  Ex  eo  quod  indulgentia  plenaria  in  articulo  mortis  semel 
tantum  acquiri  potest,  non  est  inferendum,  quod  diversa  pietatis 
opera,  quibus  adnexae  sunt  indulgentiae  pro  articulo  mortis,  inu- 
liha  evadant  moribundis,  ac  ideo  inutiliter  multiphcentur  tituli  ad 
eamdem  indulgentiam  lucrandam.  Nam  preces  sive  pietatis  et  de- 
votionis  opera  maxime  conferunt  ad  excitandos  in  moribundis 
fidei,  spei  et  charitatis  sensus;  eos  disponunt  ad  ipsam  mortem 
aequo  ac  libenti  animo  de  manu  Domini  suscipiendam,  ac  simul 
adjuvant  ad  augendam  fiduciam  in  Christi  et  Sanctorum  merita. 
Ex  quo  fit,  ut  ipsi  mehus  ac  perfectius  se  praeparent  ac  disponant 
ad  consequendam  in  articulo  mortis  indulgentiam  plenariam,  re- 
missionem  nempe  omnium  peccatorum. 

Insuper  contingere  etiam  potest,  ut  fidelis  in  extremo  agone 
laborans  non  lucretur  ex  tali  titulo  indulgentiam  plenariam,  quia 
non  adimplevit  juxta  praescriptum  aliquam  conditionem,  forsan 
in  illo  morbi  statu  nimis  onerosam,  ut  esset  ex.  gr.  recitatio  Credo 
'vel  Salve  Regina;  dum  econtra  acquirere  eam  poterit  ex  alio  titulo 
per  actum  faciliorem,  v.  g.  per  invocationem  SS.  Nominis  Jesu 
corde  saltem  factam  post  susceptionem  Sacramentorum  (Cf.  Beringer, 
lom.  I,  p.  o21). 

Praeterea  evenire  quoque  potest,  ut  Sacerdos,  parum  perilus, 
non  adhibeat  praescriptam  formulam  vel  non  habeat  legitimam 
facuilatem  impertiendi  Benedictionem  in  articulo  mortis;  quibus 
in  casibus  indulgentia  nulla  foret.  At  moribundus  aeque  eam  acqui- 
rere  poterit,  si  ex  alio  tituio  ad  eam,  quae  sit  lata,  jus  habeat. 
Tituli  ergo  diversi  pro  iucranda  induigentia  plenaria  nuliatenus 
dici  possunt  inutiles  ex  eo,  quod  eadem  in  articuio  mortis  semel 
tantum  acquiri  possit. 


CAP.    III.    RKNEDICTIO    APOSTOI.ICA.  271 


§X. 


FINIS  CONCESSIONIS  PRAEFATAE  INDULGENTIAE  ET  AN  SIT 
ANIMABUS  PURGATORII  APPLICABILIS. 

614.  Finis  Suiiiinorum  Ponliricum  hujusmodi  gratiam  conce- 
denlium  est,  ut  decedentibus  nihil  supersit  post  hanc  vitam  mor- 
talem  purgandum ;  ac  per  consequens  Summi  Pontifices  eam  pec- 
catorum  remissionem  impertiunlur,  quae  (quantum  est  ex  se) 
ellicaciam  habeat  perducendi  illos  vere  contritos  de  peccalis  ad 
aeternam  beatitudinem  slatim  possidendam  ^^Theod.  a  Sp.  S.  pars  11, 
pag.  204). 

615.  An  sit  applicabilis  animabus  Purgatorii?  Ex  fme  modo 
enuntiato,  quo  pia  Maler  Ecclesia  movetur  ad  largiendam  filiis 
suis  plenariam  indulgentiam  in  articulo  mortis,  jure  infertur,  eam 
non  defunctis,  sed  morientibus  tantummodo  esse  applicabilem.  Ut 
defunctis  quoque  esset  applicabilis,  oporteret  ut  Summus  Pontifex 
id  concederet.  At  Decreta  supra  allata  et  concessionis  finis,  quem 
indicavimus,  ostendunt  talem  pro  defunctis  concessionem  non  esse 
factam.  Insuper  a  Secretaria  S.  Congregationis  Indulgentiarum  die 
17  Martii  1886  exiit  Epistola,  qua  expresse  declarabatur,  indul- 
gentiam  plenariam  in  articulo  mortis  non  esse  applicabilem  animabus 
Purgatorii,  sed  juxta  mentem  Summorum  Pontificum  eam  esse 
favorem  omnino  personalem,  qui  ipsi  fideli  in  exitu  vitae  ap- 
plicatur.  In  illa  epistola  dicebatur: 

((  Questa  (indulgenlia  in  articulo  mortis)  per  altro,  almeno 
come  plenaria  e  pienamente  non  si  puo  lucrare  cJie  una  sola  volta, 
non  essendo  essa  dpplicabile,  a  modo  di  suffragio,  alle  anime 
sante  del  Purgatorio,  perc/w  personale  al  moribondo  giusta  la 
mente  del  Sommo  Pontefice  cJie  la  conceden.  Hujus  epistolae 
mentionem  etiam  facit  cl.  P.  Beringer,  tom.  I,  pag.  521-522. 

616.  Ab  hac  lamen  generali  dispositione  exceplio  facienda  esse 
videtur  quoad  fideles  illos,  ([ui  actum  Jieroicum  cJiaritatis  emi- 
serunt.  Juxla  enim  naturam  hujus  actus,  fideles  qui  eum  emittunt, 
offerre  Deo  debent  pro  animabus  Purgatorii  omnia  opera  satis- 
factoria,  quae  ipsi,  quoad  vixerint,  peragent;  nec  non  omnia  suf- 
fragia,  quae  post  mortein  quomodocumque  eis  obvenire  poterunt. 
Declaratum  est  autem,  quod  inter  opcra  satisfactoria,  quae  in  actu 


27"2  PARS    11.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 


heroico  cbarilalis  ofTerunlur  pro  animabus  Purgatorii,  comprehen- 
duntxir  etiam  indidgentiae,  quae  eisdem  appbcabiles  declaralae 
sunl,  et  iusuper  quod  praedicto  actui  non  satisfit  ab  iis,  qui  sibi 
reservare  volunt  indulgentias,  quae  'pro  vivis  conceduntur;  nam 
liae  quoque  indulgentiae  sunt  defunctis  applicandae  (vid.  n.  448 

sqq.). 

Verum  haec  exceptio,  auctoritate  Apostolicae  Sedis  facta,  non 
infirmat,  sed  potius  confirmat  regulam  generalem,  quod  scilicet  in- 
dulgentia  plenaria  pro  articulo  mortis  concessa,  ex  mente  Ponti- 
ficum  non  defunctis,  sed  ipsis  tantum  morientibus  sit  applicabilis. 

§  XI. 

CONCESSIONES  ET  DECLARATIONES  PRO  LOCIS  MISSIONUM. 

617.  Ne  Christifidelibus,  in  locis  Missionum  in  qualibet  orbis 
parte  degentibus,  el  in  ultimo  vitae  discrimine  constitutis,  ea  spi- 
ritualia  auxilia  desint,  quae  Calholica  pia  Mater  Ecclesia  filiis  suis 
a  saeculo  recedentibus  solet  misericorditer  impertiri,  Summus  Pon- 
tifex  Clemens  PP.  XIV  omnibus  et  singulis  Pairiarchis,  Archie- 
piscopis,  Episcopis,  Vicariis  apostolicis,  nec  non  Praefectis  seu 
Superioribus  Missionum,  lam  Cleri  saecularis  quam  regularis,  in 
dictis  locis  Missionum  modo  existentibus,  seu  quocumque  tempore 
extituris,  peramanter  concessit  facultatem  impertiendi  Benedictionem 
cum  indulgentia  plenaria  fidelibus  praedictis  ad  extremum  agonem 
redactis,  cum  ea  etiam  extensione,  ut  facuUatem  hujusmodi  Sa- 
cerdotibus  et  respectivis  Missionariis  eorum  jurisdictioni  subjectis, 
pro  locis  tamen  suarum  dioecesum,  vel  pro  Missionum  districtibus 
tantum,  communicare  possint  et  valeant,  dummodo  in  hac  Bene- 
dictione  impertienda  servelur  formula  praescripta  a  s.  m.  Benedicto 
XIV  in  Const.  data  9  Apr.  1747,  quae  incipit  Pia  Mater  (S.  C. 
de  Prop.  Fid.  5  Apr.  1772;  vid.  cl.  Bucceroni,  Enchiridion  mo- 
rale,  pag.  204). 

618.  Quoniam  autem  facile  continget,  ut  aliqui  ex  praedictis 
Christifidelibus  ex  hac  vita  decedant,  quin  Ecclesiae  Sacramentis 
fuerint  muniti,  et  absque  Sacerdotis  cujuslibet  assistentia,  ideo 
Sanctitas  Sua,  ex  ubere  apostolicae  benignitatis  fonte,  etiam  illis 
plenariam  indulgentiam  elargitur,  si  contriti  Nomen  Jesu  corde 
saltem  invocaverint,  et  mortem  de  manu  Domini,    ea  qua  decet 


CAP.    III.    BENEDICTIO   APOSTOLICA.  273 

chrisliana  animi  demissione  et  spiritus  hninilitate,  susceperint,  ani- 
mamque  in  manus  Creatoris  sui  commentlaverint.  Quae  postrema 
Decreti  pars,  ut  Christifidehbus  omnibus  innotescat,  eam  in  suis 
dioecesibus  ac  missionibus  Antislites  et  Superiores  memorati,  iden- 
tidem,  et  praesertim  sanctae  Visitationis  tempore,  pubhcare  curent 
ac  salagant  (Decr.  eod.). 

619.  «  Juxta  Induhum  a  S.  Sede  concessum,  Missionarii  omnes 
habent  per  communicalionem  facultatem  elargiendi  indulgenliam 
plenariam  in  articulo  mortis  constitutis.  Verum  cum  raro  inveniant 
fideles  praecise  in  articulo  mortis  constitutos,  inde  fit  ut  alii  dictam 
indulgentiam  elargiantiir  iibi  tantum  est  mortis  pe^iculum,  licet 
proxime  admodum  non  videatur  imminere;  alii  vero  juxta  vigoron 
verbo7'um  non  applicant,  nisi  quo  tempore  agonia  videtur  pro- 
xima;  et  tunc,  quando  non  observant  tam  proximum  morlis  pe- 
riculum,  sive  ope  medalliorum  quibus,  auctorilate  S.  Sedis,  hujus- 
modi  indulgentiae  adnexae  sunt,  quae  fidelibus  dant,  sive  invoca- 
tione  SS.  Nominis  Jesu,  prout  concessum  est  a  pluribus  Summis 
Pontificibus,  monent  fideles  ut  conditiones  apponant,  quibus  tantum 
beneficium  consequi  mereantur.  Si  S.  C.  determinare  censeat  cui 
pacto  potius  adhaerendum,  omnes  quotquot  sumus  praesto  erimus 
S.  Sedis  judicio  ». 

Resp.  Ad  id  quod  inter  Missionarios  controvertitur  de  tempore 
impertiendae  indulgentiae  plenariae  constitutis  in  mortis  articulo, 
S.  C.  censuit  «  eam  temporis  circumstantiam  satis  esse  ut  rite 
conferatur,  quae  suffcit  Extremae  ipsi  Unctioni  conferendae, 
cum  nempe  infirmus  vi  morbi  cernitur  ad  interitum  vergere.  Neque 
proximius  agoni  tempus  expectandum  esse,  quo  aegrotus  vix  sui 
compos,  ad  eos  plane  animi  motus  edendos  impar  est  quos  Rituale 
Romanum  efllagitat,  ut  tanti  beneficii,  sicut  Extremae  Unctionis, 
fructus  uberius  percipiatur.  Quamobrem  Missionariorum  debito  fore, 
post  adbibitam  infirmo  sacramentalem  Unctionem,  eumdem  excitare 
ad  ea  animo  concipienda,  quae  in  eodem  Rituali  libro  leguntur, 
mox  vero  tam  msigni  beneficio  plenariae  remissionis  eumdem 
communire;  idque  tunc  potissimum  praestare,  cum  haud  rever- 
suros  praevident  y>  (S.  C.  S.  Off.  Jan.  1780,  apud  CoIIectanea  S. 
Sedis,  et  Rucceroni,  Enchiridion  morale,  pag.  205). 


18 


CAPUT  IV. 
JNDULGENTIAE  OBJECTIS  PUS  APPLICATAE. 


Explicanlur  in  lioc  capite  Indulgenliae  illae,  quae  reales  nun- 
cupanlur,  ulpote  quae  objectis  devotionis  portatilibus  sunt  adnexae. 

ARTICULUS    I. 

CORONAE,  ROSARIA,  CRUCES,  CRUCIFIXI,  PARVAE  STATUAE, 
NUMISMATA  IN  GENERE. 

§1. 

NOTITIA  HISTORICA  PIORUM  OBJECTORUM. 

Conjunctim  hic  agimus  de  hujusmodi  objectis  piis,  quia  con- 
junctim  unico  crucis  signo  benedici  possunt  cum  apphcatione  In- 
dulgentiarum  Apostolicarum,  et  etiam  quia  a  Summis  Pontificibus 
promiscue  usurpantur  in  Indulgentiarum  elenchis,  quos  in  princi- 
pio  sui  Ponlificatus  edere  solent. 

620.  Coronae  nomine,  ut  omnes  norunt,  plura  significantur: 
modo  enim  sumilur  pro  ornamento  regis,  corona  regalis;  modo 
pro  signo  victoriae,  corona  triumphalis;  modo  pro  signo  laeti- 
tiae,  ut  quando  die  nuptiarum  sponsorum  capita,  ut  moris  est  in 
aliquibus  iocis,  florum  sertis  decorantur;  modo  pro  honore,  glo- 
ria,  gaudio,  mercede  etc,  ut  quando  dicitur:  Gloria  et  honore 
coronasti  eum;  vel  juxta  illud  Pauli  ad  Philippenses:  Fralres  mei 
charissimi  et  desideratissimi,  gaudium  et  corona  mea. 

Inlerdum  coronae  nomine  intelligitur  etiam  se^Hes  precum, 
id  est  pium  exercitium  cum  opportunis  devotisque  considerationi- 
bus,  quod  haud  exigit  coronam  materialem.  Sic  in  Raccolta  ha- 
bentur  coronae  sive  coroilae  (vulgo  coroncine)  SS.  Cordis  Jesu, 
iramaculatae  Conceptionis,  Immaculati  Cordis  B.  M.  V.  etc. 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE    OBJECTIS    PIIS   APPLICATAE.  275 

Jamvero  ob  quamdani  similitudinem  vel  analogiam  cum 
descriplis  coronis  sive  objectis,  etiam  grana  seu  globuli,  plerum- 
que  rolundi  vel  ovales,  ex  ligno,  vel  ebore,  aut  coralio,  sive  ex 
plantarum  fruclibus  confecli,  ac  inler  se  filo  vel  catenula  conjun- 
€ti,  coronae  nomen  obtinuerunt. 

Praedicta  corona  etiam  Rosarii  nomine  nuncupari  solet,  quia 
sertum  quoddam  exhibet,  veluti  variis  roseis  flosculis  eleganter 
contextum. 

621.  Quoad  orHginem  talium  coronarum  valde  disputant  in- 
ler  se  eruditi.  Sunt  qui  earum  usum  antiquissimum,  imo  Ecclesiae 
exordio  coaevum  censent,  a  Cbristifidelibus  invectum  pro  compu- 
tandis  150  Pater  noster,  quae  praesertim  ab  Hebraeis  ad  Chri- 
slum  conversis  loco  150  Psabnorum  recitabantur.  —  Fertur 
etiam,  penes  quosdam  Monachos  in  more  fuisse,  ut  in  recitandis 
tercenlis  precibus,  has  computarent  per  lapillos  in  sinu  coliectos, 
ita  ut  prece  una  absohita,  unum  lapillum  in  terram  projicerent, 
et  sic  gradatim  (Cfr.  Theod.  a  Sp.  S.  part.  II,  pag.  217). 

Ahi  autem  Scriptores  putant,  Coronarum  usum  saeculo  XI  vel 
XII  inter  fideles  introductum  fuisse.  Quia  coronis  utebantur  (ne 
memoria  in  supputatione  deficeret)  ad  computandas  praesertim 
Oraliones  Dominicas,  nempe  Pater  noster,  exinde  accidit,  ut  co- 
ronae  passim  vocarentur  Paternostralia,  vel  signa  Paternostra- 
lia;  fabricatores  autem  coronarum,  Paternostrarii  (Cf.  Moroni, 
Dizionario  di  erudizione). 

Videbimus  infra,  coronas  fere  omnes,  de  quibus  in  hac  tra- 
ctatione  agitur,  ab  ahquo  rehgioso  Ordine  in  majori  parte  originem 
habuisse.  Unde  fit,  ut  respectivus  Ordo  privilegio  gaudeat  bene- 
dicendi  proprias  coronas,  eisque  apphcandi  indulgentias,  nec  non 
ahis  Sacerdotibus  extra  proprium  Ordinem  eamdem  facultatem 
concedendi. 

622.  Numismatum  usus  antiquissimus  est,  quem  constat  vi- 
guisse  eliam  apud  Gentiles,  qui  in  iis  sculpere  solebant  efiigiem 
suorum  Imperatorum.  Etiam  Summi  Pontifices  ad  perennandam 
memoriam  alicujus  magni  eventus,  puta,  Anni  sancti,  exaltationis 
ad  Summum  Pontificatum,  Canonizationis  Sanctorum  etc,  solebant 
numismata  cudere. 

Numjsmata,  prout  a  nobis  hic  accipiuntur,  quaeque  etiam  me- 
daliae  nuncupari  solent,  sunt  ea  quae  impressam  habent  imagi- 
ncm  C/iristi  Bedemptoris  seu  ejus  Crucis,  vel  beatae  Mariae 
Virginis,  vel  Sanctorum. 


276  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

De  Crucibus  et  Crucifixis  nihil  est  dicendum  quod  cuilibet 
Christifideli  non  sit  notum.  Christus  est  Redemptor  noster,  salus 
nostra ;  Crux  vero  signum  reparationis  humanae,  vexillum  glo- 
riosum  christiani  nominis. 

623.  Piis  objectis  nunc  memoratis  etiam   parvae  Statuae   no- 
viter  adjectae  fuerunt,  quae   ut   benedictionis   et   indulgentiarum 
sint  capaces,  repraesentare  debent  vel  Dominum  nost7'um  Jesum 
ChiHstum,  vel  B.  Mariam  Virginem,  vel   Sanctos   canonizatos, 
sive  in  martyrologio  Romano  descriptos, 

624.  Usus  ditandi  indulgentiis  praedicta  objecta,  praesertim 
numismata,  coepit  circa  saeculum  XVI.  Theodorus  a  Sp.  S.  ad 
rem  ita  scribit:  «  Quamvis  indulgenliarum  realium,  de  quibus 
agimus,  exordium  S.  Pio  V,  vel  Paulo  !V  sit  antiquius  (quod  in 
praesentiarum  inquirere  nec  possumus,  nec  opus  est);  hoc  unum 
pro  certo  rejcipiendum  ducimus:  Summos  Pontifices  non  consue- 
visse  numismatibus  indulgentias  applicare  ante  saeculum  XVI,  cum 
non  reperiatur  hujusmodi  concessionis  in  sacris  antiquioribus  hi- 
storiis  memoria  »  (Part.  II,  pag.  209). 

625.  Cum  agitur  de  piis  objectis  mox  descriptis,  prae  oculis 
habeantur  Decreta  S.  Sedis  de  Libris  prohibitis,  et  de  rebus  ac 
indulgentiis  item  prohibitis.  Hujusmodi  Decreta  Indici  Librorum 
prohibitorum  inveniuntur  praeposita.  Pro  re  nostra  sequentia  ad- 
notare  sufficiat: 

1.  Indulgentiae  omnes  concessae  coronis,  seu  calculis,  cru- 
cibus,  et  imaginibus  sacris  ante  Decretum  Clementis  VI 11,  anno 
1597  editum  de  forma  indulgentiarum...  revocatae  sunt,  atque 
apocryphae  habendae,  nisi  ab  iisdem  Summis  Pontificibus  aut 
eorum  successoribus  renovatae  ac  confirmatae  fuerint  (Loc.  cit. 
§  III,  n.  9). 

2.  Indulgentiae  concessae  coronis  S.  Birgittae  ab  Alexandro 
VI  declarantur  apocryphae,  et  nullius  roboris  ac  momenti;  sine 
praejudicio  tamen  indulgentiarum  a  Leone  X  dictis  coronis  con- 
cessarum  VI  idus  Julii  1515  (Ibid.  n.  10). 

3.  Indulgentiae  concessae  crucibus  S.  Turibii  ab  Urbano 
VIII  tamquam  falsae  habendae  sunt  (Ib.  n.  11). 

4.  RosayHa  quaecumque  de  novo  inventa  aut  invenien- 
da,  sine  opportuna  S.  Sedis  facultate,  quibus  authenticum  rosa- 
rium  Deo  et  B.  Virgini  sacrum  antiquaretur,  prohibentur  (Ib.  §  IV, 
n.   8). 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS    APPLICATAE.  277 

626.  Advertendum  esl,  non  omnia  objecta  quae  benedicuntur 
indulgentiis  quoque  ditari  posse,  etiamsi  a  Summo  Pontifice  be- 
nedicantur.  Multa  enim  sunt,  quae  henedictionis  quidem,  non 
autem  iyidulgentiarum  sunt  capaces.  Sat  est  consulere  Rituale 
Romanum,  ubi  plurimae  inveniuntur  benedictionum  formulae,  ac- 
commodatae  objectis,  quae  indulgentiis  ditari  nequeunt.  Sic  bene- 
dicuntur  personae,  animalia,  vesles,  panis,  vinum,  fructus,  novae 
domus,  naves,  fontes,  ignis  etc.  (vid.  n.  558  sqq.). 

Non  est  nostrum  de  his  Renedictionibus  agere,  sed  tantum  de 
indulgentiis,  quae  applicari  possunt  coronis,  rosariis,  crucibus, 
crucifixis,  numismatibus  et  parvis  statuis.  De  hujusmodi  objectis 
ita  pertractabimus,  ut  prius  normas  generales,  quae  sciUcet  omni- 
bus  praefatis  objectis  apphcantur,  exponamus;  deinde  vero  ea, 
quae  cuilibet  in  particulari  sunt  propria. 

§  n. 

MATERIA  OBJECTORUM  ET  SUBJECTUM  IMAGINUM. 

627.  Materia  objectorum,  generatim,  debet  esse  solida,  non 
fragilis.  «  In  facultate  concessa  benedicendi  coronas,  rosaria,  cru- 
ces,  numismata  etc.  et  iisdem  applicandi  indulgentias,  expresse  di- 
citur,  quod  ab  hujusmodi  benedictione  Sanctitas  Sua  rejicit  ima- 
gines  sive  impressas,  sive  depictas,  nec  non  cruces,  crucifixos, 
parvas  statuas,  numismata,  vulgo  medaglie  nuncupata,  quae 
ex  ferro  (modo  ferrum  non  amplius  excluditur),  stamno,  plumbo, 
velex  fragili  materia  facilisque  consumptionis  conficiuntur  (Decr. 
29  Febr.  1820.  N.  249). 

Unde  deducitur,  a  praedicta  benediclione  cum  applicatione  in- 
dulgentiarum  non  excludi  pia  objecta  ex  ligno,  quod  non  sit  fra- 
gile,  ex  ebore,  coralio,  concha  (madreperla),  ex  succino  flavo 
fambra  giallaj,  alabaslro,  marmore,  similibusque  materiis  solidis 
conflatis.  Imo,  juxta  responsum  S.  Congregationis  Indulgentiarum 
de  die  1  Aprilis  1887,  possunt  etiam  applicari  indulgentiae  ima- 
ginibus  et  statuis  ex  Carton-Madera  confectis;  siquidem  haec 
materia  praesefert  duritiem  ligno  majorem  (Apud  Nouv.  Rev.  Theol. 
tom.  XX,  p.  27;  cf.  Reringer,  tom.  I,  p.  331). 

628.  Verum  a  praedicta  benedictione  cum  applicatione  indul- 
gentiarum  non  rejiciuntur  coronae   seu  rosaria,  quae  ex  ferro, 


278  PARS   TI.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

stamno,  plurnbo,  vel  ex  fragili  materia  facilisque  consumptionis 
conficiuntur  (Decr.  sup.  cit.  N.  249  ad  1™). 

Fossunt  etiam  applicari  indulgentiae  coi^onis  ex  vitro  seu  cry- 
stallo  confectis,  dummodo  globuli  sint  ex  vitro  solido  atque  com- 
pacto  (Decr.  eod.  ad  2™). 

Item,  indulgentiae  applicari  etiam  possunt  coronis  precaloriis 
ex  chalibe  polito  (acciajo  polimentatoj  factis  (Decr.  22  Martii 
1839.  N.  271  ad  2»"). 

Archiepiscopi  quoque  et  Episcopi,  dum  adnectunt  indulgen- 
tiam  quadraginta  dierum  imaginibits  seu  statuis  ab  ipsis  desi- 
gnandis,  lucrandam  a  visitantibus,  seu  recitantibus  ante  eas  non- 
nullas  praescribendas  orationes,  tenenlur  servare  Apostolicas  ordi- 
nationes  circa  fragilitatem  objectorum,  quibus  non  sunt  adne- 
ctendae  indulgentiae  (Decr.  24  Jan.  1846.  N.  333). 

629.  Subjectum  imaginum.  Imagines  (parvae  statuae  et  numi- 
smata)  repraesentare  debent  Sanctos,  qui  veljam  consueta  forma 
canonizati,  vel  in  martyrologiis  rnte  probatis  descripti  fuerint 
(Summarium  Leonis  Pp.  XIII  penes  Rescr.  auth.  pag.  34o). 

Etiam  Sacra  Rituum  Congregatio  sub  die  16  Junii  1674  sta- 
tuit:  Indulgentias  non  esse  concedendas  in  posterum,  nisi  San- 
ctis  descriptis  in  martyrologio,  et  canonizatis  (GardeUini,  N.  2704). 

Attamen  praedictae  indulgentiae  apphcarl  etiam  possunt  ilhs 
numismatibus,  quae  duphcem  imaginem,  Sancti  videlicet  et  Beati 
praeseferunt  (Decr.  22  Dec.  1710.  N.  32). 

Ad  rem  Theodorus  a  Spiritu  Sancto:  Sicut  numismatibus  ex 
una  parte  Sancti  canonizati  vel  in  martyrologio  descripti  imaginem, 
ex  aha  vero  templum  aut  quid  simile  repraesentantibus  citra  du- 
bium  apphcari  possent  indulgentiae;  ita  possunt,  si  habeant  ex 
una  parte  expressam  imaginem  Beati,  ex  aha  Sancti  canonizati 
(Part.  II,  pag.  233). 

§  in. 

RITUS  SERVANDUS  IN  APJ>LICATIONE  INDULGENTIARUM 
OBJECTIS  PIIS. 

630.  Ad  indulgentias  apphcandas  crucibus,  rosariis  etc.  alius 
ritus  non  est  necessarius,  praeterquam  signum  crucis  a  Sacer- 
dote,  qui  hanc  facultatem  accepit,  factum  (Decr.  11  Apr.  1840. 
N.  281  ad  5°^). 


CAP.    IV.    INDUr.GENTIAE   OBJECTIS    PIIS   APPLICATAE.  279 

Excipitur  casus,  quo  aliqua  specialis  formula  fuerit  pro  ali- 
quo  ex  piis  objectis  expresse  praescripta. 

Quando  in  indulto  existit  clausula:  In  forma  Ecclesiae  con- 
sueta,  (etiam  tunc)  sufjleit  signum  crucis  manu  efformare  super 
res  benedicendas  absque  pronuntialione  formulae  benedictionis,  et 
sine  aspersione  aquae  benedictae  (Decr.  7  Jan.  1843.  N.  313  ad  2°"). 

Notum  est,  Summum  Pontificem  descripto  modo  benedicere 
cruces,  coronas,  aliaque  pia  objecta,  quae  ei  pro  benedictione  et 
applicatione  indulgenliarum  exhibentur. 

631.  Recentioribus  temporibus  solet  S.  Sedes  concedere  una 
simul  cum  facultate  applicandi  objectis  piis  indulgentias  aposto- 
licas,  etiam  facultatem  applicandi  coronis  indulgentias,  quae  di- 
cuntur  S.  Birgittae.  Formula  qua  in  praesens  utitur  S.  Congregatio 
Indulgentiarum,  dum  hujusmodi   facultales  elargitur,  est  sequens: 

Sacra  Congregatio  Indulgentiis  Sacrisque  Reliquiis  praepo- 
sita,  utendo  facultatibus  a  SSmo  Domino  Nostro  sibi  specialiter 
tributis,  potestatem  facit  Oratori,  dummodo  ad  excipiendas  sacra- 
mentales  Confessiones  sit  approbatus,  benedicendi  privatim  extra 
Urbem  ac  de  consensu  Ordinarii  loci  Coronas,  Rosaria,  Cru- 
ces,  Crucifixos,  parvas  Statuas  ac  Numismata,  eisque  appli- 
candi  Indulgentias  a  Sanctitafe  Sua  concessas,  ut  in  postremo 
Elencho  edito  tijpis  S.  C.  de  Propaganda  Fide  die  23  Februarii 
1878,  nec  non  applicandi  Coronis  precatoriis  Indulgentias  a 
S.  Birgitta  nuncupatas.  Praesenti  ad  quinquennium  valituro  etc. 

Alia  formula  a  descripla  parum  discrepans  habetur  penes  De- 
creta  authentica  N.  271. 

632.  Sacerdos  qui  obtinuit  dictam  facuitatem,  applicandi  sci- 
licet  indulgentias  Apostolicas  et  indulgentias  S.  Birgittae,  potest 
eas  apphcare  unico  eodemque  crucis  signo,  et  hoc  sive  facultas. 
sit  obtenta  uno  tantum  Rescripto,  sive  duobus  distinctis.  Sat  erit 
igitur,  ut  Sacerdos  intendat  binis  facultatibus  uti,  facultate  nempe 
applicandi  indulgentias  Apostolicas  et  facuUate  applicandi  eodem 
tempore,  eodemque  crucis  signo  indulgentias  S.  Birgittae  (Cf.  Nouv.. 
Rev.  Theol.  tom.  XiX,  pag.  679;  tom.  XXVIII,  pag.  172)! 

Advertendum  est,  praefatum  signum  crucis  debere  esse  rei^grw 
tale,  non  motum  quemcumque  manus,  ut  interdum  videre  arci- 
dit,  ne,  ita  faciendo,  periculo  nulhtatis  exponatur  ipsa  benedictio 
cum  amissione  indulgentiarum  (Guerra,  II  Tesoro  delle  Indulgenze, 
m-  89). 


280  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

633.  Infertur  ex  dictis,  quod  in  benedicendis  praedictis  obje- 
ctis,  eisque  applicandis  indulgentiis,  nec  ulla  benedictionis  formula, 
nec  aquae  benedictae  aspersio,  nec  alius  ritus  exigitur  praeler 
signum  crucis.  Verum  ab  hac  regula  dantur  exceptiones.  «  Per 
praefatas  enim  declarationes  non  comprehenditur  nec  benedictio 
coronarum  seu  rosariorum  S.  Dominici,  quae  a  PP.  Ordinis 
Praedicatorum,  nec  henediclio  coronarum  Septem  Dolorum,  quae 
a  PP.  Ordinis  Servorum  Mariae  benedicuntur ».  Unde  S.  Congre- 
gatio  declaravit  ac  statuit: 

Pro  coronis  Rosarii,  et  Septem  Doloruni  servandam  esse  for- 
mulam,  cum  responsa  Sacrae  Congregationis  dierum  11  Aprihs 
1840  et  7  Januarii  1843  (vid.  n.  630)  non  comprehendant  casus, 
de  quibus  agitur  in  proposilo  dubio  (Decr.  29  Febr.  1864.  N.  401). 

Formula  pro  coronis  Rosarii  et  Septem  Dolorum  servanda  est 
ad  valorem,  etiamsi  facultas  eas  benedicendi  et  ditandi  indulgen- 
tiis  obtenta  sit  directe  ab  Apostohca  Sede  (Decr.  eod.). 

Etiam  ad  apphcandas  indulgentias  Crucifixis  Viae  Crucis, 
non  requiritur  ut  adhibeatur  formula  benedictionis,  neque  ut  Cru- 
cifixi  hujusmodi  aspergantur  aqua  benedicta,  nec  ahus  ritus  qui- 
cumque,  sed  sufficit  signum  crucis  factum  a  Sacerdote  facultatem 
habente  praedictos  Crucifixos  benedicendi,  cum  intentione  apph- 
candi  indulgentias  Viae  Crucis.  Id  eruitur  ex  Decretis  supra  citatis 
n.  630  (Cf.  Instruct.  de  Stat.  Viae  Crucis,  n.  51). 

Perpensis  expositis,  statui  potest  tamquam  regula  generalis, 
quod  ad  applicandas  indulgentias  pietatis  objectis,  de  quibus 
agimus,  sufficiat  signum  crucis,  dummodo  specialis  formula 
praescripta  non  fuerit  pro  aliquo  speciali  objecto. 

634.  Qui  obtinuit  facuUalem  benedicendi  cruces,  sacra  numi- 
smata  et  coronas  precatorias  cum  apphcatione  indulgentiarum,  non 
potest  ea  facultate  uti  publice,  v.  g.  in  ecclesia  vel  oralorio  coram 
fidehbus  inibi  congregatis,  et  res  benedicendas  manu  tenentibus, 
si  in  Jndulto  facultatis  sit  clausula  privatim  (Decr.  7  Jan.  1843. 
N.  313  ad  1"^). 

Item  Sacerdos,  qui  habet  facultatem  applicandi  tantum  pri- 
vatim  indulgentias  piis  rebus,  non  potest  in  fine  officii  pubhci 
apphcare  indulgentias  iisdem  rebus  depositis  super  aliquo  altari, 
quod  designavit  (Decr.  6  Maji  1852.  N.  359  ad  2""). 

635.  Coronae  deprecatoriae,  numismata  sacra,  cruces  etc,  an- 
tequam  singulis  personis  distribuantur,  possunt  valide  benedici  in 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS   APPLICATAE.  281 

GLOBO  cum  applicatione  indulgentiarum,  ita  ut  indulgentias  adnexas 
possit  quisque  lucrari.  (Decr.  12  Martii  1855.  N.  363). 

§  IV. 

EIDEM  PIO  OBJECTO  APPLICARI  POSSUNT  INDULGENTIAE 

DIVERSAE. 

636.  Uni  et  eidem  rei,  puta,  uni  coronae,  possunt  applicari 
indulgeniiae  diversae,  v.  g.  indulgentiae  dictae  Apostolicae,  et 
indulgentiae  dictae  S.  Birgittae,  dummodo  ad  eas  lucrandas  re- 
noventur  opera  injuncta  iterahilia  (Decr.  Urb.  et  Orb.  29  Febr. 
1820.  N.  249  ad  3^"). 

Dictum  est:  Dummodo  ad  eas  lucrandas  renoventur  opera 
injuncta  iterahilia.  Non  enim  per  unam  eamdemque  coronae  re- 
citationem  acquiri  possunt,  in  exposito  casu,  tum  indulgentiae 
apostolicae,  tum  indulgentiae  S.  Birgittae,  sed  dupiex  ejusdem  co- 
ronae  recitatio  necessaria  est  ad  eas  omnes  lucrandas.  Recitatio 
enim  coronae  est  utique  opus  iterabile,  quod  tale  non  esset  ex. 
gr.  sacra  Communio  in  eadem  die. 

637.  Ut  autem  uni  et  eidem  rei  applicari  possint  indulgentiae 
diversae,  requiritur  ut  objectum  pium  sit  capax  ad  eas  recipien- 
das:  requiritur  nempe,  ut  ohjecta  haheant  eamdem,  vel  similem 
formam.  Exinde  sequentia  inferuntur: 

1.  Uni  et  eidem  Crucifixo  applicari  possunt  tum  indulgen- 
liae  Apostolicae,  tum  indulgentiae  Viae  Crucis,  quin  necesse  sil  pro 
his  et  illis  applicandis  duos  liabere  Crucifixos.  Crucifixi  enim  eam- 
dem  habent  formam  externam. 

2.  Parvae  statuae  S.  Petri  (quae  simihs  sit  magnae  sta- 
tuae  ejusdem  Apostoh  in  Basihca  Vaticana  existenti),  cui  pro  osculo 
pedis  adnexa  fuerit  a  Summo  Pontifice  indulgentia  quinquaginta 
dierum,  applicari  etiam  possunl  indulgentiae  Apostolicae. 

3.  Una  eademque  corona,  puta,  quinque  vel  sex  decadum, 
apta  est  ad  recipiendas  indulgentias  coronae  Apostolicae,  coronae 
Crucigerorum,  Hosarii  S.  Dominici  et  coronae  Birgittinae.  Hujus- 
modi  enim  coronae  habent  similem  vel  quasi  simitem  formam. 

4.  Ob  eamdem  rationem  Coronae  Franciscanae  septem 
decadum  applicari  possunt  indulgentiae  diversae,  quibus  gaudent 
coronae  modo  commemoratae.  At  indulgentia   plenaria,  rccitationi 


282  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

ejusdem  coronae  Franciscanae  adnexa,  nequit  ab  extraneis  Ordini 
Franciscano  acquiri:  ea  enim  est  exclusive  propria  Ordinis  Se- 
raphici. 

0.  Coronae  quae  exterius  habent  formam  propriam  et  ab 
aliis  diversam,  ut  sunt  coronae  Domini,  Qainque  Plagarum,  Se- 
ptem  Dolorum  etc,  minime  possunt  indulgentiis  Rosarii  S.  Do- 
minici,  vel  coronae  S.  Birgittae  ditari.  Cum  enim  illae  non  deca- 
dibus  constent,  sed  partibus  ac  precibus  variis,  ut  suo  loco  vide- 
bimus,  sequitur  eas  non  esse  aptas  ad  recipiendas  indulgentias 
aliarum  coronarum,  quas  modo  nominavimus,  nempe  Rosarii 
S.  Dominici,  et  Coronae  S.  Birgittae.  —  Et  vicissim  hae  ultimae 
incapaces  censentur  ad  recipiendas  indulgentias  coronarum  formae 
diversae,  ut  sunt  illae  superius  cilatae,  videlicet  coronae  Domini, 
Quinque  Plagarum,  et  Septem  Dolorum.  (Cf.  Guerra,  pag.  89; 
Beringer,  tom.  [,  pag.  330). 

6.  Verum,  omnibus  et  singulis  coronis  modo  enuntiatis 
applicari  proculdubio  possunt  indulgentiae  Apostolicae;  siquidem 
hujusmodi  indulgeotiae  acquiruntur  non  solum  per  recitationem 
iinius  ex  praefatis  coronis,  sed  etiam  eas  deferendo  in  propria 
persona,  vel  apud  se,  v.  gr.  in  cubiculo,  retinendo  uti  simplex 
objectum  pium,  adimpletis  tamen  diversis  operibus  injunctis. 

638.  Notandum  est,  Reiigiosos  Ordinis  Praedicatorum  non  be- 
nedicere  rosaria,  nisi  haec  conslent  quinque,  vel  decem,  vel  quin- 
decim  decadibus.  Unde  in  parvo  libello,  quo  Magister  Generalis 
praedicti  Ordinis  concedit  Sacerdotibus  extraneis  facultatem  bene- 
dicendi  rosaria,  expresse  dicitur:  Rosaria  benedicenda  debent  om- 
nino  quinque,  vel  decem,  vel  quindecim  decenariis  coalescere. 

§  V, 

DECLARATIONES  PRO  HABENTIBUS  FACULTATEM 
BENEDICENDI  PIA  OBJECTA. 

639.  In  facultate  a  S.  Sede  concessa  benedicendi  pro  numero 
mille  cruces,  crucifixos,  numismata  elc.  haec  verba  pj^o  numero 
mille  non  sunt  intelligenda  de  mille  crucibus,  mille  crucifixis,  mille 
numismatibus  etc,  sed  de  mille  in  totum  (Decr.  29  Maji  1841. 
N.  291  ad  en 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTiS   PIIS   APPLICATAE.  283 

Porro  facuUas  applicandi  objectis  piis  indulgentias,  olim  con- 
cedi  solebat,  ut  etiam  deduci  potest  ex  enuntiata  declaratione, 
pro  determinato  numero  objectorum;  hodie  vero  concedi  solet 
pro  aliquo  determinato  tempore. 

640.  Qui  nblinuit  facultatem  benedicendi  coronas  precatorias, 
iisdemque  indulgentias  impertiendi,  non  \mhei  absque  speciali  pri- 
vilegio  facultatem  quoque  benedicendi  et  ditandi  indulgentiis  co- 
ronas  Domini,  vulgo  dictas  Camaldulensiiim  (Decr.  29  Maji  1841, 
X.  291  ad  7°^). 

641.  Nequit  Episcopus,  vel  alius  quicumque  Praelatus,  cru- 
cibus,  coronis,  sacris  imaginibus  a  Papa  vel  Sacerdote  legitima 
facultate  munito  benedictis,  novas  adnectere  indulgentias,  nisinovae 
conditiones  adimplendae  praescribantur  (Decr.  12  Jan.  1878.  N. 
438  ad  r). 

Si  ergo  Episcopus  nova  opera  pietatis  seu  novas  conditiones 
adimplendas  praescribat,  utique  potest  novas  adnectere  induigen- 
lias  supramemoratis  objectis  a  Papa  vel  Sacerdote  facultatem  ha- 
■^  bente  benedictis.  Minime  autem  potest  Episcopus  eidem  rei  vel 
eidem  actui  pietatis,  cui  jam  antecessor  indulgentias  adnexuit, 
novas  indulgentias  applicare.  Patet  ex  responso  S.  Congregationis 
ad  dubium  sequens:  Potestne  Episcopus  eidem  rei  vel  eidem  actui 
pietatis,  cui  jam  antecessor  indulgentias  adnexuit,  novas  indul- 
gentias  applicare? 

S.  Congregatio  respondit:  Negative  (Dec.  eod.  ad  3""). 

642.  Qui  obtinet  facultatem  ab  Apostohca  Sede  benedicendi 
cruces,  numismata  etc.  non  lenetur  eam  exhibere  Ordinario,  nisi 
aliter  disponatur  in  obtenta  concessione.  Ita  decisit  S.  Congregalio 
in  responso  ad  dubium:  Utrum  qui  obtinet  diversas  facuUates  ab 
Apostohca  Sede,  scilicet  altaris  privilegiati  personahs,  erigendi  sta- 
tiones  Viae  Crucis,  benedicendi  cruces,  numismata  etc,  debeat 
exhibere  dictas  facuUates  Ordinario,  etiamsi  nuUa  mentio  facla  sit 
in  concessionum  Bescriptis? 

S.  Congregatio  respondit:  Afjirmative  quoad  Viae  Crucis  ere- 
ctionetn;  Negative  relate  ad  alias  facultates,  nisi  aliter  dispo- 
7iatur  in  obtentis  concessionibus  (Decr.  o  Febr.  1841.  N.  286 
ad  2""). 

Hodie  tamen  solet  Apostolica  Sedes,  ut  patet  ex  formula  quam 
sub  n.  631  retulimus,  exigere  consensum  Ordinarii,  ut  quis  legi- 
time  uti  possit  facuitate  applicandi  indulgentias  objectis  pietatis. 


284  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Advertendum,  etiam  Regulares  indigere  consensu  Ordinarii 
loci  ut  praedicta  pielatis  objecta  benedicere  possint.  Super  re  du- 
bium  sequens  propositum  fuit  S.  Congregationi   Indulgentiarum : 

Bme  Pater.  Frater  Marcolinus  Cicognani  Procurator  generalis 
Ordinis  Praedicatorum.  ad  pedes  Sanctitatis  Tuae  provolutus  expo- 
nit:  in  Litleris  Apostolicis  in  forma  Brevis,  quibus  Regularibus 
concedi  solet  facultas  benedicendi  Coronas,  Rosaria  etc,  haberi 
verba:  de  consensu  Ordinarii  tui;  in  Rescriptis  vero  S.  Congre- 
gationis  Indulgentiis  Sacrisque  Reliquiis  praepositae,  quibus  eadem 
facultas  iisdem  Regularibus  conceditur,  legi  tantum  verba:  de  con- 
sensu  Ordinarii. 

Tum  humillimo  Oratori,  tum  nonnullis  ahis  Rehgiosis  Viris, 
verba  Ordinarii  tui,  et  Ordinarii  absque  addito,  dubium  inges- 
serunt,  cujus  solutio  modo  petitur.  Dubium  est: 

Utrum  nomine  Ordirmii,  cujus  in  casu  requiritur  con- 
sensus,  intelligendus  sit  localis  Superior  Ordinis,  ad  quem  per- 
tinet  Regularis,  qui  facultatem  ohtinuit  henedicendi  Coronas, 
Rosaria  etc,  aut  potius  Superior  ecclesiasticus  dioeceseos,  intra 
cujus  limites  idem  Regularis  reperitur? 

Eadem  S.  Congregatio,  die  22  Juhi  1886,  proposito  dubio 
respondit : 

Ad  primam  partem,  Negative;  ad  secundam  pai^tem,  Affw- 
mative  (Analecta  ecclesiast.  ann.  III,  pag.  28). 

Quoties  vero  agatur  de  exercenda  praedicta  facultate  intra 
septa  tantummodo  sui  Conventus  vel  domorum  Residentiahum,  suf- 
ficit  licentia  Superioris  Regularis  vera  jurisdictione  pollentis  in 
suo  Ordine,  uti  sunt  Abbates,  Provinciales,  vel  Generales  Ordinum 
(S.  C.  I.  Decr.  2  Jan.  1888,  penes  loc.  cit.  pag.  29). 

643.  Qui  habet  facuhatem  benedicendi  cruces,  rosaria  etc, 
eisque  apphcandi  indulgentias,  etiam  pro  seipso  cruces  et  rosaria 
benedicere  potest,  hisque  utendo  sibi  quoque  indulgentias  lucrari 
potest  (Decr.  16  Juhi  1887,  apud  Act.  S.  Sedis  vol.  XX,  pag.  63 
ad  VI;  Act.  Ord.  Min.  anno  VI,  pag.  133). 

644.  Rosaria  et  Coronae  promiscue  accipienda  sunt:  unde 
qui  accepit  facultatem  benedicendi  tercentum  coronas  precatorias 
cum  applicatione  indulgentiarum  divae  Birgittae  nuncupatarum,  eo 
ipso  facuUatem  accepit  benedicendi  totidem  rosaria  loco  corona- 
rum  (Decr.  23  Sept.  1775.  N.  237  ad  2«^). 

Praedictae  facultati  benedicendi  totidem  rosaria  loco  corona- 


CAP.   IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  285 

rum  niinime  obstat,  quod  rosaria  quindecim  constent  decadibus, 
et  coronae  quinque  tantuni,  ila  ut  tercentum  rosaria  nongentis 
coronis  aequivaleant  (Decr.  eod.  ad  2*"). 

Hic  est  notandum,  quod  stricto  sensu  dicuntur  Rosa^ia  si  ex 
quindecim  decadibus  constent;  Coronae,  si  ex  quinque,  licet  usus 
illa  et  istas  promiscue  usurpet. 

645.  Quando  in  Rescriplo  alicujus  supplicationis  conceditur  fa- 
cultas  pro  benedicendis  coronis,  intelligi  debent  quaecumque  co- 
ronae  et  rosaria  cum  communicatione  indulgentiarum  in  formula 
impressa  dumtaxat  contentarum  (Decr.  21  Jan.  1747.  N.  161  ad  1""). 

Intelligi  nempe  debent  quaecumque  coronae  et  7'osaria  quoad 
formam  externam,  sive  constent  quinque,  sive  quindecim  decadibus, 
sive  aliam  formam  externam  habeant,  cum  communicatione  tamen 
indulgentiarum,  quae  continentur  in  elencho  edito  a  Summo  Pon- 
tifice  dumtaxat:  non  autem  cum  communicatione  indulgenliarum, 
quae  sunt  propriae  coronae  S.  Dominici,  Septem  Dolorum  etc. 
Brevius:  cum  communicatione  indulgentiarum  Apostolicarum 
dumtaxat. 

646.  Quando  in  Rescripto  alicujus  supplicationis  conceditur 
facultas  benedicendi  numismata,  in  hujusmodi  facultate  compre- 
henditur  etiam  facultas  benedicendi  a^uces,  etiamsi  non  expri- 
matur  (Decr.  eod.  N.  161  ad  2""). 

Item,  in  facultate  benedicendi  cricces  seu  numismata  cum 
applicatione  indulgentiae  plenariae  in  articulo  mortis,  etsi  nulk 
de  eo  fiat  mentio,  subauditur  hoc  additum,  cum  applicatione 
omnium  indulgentiarujn  (Apostohcarum)  in  elencho  recensitarum 
(Decr.  23  Sept.  1775.  N.  237  ad  3"^). 

647.  Indulgentia  crucifixis  concessa  cadit  solum  in  Christum 
ex  aere,  ligno,  vel  ex  alia  quacumque  materia  confectum,  ita  ut 
possit  ex  una  cruce  in  aham  transferri  absque  periculo  amit- 
tendi  indulgentiam  ipsi  collatam  (Decr.  11  Apr.  1840.  N.  281 
ad  6™). 

648.  Indulgenlia  coronis  et  rosariis  concessa  apphcatur  non 
filo  aut  catenulae,  sed  granis.  Hinc  si  accidentaliter  vel  ex  indu- 
stria  rumpatur  vel  renovetur  filum  seu  catenula,  indulgentiae  re- 
manent,  quamvis  grana  disjungantur  et  commisceantur  (Decr.  10 
JaD.  1839;  Acla  pro  Societ.  SS.  Ros.  vol.  I,  pag.  45). 

649.  Non  possunt  applicari  indulgentiae  coronis,  seu  annulis 
argenteis,  vel    aureis,  in    quibus  sculpti   sunt  globuli  decem  ad 


28G  TARS    II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

recilandum  Rosarium,  vel  terliam  ejus  partem  (Decr.  20  Junii  1836. 
N.  T67  ad  5"^). 

Quoad  istos  annulos,  Episcopus  Bouvier  ita  scribebat  ad  Sum- 
mum  Pontificem:  Apud  Beigas  et  Gallos  et  apud  alios  forsan  po- 
pulos,  mos  invaluit,  ut  loco  coronarum  precaloria^^um,  seu  ro- 
sariorum  B.  M.  V.,  saepius  utanlur  fideles  quibusdam  aureis 
vel  argenteis  annulis  per  proslranlem  crucem  et  alia  decem  gib- 
bera  seu  prominentias  distinctis,  sicrjue  iisdem  quinquies  aut 
decies  quinquies  volutis,  coronas  vel  rosaria  perficiant.  Insuper 
expetunt  dicti  fideles,  ut  istiusinodi  annuli  benedicantur,  iisque 
applicentur,  sicut  et  ipsis  coronis  et  rosariis,  consuetae  indul- 
gentiae,  etiam  S.  Birgittae  nuncupatae.  Quaerit  igitur  a  Sanctitate 
Vestra  cum  omni  humililate  praedictus  Episcopus  Cenomanensis 
orator,  utrum  praedicti  annuli  aeque  ac  verae  coronae  precatoriae 
aut  rosaria  benedici  possint  cum  applicatione  indulgentiarum  con- 
suetarum,  etiam  S.  Birgitlae  dictarum,  ab  iis  scilicet  Sacerdotibus, 
qui  talem  a  S.  Sede  Apostolica  obtinuerunt,  vel  in  posterum  obti- 
nebunt  facultalem  ? 

Responsum  negativum  datum  fuit  ab  Emo  Cardinali  Praefecto 
S.  Congregationis  Indulgentiarum  sub  die  23  Julii  1836  (Vid.  Be- 
ringer,  toin.  I,  pag.  332). 

§  VI. 

REQUISITA  PRO  ASSEQUENDIS  INDULGENTIIS 
IN  USU  PIORUM  OBJECTORUM. 

650.  Statui  potest  tamquam  regula  generalis,  quod  ille  solus 
indulgentias  piis  objectis  adnexas  lucratur,  qui  ea  rite  possidet  et 
praescriptas  preces  vel  opera  adimplet.  Quoad  vero  recitationem 
coronae  cum  aliis  fidelibus,  generatim  pariter  dici  potest,  quod 
illi  soli  indulgentias  lucrantur,  qui  coronam  benedictam  manu 
tenent  et  in  recitatione  ad/iibent.  Constat  ex  responso  ad  hoc 
dubium: 

An,  quando  possessor  coronae  Domini,  vel  crucis,  cui  appli- 
catae  sunt  indulgentiae  Viae  Crucis,  preces  praescriplas  recitat 
una  cum  aliis,  qui  sibi  non  habent  sive  coronam,  sive  crucem  tali 
privilegio  ditatam,  possint  adstantes  et  simul  recitantes  easdem 
indulgenlias  lucrari,  quas  lucratur  possessor  coronae,  seu  crucis? 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS    APPLICATAE.  287 

S.  Congregalio  respondit:  Negative  absque  speciali  faculiaie 
(Decr.  29  Maji  1841.  N.  291  ad  12"^). 

651.  Haec  specialis  facultas  indulta  esl  a  S.  Sede  Apostolica 
pro  recitaiione  coronae  seu  rosarii  Ordinis  Praedicatorum.  Si- 
quidem  Snmmus  Pontifex  Pius  IX  concedere  dignatus  est,  ut  omnes 
utriusque  sexus  Christifideles  rosarium,  vel  terliam  saltem  ejusdem 
partem  in  communi  recitanies  lucreniur  indulgentias,  licet  manu 
non  teneant  rosarium  benedictum,  ac  sufficere,  ut  una  tanium 
persona,  quaecumque  ea  sit  ex  communitate,  illud  manu  ieneat, 
eoque  in  recilatione  de  more  ulatur.  Ilanc  autem  expresse  addidit 
condilionem,  quod  fideles  omnes,  ceteris  curis  semotis,  se  com- 
ponant  pro  oratione  facienda  una  cum  persona,  quae  tenet  co- 
ronam,  ut  rosarii  indulgentias  lucrari  queant  (Decr.  22.  Jan. 
1858.  N.  384). 

652.  Summus  Pontifex  Leo  XIII  praefatum  Indultum  extendere 
dignalus  est  ad  Crucifixos  Viae  Crucis,  ita  ut  omnes  Christifi- 
deles  praescripta  viginti  Pater,  Ave  et  Gloria  in  communi  reci- 
tantes,  lucrari  valeant  induigentias  Viae  Crucis  exercitio  adnexas, 
licet  manu  non  teneant  Crucifixum  benedictum,  ac  sufficiat,  ut 
una  tantum  persona,  quaecumque  ea  sit  ex  communitate,  illum 
manu  teneat,  ceterique  omnes,  ceteris  curis  semotis,  se  compo- 
nant  pro  oratione  facienda  una  cum  persona,  quae  tenet  Cruci- 
fixum  (Rescrip.  19  Jan.  1884,  penes  Rescr.  auth.  pag.  682). 

653.  Ex  eo,  quod  ad  lucrandas  indulgentias  rosarii  S.  Do- 
Uiinici  requiralur,  ut  suo  loco  videbimus,  meditatio  mysteriorum 
vitae,  mortis,  et  resurrectionis  Domini  nostri  Jesu  Christi,  se- 
quentia  dubia  exorta  sunt: 

1"*  Quando  coronis  B.  M.  V.  de  licentia  S.  Sedis  Apostoficae 
applicata  fuit  benedictio  cum  indulgentiis  sanctae  Birgittae  nun- 
cupatis,  fideles  illas  coronas  recitanles  ienenturne  mediiari  quin- 
decim  mysleria  D.  N.  Jesu  Christi,  ut  indulgentias  percipere 
valeant?  S.  Congregatio  resp.:  Negative  (Decr.  1  Jufii  1839.  N.  273 
ad  1""). 

2"  Daturne  eadem  obligatio  mysteria  meditandi,  quando  co- 
ronis  applicata  fuit  benedictio  cum  indulgentiis  ordinariis? 

Resp. :  Negative,  si  benedictio  respiciat  indulgeniias  consueias, 
quae  citaniur  ut  in  e lenc ho  elc.  (scihcet  indulgentias  Apostohcas); 
Affirmative,  si  coronae  benedicantur  cum  indulgentiis  pro  reci- 
tatione  Rosarii  (Decr.  eod.  ad  2'"). 


288  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

654.  Fideles,  qui  non  intendunt  recitwre  coronam  precato- 
riam,  recitant  quasdam  preces  manu  tenentes  coronam  sive  Do- 
mini,  sive  beatae  Virginis,  el  grana  volvunt,  non  lucrantur  pro 
unoquoque  Pater,  vel  Ave,  vel  Credo,  vel  alia  oratione  easdem 
indulgentias,  quas  lucrarentur  pro  iisdem  precibus,  si  recitarent 
coronam  precaloriam  (Decr.  29  Maji  1841.  N.  291  ad  8"). 

655.  Vi  benediclionis  crucifixis,  numismatibus  etc.  impertitae, 
non  intelligitur  privilegio  gaudere  altaria,  ubi  hujusmodi  objecta 
collocata  fuerint,  neque  pariter  Missas,  quas  Sacerdos  eadem  secum 
deferens  celebraverit  (Bened.  XIV,  Decr.  19  Aug.  1752,  et  Leo  XIII 
in  suo  elencho  Indulgentiarum). 

656.  Idem  Summus  Pontifex  Leo  XIII  vetat,  ne  qui  morien- 
tibus  adsistunt,  benedictionem  cum  indulgentia  plenaria  in  arti- 
culo  mortis  iisdem  impertiantur  cum  hujusmodi  Crucifixis,  ahsque 
peculiari  facultate  in  scriptis  ohtenta,  cum  salis  in  id  provisum 
fuerit  a  Summo  Pontifice  Benedicto  XIV,  in  Constitutione  Pia  Mater 
(Loc.  cit.). 

657.  Quamvis  cum  pi^aedictis  Crucifixis  haud  liceat  mori- 
hundis  impertiri  Pontificiam  Benedictionem,  tamen  certum  est, 
inter  indulgentias  Apostolicas  concessas  iis,  qui  aliquod  ex  supra- 
dictis  objectis  retinent  et  pia  opera  ad  eas  assequendas  durante 
viia  impleverint,  adnumeratur  etiam  indulgentia  plenaria  in 
articulo  mortis,  dummodo  fidelis  «  in  mprtis  articulo  constitutus 
animam  suam  devote  Deo  commendaverit,  atque...  paratus  sit  ob- 
sequenli  animo  a  Deo  mortem  oppetiri,  vere  poenitens,  confessus 
et  S.  Communione  refectus,  et  si  id  nequiverit,  saltem  contritus 
invocaverit  corde,  si  labiis  impeditus  fuerit,  SS.  Nomen  Jesu  (Leo 
Xlll,  loc.  cit.). 

§  VII. 

CESSATIO  INDULGENTIARUM  PIIS  OBJECTIS  ADNEXARUM. 

658.  Amittuntur  indulgentiae  adnexae  ohjectis  henedictis, 
quando  haec  suhstantialiler  mutantur,  sive  quoad  materiam,  sive 
quoad  formam.  Hinc  si  numisma  ex.  gr.  ita  consumatur,  ut  efii- 
gies  impressa  seu  sculpta  non  amplius  conspici  possit,  benedictio- 
nem  et  indulgenlias  amittiL  Audiatur  P.  Theodorus  a  Spiritu  Sancto: 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE    OnJECTIS   PIIS   APPJJCATAE.  289 

Qnaeres:  An  per  fractionem  numismatis,  seu  rosarii  per- 
eant  indulgentiae? 

Respondemus  cnm  distinctione:  Si  parva  sit  fractio,  puta 
funiculi,  seu  paucorum  calculorum,  aut  fibulae  numismatis,  7ion 
perire  indulgentias,  quia  adhuc  quoad  formam  moralem  eaedem 
res  mobiles  perseverant.  Secus  vero  si  numisma  notabiliter  fran- 
geretur,  ut  Sancti  imaginem  non  referret,  quia  idein  numisma 
moraliter  minime  remaneret  (Part.  II,  pag.  230). 

659.  Si  rumpatur  cor^onarum  filum,  sive  voluntarie,  ut  catenis 
nectantur,  sive  involuntarie  et  fortuito  id  accidat,  vel  etiam  si 
globuli  quatuor  aut  quinque  deperdantur ;  coronae  indulgentias 
non  amittunt,  quia  eaedem  perseverant  quoad  formam  moralem 
(Decr.  10  Jan.  1839,  apud  Prinzivalli,  n.  482;  vid.  supra  n.  G48). 

Hujusmodi  quatuor  vel  quinque  globulis  deperditis  vel  fractis, 
possunt  alii  substitui,  licet  id  non  sit  necessarium  (Guerra,  pag.  90). 

660.  Juxta  Theodorum  a  Spiritu  Sancto  (loc.  cit.)  si  coronae 
globuh  seu  calculi  successive  frangerentur  vel  perderentur,  et 
statim  fieret  aliorum  substitutio,  indulgentiae  non  amitterentur; 
novi  siquidem  traherentur  ad  unitatem  numericam  ejusdem  coronae 
seu  rosarii,  et  corona  semper  eadem  mo7'aliter  remaneret. 

E  contrario,  indulgentiae  proculdubio  cessarent,  si  insimul 
et  eodem  77i077iento  deperderetur  7iotabilis  nume^^us  calciUo7nt77%, 
ex.  gr.  7nedietas  coro7iae.  Tunc  enim  corona  substantiahter  mu- 
laretur,  nec  amplius  dici  posset  morahter  eadem  ac  antea. 

661.  Alexander  PP.  VII  declarat  et  decernit,  quod  quaecumque 
coronae,  rosaria,  grana,  calcuh,  cruces,  numismata  (^nedaglie  vulgo 
nuncupatae)  et  sacrae  imagines  cum  indulgentiis,  quae  a  Sanctitate 
Sua  concessae  sunt  vel  in  posterum  concedentur,  no7i  tra^iseant 
persona7n  illorum,  quibus  ab  eodem  SSmo  co7icessae  faerint, 
aut  quibus  a  praedictis  de  ordine  ejusde^n  SS77%i  prima  vice 
fuerint  distributae,  ita  ut  a  7iemi7ie  aliis  comi^iodato  vel  pre- 
cario  concedi  possi^it,  alioqui^i  carea7it  indulgentiis  co7icessis.  Ac 
aliqua  re  ex  praemissis,  ut  praefertur,  benedicta,  deperdita, 
altera  pro  ea  subrogari  nullo  modo  possit,  quacumque  conces- 
sione  in  contrarium  non  obstante  elc.  (Decr.  G  Febr.  lGo7,  in  append. 
Decr.  aulli.  pag.  447,  IV). 

Observantia  hujus  Decreti  semper  praecipitur  a  Summis  Pon- 
tificibus  in  Indnlgentiarum  elenchis  a  se  .editis.  In  elencho  Leonis 
XIII  haec  habentur: 

19 


290  PARS    11.    DE    INDULGENTllS    IN    SPECIE. 

Jubet  deinde  idem  Siimmus  Pontifex,  indulgentias  Clnistifide- 
libus  concessas,  qui  retinent  aliquod  ex  praedictis  objectis,  juxta 
Decretum  s.  m.  Alexandri  VII,  editum  die  6  Febr.  1Gd7,  7wn  trans- 
ire  personam  illorum  pro  quibus  benedicta  fuerintj  vel  illorum 
quibus  ab  iis  prima  vice  fuerint  distributa;  et  si  fuerit  omissum 
vel  deperdilum  unum  alterumve  ex  iisdem  objectis,  nequire  ei 
subrogari  aliud  ad  libitum,  minime  obslantibus  quibusvis  privilegiis 
et  concessionibus  in  contrarium ;  nec  posse  pariter  commodari  vel 
precario  aliis  tradi  ad  hoc  ut  indulgentiam  commimicent,  secus 
eamdem  indulgentiam  amittent;  itemque  recensita  objecta  benedicta, 
vix  dum  Pontificiam  benedictionem  receperint,  nequire  venundari, 
juxta  Decretum  S.  Congr.  Indulg.,  editum  die  5  Junii  1721  (Vid. 
Rescr.  aulb.  pag.  348). 

662.  Ad  pleniorem  cognitionem  rei,  de  qua  agimus,  juvat  se- 
quentis  facti  expositionem  cum  respectivo  responso  transcribere : 

Solent  nonnulli  in  iis  Urbis  locis,  in  quae  rustici  plerique 
operam  locaturi  turmatim  conveniunt,  christianae  fidei  rudimenta 
Iradere.  Inter  alia  vero,  quibus  homines  ad  pias  cohortationes  au- 
diendas...  aUiciunt,  sacris  quibusdam  munuscuhs  utuntur;  frequen- 
lissime  vero  numismata  illa  distribuunt,  quibus  SSmus  D.  N. 
Pontificiam  benedictionem  impertitus  est.  Non  raro  autem  accidit, 
ut  rustici,  qui  semel  sacrum  numisma  susceperunt,  concionibus 
deinde  adesse  recusent,  id  in  causam  afiferentes,  quod  datum  sibi 
numisma  sulTiciat,  nec  aha,  quae  sibi  tradenda  essent,  dislribuere 
valeant:  norunt  enim,  quod,  si  praedictum  numisma  ab  aho  ac- 
ceptum  alteri  tradatur,  indulgentia  careat.  Quapropter  iUi,  quibus 
maxime  cordi  est  catechismi  opus  uberrimo  sane  animarum  fructu 
susceptum,  in  dies  magis  magisque  prosequi,  aegre  ferentes,  plures 
ea  de  causa  christianae  doctrinae  pabulo  destitui,  humihter  pe- 
tunt  ab  hac  S.  Congregatione  declarari: 

An  ratione  aliqua  fieri  possit,  quod  rustici,  quibus  ab  ora- 
toribus  numismata  traduntur,  eadem  suis  aut  consanguineis  aut 
amicis  absque  indulgentiae  detrimento  deferre  valeant? 

Verba  formulae,  quibus  statuitur,  ut  numismala  aUis  Iradila 
indulgentiis  careant,  sunt  quae  sequuntur: 

«  In  distribuendis  hujusmodi  coronis,  crucibusque  etc.  eo- 
rumque  usu  SSmus  servari  jubet  Decretum  f.  r.  Alexandri  VII 
editum  sub  die  6  Febr.  1657^  nimirum,  ut  coronae,  cruces,  ro- 
saria,  numismata,  quae   vulgo    «  medaglie  »    nuncupantur,   et 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  !291 

*sanctae  imagines  cum  praefatis  indulgentiis  benedictae,  non 
transeant  perso7iam  illorum,  quibus  a  Sanctitate  Sua  concessae 
sunt,  aut  quibus  ab  his  prima  vice  distribuuntur,  neque  com- 
modari  aut  precario  dari  possunt,  alioquin  careant  indulgentiis 
jam  concessis  » . 

S.  Congregatio,  die  19  Jan.  1711,  proposilo  dubio  respondit: 

Servetur  formula  Decreti  f  r,  Alexandri  PP.   VII. 

Eadeni  re  iterum  proposita,  S.  Congregatio  die  23  Febr.  1711 
respondit:  i^egative  (Decr.  auth.  N.  34). 

663.  Ad  tramitem  praescriptionum  Summorum  Pontificum  S. 
Congregatio  Indulgentiarum  plures  edidit  de  hac  materia  declara- 
tiones,  quarum  nonnullas  hic  subjungimus: 

Coronae,  cruces,  numismata  etc.  in  proprium  usum  ac- 
cepta,  non  possunt  sine  amissione  indulgentiarum  aliis  tradi 
vel  commodari. 

Quando  quis  cruces,  nuraismata,  coronas  etc.  cum  applica- 
tione  indulgenliarum  benediclas  sibi  proprias  fecit  et  iis  usus 
fuit  cum  intentione  lucrandi  indulgentias,  non  potest  eadem  alias 
tradere  (Decr.  12  JuUi  1847.  N.  344  ad  2°^). 

Vi  decreti  de  non  commodandis  coronis,  indulgentiae  conces- 
sae  coronis  S.  Birgittae  nuncupatis  adhuc  durant,  si  dictae  coronae 
commodentur  dumtaxat  ad  enumerandos  calculos,  seu  ad  reci- 
tationem  orationum  (Decr.  13  Febr.  1745.  N.  151). 

Coronae,  si  praestentur  seu  commodentur  ad  coronam  sim- 
pliciter  recitandam,  indulgentias  non  amittunt;  sed  amittunt,  si 
commodenlur  ad  indulgentias  lucrandas.  Ut  enim  pereant  indul- 
gentiae  coronis  aliisque  rebus  mobihbus  aCfixae,  requiritur  finis 
dandi  vel  praestandi  pro  indulgentiarum  communicatione  (Decr. 
10  Jan.  1839,  apud  Prinzivain,  N.  482). 

Unica  igitur  ratio,  ob  quam  amittuntur  indulgentiae,  est  finis 
in  proprietario  piorum  objeclorum  transmittendi  seu  communicandi 
aliis  dictas  indulgentias,  contra  expressam  prohibitionem  Sum- 
morum  Ponlificum,  qui  pluries  decreverunt:  Indulgentias  Christi- 
fidelibus  concessas,  qui  retinent  aliquod  ex  praedictis  objectis, 
non  transire  personam  illorum,  pro  quibus  benedicta  fuerint, 
vel  illorum,  quibus  ab  iis  prima  vice  fuerint  distributa  (Leo 
PP.  XUI  in  elencho  Indulg.). 

Amittunlur  pariter  indulgentiae  etiam  pro  personis  Rehgiosis, 
quae  propriis  Constitutionibus  vel  ex  usu  obstrictae  remanent  sin- 


29^  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

gulis  annis,  nediim  vestes  et  cellulas  atque  alia  hujusmodi  invicem 
comniutare,  sed  etiam  coronas  et  sacra  numismata  (S.  C.  Indulg. 
Decr.  9  Jun.  1721 ;  Acta  pro  Societ.  SS.  Ros.  vol.  I,  pag.  44,  n.  104). 

664.  Si  fuerit  amissum  vel  deperditum  unum  alterumve  ex 
iisdem  objectis,  nequit  ei  suhrogari  aliud  ad  libitum. 

Haec  verba  reperiuntur  inserta  in  catalogo  Indulgentiarum 
Apostolicarum,  ut  suo  loco  videbimus.  Si  quis  proinde  objecto  de- 
perdito  vel  fracto  vel  essentialiter  mutato  aliud  ad  arbitrium 
subrogaret,  hoc  nullatenus  indulgentiis  gauderet.  Ut  hujusmodi 
objectum  ad  hbitum  subrogatum  indulgentiis  ditetur,  requiritur 
ut  ab  habente  facultatem  benedicatur  cum  appHcatione  indulgen- 
tiarum. 

Consequitur,  non  lucrari  indulgentias  eum,  qui  utitur  objecto 
sive  invento,  sive  in  haereditatem  habito,  nisi  eidem  objecto  de 
novo  apphcentur  indulgentiae.  Indulgentiae  enim  objectis  devotio- 
nis  adnexae  non  transeunt  personam  illorum,  pro  quibus  benedi- 
cta  fuerint. 

665.  Verum,  si  quis  ex  haereditate  plura  ex  praedictis  obje- 
ctis  reciperet,  quae  certe  constat  defunctum  non  in  proprium  usum 
habuisse,  sed  ut  ahis  distribueret,  posset  ipse  haeres  ea  distri- 
buere  sine  indulgentiarum  detrimento.  Tunc  enim  haeres  subro- 
garetur  defuncto,  ut  simplex  rerum  distributor  (Guerra,  pag.  87; 
Beringer,  tom.  1.  pag.  334). 

666.  Objecta  pia  indulgentiis  ditata  non  possunt  vendi.  Res 
indulgentiis  dilatae  Iradi  debent  fidehbus  omnino  gratis;  ita  ut 
si  ahquid  quocumque  titulo  sive  pretii,  sive  permutationis,  sive 
muneriSy  sive  eleemosynae  requiratur,  vel  accipiatur,  indulgentiae 
ex  hoc  amittuntur  (Decr.  16  Julii  1887,  apud  Acta  S.  Sed.  voL 
XX,  pag.  63;  Act.  Ord.  Min.  ann.  VI,  pag.  133  ad  3^). 

Hinc  ad  dubium:  An  qui  emit  cruces,  numismata  etc.  ut  ea 
distribuat  postquam  benedicta  fuerint  cum  apphcatione  indulgen- 
liarum,  possit  horum  petere  pretium  ab  accipientibus  sine  culpa 
vel  sine  periculo  indulgentias  amittendi :  S.  C.  resp. :  Negative 
(Decr.  12  Juhi  1847.  N.  344). 

Ahter  autem  dicendum  foret  in  casu,  quo  quis  ex  commis- 
sione  vel  mandato  accepto  ab  aha  persona,  puta  ab  amico,  eme- 
ret  praedictas  rcs  benedicendas,  quarum  pretium  reciperet  post 
benedictionem  cum  applicatione  indulgentiarum.  Tunc  enim  nulla 
prorsus  interveniret   venditio   seu   mercimonium.    Amicus  enim^ 


CAP.    IV.    LNDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  293 

qui  objeclorum  emptionem  amico  suo  commiitit,  ipse  est  eorum- 
dem  objectorum  veriis  'proprietarius.  Quare  mandatariiis,  qui 
res,  nomine  alterius  emptas  et  benedictas,  alteri  tradit,  earum  pre- 
tium  percipiendo,  dici  nullatenus  potest  earumdem  rerum  vendi- 
tor  (Cf.  Guerra,  pag.  87). 

667.  Coronae  etiam  Hierosolymorum  indulgentias  amittunt, 
quoties  non  dentur  immediate  vel  mediate  a  persona  facultatem 
habente  eas  distribuendi  (Decr.  10.  Jan.  1839,  apud  Prinzivalii, 
N.  482).  De  his  coronis  inferius  in  particulari  loquemur. 

Hanc  autem  facullatern  coronas  distribuendi  habet  quicumque 
res  benedictas  recepit,  ut  ahis  distribuat,  vel  qui  easdem  in  hunc 
finem  benedicendas  curavit,  quam  distributionem  exequi  potest 
tum  per  se,  tum  per  ahos  (Guerra,  pag.  8G). 

668.  A  S.  Congregatione  Indulgentiarum  postulatum  est:  An 
amittant  indidgentias  cruces,  coronae,  rosaria,  statuae  etc, 
quae  ante  omnem  usum,  ab  una,  deinde  in  aliam,  tertiam  et 
quartam  quoque  manum  transierinf^  Resp.:  Negative  (Decr.  16 
Juhi  1887,  apud  Acta  S.  Sed.,  et  Acta  Ord.  Min.  loc.  cit.  ad  3°^). 

669.  Quae  modo  exposuimus  quoad  distributionem  piorum 
objectorum,  minime  opponuntur  Decreto  Alexandri  Pp.  VII  supra 
n.  6G1  relato,  quo  Pontifex  decernit,  coronas,  cruces,  numismata, 
sacras  imagines  cum  indulgentiis,  non  transire  personam  illorum, 
quibus  a  Pontifice  concessae  fuerint,  aiit  quibus  a  praedictis  de 
ordine  ejusdem  Pontificis  prima  vice  fuerint  distributae.  Nam 
in  postremis  verbis  non  agitur  de  iis,  qui  praefata  objecta  rece- 
perunt,  ut  aliis  distribuant,  nec  de  primis  intermediariis  pro 
hujusmodi  distributione  facienda,  sed  agitur  de  ilhs  primis  fide- 
libus,  qui  eadem  objecta  in  proprietatem  sive  in  propriiim  usum 
acceperunt. 

Nec  pariter  resolutiones  supra  enuntiatae  opponuntur  Decreto 
sub  n.  6G2  a  nobis  ahato,  quo  declaratum  est,  non  posse  absque 
indulgentiarum  detrimento,  aUeri  donari  numismata,  quae  ahqua 
persona  in  praemium  recepit  diebus  Dominicis  ob  suam  assidui- 
tatem  ac  dihgenliam  in  adsistendo  sacris  instructionibus  et  cate- 
chismis.  Siquidem  S.  Congregatio  ad  istiusmodi  resolutionem  eden- 
dam  alia  ratione  mota  est.  Nam  in  exposito  casu,  Parochus  sive 
calechista,  dum  rusticis  diligentioribus  numismata  distribuit,  gene- 
rahter  intendit,  prout  rei  natura  satis  indicat,  donare  objectum 
in  personalem  usum  donatarii,  minime  autem  ut  aliis  distribuat 
(Cf.  Beringer,  tom.  I,  pag.  335). 


294  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

§   VIII. 

BREVIOR  CONSPECTUS  RERUM  EXPOSITARUM  MAJORIS  MOMENTI. 

670.  Quae  ex  relatis  sint  praecipue  retinenda,  sequentibus 
nuDieris  continentur: 

1.  Generatim  materia  objectorum  piorum  debet  esse  solida, 
non  fragilis,  exceptis  coronis  seu  rosariis,  quae  non  tam  rigorose 
soliditalem  expostulanl. 

2.  Imagines,  ut  parvae  statuae  et  numismata,  repraesentare 
debent  Sanctos  canonizatos,  vel  in  martyrologiis  approbatis  de- 
scriptos. 

3.  Pia  objecta  benedicuntur  solo  signo  crucis,  excepto  casu, 
quo  pro  aliquo  ex  eisdem  objectis  praescripta  fuerit  specialis  for- 
mula,  ut  pro  rosario  S.  Dominici  et  corona  Septem  Dolorum,  quo- 
rum  respectivae  formulae  servandae  sunt  ad  validitatem. 

4.  Etiam  ad  applicandas  indulgentias  crucifixis  Viae  Crucis 
sufficit  signum  crucis. 

0.  Qui  obtinuit  facultatem  benedicendi  pia  objecta  privatim, 
non  potest  ea  facultate  uti  piiblice,  v.  gr.  in  ecclesia  vel  oratorio 
coram  fidelibus,  nec  in  fine  officii  publici,  rebus  depositis  super 
aliquo  altari. 

6.  Coronae,  numismata,  cruces  etc.  possunt  benedici  m  globo 
cum  applicatione  indulgenliarum. 

7.  Uni  et  eidem  rei  possunt  applicari  indulgentiae  diversae: 
ex.  gr.  rosario  S.  Dominici  possunt  applicari  indulgentiae  coronae 
S.  Birgittae;  eidem  crucifixo  indulgentiae  Apostolicae  et  indulgen- 
tiae  crucifixi  Viae  Crucis;  dummodo  ad  eas  lucrandas  renoventur 
opera  injnncta  iterabifia. 

8.  Ad  id  autem  requiritur,  ut  objectum  pium  habeat  eam- 
dem,  vel  similem,  vel  quasi  similem  formam.  Unde  v.  gr.  rosario 
S.  Dominici  nequeunt  applicari  indulgentiae  coronae  Domini,  et 
vicissim. 

9.  Coronae  franciscanae  applicari  possunt  indulgentiae  coro- 
nae  Crucigerorum,  Rosarii  et  S.  Birgittae,  sed  indulgentia  plenaria 
coronae  franciscanae  adnexa  nequit  afiis  coronis  pro  ceteris  Christi- 
fidehbus  applicari,  cum  ea  sit  exclusiva  pro  ReUgiosis  Ordinis  Se- 
raphici. 


CAP.    IV.   INDULGENTIAE    OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  295 

10.  Verum  omnibiis  et  singulis  coronis  cujuscumque  formae 
externae  applicari  possunt  indulgeniiae  Apostolicae. 

11.  Qui  habet  facultatem  benedicendi  cruces,  rosaria  etc, 
eisque  applicandi  indulgentias,  etiam  pro  seipso  ea  benedicere 
potfcsl. 

12.  Qui  accepit  facultatem  benedicendi  tercenlum  coronas,  eo 
ipso  facultatem  accepit  benedicendi  totidem  rosaria  loco  corona- 
rum ;  quia  rosaria  et  coronae  promiscue  accipienda  sunt. 

13.  Indulgentia  crucibus  concessa  cadit  solum  in  Christum; 
coronis  et  rosariis  impertita,  non  filo  neque  catenae  applicatur, 
sed  granis. 

14.  Annulis  argenteis  vel  aureis,  in  quibus  sculpli  sunt  glo- 
buli  decem  ad  recitandam  coronam,  non  conceduntur  indulgentiae. 

15.  Qui  recitant  coronam  cum  aliis,  generatim  illi  soli  indul- 
gentias  lucranlur,  qui  coronam  benedictam  manu  tenent,  excepta 
ex  privilegio  recitatione  Rosarii  vel  ejus  tertiae  partis.  Simile  pri- 
vilegium  indultum  fnit  pro  crucifixo  Viae  Crucis. 

16.  Gum  crucifixis  indulgentiis  Apostolicis  ditatis  non  licet 
impertire  moribundis  indulgentiam  plenariam. 

17.  Amittuntur  indulgentiae  objectis  benedictis  adnexae, 
quando  haec  substantiaHter  mutantur  sive  quoad  materiam  sive 
quoad  formam. 

18.  Si  coronarum  grana  quatuor  vei  quinque  deperdantur, 
coronae  indulgentias  non  amittunt,  quia  eaedem  perseverant  quoad 
formarn  moralem. 

19.  Res  indulgentiis  ditatae  tradi  debent  fidehbus  omnino 
gratis,  ita  ut  si  aliquid  quocumque  litulo  requiratur  vel  accipia- 
tur,  indulgentiae  ex  hoc  amittuntur. 

20.  Non  autem  amiltuntur,  si  ex  praevia  commissione  ac- 
cepta,  quis  emeret  objecta  benedicenda,  eorumdem  pretium  per- 
cipiendo  post  benedictionem  cum  apphcatione  indulgentiarum. 

21.  Res  benedictae,  nempe  coronae,  cruces,  numismata  etc. 
sibi  ad  proprium  usum  concessae,  nequeunt  alteri  tradi  sine 
amissione  indulgentiarum. 

22.  Nec  possunt  ahis  commodari  vel  precario  tradi  ad  hoc 
ut  indulgentiam  communicent,  quin  indulgentiam  ipsam  amittant. 

2-3.  Quod  si  coronae  commodentur  simpliciter  ad  recita- 
tionem  orationum  sive  ad  Rosarium  recitandum,  indulgentias  non 
amitlunt. 


296  PARS   II.    DE    INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

V\r.  Aliqiio  ex  praedictis  objectis  deperdito,  nequil  ei  subro- 
gari  aliutl  ad  libitum,  sed  novum  objectum  erit  rite  benedicen- 
duin,  ut  indulgentiis  gaudeal. 

2o.  Non  gaudet  indulgentiis,  qui  utitur  objecto  pio  invenio, 
vel  in  Jiaeredilaiem  babito. 

^G.  Hes  benedictae,  quae  anle  omnem  usum  ab  una,  dein 
in  aliam,  tertiam  et  quartam  quoque  manum  transierunt,  non 
amittunt  indulgentias. 

:27.  Revera  enim  licitum  est  alteri  tradere  (gratis  el  ante 
omnem  usum)  res  benedictas,  quas  quis  habet  cum  facuUate  eas 
distribuendi. 

38.  Res  benedictae  nequeunt  vendi  vel  permutari  sine  amis- 
sione  indulgentiarum. 

ARTICULUS    II. 

OBJECTA  PIA  m  SPECIE. 

Hucusque  generice  egimus  de  objectis  devotionis,  deque  in- 
dulgentiis  quibus  ditantur.  Modo  de  eisdem  rebus  speciatim 
sermo  erit. 

§  I. 

INDULGENTIAE  APOSTOLICAE  SEU  PAPALES  APPLICATAE  CRUCIBUS, 
CRUCIFIXIS,  CORONIS,  PARVIS  STATUIS,  AC  NUMISMATIBUS. 

671.  Indulgentiae,  quas  Summus  Pontifex  impertitur  omnibus 
utriusque  sexus  Christifidelibus,  qui  retinent  aiiquam  ex  coronis, 
rosariis,  crucibus,  crucifixis,  parvis  statuis,  ac  numismatibus  ab 
eodeni  Summo  Pontifice  benedictis,  dici  solent  Indulgentiae  Apo- 
stolicae;  et  rosaria,  coronae,  cruces  etc.  dicuntur  item  coronae 
Apostolicae,  cruces  Apostolicae  etc. 

672.  Quilibet  PonLifex  suum  edit  Indulgentiarum  elenchum, 
qui  morte  ejus  cessat,  et  post  novi  Pontificis  electionem  iterum 
confirmatur  vel  renovatur.  Pius  IX  per  organum  Secretariae  S. 
Congr.  Indulg.  sub  die  14  Maji  18o3,  Indulgentiarum  elenchum 
revisum  et  emendatum  pro  majori  fidelium  commodo  imprimi 
fecit,  quique  videri  polest  apud  Acta  S.  Sedis  (vol.  I,  pag.  573). 


n 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS   APPLICATAE.  297 

673.  Elenchus  autem  Indulgentiarum  a  Piano  elencho  minime 
discrepans  quoad  substanliam,  a  Summo  Pontifice  Leone  XIII  edi- 
tus  per  organum  praefatae  Secretariae  ejusdem  S.  Congregationis, 
reperitur  insertus  in  volumine  quod  inscribitur  Rescr.  autJi. 
(Summarium  I,  pag.  345),  quem  nos  hic  ad  htteram  transcribimus. 

SUMMARIUM    INDULGENTIARUM    SUMMI   PONTIFICIS 
LEONIS    PP.    XIIL 

Monita.  Ut  quis  valeat  indulgentias  lucrari,  quas  Summus 
Pontifex  Leo  XIII  imperlilur  omnibus  utriusque  sexus  Christifide- 
libus,  qui  retinent  aliquam  ex  coronis,  rosariis,  crucibus,  crucifi- 
xis,  parvis  statuis  ac  numismatibus  ab  eadem  Sanctitate  Sua  be- 
nedictis,  reqniritur: 

1°  Ut  Christifideles  in  propria  deferant  persona  aliquod  ex 
enuntiatis  objectis. 

2*"  Quod  si  id  minime  fial,  requiritur  ut  in  proprio  cubi- 
culo,  vel  alio  decenti  loco  suae  habitationis  retineant,  et  coram 
eo  devote  praescriptas  preces  recitent. 

3°  Excluduntur  ab  Apostohcae  benedictionis  concessione 
imagines  typis  exaratae,  depictae,  itemque  cruces,  crucifixi,  par- 
vae  statuae  et  numismata  ex  stanno,  plumbo,  ahave  ex  materia 
fragih  seu  consumptibili  confecta. 

4°  Imagines  repraesentare  debent  Sanctos,  qui  vel  jam  con- 
sueta  forma  canonizati,  vel  in  martyroiogiis  rite  probatis  descripti 
fuerint. 

Hisce  praehabitis,  indulgentiae,  quae  ex  Summi  Pontificis  con- 
cessione  ab  eo  acquiri  possunt,  qui  aliquod  ex  supradictis  objectis 
relinet,  et  pia  opera  quae  ad  eas  assequendas  impleri  debent,  re- 
censentur. 

Quisquis  saltem  in  hebdomada  semel  recitaverit  coronam  Do- 
minicam,  vel  aliquam  ex  coronis  B.  V.  Mariae  aut  rosarium  ejusve 
tertiam  partem,  aut  divinum  Officium,  vel  Officium  parvum  ejus- 
dem  B.  Virginis,  aut  fidelium  Defunctorum,  aut  seplem  Psahnos 
poenitentiales  aut  graduaies,  vel  consueveril  catechesim  christia- 
nam  tradere,  aut  carceribus  detentos  vel  aegrotos  in  nosocomiis 
misericordiler  invisere  vel  pauperibus  opitulari,  aut  Missae  inter- 
esse,  eamve  peragere  si  fuerit  Sacerdos:  quisquis  haec  feccrit 
vere  contritus  et   peccata  sua  confessus  ad  S.  Synaxim  accedet, 


298  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

quolibet  ex  infnscriptis  diebus,  nempe  Nativitatis  Dominicae,  Epi- 
phaniae,  Resurrectionis,  Ascensionis,  Pentecostes,  itemque  diebus 
festis  SSmae  Trinitatis,  Corporis  Domini,  Purificationis,  Annuntia- 
tionis,  Assumptionis,  Nativilatis  et  Conceptionis  B.  V.  Mariae,  Nati- 
vilalis  S.  Joannis  Haptistae,  S.  Josephi  Sponsi  ejusdem  B.  Mariae 
Virginis,  SS.  Apostolorum  Petri  et  Pauli,  Andreae,  Jacobi,  Joannis, 
Thomae,  Phihppi,  Jacobi,  Barlholomaei,  Matthaei,  Simonis  el  Judae, 
Malhiae,  et  Omnium  Sanctorum:  eodemque  die  devote  Deum  exo- 
raverit  pro  haeresum  et  schismatum  extirpatione,  cathohcae  fidei 
incremento,  pace  et  concordia  inter  principes  christianos,  aliisque 
S.  Ecclesiae  necessitatibus;  quohbet  dictorum  dierum  plenariam 
indulgentiam  lucrabitur. 

Quisquis  vero  haec  omnia  peregerit  in  ahis  festis  Domini  et 
B.  V.  Mariae,  quohbet  dictorum  dierum  indulgentiam  septem  an- 
norum  totidemque  quadragenarum  acquiret;  quavis  Dominica  vel 
aho  anni  festo  indulgentiam  quinque  annorum  totidemque  quadra- 
genarum  lucrabitur:  sin  autem  eadem  aho  quocumque  anni  die 
expleverit,  centum  dierum  indulgentiam  acquiret. 

Praeterea  quisquis  consueverit  semel  saltem  in  hebdomada 
recitare  ahquam  ex  coronis  aut  rosarium,  vel  Officium  parvum 
B.  Mariae  Virginis  vel  fideliura  Defunctorum,  aut  Vesperas,  aut 
Noclurnum  saltem  cum  Laudibus,  aut  septem  Psalmos  poenitentia- 
les  cum  Litaniis  adjectisque  precibus,  quoties  id  peregerit,  centum 
dierum  indulgentiam  consequetur. 

Quisquis  in  mortis  articulo  constitutus  animam  suam  devote 
Deo  commendaverit,  atque  juxla  instructionem  fel.  rec.  Benedicti 
XIV  in  Constitutione  quae  incipit  Pia  Mater  sub  die  5  Aprihs 
1747,  paratus  sit  obsequenti  animo  a  Deo  mortem  opperiri,  vere 
poenilens,  confessus  et  S.  Communione  refectus,  et  si  id  nequi- 
verit,  saltem  contritus  invocaverit  corde,  si  labiis  impeditus  fuerit, 
SSmum  Nomen  Jesu,  plenariam  indulgentiam  assequetur. 

Quisquis  praemiserit  qualemcumque  orationem  praeparationi 
Missae  vel  sanctae  Communionis,  aut  recitationi  divini  Officii,  vel 
Officii  parvi  B.  Mariae  Virginis,  toties  quinquaginta  dierum  indul- 
genliam  acquiret. 

Quisquis  in  carcere  delentos  aut  aegrotantes  in  nosocomiis 
inviserit,  iisque  opitulatus  fuerit,  vel  in  ecclesia  christianam  cate- 
chesim  tradideril,  aut  domi  illam  suos  filios,  propinquos  et  famu- 
los  docuerit,  toties  biscentum  dierum  indulf?enliam  lucrabitur. 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS    APPLICATAE.  299 

Qiiisqiiis  ad  aeris  campani  signum,  mane  vel  meridie  aut  ve- 
spere  solilas  preces,  nempe  Angelus  Domini,  aul  eas  ignorans  re- 
citaverit  Pater  noster  et  Ave  Maria,  vel  pariter  sub  primam  no- 
clis  horam  edilo  pro  defunctorum  sulTragio  campanae  signo  dixerit 
psalmum  De  profundis,  aut  illum  nesciens  recitaverit  Pater  no- 
ster  et  Ave  Maria  centum  dierum  indulgentiam  acquiret. 

Eamdem  pariter  consequetur  indulgentiam,  qui  feria  sexta 
devote  cogitaverit  de  passione  ac  morte  Domini  nostri  Jesu  Chri- 
sti,  terque  Orationem  Dominicam  et  Salulationem  AngeHcam  re- 
citaverit. 

Is  qui  suam  examinaverit  conscientiam,  et  quem  sincere  poe- 
nituerit  peccatorum  suorum  cum  proposito  illa  emendandi,  devo- 
teque  ter  recitaverit  Pater  et  Ave  Maria  in  honorem  SSmae  Tri- 
nitatis,  aut  in  memoriam  quinque  Vulnerum  D.  N.  Jesu  Christi 
quinquies  pronuntioverit  Pater  et  Ave  Maria,  centum  dierum 
indulgentiam  acquiret. 

Quisque  devote  pro  fidelibus  oraverit  qui  sunt  in  transitu 
vitae,  vel  saltem  pro  iis  dixerit  Pater  noster  et  Ave  Maria,  quin- 
quaginta  dierum  indulgentiam  consequetur. 

Omnes  indulgentiae  superius  expositae  a  singuhs  Christifide- 
hbus  vel  pro  seipsis  lucrifieri  possunt,  vel  in  animarum  purgato- 
rii  levamen  apphcari. 

Expresse  declarari  voluit  Summus  Pontifex,  supradictarum 
indulgentiarum  concessione  nuUatenus  derogari  indulgentiis  a 
Praedecessoribus  suis  jam  concessis  pro  quibusdam  operibus  piis 
superius  recensitis:  quas  quidem  indulgentias  voluit  omnes  in  suo 
robore  plene  manere. 

Jubet  deinde  idem  Summus  Pontifex  indulgentias  Christifide- 
hbus  concessas,  qui  relinent  ahquod  ex  praedictis  objectis  juxta 
Decretum  sa.  me.  Alexandri  VII  editum  die  6  Februarii  1657  (vid. 
n.  60 1),  non  transire  ab  ilhs  pro  quibus  benedicta  fuerint,  vel  il- 
lis,  quibus  ab  iis  prima  vice  fuerint  distributa:  et  si  fuerit  amis- 
sum  vel  deperditum  unum  alterumve  ex  iisdem  objectis,  nequire 
ei  subrogari  aliud  ad  hbitum,  minime  obstantibus  quibusvis  pri- 
vilegiis  et  concessionibus  in  contrarium :  nec  posse  pariter  com- 
modari  vel  precario  ahis  tradi  ad  hoc  ut  indulgentiam  commu- 
nicent,  secus  eamdem  indulgentiam  amittent:  itemque  recensita 
objecta  benedicta,  vix  dum  pontificiam  benedictionem  receperint, 
nequire  venundari,  juxta  Decretum  S.  Congregationis  Indulgentiis 
Sacrisque  Reiiquiis  tuendis  praepositae  editum  die  5  Junii  1721. 


300  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

Praeterea  idem  Summns  Pontifex  confirmal  DecretuQi  sa.  me. 
Benedicli  XIV,  editum  die  19  Augusti  1752,  quo  expresse  decla- 
ratur,  vi  benedictionis  crucifixis,  numismatibus  etc.  uti  supra  im- 
pertitae,  non  iutelligi  privilegio  gaudere  altaria  ubi  hujusmodi 
objecta  collocata  fuerint,  neque  pariter  Missas  quas  Sacerdos  ea- 
dem  secum  deferens  celebraverit. 

insuper  vetat,  ne  qui  morientibus  adsistunt,  benedictionem 
cum  indulgentia  plenaria  in  articulo  mortis  iisdem  impertiantur 
cum  hujusmodi  crucifixis,  absque  pecuhari  facuUate  in  scriptis 
obtenta,  cum  satis  provisum  fuerit  ab  eodem  Pontifice  Benedicto 
XIV  in  praecitata  Constitutione  Pia  Mater. 

Tandem  Sanctilas  Sua  vult  et  praecipit,  praesentem  elenchum 
Induigentiarum  pro  majori  fidehum  commodo  edi  typis  posse  non 
sohim  latina  lingua  vel  itahca,  sed  aho  quocumque  idiomate,  ita 
tamen  ut  pro  quolibet  elencho,  qui  ubicumque  et  quovis  idiomate 
edatur,  adsit  approbatio  S.  Congregationis  Indulgentiarum. 

Non  obstantibus  quohbet  decreto,  constilutione,  aut  disposi- 
tione  in  conlrarium  etiamsi  speciah  mentione  dignis. 

Datum  Romae  ex  Secretaria  S.  Congregationis  Indulgentiarum 
Sacrisque  Reliquiis  praepositae,  die  23  Februarii  1878. 

A.  Card.  Oreglia  a  S.  Stephano,  Praef. 
A.  Panici,  Secret. 


674.  Ut  lectoribus  statim  pateat,  quaenam  sint  indulgentiae  a 
Summo  Pontifice  in  praefalo  elencho  concessae,  quibus  diebus  fide- 
les  lucrari  eas  possint,  quaenam  opera,  qualesque  conditiones  re- 
quirantur  ad  eas  consequendas,  sequenti  modo  laudatum  elen- 
chum  exponendum  censemus. 

I.  Indulgentia  plenaria  jjro  quolihet  ex  infrascriptis  diehus 
conccssa,  nempe: 

a)  Nalivitatis  Domini,  Epiphaniae,  Resurrectionis,  Ascensio- 
nis,  Pentecostes  itemque  diebus  festis  SSmae  Trinitatis,  et  Corpo- 
ris  Domini. 

b)  Purificationis,  Annuntiationis,  Assumptionis,  Nativitatis, 
et  Conceptionis  B.  V.  -Mariae. 

c)  Nativitatis  S.  Joannis  Baptistae. 

d)  S.  Josephi  Sponsi  B.  M.  V. 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE    OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  801 

e)  SS.  Apostolorum  Petri  et  Paiili,  Andreae,  Jacobi,  Joannis, 
Thoinae,  Pliilippi,  Jacobi,  Bartliolomaei,  Malthaei,  Simonis  et  Judae, 
et  Matliiae. 

f)  Omnium  Sanctorum. 

Opera  adimplemla  ad  praedictas  indulgentias  acquirendas. 
Illi  fideles  lucrari  possunt  descriptis  diebus  induigentiam  plena- 
riam,  qui  semel  saltem  in  hebdomada  recitaveiHnt  coronam  Do- 
mini,  —  vel  aliquam  ex  coronis  B.  V.  Mariae  aut  rosarium  ejusve 
tertiam  partem,  —  aut  divinum  Officium,  —  vel  Officium  parvum 
ejusdem  B.  Virginis,  —  aut  Officium  fideiium  Defunctorum,  — 
aut  septem  Psaimos  poenitentiales,  —  aut  Psalmos  graduales,  — 
vel  consueverit  catechesim  christianam  tradere,  —  aut  carceribus 
detentos,  vel  aegrotos  in  nosocomiis  misericorditer  invisere,  —  vel 
pauperibus  opitulari,  —  aut  Missae  interesse,  —  vel  eam  celebrare, 
si  fuerit  Sacerdos. 

Conditiones  sunt  Confessio,  Communio  et  Preces  pro  con- 
suetis  finibus.  Quisquis  haec  fecerit,  ait  Pontifex,  vere  contritus  et 
peccata  sua  confessus  ad  S.  Synaxim  accedet  quolibet  ex  dictis 
diebus,  eodemque  die  devote  Deum  exoraverit  pro  haeresum  et 
schismatum  extirpatione,  cathohcae  fidei  incremento,  pace  et  con- 
cordia  inter  principes  christianos,  ahisque  S.  Ecclesiae  necessita- 
tibus;  quolibet  dictorum  dierum  plenariam  indulgentiani  lucra- 
bilur. 

II.  Indulgentia  plenaria  in  articulo  mortis,  quoties  fidelis 
animam  suam  devote  Deo  commendaverit,  atque  juxta  instructio- 
nem  Benedicti  XIV  in  Constitutione,  quae  incipit  Pia  Mater  sub 
die  0  Aprihs  1747,  paratus  sit  obsequenti  animo  a  Deo  mortem 
suscipere,  et  vere  poenitens,  confessus,  et  S.  Communione  refectus, 
et  si  id  nequiverit,  saltem  contritus  invocaverit  corde,  si  labiis 
impeditus  fuerit,  SSmum  Nomen  Jesu. 

III.    InDULGENTIAE   PARTIALES: 

1.  Indulgentia  septem  annorum  totidemque  quadragenarum 
in  aliis  festis  Domini  et  D.  V.  Mariae  (vid.  n.  223),  dummodo 
fideies  omnia  opera  supra  memorata  peregerint. 

2.  Indulgentia  quinque  annorum  totidemque  quadragena- 
rum  quavis  Dominica  vel  alio  anni  festo,  iisdem,  ut  supra,  con- 
dilionibus  adimpietis. 

'3.  Indulgentia  centum  dierum,  si  fidcles  eadem  opera  alio 
quocumque  anni  die  expleverinl. 


30:2  PARS   II.    DE    INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

4.  Indiilgentia  centum  dierum  qualibet  vice  lucranda  ab  iis, 
qui  consueverint  semel  sallem  in  hebdomada  recitare  aliquam  ex 
coronis  aut  rosarium,  vel  Officium  parvum  B.  Mariae  Virginis,  vel 
OfTicium  fideiium  Defunclorum,  aut  Vesperas,  aut  Nocturnum  saltem 
cum  Laudibus,  aut  septem  Psalmos  poenilentiales  cum  Litaniis  adje- 
ctisque  precibus. 

0.  Indulgentia  quinquaginta  dierum  quabbet  vice  lucranda 
ab  iis,  qui  praemiserint  qualemcumqne  orationem  praeparationi 
Missae  vel  sanctae  Communionis,  aut  recitationi  divini  Officii,  vel 
Officii  parvi  B.  V.  Mariae. 

6.  Indiilgentia  hiscentum  dierum  toties  quoties  acquirenda 
ab  eo,  qui  detentos  in  carcere  aut  aegrotantes  in  nosocomiis  vi- 
sitaverit,  iisque  opitulatus  fuerit,  vel  in  ecclesia  christianam  cate- 
chesim  tradiderit,  aut  domi  illam  suos  fihos,  propinquos  et  famulos 
docuerit. 

7.  Indulgentia  centum  dierum  iis  concessa,  qui  ad  pulsum 
campanae,  mane  vel  meridie  aut  vespere  sohtas  preces,  nempe 
Angelus  Domini  etc.  recitaverint,  vel  si  eas  ignoraverint,  semel 
Pater  noster  et  Ave  Maria;  vel  pariter  sub  primam  noctis  horam, 
dato  pro  defunctorum  suffragio  campanae  signo,  dixerint  psalmum 
De  profundis,  aut  si  hunc  nesciverint,  Pater  noster  et  Ave  Maria. 

8.  Indulgentia  centum  dierum  ab  iis  fidehbus  lucranda,  qui 
feria  sexta  devote  cogitaverint  de  passione  ac  morte  Domini  nostri 
Jesu  Christi,  terque  Orationem.  Dominicam  et  Salutationem  An- 
gelicam  recitaverint. 

9.  Indulgentia  centum  dierum  iis  fideUbus  concessa,  qui 
suam  examinaverint  conscientiam,  et  quos  sincere  poenituerit  pec- 
catorum  suorum  cum  proposito  illa  emendandi,  devoteque  ter  re- 
citaverint  Pater  noster  et  Ave  Maria  in  honorem  SSmae  Trini- 
nitatis,  aut  in  memoriam  quinque  Vulnerum  D.  N.  Jesu  Christi 
quinquies  pronuntiaverint  Pater  noster  et  Ave  Maria, 

10.  Indulgentia  quinquaginta  dierum  acquiretur  ab  iis,  qui 
pro  fidehbus  oraverint  qui  sunt  in  transitu  vitae,  vel  saltem  pro 
iis  dixerint  Pater  noster  et  Ave  Maria. 

Omnes  indulgentiae  superius  expositae  vel  pro  seipsis  lucri- 
fieri  possunt,  vel  in  animarum  Pu7'gato)ni  levamen  applica^n. 
Expresse  declaravit  Summus  Pontifex,  supradictarum  indul- 
gentiarum  concessione  nullatenus  derogari  indulgentiis  a  Prae- 
decessoribus  suis  jam  concessis  pro   quibusdam    operibus  piis 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PllS   APPLICATAE.  303 

swpcrius  recensitis :  quas  quidem  indulgenlias   voluit   omncs  in 
suo  robore  manere. 

Insuper  vetat  laudatus  Pontifex,  ne  qui  morientibus  adsistunt, 
benedictionem  cum  indulgentia  in  arliculo  mortis  iisdem  imper- 
lianlur  cum  hujusmodi  crucifixis  absque  speciali  facultate  in 
scriptis  obtenta. 

675.  Ex  eo  quod  «  quisquis  praemiserit  qualemcumque  ora- 
lionem  praeparationi  Missae  vel  sanctae  Communionis,  aut  recita- 
lioni  divini  Officii,  vel  Officii  parvi  B.  V.  Mariae,  toties  quinqua- 
ginta  dieruni  indulgentiam  acquirat»,  licet  inferre  orationem  ApeiH 
Domine  anle  divinum  Officium  vel  Officium  parvum  B.  M.  Vir- 
ginis  recitatam,  sufficere  ad  acquirendam  liujusmodi  indulgentiam. 

676.  Pro  clariori  nolitia  indulgentiarum,  quae  Apostolicae 
nuncupantur,  attendalur  ad  sequentia. 

1°  Indulgentiae  Apostolicae  sunt  communes  et  aeque  adne- 
ctuntur  oranibus  et  singulis  objectis  supra  memoratis,  cum  a 
Summo  Pontifice,  vel  a  Sacerdote  legitima  facultate  munito,  bene- 
dicta  fuerint.  Hoc  palet  ex  verbis  concessionis  earumdem  indul- 
gentiarum,  quae  elargiuntur  iis  fidelibus,  qui  in  propria  deferunt 
persona  aliquod  ex  enuntiatis  objectis,  vel  illud  in  proprio  cu- 
biculo,  vel  alio  decenti  loco  suae  habitationis  retinent,  et  coram  eo 
devote  praescriptas  preces  recltant. 

2**  Ad  effectum  igitur  lucrandi  indulgentias  Apostolicas  idem 
prorsus  est  deferre,  sive  possidere  et  apud  se  habere,  numisma 
aut  coronam,  crucem  vel  parvam  statuam,  unum  vel  plura  ex 
hisce  objectis, 

3°  Cum  inter  pia  objecta  comprehendantur  rosaria  et  coronae, 
sciendum  est,  indulgentias  ApostoUcas  applicari  directe  coronae 
materiali,  non  autem  recilalioni  precum,  eodem  prorsus  modo 
quo  eaedem  indulgentiae  apphcantur  cruci,  parvae  statuae,  numi- 
smati.  Quare  rosaria  et,  coronae  relata  ad  indulgentias  Aposto- 
licas  considerari  debent  simpliciter  ut  objectum  pium,  non  secus 
ac  si  essent  numismata,  sive  parvae  statuae,  sive  cruces. 

4"  Ilinc,  cum  infer  preces  recitandas  pro  consecutione  indul- 
gentiarum  Apostolicarum  adnumcretur  etiam,  ut  constat  ex  citato 
elencho,  recitatio  coronae  Dominicae,  vel  unius  ex  coronis  B.  M. 
V.,  non  est  necessarium,  ut  talis  recitatio  fiat  cum  corona  Aposlo- 
lica,  sed  fieri  potest  cum  alia  corona,  dummodo  peragatur  vel 
secum  deferendo  coronam  Apostolicam  aut  aliud  oi3Jectum  pium 
rite  benedictum,  vei  coram  ea  vel  eo  in  cubiculo. 


304  PARS.    II.    DE   INDUl.GENTIIS   IN    SPECIE. 

0°  Consequitur  eliam  quod  si  coronae  Aposlolicae  applicentur 
etiain  ab  habenle  facultatenn  indulgentiae  alterius  coronae,  puta 
rosarii  S.  Dominici,  tunc  eadem  corona  erit,  sub  diverso  respectii, 
corona  ApostoHca,  et  corona  sive  rosarium  S.  Dominici,  et  lucri- 
fieri  possunt  respectivae  indulgentiae,  dummodo  renoventur  opera  in- 
juncta  iterabilia;  in  casu  nostro,  dummodo  iteretur  recitatio  coronae. 

677.  Ex  dictis  satis  collucet,  alias  esse  indulgentias  coronis 
Apostolicis  adnexas,  alias  coronis  S.  Dominici,  S.  Birgittae,  Camal- 
dulensium;  alia  essa  opera  praescripta  ad  illas  lucrandas,  alia 
ad  istas  consequendas.  Quare  qui  oblinuit  generalem  facultatem 
benedicendi  cruces,  numismata,  coronas  etc,  non  eo  ipso  faculta- 
tem  habet  benedicendi  coronas  S.  Dominici,  coronam  Domini  et 
Septem  Dolorum,  nisi  aliter  disponatur  in  concessionis  Rescripto. 
Unde  si  quis  apud  se  haberet  coronam  a  Papa  benedictam,  haec 
quidem  su/ficeret  ad  lucrandas  indulgentias  Apostolicas,  minime 
vero  indulgentias  SS.  Rosarii,  excepto  casu  quo  Summus  Pontifex 
volunlatem  suam  ahter  declaraverit,  benedicendi  nempe  dictam 
coronam,  etiam  cum  indulgentiis  SS.  Rosarii. 

678.  Infertur,  hoc  loco  agi  tantummodo  de  indulgentiis  com- 
muniter  Papalibus  seu  Apostolicis  nuncupatis,  quae  apphcantur 
crucibus,  crucifixis,  parvis  statuis,  numismatibus  et  coronis  ab 
ipso  Sitmmo  Pontifice  benedictis,  vel  a  Sacerdote  hanc  facultatem 
habente,  quae  ideo  vocantur  coronae  Apostolicae,  cruces  Aposto- 
licae  etc,  prout  supra  innuimus. 

679.  Coronae  cujushbet  formae  externae,  quae  sint  ab  Ec- 
clesia  approbatae,  aptae  sunt  ad  recipiendas  indulgentias  Apo- 
stolicas.  Habere  igitur  possunt  vel  quinque,  vel  sex,  vel  decem, 
vel  quindecim  decades,  aut  diversimode  confectae,  ut  coronae  Do- 
mini,  Septem  Dolorum  etc.  (Decr.  auth.  N.  IGl).  Summus  enim 
Pontifex  indulgentias  impertitur  omnibus  Chrlslifideiibus,  qui  re- 
tinent  aliquam  ex  coronis,  rosariis...  ab  eadem  Sanclitate  Sua  be- 
nedictis,  quin  distinguat  coronas  a  coronis ;  eo  semper  adnotato, 
quod  Papa  adnectere  solet  tantum  indulgentias  Apostolicas,  non 
vero  ilias  quae  sunt  propriae  quarumdam  coronarum,  ut  coronae 
SSmi  Rosarii,  Crucigerorum,  coronae  Domini  et  Septem  Dolorum. 
Ad  apphcandas  dictis  coronis  hujusmodi  indulgentias,  requiritur 
specialis  benedictio  ab  eo  qui  facultatem  habet  impertita. 

680.  Eliam  cruces,  crucifixi,  numismata,  parvae  statuae  aptae 
sunt  ad  recipiendas  indulgentias  Apostohcas,  quamvis  varias  di- 


CAP.    IV.    INDULGENTIAF.   ORJECTIS    PIIS   APPUCATAE.  305 

versasque  formas  habeant,  dnmmodo  tamen  observentnr  praescri- 
ptiones  qiioad  materiam,  ex  qua  confecta  esse  debent,  et  quoad 
imagines,  qnae  Sanctos  canonizalos  etc.  repraesentare  debent. 

Nostris  lemporibns,  nt  snb  n.  G31  diximns,  facnltati  benedi- 
cendi  praefata  objecta  cum  applicatione  indnlgentiarum  Apostoli- 
carum  ordinarie  adjungi  solet  a  S.  Congregatione  etiam  facultas 
benedicendi  coronas  S.  Birgittae,  eisque  applicandi  indulgentias. 
Et  notandum,  bujusmodi  indulgentias  applicari  posse  coronis  quin- 
que,  sex,  decem  vel  quindecim  decadum  (Cf.  Decr.  23  Sept.  1775. 
N.  237  ad  2™). 

681.  Quilibel  Sacerdos,  ad  excipiendasConfessiones  approbatus, 
potest  a  Sede  Apostolica  obtinere  facultatem  applicandi  piis  objectis 
indulgenlias  Apostobcas,  dummodo  petat. 

Ad  eadem  benedicenda  sufficit,  ut  alibi  diximus,  signum  crucis 
cum  intenlione  eisdem  applicandi  indulgentias. 

682.  Ad  consequendas  indulgentias  Aposlolicas  non  sufficit,  ut 
ex  dictis  patet,  in  propria  deferre  persona  aliquod  ex  enuntiatis 
objectis,  vel  illud  m  proprio  cubiculo  vel  alio  decenti  loco  suae 
habitationis  retinere,  sed  requiritur  ulterius  ut  fideliter  adim- 
pleantur  preces  vel  pia  opera,  quae  pro  qualibet  indulgentia 
praescripla  sunt. 

§  H. 

OBJECTA  PIA,  QUAE  LOCA  TERRAE  SANCTAE  SACRASQUE 
RELIQUIAS  IBI  EXISTENTES  TETIGERUNT. 

683.  Rmus  P.  Petrus  Marinus  Sormanus,  Minister  Generalis 
Ordinis  Fralrum  Minorum,  Summo  Pontifici  Innocentio  XI  exposuit, 
varias  exortas  fuisse  dubitationes  super  indulgentiis,  quae  a  plu- 
ribus  Romanis  Pontificibus  asserebantur  concessae  iis,  qui  penes 
se  haberent  cruces,  coronas,  rosaria,  vel  grana  ex  fignis  Terrae 
Sanctae  confecla.  Propterea  idem  Minisler  Generafis,  ut  omnes  in 
posterum  bac  in  re  controversiae  praeciderenlur,  humillimas  preces 
laudalo  Pontifici  porrexit,  ut  in  praemissis  benignitate  Apostolica 
providere  dignaretur. 

Summus  Ponlifex  piis  votis  Ministri  Generalis  clementer  an- 
nuens,  revocatis  antea  et  annullatis  quibuscumque  indulgentiis, 
quae  pro  crucibus,  coronis,  rosariis  et  granis  Terrae  Sanctae  quo- 
modocumfiue  concessae  fuisse  dicebantur,  iiulla  Uaigeniii   de  dio 

20 


30C)  PARS    11.    DE   INDULGENTllS   IN    SPECIE. 

28  Januarii  1G88,  novas  induigentias  elargiri  dignalus  est,  quae 
descriptae  habentur  in  ipsa  Bulla,  quani  quisque  videre  ac  legere 
ex  integro  polest  penes  Rescripta  aulhenlica  pag.  349.  Vide  etiam 
Raccolta,  pag.  448. 

684.  Quia  hujusmodi  indulgentiae  sunt  eaedeni  ac  illae,  quibus 
sunt  ditata  pia  objecta,  nempe  cruces,  coronae,  rosaria  etc. 
Apostolica  nuncupata,  ideo  superfluum  est  earum  elenchum  hic 
de  novo  transcribere:  sufficit  legere  sub  n.  673  vel  G74  Summarium 
indidgentiarum  Apostolicarum.  —  Una  tantummodo  differentia 
existit  inter  indulgentias  Apostolicas  et  illas  crucibus  et  coronis 
Terrae  Sanctae  concessas,  et  est,  quod  pro  objectis  Terrae  Sanctae 
non  connumerantur  festa  Immaculatae  Conceptionis  et  S.  Josephi. 
Haec  duo  fesla,  serius  introducla  in  Summario  Indulgentiarum 
Apostohcarum,  non  fuerunt  simihter  inserta  in  altero  Summario. 

685.  Praefalas  indulgentias  lucrantur  omnes  et  singuh  ulrius- 
que  sexus  Christifideles,  quamdiu  cruces,  coronas  aut  rosaria 
dumtaxat,  quae  loca  Terrae  Sanctae,  sacrasque  Rehquias  ibi  exi- 
stentes  tetigerunt,  'penes  se  habuerint,  et  preces  vel  pia  opera  ad 
eas  assequendas  assignata,  impleverint  (Ex  cil. -Bulla  Unigeniti). 

686.  Innocentius  PP.  XIII  per  Decretum  S.  Congregationis 
Indulg.  sub  die  4  Junii  1721  indulgentias  a  Ven.  Innocentio  XI 
crucibus  et  coronis  Terrae  Sanctae  concessas  confirmavit.  Et  quia 
tunc  temporis  Summarium  quoddam  Germanico  idiomale  conscri- 
ptum  evulgabatur,  quod  super  coronis  et  crucibus  factis  Hiero- 
solymis  et  Bethlehem  nonnullas  indulgentias  falsas,  aut  apocryphas, 
aut  ab  Apostohca  Sede  revocatas  continebat,  ideo  S.  Congregatio 
per  memoratum  Decretum  declaravit  a  gestantes  cruces  et  coronas, 
quae  loca  Terrae  Sanctae  et  sacras  Reliquias  ibi  existentes  te- 
tigere,  illas  dumtaxat  indulgentias  lucrari  posse,  quas  s.  m. 
Innocentius  XI  Litteris  in  forma  Brevis  emanatis  die  28  Janua- 
rii  anni  1G88  praedicta  gestantibus,  et  pia  opera  in  eodem  Brevi 
praescripta   devote  peragentibus  concessit »  (Decr.  auth.  N.  78). 

687.  Vigore  praefatae  Bullae  Innocentii  XI  indulgentiis  ditantur 
non  parvae  statuae,  nec  numismata,  sed  cruces,  coronae  et  ro- 
saria  dumtaxat.  Verum  Summus  Pontifex  Leo  XIII  per  Rescriptum 
S.  Congregationis  Indulgentiarum,  quod  per  extensum  damus,  con- 
cedere  dignatus  est,  ut  etiam  numismata,  parvae  statuae  ahaque 
pia  objecta,  quae  Terrae  Sanctae  loca  tetigerunt,  iisdem  indulgentiis 
sint  ditata.  En  Rescriptum: 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  307 

Fr.  Raphaol  ab  Aureliaco,  Procuralor  Generalis  Ordiiiis  Mino- 
rum,  ad  pedes  Sanctilalis  Tuae  provolutus,  sequentia  exponit: 

Summus  Ponlifex  Innocentius  XI  s.  m.  Constit.  Unigeniti  die 
28  Januorii  1688  plures  indulgenlias  adneclere  dignatus  est  cru- 
cibus,  coronis  aut  rosariis,  quae  loca  Terrae  Sanctae,  sacrasque 
Beliquias  ibi  exislentes  tetigerint.  In  hac  tamen  benigna  concessione 
non  inveniunlur  comprehensa  aliqua  pia  objecta,  ut  numismata, 
statuae  etc.  quorum  usus  apud  Christifideles,  qui  Palaestinam  in- 
colunt,  vel  peregrinationis  gratia  ad  eam  se  conferunt,  frequentis- 
simus  est,  ea  praecipue  de  causa,  quod  ex  tactu  Locorum  Sanctorum, 
ditata  pulent  praefata  objecta  thesauro  indulgentiarum.  Id  prae- 
sertini  accidit  de  simulacris  seu  statuis  Pueri  Jesu,  quae  in  Bethle- 
hem  continuo  afferunlur  vel  mittuntur,  ut  locum  Nativitatis  divini 
Salvatoris  tangant. 

Ut  igilur  fidehum  devotioni  fiat  satis,  neve  in  falsa  persuasione 
quoad  lucrum  indulgentiarum  amplius  sint,  humilis  Orator  Sancti- 
talem  Tuam  exorat,  ut  eaedem  indulgentiae,  quae  coronis,  crucibus, 
crucifixis  jam  concessae  sunt,  concedantur  eliam  numismatibus, 
statuis,  aliisque  piis  objectis,  quae  dicta  Loca  Sancta  tetigerint. 

Quam  gratiam  etc. 

S.  Congr.  Indulgentiis  Sacrisque  Reliquiis  praeposita,  utendo 
facultatibus  a  SSmo  Domino  Nostro  Leone  PP.  XIII  sibi  specia- 
liter  tributis,  benigne  annuit  pro  gratia  juxta  preces,  ita  ut  non 
cruces  tantum,  aut  coronae,  rosaria  prouti  hucusque,  verum 
etiam  numismata,  parvae  statuae  aliaque  pia  devotionis  objecta, 
quae  Terrae  Sanctae  loca  aut  reliquias  ibidem  existentes  teti- 
gerint,  in  posterum  ditata  maneant  indulgentiis  juxta  tenorem 
et  formam  Constitutionis  s.  m.  Innocentii  XI,  quae  incipit  Uni- 
GENiTi  data  sub  die  30  (1)  Januarii  1688.  Praesenti  in  perpetuum 
valituro  absque  ulla  Brevis  expeditione.  Contrariis  quibuscumque 
non  obstantibus. 

Datum  Romae  ex  Secretaria  ejusdem  S.  Congregationis,  die 
18  Augusti  1895. 

Card.  BoNAPARTE. 
-^-  A.  Archiep.  Nicopolit.,  Secret. 


(1)  Penes   Rescr.   auth.  pag.   349-3o2,   et  Ferraris,   verb.  Indulg.  arl.  V, 
n.  63,  data  praedictac  Consliiulionis  est  sub  die  28  ejusdcm  mcnsis  cl  anni. 


308  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

AdvertciKluiii  est,  pro  praedictis  objectis  piis  nullam  praescribi 
bcnedictionem:  sufjlcil,  quod  loca  Terrae  Sanclae,  sacrasque 
Rcliquias  ibi  existentes  tetigerint. 

688.  Cruces,  coronae,  numismata  et  parvae  statuae,  postquam 
loca  Terrae  Sanctae,  sacrasque  Reliquias  ibi  existentes  tetigerint,^ 
nequeunt  vendi,  vel  permulari,  vel  aliis  commodari  ad  indul- 
gentias  lucrandas  etc,  ut  supra  dictum  est  de  objectis  piis,  quibus 
applicatae  sunt  indulgentiae  Apostolicae  vel  aliae  quaecumque.  Si 
secus  fieret,  memorata  objecta  illico  indulgentias  amitterent. 

689.  Expedit  super  re  sequentes  authenticas  declarationes  re- 
ferre,  ex  quibus  manifeste  apparet,  quam  severe  S.  Sedes  prohibeat 
quodcumque  mercimonium  vel  simpiicem  venditionem  elc.  quoad 
pia  objecta  indulgentiis  ditata. 

((  Cum  S.  Congregationi  Indulgentiarum  delatum  fuerit,  non- 
nullos  turpis  lucri  cupidos  non  sine  magno  fidehum  scandalo 
praedictas  cruces  et  coronas,  quae  loca  Terrae  Sanctae  et  sacras 
Reliquias  ibi  existentes  tetigere,  pubhce  vendere,  aut  mercibus 
commutare  ausu  temerario  non  erubescere ;  ideo  districte  prohihuit, 
ne  in  posterum  aut  publice,  aut  secreto  vendantur,  vel  quomo- 
documque  commutentur ;  diddiidL  etiam  declaratione,  quod  non  trans- 
eant  personam  ihorum,  quibus  prima  vice  distribuuntur,  et  quod 
neque  commodari,  aut  preca?io  dari  possint,  et  quod,  ahqua  re 
ex  praedictis  deperdita,  pro  ea  subrogari  altera  non  valeat.  Quod 
si  secus  fiat,  saepe  dictae  cruces  et  coronae  careant  indulgentiis 
jam  concessis  »  (Decr.  4  .lunii  1721.  N.  78). 

((  Post  hujusmodi  Decretum  Jacobus  de  Le  Cluse,  civis  Augu- 
stanus,  huic  S.  Congregationi  humiliter  exposuit,  se  quamplurimas 
ex  dictis  coronis  et  crucibus,  quae  sacra  Loca  sacrasque  Rehquias 
tetigere,  ab  Hierosolyma  secum  detulisse,  facultatem  postulans  prae- 
dicta  vendendi,  justo  tamen  pretio,  nec  uUo  habito  respectu  vel  ad 
contactum  rerum  sacrarum,  vel  ad  indulgentias,  quas  praedicta 
gestantibus  s.  m.  Innocentius  XI  concessit.  Prelium  vero  exigere 
contendit  tum  pro  expensis  in  emptione  praedictarum  rerum,  tum 
pro  vectigalibus  pro  earum  asportatione  solutis,  tum  etiam  pro 
summo  labore,  ac  discrimine  vitae,  cui  se  adeo  longa  peregrina- 
tione  exposuit.  Nonnuiia  insuper  documenta  addit,  quibus  Ordi- 
narius  Oratoris  fidem  et  probitatem  commendat. 

Quaeritur  itaque: 

An,  non  obstante  supra  memorato  Decreto,  danda  sit  fa- 
cultas  Oratori  supradictas  cruces  et  coronas  vendendi? 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  309 

S.  Congr.  responclit:  Negative  (Decr.  U  Dec.  1722.  N.  82). 

Ex  dictis  sequitiir,  res  indulgenliis  ditalas  Iradi  debere  fide- 
libus  omnino  gratis.  Sed  de  hac  materia  latius  egimus  supra  n.  601 
et  sequentibus. 

§  m. 

CRUCIFIXUS  BONAE  MORTIS. 

690.  Haud  raro  solet  Summus  Pontifex,  dum  ei  preces  porri- 
guntur,  benedicere  crucifixos  cum  applicatione  indulgentiae  ple- 
nariae,  impertiendae  cum  iisdem  seu  cum  uno  ex  iisdem  crucifixis 
Christifulelibus  in  articulo  mortis  constitutis.  Hujusmodi  crucifixi, 
utpote  qui  favore  mo?ientium  solummodo  ordinati  atque  plenaria 
indulgentia  ditali,  vocari  solent  crucifixi  bonae  mortis. 

691.  Praefali  crucifixi  a  crucifixis  ordinariis  seu  Apostolicis 
in  eo  differunt,  quod 

1°  Crucifixi  ordinarii,non  secus  ac  coronae,  cruces,numismata 
et  parvae  statuae,  benedicuntur  pro  usu  omnium  fidelium,  qua- 
tenus  nempe  quilibet  Christifidelis  potest  habere  suum  crucifixum 
cum  adnexa  indulgentia  plenaria  pro  articulo  mortis.  Crucifixi 
vero,  de  quibus  modo  agimus,  benedicuntur  pro  usu  exctusivo 
Sacerdotum,  ita  ut  Sacerdos  tantum  possit  eum  habere,  et  eo  uti. 

^''Indulgentiae  Apostolicae,  inter  quas  indulgentia  plenaria  in 
articulo  mortis,  crucifixis  ordinariis,  prout  ceteris  objectis  piis, 
applicatae,  ab  iis  tantum  fidelibus  lucrari  possunt,  qui  unum 
ex  praedictis  crucifixis  possident,  seu  ab  illa  tantum  persona, 
quae  est  proprietaria  ejusdem  crucifixi.  —  Indulgentia  vero  ple- 
naria  crucifixis  bonae  mortis  adnexa,  est  in  bonum  omnium  fi- 
delium,  ita  ut  cum  uno  eodemque  crucifixo  possit  Sacerdos,  qui 
eum  legitime  possidet,  plenariam  indulgentiam  impertire  omnibus 
indiscriminatim  moribundis. 

Z""  Ex  his  alia  panditur  differentia,  quod  scilicet  crucifixus 
bonae  mortis  non  amittit  suam  indulgentiam  ex  eo  quod  Sacerdos 
eodem  utatur  successive  pro  pluribus  morientibus,  dum  econtra 
crucifixus  ordinarius  iilico  amitteret,  si  alii  vel  aliis  commoda- 
retur  ad  indulgentiam  lucrandam. 

692.  Sacerdos  tantum,  pro  quo  Summus  Pontifex  praefatum 
crucifixum  benedixit,  uti  eo  potest  in  favorem  morientium. 
Nequit  ergo  eum  alteri  Sacerdoti  commodare,  ut  eo  in  eumdem 


310  PARS   II.    DE    INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

finem  utalur,  nec  potest  eum  donare  vel  in  haereditatem  relinquere, 
vel  per  gyrum  ad  moribundos  per  interpositas  personas  mitiere. 
Haec  omnia  deducuntur  ex  Summorum  Pontificum  et  S.  Congre- 
gationis  Indulgentiarum  declarationibus,  quas  superius  n.  661  re- 
lulimus,  quod  scilicet  indulgenliae  non  Iranseunt  personam  illorum, 
pro  quibus  objecta  benedicta  fuerint,  nec  objecta  ipsa  possunt  aliis 
commodari  vel  precario  tradi  elc. 

Quapropter  Sacerdos  ipse,  memorati  cruciftxi  possessor, 
deferre  eum  debet  ad  moribundos,  eis  exhibere  crucifixum  oscu- 
landuFU,  vel  tangendum,  vel  inter  eorumdem  manus  ponendum, 
eos  interim  charitative  adjuvans  in  eUciendis  virtutum  actibus, 
atque  in  expUcanda  magniludine  gratiae,  quam  mediante  crucifixo 
recepturi  sunt  in  communicatione  indulgentiae  plenariae. 

693.  Nunc  exposita  confirmantur  sequentibus  S.  Sedis  docu- 
mentis,  quae,  licet  anle  celeberrimam  Uenedicti  XIV  Constitutionem, 
incipientem  Pia  Mater,  edila  fnerint,  explicant  tamen  modum 
utendi  praefato  privilegio,  qui  si  aliter  non  disponatur  in  conces- 
sionibus,  etiam  nunc  temporis  observari  debet. 

Ex  Audientia  SSmi  die  19  Septembris  1742,  SSmus,  ut  quo- 
tiescumque  Orator  'particularem  Jesu  Christi  D.  N.  cruciftxi 
imaginem,  qiiam  semel  electam  amplius  mutare  nequeat,  ad 
quemcumque  Christiftdelem  intra  limites  suae  paroeciae,  in  ar- 
ticulo  mortis  constitutum,  non  autem  in  praesentia  Episcopi  aut 
ubi  aliquis  Clericorum  Regularium  Ministrantium  infirmis  prae- 
venerit,  pie  deferet,  si  hic  vere  poenitens  et  confessus  ac  sacra 
Communione  i^efectus,  vel,  quatenus  id  facere  nequiverit,  saltem 
contritus  Nomen  Jesu  ore,  si  potuerit,  sin  minus  corde,  devote 
invocaverit,  imaginem  hujusmodi  a  praefato  Oratore,  non  autem 
AB  ALio  porrectam,  osculatus  fuerit,  seu  tetigerit,  plenariam  om- 
nium  peccatorum  suorum  indulgentiam  consequatur,  benigne 
concessit  (Rescr.  auth.  N.  137). 

Per  decretum  vero,  quod  hic  subjungimus,  declaratur  cruci- 
fixum  bonae  mortis  etiam  ipsimet  Parocho  (vel  Sacerdoti)  cui 
concessus  est,  pari  modo  suffragari.  En  verba  Decreti: 

Urbis  et  Orbis.  SSmus  D.  N.  Benedictus  PP.  XIV  die  30  Maji 
1744  benigne  declaravit,  imaginem  crucifixi  D.  N.  J.  C.  quae  Paro- 
chis  pro  impertienda  benedictione  cum  indulgentia  plenaria  in  ar- 
liculo  morlis  conceditur,  etiam  ipsimet  parocho,  cui  concessa  est, 
in  arliculo  mortis  constiluto,  qui  singula  in  Decreto  eidem  expedito 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   ORJECTIS    PllS   APPLICATAE.  311 

injuncla  peregerit,  pari  nfiodo  sufTragari,  eliamsi  ab  alio  ejusmodi 
imago  eidem  porrigatur  (Decr.  auth.  N.   144). 

Haec  postrema  verba  satis  clare  indicant,  regulaui  generalem 
esse,  ut  crucifixus  bonae  mortis  moribundo  porrigatur  ab  ipso 
Sacerdote,  cui  a  Summo  Pontefice  hujusmodi  privilegium  con- 
cessum  esl.  Exceptio  enim  quae  fit  favore  Parochi  seu  Sacerdotis, 
praedictum  crucifixum  possidentis,  et  in  mortis  articulo  constituti, 
regulam  generalem  confirmat. 

694.  Quamvis  Sacerdos  debeat  per  seipsum  deferre  ad  mori- 
bundum  saepedictum  crucifixum,  non  est  tamen  necessarium,  ut 
penes  morientem  permaneat  usque  ad  obitum  ejus:  poterit  potius 
ei  rehnquere  crucifixum,  ut  eum  aspiciat,  vel  osculetur,  vel  inler 
manus  teneat.  Secuta  morte,  vel  recuperata  sanitate,  Sacerdotis 
erit  crucifixum  suum  resumere,  ut  eo  in  bonum  afiorum  fidelium 
animain  agentium  opportune  uti  possit. 

695.  Obiler  notamus,  Summum  Pontificem  Alexandrum  Vll, 
Brevi  Ut  saluti  de  die  2o  Januarii  1656,  concessisse  privilegium 
impertiendi  dictam  indulgentiam  cum  crucifixo  tum  ReUgiosis  pro- 
fessis  Ministrantium  Infirmis,  tum  Rehgiosis  Societatis  Jesu.  Praefatis 
Rehgiosis  «  deferentibus  osculandam  vel  tangendam  imaginem 
Crucifixi  (quam  semel  electam  mutare  non  licet,  nisi  in  eventu 
amissionis)  cuicumque  infirmo  confesso  et  sacra  Communione 
refecto,  vel  saltem  invocanti  nomen  Jesu,  ut  plenariam  imlul- 
gentiam  applicare  possint,  concessit  Alexander  V// (Rescr.  auth. 
pag.  613,  12;  et  635,  1). 

696.  Pro  conferenda  indulgentia  supradicti  crucifixi  nulla  re- 
quiritur  precum  formula,  nec  formula  praescripta  a  Benedicto  XIV. 
Imo,  ut  Sacerdos  formula  Benedicli  XIV  uti  possit,  necesse  est  ut 
sit  legitime,  pula  ab  Episcopo,  delegatus  ad  impertiendam  bene- 
dictionem  Apostolicam  in  articulo  mortis,  ut  constat  ex  Consti- 
tutione  Pia  Mater  laudati  Benedicti  XIV. 

Unde  infertur,  turn  crucifixum,  de  quo  nunc  agitur,  tum  cru- 
cifixum  ordinarium,  etsi  uterque  indulgentia  plenaria  in  articulo 
mortis  sit  ditatus,  nullum  jus  conferre  Sacerdoti  utendi  formuta 
Benedictina. 

697.  Si  Sacerdos,  qui  morienti  adsistit,  facultatem  habeat  a 
suo  Episcopo  impertiendi  benedictionem  Apostolicam  in  articulo 
mortis,  et  simul  crucifixum  possideat  pro  conferenda  indulgentia 
in  eodem  mortis  arliculo,  tibei^um  ei  erit  primo  vel  secundo  modo 
uti  ad  communicandam  indalgentiam. 


o 


l^  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECn<:. 


698.  Si  Sacerdos  deesl,  qui  morienli  adsislat,  poierit  hic,  ut 
alias  dixiinus,  plenariam  indulgentiam  lucrari,  si  secum  vel  apud 
se  habcat  aliquam  ex  coronis,  rosariis,  crucibus,  crucifixis,  parvis 
slaluis,  ac  numismatibus  a  Summo  Pontifice  vel  a  Sacerdote  fa- 
cultatem  habente  benedictis  vel  quae  Loca  sancta  tetigerint,  dum- 
modo  praescripta  opera  vel  preces  adimpleverit. 

699.  Conditiones  pro  dicta  indulgentia  a  moribundo,  mediante 
crucifixo  bonae  morlis,  lucranda,  ad  Summum  Pontificem  pertinet 
determinare,  ac  ideo  slandum  est  terminis  concessionis.  Quod  si 
Pontifex  nihil  in  particulari  praescripserit,  consuetae  conditiones 
pro  moribundis  praescriptae  vigere  censendae  sunt,  quae  sunt  Con- 
fessio  et  Communio,  et  si  id  moribundus  facere  nequiverit,  invo- 
catio  SSmi  Nominis  Jesu  ore,  si  potuerit,  secus  corde.  Insuper 
paratus  esse  debet  obsequenti  animo  a  Deo  mortem  recipere  (De 
Crucifixo  bofiae  mortis  cf.  Beringer,  tom.  f,  pag.  345  et  seqq.). 

§  IV. 

CORONA  DOMINI. 

700.  Auctor  hujus  Coronae  fuit  B.  Michael  monachus  Camal- 
dulensis,  Florentinus,  qui,  ut  scribit  Cajetanus  Moroni  in  suo  Di- 
zionario  di  erudizione  ad  verbum  Corona  vel  Camaldolesi,  habi- 
tum  S.  Romualdi  in  eremo  Camaldoli  induit  anno  1502.  In  sohtu- 
dine  sui  recessus  servus  Dei  continuo  meditabatur  super  septem. 
petitionibus ,  quae  continentur  in  oratione  Dominica,  menteque  vol- 
vebat  quomodo  possent  fideles  salutares  fructus  ex  eis  retrahere. 
Dum  haec  cogitaret,  divina  inspiratione  cognovit  Christifidehbus 
valde  conferre,  si  ad  imitationem  coronae,  quae  in  honorem  B.  Ma- 
riae  Virginis  recitatur,  altera  recitaretur  in  honorem  D.  N.  Jesu 
Chrisli.  Hinc  suis  ipse  manibus  coronam  confecit,  quae  componitur 
38  Pater  noster  in  memoriam  et  venerationem  33  annorum,  quibus 
Dominus  noster  super  terram  vixit. 

Triginta  tribus  Pater  noster  adduntur  quinque  Ave  Maria  in 
memoriam  et  honorem  quinque  Plagarum  D.  N.  Jesu  Christi,  et 
in  fine  in  honorem  SS.  Apostolorum  recitatur  Credo. 

701.  Modus  recitandi  hanc  coronam  est  sequens:  cuilibet  ex 
tribus  decadibus  orationis  Dominicae  praemiltitur  recitatio  unius 
Ave  Maria,  idque  etiam  ante  cetera  tria   Pater  noster,  eodem 


CAP.    IV.    INDLLGENTIAE   OBJECTIS    PIIS    APPLICATAE.  313 

modo,  quo  \i\  rosario  B.  AI.  V.  cuilibet  decadi  praeinitlilur  recilatio 
unius  Patc)'  nosler.  Expletis  triginta  tribus  Pater  noster  cum 
quatuor  Ave  Maria,  recitatur  quinta  Saliitatio  Angelica  seu  quintum 
Ave  Maria,  et  deinde  Credo,  quo  praefata  corona  terminatur.  — 
Si  corona  recitetur  pro  defunctis,  in  fine  cujusvis  decadis,  et  post 
ultimum  Ave  Maria  dicilur  Requiem  aeternam  etc. 

702.  Melhodus  vere  puichra  et  pia  recitandi  hanc  coronam 
habetur  in  Raccolta,  pag.  42,  videhcet:  praemisso  contritionis  actu 
ante  quamlibet  Sahitalionem  Angelicam  et  ante  quamlihet  Oratio- 
nem  Dominicam,  paucis  verbis  enuntiatur  mysterium  seu  factum 
nativilatis,  vitae,  operum,  mortis,  resurrectionis  etc.  D.  N.  Jesu 
Christi.  Haec  tamen  methodus,  licet  accommodata  capacitati  fidehum, 
eisque  utihssima,  non  necessario  requiritur  ad  lucrandas  indul- 
gentias  recitalioni  dictae  coronae  adnexas:  sufficit  sequi  modum  su- 
pra  descriptum. 

703.  Ad  lucrandas  indulgentias  coronae  Dominicae  adnexas, 
requiritur  juxta  Raccolta,  pag.  48: 

1°  Ut  hnjusmodi  coronae  benedicantur  a  PP.  Eremitis,  nempe 
a  Monachis  Camaldulensibus,  vel  ab  iis  qui  Apostohcam  facultatem 
obtinuerunt:  facultas  enim,  qua  quis  gauderet,  apphcandi  piis 
objectis  indulgentias  Apostolicas,  minime  sufficeret,  ut  dictum  est 
sub  n.  G40  (Decr.  auth.  N.  291,  ad  7). 

2°  Ut  fideles  in  recitatione  coronae  mediiQniuv  juxta  propriam 
cujusque  capacitatem  mysteria  vitae,  mortis  etc.  D.  N.  Jesu  Christi. 

704.  Formula  benedictionis  coronae  Dominicae  invenitur  in 
Append.  Rit.  Rom.,  quae  tamen  formula  non  videtur  requiri  ad 
validitatem,  cum  nullibi  reperiatur  absolute  praescripta.  Ad  eam 
igitur  benedicendam  sufficit  signum  crucis. 

Praefatae  coronae  rite  benedictae  non  possunt  vendi,  nec  aiiis 
commodari  cum  intentione  eis  communicandi  indulgentias.  Ita  jussit 
Clemens  X  in  Brevi  quod  modo  citabimus,  et  etiam  abunde  conslat 
ex  dictis  sub  nn.  6G1-G66. 

705.  Indulgentiae.  Summus  Pontifex  Clemens  X  Brevi  De 
salute  gregis  Dominici,  sub  die  20  Julii  1674,  recitantibus  coro- 
nam  Domini  cum  praescriptis  conditionibus,  sequentes  concessit 
indulgentias: 

1.  Indulgentiam,  200  annorum  qualibet  vice  iis  fidelibus,  qui 
eam  recitaverint  vere  contriti  et  confessi,  vel  saUem  cum  firmo 
proposito  confilendi. 


314  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

2.  Jnilulgentiam  IbO  annorum  iis,  qui  confessi  et  sacra  Com- 
munione  refecli,  secum  deferentes  unam  ex  diclis  coronis,  eam 
recitabunt  feria  secunda,  quarta,  sexta  ac  diebus  festis  de  praecepto. 

3.  Indulgentiam  plenariam  semel  in  anno  iis,  qui  praefatam 
coronam  consueverint  recilare  quater  in  hebdomada,  dummodo 
Confessione  expientur  ac  sacra  Communione  reficiantur  die  ad  li- 
bitum  eligenda. 

4.  Indulgentiam  plenariam  semel  in  mense  iis,  qui  decursu 
ejusdem  mensis  quotidie  coronam  recitaverint,  deinde  vere  contriti, 
confessi,  sacraque  Communione  refecti  oraverint  pro  concordia 
inter  principes  christianos,  extirpatione  haeresum,  et  exaltatione 
S.  Matris  Ecclesiae. 

5.  Indulgentiam  plenariam  in  articulo  mortis  iis,  qui  con- 
triti  et  confessi  invocabunt  sanctissimum  Nomen  Jesu  corde  saltem, 
si  ore  non  potuerint,  dummodo  cum  intentione  hujusmodi  indul- 
gentiam  acquirendi  recitaverinl  in  sua  infirmitate  praefatam  coro- 
nam.  Qiiod  si  convaluerint,  acquirere  poterunt 

().  Indulgentiam  200  annorum. 

7.  Indidgentiam  20  dierum  iis  fideiibus,  qui  unam  ex  dictis 
coronis  secum  deferentes  el  SS.  Nomen  Jesu  invocantes,  conscientiae 
examine  peracto,  vereque  contriti  recitabunt  ter  Pater  noster  et 
Ave  Marna,  orando  pro  felici  statu  S.  Ecclesiae. 

8.  Indulgentiam  20  annorurn  iis,  qui  post  conscientiae  examen 
et  peccatorum  suorum  Confessionem  Deum  deprecabuntur  pro  di- 
latatione  fidei  cathohcae,  haeresum  extirpatione,  et  S.  Ecclesiae 
exaltatione. 

9.  Indulgentiam  10  annorum  iis,  qui  secum  habentes  dictam 
coronam,  toties  recitaverint  tria  Pater  noster  et  Ave  Maria,  quoties 
opus  quodhbet  sive  spirituale  sive  temporale  peregerint  in  honorem 
D.  N.  .lesu  Christi  aut  B.  M.  V.  sive  alicnjus  Sancli,  vel  etiam  in 
bonum  proximi. 

10.  Jndulgentiam  200  annorum  iis,  qui  memoratam  coronam 
apud  se  habentes,  extra  Romam  existcntes  diebus  Stationum  Urbis, 
confessi  et  sacra  Communione  refecti,  visitabunt  ecclesiam  ad  pro- 
priuni  cujusque  arbitrium,  vel  si  id  quominus  perficiant,  fuerint 
impediti,  recitabunt  coronam  el  septem  Psalmos  poenitentiales  cum 
Litaniis  precibusque  sequentibus.  Eamdem  indulgentiam  assequentur, 
si  Romae  commorantes,  legilime  impediti  quominus  ecclesiam  Statio- 
nis  visitent,  recitaverint  coronam  et  Psalmos  poenitentiales  ut  supra. 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS    APPLICATAE.  315 

Benedictus  XIII  aiilem,  Decreto  S.  C.  IiHinlgenliariim  die  6 
Vprilis  17:27,  confirmanilo  supradictas  indulgentias,  aliam  p/e?iarm?n 
addidit,  lucrandam  ab  iis  fidelibus,  qui  confessi  et  sacra  Commu- 
nione  refecti,  praefatam  coronam  recitabnnt  feria  sexta :  qme  ple- 
naria  indulgenlia  acquiri  polest  in  singidis  feriis  sextis  mensis 
Martii  dumtaxat,  adimpletis  operibus  supra  praescriptis,  prout  de- 
claravil  Leo  PP.  XII  per  Decretum  S.  C.  Indulgentiarum,  die  11  Augu- 
sti  18:24  (Kx  Raccolta,  pag.  46  et  seq.  Vide  etiam  Rescr.  aulli.  N.  340). 

706.  In  prompta  Dibliotheca  P.  Lucii  Ferraris  haec  habentur: 
«  Fratres  Minores  et  alii  Regulares  ex  concessione  Julii  II  et  Leonis  X, 
quoties  recitant  coronam  Domini  J.  C.  ex  triginta  tribiis  Pater 
et  totidem  Ave  Maria  in  honorem  annorum,  quibus  inter  mortales 
vixit  Chrislus  Dominus...  lucrantur  indulgentiam  plenariam  pro 
unimabus  Purgatorii.  Et  Leo  X  pariler  pro  hac  corona  concessit 
Minoribus  plenariam  indidgentiam  sibi  ipsis  applicandam,  quam 
lamen  Paulus  V  revocavit.  Sed  Peyrinus,  Rodriguez,  Bordon...  as- 
serunt  illam  Minoribus  ab  eodem  Paulo  V  restitutam  esse »... 
(Ferraris,  verb.  Indulgentia,  art.  V,  n.  11). 

Testimonio  et  auctoritate  praefati  x\uctoris  innixus  Procuralor 
Generalis  Ordinis  Minorum  Capuccinorum,  duo  dubia  anno  1862 
proposuit  S.  Gongregationi  Indulg.  enodanda,  quorum  unum  fuit 
sequens : 

An  ad  lucrandas  indulgentias  a  SS.  Pontificibus  concessas, 
prout  refert  Ferraris,  verb.  Indulg.  art.  5,  n.  10  et  11,  iis  qui 
recitant  coronam  septem  Gaudiorum  B.  M.  V.  etc,  vel  coronam 
D.  N.  J.  C.  ex  33  Pater  noster  et  Ave  Maria,  necesse  sit  ut 
praedictae  coronae  modo  in  Ecclesia  consueto  benedicantur  ? 

Per  alterum  dubium  quaerebatur,  an  omnes  Sacerdotes  Ordinis 
Minorum  facultatem  habeant  benedicendi  praefatas  coronas? 

Sacra  Congregatio,  duobus  auditis  Consultoribus,  dislulit  re- 
solutionem,  rescribens:  Dilata  et  scribant  duo.  Itaque  duo  alii 
auditi  fuerunt  Consultores,  quorum  unus  fuit  Rmus  P.  Angelus 
Savini,  tunc  Procurator  Generalis  Carmel.  Calceat;  alter  A.  R.  P. 
Frigdiahus  a  Luca,  Procural.  Generalis  Ordinis  Minorum.  Quoniam 
in  primo  dubio  supponitur  lU  certa  et  genuina  plenaria  indul- 
gentia  pro  unaquaque  ex  duabus  indicatis  coronis,  Consultores 
examen  instituerunt  etiam  super  ejus  genuinitate,  quaerentes  sci- 
licet,  an  praefata  indulgentia  plenaria  de  facto  constaret  pro 
utraque  corona. 


310  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

Rationibus  a  ConsuUoribiis  aliatis  hinc  inde  perpensis  et  dis- 
cussis,  S.  Congregatio  in  Comitiis  babilis  die  29  Aug.  18G4  jussit 
refonnanda  esse  dubia  sequenli  modo: 

1.  An  corona  septeni  Gaudiorum  B.  M.  V.  in  Ordine  Se- 
raphico  ditata  sit  indulgentia  plenaria? 

2.  An  ad  effectuni  lucrandi  dictani  indulgentiam  necesse 
sit  ut  praefatae  coronae  benedicantur? 

S.  Congregatio  resp.:  Ad  1™  Affirmative;  ad  2™:  Negative(\)QQ.v. 
autb.  N.  412). 

707.  Ut  vides,  in  dubiis  a  S.  Congregatione  reformatis  nuilum 
fit  verbum  de  corona  Domini.  Haec  enim  corona,  observabatur, 
vel  spectat  ad  Ordinem  Camaldulensium,  et  tunc  benedicenda  est..., 
vel  potius  (ut  ex  Jubo  II  et  Leone  X  colligitur,  apud  Rodericum 
collect.  Privileg.  t.  /,  pag.  273,  n.  [k\pag.  291-92)  eadem  corona 
Minorum  Ordini  adscribitur,  cui  restitutam  esse  post  revocationem 
ostendit  Ferraris  loc.  cit.,  et  tunc  ob  easdem  supra  dictas  rationes 
(concernentes  coronam  septem  Gaudiorum,  de  qua  postea)  non  erit 
benedicenda.  Ex  iis  colliges,  S.  Congregationem  ex  adductis  con- 
slare  censuisse  de  existentia  indulgentiae  pro  corona  septem  Gau- 
diorum;  e  converso,  ex  adductis  non  constare  censuisse  de  re- 
novata  concessione  indulgentiae  pro  corona  D.  N.  J.  C,  quae 
propria  Franciscalis  Ordinis  sit  (Cf.  Disceptatio  Synoptica  apud 
Acta  S.  Sedis  vol.  I,  pag.  ooO  et  seqq.). 

CORONA  QUINQUE  PLAGARUM. 

708.  Coniponitur  baec  corona  quinque  partibus  fcinque  poste), 
in  quarum  qualibet  in  memoriam  quinque  Piagarum  D.  N.  Jesu 
Christi  recitari  devote  debent  quinque  Gloria  Patri,  et  in  fine 
cujuslibet  partis  addi  Ave  Maria  in  honorem  B.  Mariae  Virginis 
Dolorosae. 

709.  Ad  acquirendas  indulgentias  hnjusmodi  coronae  adnexas, 
necesse  est  ut  corona  benedicatur  a  Rmo  P.  GeneraU  Congregationis 
Clericorum  Excalceatorum  Passionis  Domini  nostri  Jesu  Christi, 
vuigo  Passionisti,  vel  ab  aiio  Sacerdote  a  praefato  P.  Generah  ad 
id  deputato.  Pro  benedictione  sufficit  signum  crucis. 


CAP.    IV.    INDULGENTIAK   OBJECTIS    IMIS    APPLICATAE.  317 

710.  Indulgentiae  concessae  recitantibus  praedictam  coronain 
sunt  sequentes  ex  'concessione  Leonis  XII  per  Decretum  S.  C. 
[ndulg.  de  die  20  Decemb.  1823: 

Indidgenlia  unius  anni  semel  in  die  lucranda  ab  omnibus 
Christifidelibus  corde  §altem  contrilo  et  devote  dictam  coronam 
recitantibus. 

Indulgentia  plenaria  in  una  ex  sextis  feriis  Martii,  nec  non 
in  festis  Inventionis  et  Exaltationis  S.  Crucis,  vel  in  una  die  inter 
respectivas  Octavas  harum  solemnitalum  ab  iis  lucranda,  qui  ut 
supra  recitabunt  dictam  coronam  saltem  decies  quolibet  mense ; 
dummodo  indicatis  diebus  vere  contrili,  confessi  et  sacra  Commu- 
nione  refecti,  devote  orent  per  aliquod  temporis  spatium  juxta  in- 
tentionem  Sanctitatis  Suae. 

Indulgentia  plenaria  concessa  iis  fidelibus,  qui  memoratam 
coronam  recitabunt  a  Dominica  Passionis  usque  ad  Sabbatum  San- 
ctum  inclusive,  lucranda  ea  die,  qua  vere  contriti  et  confessi, 
praeceptum  Paschale  adimplebunt. 

Indidgentia  septem  anno7itm  totidemque  quadragenarum 
omnibus  aliis  diebus,  lucranda  a  fidelibus  eamdem  coronam  reci- 
tantibus  corde  saltem  contrito  et  devote. 

Summus  Pontifex  Pius  IX,  Decreto  S.  C.  Indulg.  die  11  Augusti 
1851,  nedum  omnes  et  singulas  descriptas  indulgentias  confirmavit, 
sed  ulterius  concessit 

Indulgentiam  plenariam  in  festis  Nativitatis,  Circumcisionis, 
Epiphaniae,  SS.  Nominis  Jesu,  Paschae  Resurrectionis,  Ascensionis, 
Corporis  Domini,  et  Transfigurationis  D.  N.  J.  C,  vel  in  una  die 
ad  libitum  respectivarum  Octavarum,  omnibus  Christifidelibus,  qui 
saepedictam  coronam  devote  recitabunt  saltem  decies  in  quolibet 
mense,  dummodo  vere  conlriti,  confessi  et  sacra  Communione  re- 
fecti  visitaverint  aliquam  ecclesiam  vel  publicum  oratorium,  ac 
inibi  per  aliquod  temporis  spatium  oraverint  juxta  mentem  Sari- 
ctitatis  Suae  (Ex  Raccolta,  pag.  137  et  seq.). 

§  VI. 

CORONA  FRANCISCANA,  SIVE  CORONA  SEPTEM  GAUDIORUM 
B.  MARIAE  VIRGINIS  (PRO  ORDINE  SERAPHICO). 

711.  P.  Lucas  Waddingus,  Annalista  clarissimus  Ordinis  Mi- 
norum,  sequentia  narrat  dc  origine  coronae  Franciscanae. 


318  PAF^S    II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

Amio  Chrisli  1422  associalus  est  Minoribus  adolescens  quidam, 
B.  Mariae  Virgini  reverenler  addicUis,  qiii  contexta  ex  floribus 
corolla,  simulacrum  ejnsdem  decorabat.  Cum  legendis  floribus,  et 
huic  proseqnendae  pietati  non  adeo  liceret  in  lyrocinio  intendere, 
juvenili  levilate  conslituit  ad  saeculum  redire.  Discessurus  Virginem 
sahitavit,  et  patrocinium  ejus  poposcit.  Cui  illa  apparens  ait: 

« Noh  conlrislari  ob  dimissum  vel  impeditnm,  quod  mihi 
praeslabas,  florum  obsequium ;  docebo  te,  quomodo  illud  in  ahud 
praeclarius  convertas,  et  coronam  mihi  compingas  serto  illo  rosarum 
valde  pulchriorem.  Singulis  diebus  coronam  mihi  contexe,  non  ex 
floribus,  qui  cito  marcescunt,  neque  semper  haberi  possunt,  sed 
ex  piis  precibus,  quas  tu  poles,  et  Angelus  docuit  recitare.  Profer 
decies  Salutationem  Angelicam,  et  semel  Oralionem  Dominicam,  in 
honorem  gaudii,  quo  ego  exultavi  de  concepto  Verbo  aeterno.  — 
Secundo,  eadem  repete  propter  illud,  quo  surrexi  cum  festinatione 
in  montana  Judaeae  cognatam  Elisabetham  invisura.  —  Tertio, 
propter  summam  laetitiam,  qua  Christurn  Dominum  absque  dolore, 
inlegro  pudore  sum  enixa.  —  Quarto,  propter  eam,  qua  Magos 
Infantulum  adoraturos  excepi.  —  Quinto,  ob  repertum  in  templo 
Fiiium,  quem  prius  deflebam  amissum.  —  Sexto,  ob  gloriosam 
ejus  resurrectionem.  —  Septimo,  ob  meam  in  coelos  assumptionem. 
Haec  si  singulis  diebus  dixeris,  certo  scias,  sertum  mihi  gratum, 
et  tibi  meritorium  te  compacturum  ». 

Obsecutus  adolescens,  qua  potuit  devotione,  recitare  coepit 
praescriptam  precum  formulam,  et  accedens  caute  lyronum  ma- 
gister,  ut  exploraret  quid  in  cubiculo  ageret,  vidit  Angelum  rosas 
filo  paulatim  inserentem,  et  singulis  denis  aureum  lilium  conne- 
ctentem,  mox  coronam  ex  omnibus  composuisse,  et  tyronis  genuflexi 
capiti  imposuisse. 

Paulo  post  praeceplor  imperavit,  ut  quae  tunc  faciebat,  enar- 
raret,  dixilque  eo  se  modo  preces  illas  obtulisse,  quo  a  beata  Vir- 
gine  instructus  fuerat,  unde  visionis  arcanum  magisler  percepit. 

Hinc  invaluit  mos  in  Ordine  Minorum,  iransivitque  ad  alios, 
coronam  beatae  Virginis  recitandi,  quam  Oratione  Dominica 
septies,  et  Salutatione  Angelica  septuagies  et  bis,  repetita,  in  ho- 
norem  annorum  sepluaginta  duorum,  quibus  sacratissima  Virgo, 
juxla  probabiliorem  sententiam,  vixit,  et  Gaudiorum  septem  ab 
ipsa  expressorum  complendam  pii  viri  asseverant  (Annal.  Ord. 
Min.  tom.  X,  ad  ann.  U22,  n.  8). 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS    APPLICATAE.  319 

712.  Non  solum  ex  liinc  invaluit  nios  in  Ordine  Minorum 
recilandi  praedictam  coronam,  sed  etiam  usus  generalis  incepit, 
eam,  ex  granis  confectam,  deferendi  Fratrum  cingulo  appensam, 
ut  sic  Fratres  eamdem  semper  haberent  pro  recitatione  paratam, 
et  indulgentias  eidem  adnexas  lucrari  posseiit.  Unde  hodie  dici 
posset,  hujusmodi  coronam  tamquam  tesseram  Filiorum  Seraphici 
P.  S.  Francisci  factam  fuisse  et  habendam  esse. 

713.  Modo  demonslrari  oportet,  coronam  seplem  Gaudiorum 
13.  Mariae  Virginis  indulgenlia  plenaria  esse  ditatam.  Res  stalim 
defmiri  posset,  aulhenticam  decisionem  S.  Congregationis  hidul- 
gentiarum  referendo  (vid.  n.  70G),  sed  pro  historica  notitia  non 
inulile  censemus,  veritatem  ahis  auctoritatibus  illustrare. 

Corona  Franciscana  ditata  est  indulgentia  plenaria.  Id  constat 
l''  ^x  testimonio  Scriptorum  Ordinis  nostri.  Ferraris  haec 
habet:  a  Fratres  et  Sorores  de  Ordine  Minorum,  et  consequenter 
Tertiarii  et  Chordigeri,  recitando  coronam  B.  M.  V.  ex  72  Ave 
Maria  el  7  Pater  noster,  cum  adhuc  uno  Pater  et  Ave  pro 
Summo  Pontifice,  lucrantur  indulgentiarn  plenariam  sibi  in  primis 
concessam  a  Leone  X,  quam  Pauhis  V,  post  generalem  induigen- 
tiarum  Regularibus  concessarum  revocationem,  de  novo  concessit 
8  Junii  1608,  ad  inslantiam  P.  Ludovici  a  S.  Joanne  Evangeiista, 
Commissarii  generalis  Ultramonlanae  familiae  Minorum  de  Obser- 
vantia,  ut  referunt  Lantusca,  Kazenberger,  Portell.,  Peregrin.,  Ro- 
driguez,  Rordon...  et  alii  passim,  et  demum  confirmavit  Innocentius 
XI ))  (Verb.  Indulg.  art.  V,  n.  10). 

P.  Angelus  a  Lantusca  a  P.  Lucio  Ferraris  citalus  scribit: 
«  Paulus  V  Fratribus  Minoribus,  et  per  participationem  Fratribus 
etSororibus  Tertii  Ordinis  et  Chordigerorum  concessit  indulgentiam 
plenariam,  quoties  (ogni  volta)  quis  eorum  recitaverit  coronam 
B.  M.  V.  ex  septem  Pater  noster,  et  septuaginta  duobus  Ave  Maria, 
cum  adhuc  uno  Pater  et  Ave  pro  Sanctitate  Sua,  prout  fieri  con- 
sueverat  pro  sa.  me.  Leone  X,  qui  eamdem  elargitus  erat  indul- 
gentiam,  revocatam  anno  1606  ab  ipso  Paulo  V,  et  postea  anno 
1608  die  8  Junii  de  novo  ab  eodem  Pontifice  concessam  (Thea- 
trum  Regularium,  verb.  Indulg.  n.  3). 

Laurentius  a  Portellis  enarrat  se  vidisse  litleras  tcstimonia- 
les  impressas,  in  quibus,  non  obstante  generali  revocatione,  l^aulus 
V  hanc  indulgentiarn  plenariam  denuo  concesserat  (Dubia  Regu- 
laria,  pag.  262;  Acla  S.  Sed.  vol.  I,  pag.  5:)2). 


320  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

2"  Conslat  ex  Rubricis  particularibus  nostri  antiqui  Brevia- 
rii  iTanciscani,  confirmatis  ab  Innocentio  XII,  in  quibus  n.  90  haec 
reperiuntur:  n  Sabbalo  praeserlim,  et  singulis  aliis  hebdomadae 
dicbus  recitanda  est  a  nostratibus  ex  clevotione  Corona  B.  M.  V. 
Dominae  nostrae,  approbata  a  sa.  me.  Leone  X  in  Brevi  Exponi 
nobis,  die  14  Septembris  1517  concesso,  et  per  aliud  ejusdem 
Pontificis  Breve,  quod  incipit:  Dum  praeexcelsa,  die  19  Junii  1515 
ea  indulgentia  decorata,  quam  Paulus  V  post  generalem  indulgen- 
tiarum  revocationem  benigne  innovavit,  et  recol.  mem.  Innocen- 
tius  XI  per  suas  etiam  in  forma  Brevis  Litteras  similiter  incipien- 
tes:  Exponi  Nobis,  die  15  Maji  1G88,  firmam  esse  voluit  atque 
sancivit  ». 

3°  Patet  ex  Summario  Indulgentiarum  Ordinis  Seraphici, 
uti  aiUhentico  recognito  a  S.  Congregatione  Indulgentiarum.  Ibi 
enim  legitur:  «  Fratres  et  Moniales  Ordinis  Minorum,  recitando  co- 
ronam  B.  M.  V.  vulgo  dictam  Ordinis,  quae  constat  70  Ave  Ma- 
ria  et  septem  Pater  noster,  et  insuper  uno  Pater  noster  et  uno 
Ave  Maria  pro  Summo  Pontifice,  lucrantur  indulgentiam  plena- 
riam  concessam  a  Leone  X  et  Paulo  V  »  (Rescr.  auth.  pag.  394  etc). 

Similia  leguntur  in  elencho  aiUhentico  Indulgentiarum  Con- 
fraternitatis  Devotoriim  Jesu  Christi  ad  Calvarium,  vulgo  Sac- 
coni  rossi,  quae  Confraternitas  anno  1776  aggregata  et  affiliata 
fuit  Seraphico  Ordini  Minorum  a  Rmo  P.  Paschali  a  Varisio  xMini- 
stro  Generali.  Ibi  enim  haec  habentur:  «  Recitando  coronam  B.  M. 
V.,  vulgo  dictam  Ordinis,  quae  constat  septuaginta  Ave  Maria  et 
septera  Pater  noster,  addito  uno  Pater  et  Ave  pro  Summo  Pon- 
tifice,  acquiritur  indulgentia  plenaria,  cum  dispositionibus  debitis, 
ut  in  principio  dictum  est  »  (Rescr.  auth.  pag.  503,  n.  34). 

4"  Patet  tandem,  et  res  extra  omnem  dubitationem  posita- 
est,  per  expressam  declaralionem  S.  Congregationis  Indulgentia- 
rum,  quae  proposito  dubio: 

Utrum  corona  septem  Gaudiorum  B.  M.  V.  in  Ordine  Se- 
raphico  ditata  sit  indidgentia.  plenaria"^ 

Resp.:  Affirmative  (Decr.  29  Augusti  18G4.  N.  412). 

714.  Rmus  P.  Bernardinus  a  Portu  Romatino  Minister  Gene- 
ralis  Ordinis  Minorum  sequens  dubium  solvendum  proposuit  S.  Con- 
gregationi  Indulgentiarum: 

An  ad  lucrandas  indulgentias  Rosarii  B.  M.  Virginis,  sive 
Coronae  Fronciscanae,  vel  parvae  Coronae  Immaculatae  Conceptio- 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE    OBJECTIS    IMIS    APPLICATAE.  321 

nis  B.  M.  Virginis  {vulgo  Coroncina  della  [mmacolata),  vel  S.  Bir- 
gillae  etc,  necessarium  sit  habere  Rosarium  materiale  ad  hoc  be- 
nedictum,  vel  simplex  recitatio  sufficiat? 

Auctores  hac  super  re  non  eamdem  tenent  sententiam;  qua- 
propter  Orator  Sanctitatis  Tuae  judicium  exquirit,  ut  dubium 
tollatur. 

S.  Congregatio  respondit:  Standum  esso,  lerminis  concessio- 
num  imiulgenliarum  adnexarum  singulis  precatoriis  coronis, 
de  quibus  in  proposito  dubio  (Decr.  7  Aug.  1889,  apud  Nouv. 
Rev.  Theol.  tom.  XXVI,  pag.  264). 

Qua  decisione  praemissa,  nos  affirmamns,  quod  relate  ad  ef- 
fectum  lucrandi  indulgentiam  plenariam  coronae  Franciscanae  ad- 
nexam  haud  necesse  sit  eam  benedicere.  Sane  indulgentia  hujus- 
modi  non  realis,  sed  personalis  est,  scilicet  non  adnexa  coronae 
materiali,  sed  recitationi  precum.  Ex  historia  enim,  quam  de 
corona  Franciscana  supra  dedimus  verbis  relebris  P.  Waddingi, 
constat  beatissimam  Virginem  non  aliud  Fratri  Novitio,  cui  apparuit, 
commendasse,  quam  recitationem  70  Ave  Maria  cum  7  Pater, 
quibus  melius  quam  floribus  coronam  Virgini  acceptissimam 
efformasset;  de  corona  autem  ex  granis  confecta  ne  verbum 
quidem. 

Accedit,  et  hoc  est  praecipuum,  quod  Summi  Pontifices,  qui 
praefatam  indulgentiam  vel  concesserunt,  vel  restituerunt  vel  con- 
firmarunt,  ut  Leo  X,  Paulus  V,  et  Innocentius  XI,  nullam  menlio- 
nem  faciunt  de  materiali  corona,  nec  de  necessitate  eam  bene- 
dicendi. 

Res  confirmatur  ex  more  in  Ordine  Seraphico  semper  habito 
et  servato  non  benedicendi  materialem  coronam  (Cf.  Acta  S.  Sed. 
vol.  I,  pag.  553). 

Tandem  veritas  extra  omne  dubium  ponitur  per  sequentem 
aulhenticam  decisionem: 

An  ad  ejfectum  lucrandi  dictam  indulgentiam  necesse  sit, 
ut  praefatae  coronae  benedicantur  ? 

S.  Congregalio  resp.:  Negative  (Decr.  cit.  29  Aug.  1864.  N.  412). 

715.  Ex  dictis  sequentia  corollaria  deducuntur. 

I.  Ex  eo  quod  corona  septem  Gaudiorum  B.  M.  V.  ditata  sit 
indulgentia  plenaria  in  Of{dine  Serapiiico,  consequitur  ipsam  esse 
exctusive  propriam  Ordinis  Minorum.  Et  revera  Surnmi  Pontifices 
hujusmodi  indulgentiam    non    omaibus    CJiristifidclibus  concesse- 

21 


32:2  PARS    II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

7'unly  sed  Fratribus  et  Sororibus   de    Ordine   Minorum,  et  per 
participalionem   Tertiariis  et  Chordigeris. 

Tertiarii  saeculares  aulem  post  Constitntionem  Misericors  Dei 
Filius  Siimrni  Pontificis  Leonis  XIll  nec  non  declarationes  S.  Con- 
gregationis  Indulgentiarum  in  Decreto  31  Januarii  1893  ad  X  et 
XVIll  dubium,  jus  ad  praedictam  indulgentiam  amiserunt. 

Yerum  benignitate  ejusdem  gloriosi  Pontificis,  per  Breve  diei  7  Julii 
1896,  praedicti  Tortiarii  admissi  sunt  per  quinqiiennium  ad  participatio- 
nem  iudulgentiarum  ac  piorum  operum,  quibus  primus  et  secundus  Ordo 
Franciscalis  pollet.  Quocirca  Tertiarii  quoque  lucrari  possunt  per  tempus 
memorato  Brevi  praefinitum  indulgentiam  plenariam  recitationi  coronae 
Franciscanae  adnexam  (Vid.  Breve  circa  finem  Tractatus  de  Tertio  Ordine). 

Sodales  etiam  Archiconfraternitatis  Devotorum  Jesu  Christi 
ad  Calvarium,  vulgo  Sacconi  rossi,  gaudent  indulgentia  coronae 
Serapliicae  adnexa  (Vid.  Rescr.  auth.  pag.  503,  n.  30). 

2.  Ex  eo  quod  pro  lucranda  dicta  indulgentia  necesse  non  sit, 
ut  praefatae  coronae  benedicantur,  legitime  infertur,  coronam  Fran- 
ciscanam  non  indigere  benedictione,  tum  in  casu  quo  Loca  Sancta 
tetigeiHt,  tum  in  casu  quo  ea  non  tetigerit,  sed  aliunde  habeatur. 

3.  Ex  eo  quod  ad  consequendam  praedictam  indulgentiam 
plenariam  non  sit  necessarium  coronam  materialem  adhibere, 
jure  deducitur,  quod  si  quis  ex  Fratribus  vel  Monialibus  Ordinis 
Minorum  recitaret  praescriptas  72  Salulationes  Angelicas  cum  7 
Oralionibus  Dominicis,  cum  adhuc  uno  Pater  et  Ave  pro  Summo 
Pontifice,  quin  utatur  materiali  corona,  vel  quia  eam  non  pos- 
sidet,  vel  secum  non  defert,  vel  uti  ea  non  vult,  lucrari  aeque 
potest  indulgentiam  plenariam. 

716.  Quia  de  coronis  quae  Loca  Sancta  tetigerunt,  mentio 
nunc  facta  est,  probe  notandum,  liujusmodi  coronas,  quae  etiam 
Hierosolymitanae  dicuntur,  quibusque  passi m  Fratres  Minores  pro 
recitatione  coronae  septem  Gaudiorum  utuntur,  indulgentias 
plurimas  adnexas  habere,  ut  jam  diximus  n.  684,  quae  tamen 
nullatenus  confundi  debent  cum  plenaria  de  qua  loquimur.  Haec 
enim  distinguitur  ab  illis  etiam  ex  eo,  quod  hanc  lucrari  pos- 
sunt  tantum  Fratres  et  Sorores  Ordinis  Minorum,  dum  econtra 
illas  consequi  possunt,  dummodo  opera  praescripta  compleverint, 
omnes  et  singuli  Christifideles  (vid.  n.  685),  juxta  Constitutionem 
Innocentii  XI  Unigeniti  die  28  Jan.  1688  (Cf.  Acta  S.  Sedis,  vol.  I, 
pag.  553). 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS    APPLICATAE.  323 

717.  Si  allente  considerentiir  dociimenta,  quibus  evincitur, 
coronam  septem  Gaudiornm  B.  M.  V.  in  Ordine  Serapliico  esse 
ditatam  indulgentia  plenaria,  videbilur  profecto,  eamdem  indul- 
gentiam  toties  acquiri  posse,  quoties  praefata  corona  recitatur. 
Concessa  est  enim  recitantibus  70  vel  72  Salulaliones  Angelicas 
et  seplem  Oraliones  Dominicas,  absqne  determinalione  temporis  et 
quin  deflniantu}'  vices,  quasi  proinde  diceretur,  indulgentiam  ple- 
nariam  adnexam  esse  cuilibet  i-ecitationi  praedictae  coronae.  P.  An- 
gelus  a  Lantusca  autem,  qui  vidit  concessionis  foiium  impressum 
anno  1609  in  lypographia  Camerali,  expresse  dicit,  indulgentiani, 
de  qua  agimus,  toties  acquiri,  quoties  corona  Franciscana  recitatur 
(Theatr.  Reg.  loc.  cit.). 

In  hbro,  cnjus  titulus  «  Codex  redactus  Legum  Fratrum 
Minorum  in  Synopsimn,  pag.  578,  n.  23  ita  legitur:  Sorores 
S.  Clarae  et  Tertii  Ordinis  sub  Fratrum  cura  lucrentur  plena- 
riam  indulgentiam,  quoties  dixerint   coronam  l^.  Virginis  Mariae. 

Sed  res  quam  defendimus,  extra  omnem  dubitationem  poni 
videtur  auctoritale  Summarii  Indulgentiarum  Archiconfraterni' 
tatis  Chordigerorum,  uti  authentici  declarati  die  1  Junii  1866  a 
S.  Congregatione  Indulgentiarum.  Ibi  sub  nnmero  XII  haec  leguntur: 

((  Confratribus  igitur  et  Consororibus,  ex  praedictis  Summo- 
rum  Pontificum  concessionibus...  communicantur,  praeter  ahas 
multas  nostratibus.assignatas,  indulgentiae  p?'o  recitatione  coronae 
septem  Gaudiorum  B,  M.  Virginis,  pro  Stalione  SS.  Sacramenti, 
et  pro  exercitio  Viae  Crucis:  quae  praecipuae  habenlur  ac  pre- 
tiosissimae,  et  a  Tertiariis  etiam  et  Chordigeris  omnibus  in  gratia 
existentibus,  toties  quoties  lucrari  possunl,  et  Purgatorii  ani- 
mabus  applicari »  (Rescr.  auth.  pag.  434-435). 

718.  Quoad  nobis  constat,  nuUi  ex  aUis  coronis  concessa  est 
indulgentia  plenaria  per  solam  recitationem  precum  acquirenda, 
sed  semper  ad  eam  lucrandam  alia  pia  opera,  praeter  coronae  re- 
citationem,  praescribuntur,  ut  ex.  gr.  Confessio,  Communio,  preces 
ad  intentionem  Summi  Pontificis  etc. ;  dum  econtra  ad  assequen- 
dam  indulgentiam  plenariam  coronae  Franciscanae  annexam,  prae- 
ter  ejusdem  recitationem,  nihil  aliud.  habetur  praescriptum, 

719.  Praedicta  indulgentia  applicari  potest  tam  vivis  quam 
defunctis.  Licet  enim  ex  primaeva  concessione  pro  vivis  tantum 
videatur  concessa,  dum  clausula  pro  defunctis  applicabilis  in 
documentis  non  reperiatur,  cerlum  est  tamen,  eamdem  posse  ipsis 


354  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

clefunctis  applicari,  proiU  patet  tum  ex  Summario  Indulgenliarum 
Chordigerorum  in  textu  modo  relato,  tum  ex  generali  concessione 
Gregorii  XV,  Brevi  10  Novembris  1G22:  indulsit  enim  Pontifex, 
iit  «  Rcligiosi  Minores,  Clarissae,  et  Terliarii  possint  per  mo- 
duni  suffragii  applicare  animabus  Purgatorii  omnes  indidgen- 
tias  et  bona  opera  ab  ipsis  facienda »  (Rescr.  auth.  Summ. 
pag.  395,  3j^). 

720.  In  testimoniis,  quae  de  hac  corona  supra  attulimus, 
modo  70,  modo  72  Ave  Ma^ia  recensentur.  De  hac  varietate  non 
miretur  lector.  Sunt  revera  70  Ave  Maria  cum  septem  Pater,  si 
inspiciatur  origo  coronae,  prout  ipsa  beatissima  Virgo,  juxta  Sera- 
phicam  traditionem,  eam  docuit  Fratrem  Novitium.  Sunt  autem 
72  Ave  Maria  (prout  in  praesens  componitur  et  recitatur),  quia 
duo  aha  Ave  Maria  adjecla  fuerunt  ad  complendum  numerum 
annorum,  quibus  beatissima  Virgo,  juxta  sententiam  quam  Wad- 
dingus  probabiliorem  vocat,  in  terris  vixit.  Orationi  autem  Domi- 
nicae  septies  repetitae  in  memoriam  et  honorem  septem  Gaudio- 
rum  ejusdem  Virginis  Matris,  additum  est  aliud  Pater  noster  pro 
Summo  Pontifice. 

721.  Cum  igitur  corona  Franciscana  tam  pretioso  thesauro 
sit  locupletata,  eam  conlinuo  non  deferre  et  quidem  cingulo  ap- 
pensam,  uti  fert  antiquus  usus  in  universo  Ordine  Seraphico,  eam 
saepius,  imo  quotidie,  prout  Constitutiones  generales  Ordinis  hor- 
tantur,  non  recitare  in  pium  obsequium  dulcissimae  Matris  no- 
strae  Mariae,  evidens  signum  foret  modicae  pietatis. 

Insuper  jam  diximus,  coronam  Seraphicam  septem  Gaudio- 
rum,  si  Loca  Sancta  tetigerit,  indulgentias  plurimas  adnexas  ha- 
bere,  praeter  plenariam,  de  qua  hucusque  locuti  sumus.  Porro 
ut  hae  quoque  acquiri  possint,  necesse  est,  ut  praeter  adimplemen- 
tum  operum  praescriptorum,  coronam  secum  quis  deferat  vel  saltem 
penes  se  habeat. 

Quod  si  quis  coronam  Hierosolymilanam  habere  nequit,  curet 
ut  ea  quam  possidet  el  secum  defert,  a  Sacerdote  legitima  facul- 
tate  praedito  benedicatur  cum  applieatione  indulgentiarum  Apo- 
stolicarum,  quae  sunt  eaedem  ac  illae  concessae  coronis  Terrae 
Sanctae.  Ut  vides,  hujusmodi  benedictio  non  impertiretur  co- 
ronae  Seraphicae,  qua  tali:  corona  siquidem  Franciscana,  ut  su- 
pra  exposuimus,  non  indiget  benedictione,  ut  indulgentia  plena- 
ria  fruatur ;  sed  ideo  benediceretur,    ut   ei  adnectantur  etiam 


CAP.   IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  325 

indulgenliae,  quae  dicuntur  Apostolicae,  ad  quas  habendas  omnino 
requiritur  benedictio  a  Sacerdote  facultatem  babente  rite  collala. 

722.  Indicantur  septem  Gaudia  B.  Mariae  Virginis. 

1.  Quando  ab  Angelo  salutata  concepit  in  purissimo  utero  de 
Spiritu  sancto. 

2.  Quando  in  visitatione  ad  S.  Elisabeth,  ab  ea  primum  se 
vocari  audivit  Matrem  Dei. 

3.  Quando  sine  ullo  virginalis  suae  puritatis  detrimento  in 
lucem  edidit  Kilium  Dei  pro  amore  nostro  hominem  factum. 

4.  Quando  vidit  Filium  suum  Jesum  a  Magis  adoratum. 

5.  Quando  amissum  Filium  suum  invenit  post  triduum  in 
templo  interrogantem  et  docentem  Doctores. 

6.  Quando  vidit  Filium  suum  gloriose  a  morte  resuscitalum. 

7.  Quando  assumpta  est  in  coelum,  exaltata  super  choros 
.\ngelorum  (vid.  n.  711  ex  Waddingo). 

723.  Brevior  conspectus  rerum  notabilium  ac  majoris  mo- 
menti  coronae  Franciscanae  septem  Gaudiorum  B.  Mariae 
Virginis. 

1.  Corona  Franciscana  originem  habet,  juxta  traditionem  in  Or- 
dine  Seraphico  servatam,  ab  ipsa  gloriosa  Virgine  Maria,  Matre  Dei. 

2.  Componitur  ex  septuaginta  duobus  Ave  Maria  et  septem 
Pater  noster,  addito  uno  Pater  et  Ave  pro  Summo  Ponlifice,  et 
recitatur  in  memoriam  et  honorem  septem  Gaudiorum  Virginis 
Deiparae,  nec  non  septuaginta  duorum  annorum,  quibus  ipsa  sa- 
cratissima  Virgo,  juxta  probabiliorem  sententiam,  in  terra  vixit. 

3.  Ab  ipsa  origine  invaluit  mos  in  Ordine  Minorum  dictam 
coronam  recitandi,  ac  deinceps,  ex  granis  confectam,  eam  defe- 
rendi  cingulo  appensam. 

4.  A  Sacra  Indulgentiarum  Congregatione  declaratum  est:  Co- 
ronam  septem  Gaudiorum  B.  Mariae  Virginis  in  Ordine  Sera- 
phico  ditatam  esse  indulgentia  plenaria. 

0.  Ad  effectum  lucrandi  dictam  indulgentiam  minime  necesse 
est,  ut  praefatae  coronae  benedicantur.  Hujusmodi  enim  in- 
dulgentia  est  tantum  personalis,  non  realis,  id  est  immediate 
adnexa  recitationi  precum,  minime  vero  coronae  materiali. 

6.  Quare  si  cuipiam  Heligioso  Franciscano  deesset  corona  ma- 
terialis,  praedictam  indulgentiam  acquirere  aeque  posset,  memo- 
riler  recitando  praescriptas  preces. 

7.  Corona  Franciscana,  si  Loca  Sancta  tetigerit,  plurimas 
alias  indulgentias  adnexas   habet;   si    loca   Terrae   Sanctae  non 


32G  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

tetigeril,  appiicari  ei  possuiit  a  Sacerdole  facuUatem  hahente 
indulgentiae  Apostolicae,  quae  siint  eaedem  ac  illae  adnexae  co- 
ronis  Terrae  Sanclae.  Ad  lucrandas  hujusniodi  indulgentias  requi- 
ritnr  ut  corona  in  propria  deferatur  persona,  vel  penes  se  in  cu- 
biculo,  vel  alio  decenti  loco  suae  habitationis  retineatur,  et  coram 
ea  devote  praescriptae  preces  recitentur. 

8.  Inde  coUigitur,  quot  et  quaha  bona  spiritualia  Religiosis 
et  Monialibus  etc.  Ordinis  Minorum,  coronam  septem  Gaudiorum 
B.  M.  V.  secum  deferentibus,  provenire  possunl  ex  eadem  corona, 
et  quot  bonis  spiritualibus  se  privant  ii,  qui  parum  devoti  et  con- 
tra  consuetudinem  Ordinis  eam  non  deferunt. 

9.  Corona  septem  Gaudiorum  B.  M.  V.  est  exclusive  propria 
Ordinis  Minorum;  unde  S.  Congregatio  decisit,  praefatam  coronam 
ditatam  esse  indulgentia  plenaria  in  ordine  Seraphico,  Quare  in- 
dulgentia  plenaria  eidem  coronae  adnexa  acquiri  tantum  potest  a 
Fratribus,  Sororibus  Ordinis  Minorum,  et  ab  iis,  qui  cum  eis  com- 
municant  in  privilegiis  et  indulgentiis. 

10.  Indulgentia  plenaria  coronae  Franciscanae  adnexa  acquiri 
potest  toties,  quoties  eadem  corona  recitatur. 

11.  Praedicta  indulgentia  plenaria  est  apphcabihs  tam  vivis 
quam  defunctis. 

12.  Indicantur  septem  Gaudia  B.  Mariae  Virginis. 

§  VIL 

ROSARIUM  A  CRUCIGERIS  BENEDICTUM. 

724.  In  Bibliotheca  Seminarii  Leodiensis  asservatur  apogra- 
phum  Liiterarum  Summi  Pontificis  Leonis  X,  ex  quibus  constat, 
ab  hoc  Pontifice  traditam  fuisse  Generali  Canonicorum  Regula- 
riu7n{\)  S.  Augustini  Ordinis  S.  Crucis  in  Hollandia,  qui  Cru- 
cigeri  vel  Cruciferi  nuncupantur,  facultatem  benedicendi  Rosaria 
cum  apphcatione  indulgentiae  500  dierum,  quoties  Oratio  Domi- 
nica,  vei  Salutatio  Angelica  in  iis  devote  a  fidehbus  dicalur 
(Apud  Acta  S.  Sedis,  voL  XVI,  pag.  404  el  seq.  Compend.  facti). 


(1)  Obiter  notamus,  cx  Ordinibus  Canonicorum  Regularium  nunc  superesse 
Lateranenses,  Praemonstratenses,  et  Crucigeros.  Ordo  Crucigerorum  in  prae- 
sens  qualuor  continetur  domibus  (Acta  S.  Sed.  loc.  cit.). 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS   APPLICATAE.  827 

Etiam  in  Raccolta  habelur:  «  Per  Breve  Rcgtdarem  vilam 
diei  20  Augusti  1516  Suminus  Ponlifex:  Leo  X  concessit  ridelibus, 
qui  cum  corona  B.  Mariae  Virginis,  benedicta  a  Magistro  Generali 
pro  tempore  Canonicorum  Regnlarium  S.  Augustini  Ordinis  S.  Cru- 
cis  (communiter  Crucigeri  nuncupati),  devoto  recitabunt  Oratio- 
nem  Dominicam  vel  salutationem  Angelicam,  indulgentiam  quin- 
GENTORUM  DiERUM  (jiialihet  vicc  ». 

725.  Per  Rescripta  S.  Congregationis  de  Propaganda  Fide  diei 
13  Julii  184o  et  9  Januarii  1848  Summi  Pontifices  Gregorius  XVI 
et  Pius  IX  praedicto  Magistro  Generali  Ordinis  S.  Crucis  indulse- 
runt,  ut  aliis  Canonicis  ejusdem  Ordinis  delegare  possit  faculta- 
lem  benedicendi  cum  appiicatione  praefatae  indulgentiae  rosaria 
beatae  Virginis  {Raccolta,  pag.  192;  Acta  S.  Sed.  loc.  cil.). 

726.  Cum  circa  hujusmodi  facultatem  recentiori  tempore  exorta 
fuerint  dubia,  quae  deinde  proposita  sunt  resolvenda  S.  Congre- 
galioni  Indulgenliarum,  S.  Congregatio  per  Decretum  15  (vel  14 
ut  habet  Raccolta)  Martii  1884,  a  Summo  Pontifice  Leone  Xlll 
approbatum,  praefatam  facultatem  definitive  recognovit  in  sohs 
Canonicis  Crucigeris  nuncupatis  {Raccolta  pag.  193). 

727.  Ut  lectores  habeant  de  re  pleniorem  nolitiam,  memora- 
tum  Decretum  hic  transcribere  censemus  (Apud  Acta  S.  Sed.  loc.  cit.). 

Ohdinis  Sanctae  Crucis.  Cum  innumera  propemodum  (juae- 
stiones  et  dubia  Sacrae  Congregationi  Indulgentiis  Sacrisque  Heli- 
quiis  praepositae  exhibita  fuerint,  nomine  etiam  Archiepiscoporum 
et  Episcoporum,  de  authenticitate  indulgentiae  dierum  quingen- 
torum  a  Leone  Papa  X,  Litteris  in  forma  Brevis  datis  die  20  Au- 
gusti  1516  concessae  et  quodammodo  confirmatae  a  Summis  Pon- 
tificibus  Gregorio  XVI  et  Pio  IX,  rescriptis  Sacrae  Congregationis 
de  Propaganda  Fide  dierum  13  Julii  1845  et  9  Januarii  1848, 
quam  lucrari  dicuntur  Christifideles,  quoties  in  rosariis  beatae 
Mariae  nuncupatis  et  benedictis  a  Magistro  GeneraH  Ordinis  San- 
clae  Crucis  vel  a  Sodalibus  ejusdem  Ordinis,  a  Magistro  GeneraU 
ad  id  specialiter  deputatis,  Orationem  Dominicam  vel  Salutatio- 
nem  Angeticam  devote  recitaverint,  Sacra  eadem  Congregatio,  ut 
Christifidelium  tranquillitati  prospiceret,  rem  mature  perpendere 
et  absolvere  constiluit.  Qua  oblata  opportunitate,  quaesitum  eliam 
est  de  necessitate  recitandi  tertiam  saltem  partem  Rosarii  D.  V. 
Mariae,  ut  indulgentia  illa  acquiri  possit,  quemadmodum  forlasse 
innuere  videbantur  verba,  quibus  Bomani  Pontifices    praefatas  in- 


328  PARS   II.    m   1NDUF.GENT11S   IN    SPECIE. 

dulgenlias  adamussim  adnexas  rosariis  a  Magistro  Generali  dicli 
Ordinis  benedictis  concesserunl. 

Insuper  cum  plures  Sacerdotes  lum  a  Sanclissimo  Domino 
Nostro  Papa,  tum  a  Sacra  ipsa  Congregatione  privilegium  expostu- 
laverint  rosaria  benedicendi  cum  applicatione  indulgentiae,  quam 
ipsis  sodales  Grucigeri  adnectunt,  quaesitum  quoque  est  de  hujus- 
modi  precibus  exaudiendis  vel  respuendis. 

Quae  omnia  sequentibus  dubiis  proposilis  complexa  sunt: 

I.  Utrum  indulgenlia  quingentorum  dierum  quoties  in  ro- 
saynis  per  Crucigeros  benedictis  Oratio  Dominica  vel  Salutatio 
Angelica  devote  dicatur,  revocanda  sit, 

a)  vel  uti  apoci^ypha,  seu  ratione  dubiae  authenticitatis, 

b)  vel  uti  indiscreta,  seu  ratione  indiscretae  concessionis, 

c)  vel  ob  alias  extrinsecas  rationes? 

Et  quatenus  negative  ad  omnes  l.  dubii  partes, 

II.  Uti^um  eadem  indulgentia  rata  habenda  sit  et  confirmanda, 
vel  potius  dicenda  sit  ratihabitione  et  confirmatione  non  indigere? 

III.  Ut7^um  pro  acquirenda  eadem  indulgentia  necesse  sit  in- 
tegrum  rosarium  devote  recitare? 

IV.  Utrum  expediat  aliis  etiam  Sacerdotibus  concedi  pri- 
vilegium  benedicendi  rosaria  cum  applicatione  indulgentiae,  quo 
gaudent  Sodales  Crucigeri? 

Et  Patres  Eminentissimi  in  Congregatione  Generali  habita  die 
11  Martii  1884  in  Aedibus  Apostolicis  Vaticanis  rescripserunt: 

Ad  I.  Negative  in  omnibus, 

Ad  II.  Non  indigere. 

Ad  III.  et  IV.  Negative, 

Die  vero  lo  ejusdem  mensis  et  anni,  facta  ab  infrascrHpto 
Sacrae  Congregationis  Secretario  relatione,  Sanctissimus  Domi- 
nus  Noster  Leo  Papa  Xlll  Pati^um  Cardinalium  responsiones 
benigne  approbavit. 

Datum  Romae  ex  Secretaria  Sacrae  Congregationis  Indulgen- 
liis  Sacrisque  Reliquiis  praepositae,  die  15  Martii  1884. 

Al.  Card.  Oreglia  a  S.  Stephano,  Praef. 
Franciscus  Della  Volpe,  Secret. 

728.  Ex  relato  Decrelo  sequentia  habemus,  quae  specialiter 
adnotare  interest: 


v^' 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  329 

1.  Cerla  est  indulgentia  quingentorum  dierum,  quolies  in 
rosariis  pcr  Crucigeros  benedictis  Oratio  Dominica  vel  Salutatio 
Angelica  devole  dicitur. 

2.  Pro  acquirenda  eadem  indulgentia  necesse  non  est  inte- 
grum  rosarium  vel  coronam  recitare.  Unde  si  quis  cum  praedi- 
cto  rosario  seu  corona  unam  lantum  decadem,  vel  eliam  unum 
tantunnnodo  Pater  noster,  aut  unum  Ave  Maria  devote  reci- 
taret,  aeque  lucraretur  indulgentiam  quingentorum  dierum  tum 
pro  recitatione  unius,  tum  pro  recitatione  alterius.  Siquidem  Leo  X, 
quoad  hoc  rosarium  per  Crucigeros  benedictum,  indulgentiam  quin- 
gentorum  diernm  largitus  est  non  quidem  recitantibus  rosarium, 
sed  simpliciler  in  rosario  Orationem  Dominicam  vel  Salutationem 
Angelicam  devote  dicentibus  (Cf.  Votum  Consult.  Acta  S.  Sed. 
loc.  cit.  pag.  411). 

3.  Praefata  indulgentia  non  est  personalis,  sed  realis,  qua- 
lenus  nempe  non  simplici  recifationi  Orationis  Dominicae  vel 
Salutationis  Angelicae  est  adnexa,  sed  est  specialis  pro  iis  fide- 
libus,  qui  ad  hoc  utuntur  rosariis  seu  coronis  a  Magistro  Or- 
dinis  S.  Crucis,  vel  ab  eo  delegatis,  benedictis.  Qui  ergo  hujus- 
modi  coronam  non  possidet,  praedictam  indulgentiam  assequi  nequit. 

4.  Corona  Crucigerorum  non  habet  specialem  formam;  suf- 
ficit,  ut  eruitur  ex  dictis,  ut  sit  corona  B.  Mariae  Virginis. 

5.  Indulgenliae  saepedictae  coronae  sunt  applicabiles  etiam 
defunctis.  Omnes  enim  indulgenliae  precibus  piisque  operibus  ad- 
nexae,  quae  continentur  in  Raccolta,  sunt  applicabiles  per  modum 
suffragii   animabus  fidelium  defunctorum  {Raccolta,  pag.  XXVllI). 

6.  Privilegium  benedicendi  dictas  coronas  est  exclusive  pro- 
prium  Ordinis  S.  Crucis  seu  Crucigerorum,  et  non  licet  nec  Soda- 
libus  nec  ipsi  Magistro  praedicti  Ordinis  alios  Sacerdotes,  qui  non 
sint  ejusdem  Ordinis,  ad  id  delegare. 

729.  Ob  singularitatem  memoratae  indulgentiae  et  facilitatem 
eam  acquirendi  contingit,  ut  hujusmodi  rosaria  a  Crucigeris  bene- 
dicta  jamque  ex  Hollaiidia  non  modo  in  Bclgium,  Galliam,  Germa- 
niam,  atque  Italiam,  sed  in  dissitas  etiam  regiones  atque  in  omnes 
orbis  partes  diffundanlur,  vol  undecumque  in  llollandiam  bene- 
icenda  mittantur  (1). 


(1)  Si  quis  (Jcsidcriit  cognosceie  direclionem  \h\  Patrcs  Crucijj^cros,  hic  cann 
damus,  proul  a  cl.  P.  IJcringer  exhibctur    in    suo   opcrc    Les   Indulgences   ctc. 


330  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS    IN   SPECIE. 

730.  Hic  nieiiiinisse  javat,  uni  eidemque  rei,  ex.  gr.  coronae, 
adnecti  posse  Indulgeniias  diversas,  quae  tanien  haiid  acquiruntur 
unica  coronae  recilalione,  sed  pro  singulis"  indulgentiis  diversis 
requiritur  respectivae  coronae  recitatio  (Decr.  29  Febr.  1820. 
N.  249). 

Exinde  consequitur,  etiam  coronis  Crucigerorum  applicari 
posse  indulgentias  diversas:  et  revera  saepe  accidit,  ut  fideles  Cru- 
cigeris  benedicenda  deferant  rosaria  jam  consuetis  indulgentiis 
SS.  Rosarii  vel  etiam  S.  Birgittae  ditata,  quae  indulgentiae,  ut  per 
se  intelligitur,  adnecti  quoque  possunt  posl  applicalionem  indul- 
gentiarum  quae  coronae  Crucigerorum  sunt  propriae. 

731.  Ut  quis  indulgentias  quingentorum  dierum  pro  quolibet 
Pater  noster  et  pro  qualibet  Ave  Maria  assequi  possit,  requiritur 
ut  non  aliunde  tenealur  ex  praecepto  sive  ex  conscientia  ad  eas- 
dem  preces  ^ecitnndas.  Exempli  gratia,  per  recitationem  Orationis 
Dominicae  et  Salutationis  Angelicae,  quae  ante  Horas  canonicas 
a  Sacerdotibus  recitandas  praescripla  est,  vel  a  Confessario  pro 
sacramentali  poenitentia  imposita.  acquiri  nequeunt  praedictae  in- 
dulgentiae. 

732.  Ex  eo  quod  facilius  acquiruntur  indulgentiae  in  rosariis 
Crucigerorum  timendum  non  est,  quod  devotio  erga  ceteras  coro- 
nas,  puta  rosaria  S.  Dominici,  minuatur;  nam  rosaria  S.  Dominici, 
prout  etiam  S.  Birgillae  etc.  annexas  habent  plures  indulgentias 
partiales  et  plenarias,  ac  privilegia;  quoad  vero  Franciscanos, 
simplici  recitationi  coronae  seplem  Gaudiorum  adnexa  est  indul- 
gentia  plenaria.  Ceterum,  ut  ait  Consultor  in  suo  voto  super  hac 
materia,  expedit,  ut  adsit  modus  facilior  lucrandi  indulgentias 
pro  illis,  qui  quinque  decades  cum  mysteriorum  memoria  (ut 
in  rosario  S.  Dominici)  recitare  quacumque  ex  causa  nolint  aut 
nequeant. 

Licet  autem,  prosequitur  citatus  Consultor,  per  se  ad  Cruci- 
gerorum  indulgentiam  lucrandam  non  requiratur  coronae  totius  re- 
citatio,  quemadmodum  probabiliter  neque   in   corona   S.   Birgittae 


tom.  I.  pag.  368  in  notn.  Voici  leur  adresse:  Au  T.  R.  Pere  Mailre  general  des 
PP.  Croisiers,  u  Uden  (Ilollande);  ou:  Au  R.  P.  Prieur  des  PP.  Croisiers,  au 
couvent  do  Sainte-Agalhe  pies  Cuyk  (Hollande). 

Les  PP.  Croisiers  ont  aussi  des   maisons  en    Bdgique:  a  Diest   (Brabant), 
et  a  Maeseyk  (Limbourg  belge). 


CAP.   IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS   APPLICATAE.  331 

reqniritur,  tamen  eo  ipso  qiiod  rosariuiii  benedicitur  et  indulgen- 
tia  impertitur  fidelibus  Pater  vel  Ave  in  rosario  recitantibus,  satis 
suaderi  videtur  integra  recitatio.  Experimento  quidem  compertum 
est,  indulgentiae  Crucigerorum  propagationem  non  ad  minuendam, 
sed  ad  augendom  rosarii  recitationem  profuisse :  et  ideo  coronae 
illae  plerumque  expetuntur,  non  quidem  ut  loco  rosarii  multae 
indulgentiae  paucis  Pater  et  Ave  devote  recitatis  acquirantur,  sed 
potius  ut  eae  indulgentiae  stimulo  sint  acriori,  ut  rosarium  inte- 
grum  vel  tertia  ejus  pars  recitetur  (Acta  S.  Sed.  loc.  cit.). 

Praedictae  coronae,  postquam  benedictae  fuerint,  non  possunt 
vendi  nec  commodari  etc.  sine  amissione  indulgentiarum. 

§  Vlll. 

ROSARIUM  S.  DOMINICI. 

733.  S.  Dominicus  Ordinis  Praedicatorum  fundator,  ut  Albi 
gensium  haeresi,  quae  eo  tempore  serpebat,  maxime  in  Gallia,  re- 
medium  efficax  opponeret,  revelatione  habita  a  SS.  Virgine,  ad 
quam  in  hunc  finem  confugerat,  circa  annum  1206  instituit  ac 
mirifice  propagavit  devotionem  SS.  Rosarii  (1),  a  qua  saeculo- 
rum  decursu  mirabiles  efTectus  promanarunt  in  Christianam  socie- 
latem  (Raccolta,  pag.  203). 

Haec  devotio  (Psalterium  Marianum  etiam  nuncupalum)  con- 
sistit  in  recitatione  moraliter  non  interrupta   centum   quinqua- 


(I)  Conlemporanea  nlln  fondazione  clell'  Ordine  de'  Padri  Predicatori,  scri- 
bit  Emiis  Cardinalis  Morichini,  e  la  devozione  del  salterio  deila  Madonna,  vol- 
garmcnte  detlo  Rosario,  quasi  corona  di  rose  che  s'  intessono  alla  Virgine,  im- 
maginato  da  S.  Domenico,  perche  la  gente  pin  rozza  avesse  un  facil  modo  di 
onorarla  con  una  comuiie  preghiera,  e  mcditare  al  tempo  stesso  i  piu  gravi 
misleri  della  Religione.  Credesi  che  i  primi  rosari  si  dicessero  aila  chiesa  di  S. 
Sisto  presso  la  via  Appia,  dove  appunto  ebbe  cuna  1'  inclilo  Ordine  domenicano. 
S.  Domenico  facea  predicare  il  rosario  come  posscnte  arma  spirituale,  quando 
Innocenzo  III  bandiva  la  crociata  contro  gli  cretici  Albigesi,  e  il  conte  di  Mon- 
forle  guerreggiando  ne  rompeva  1'  esercito,  e  spegnevasi  I'  eresia. 

I  laici  devoti  del  rosario  si  formarono  in  confraternita,  che  fu  confermata 
da  Sislo  IV  il  U8I.  Pio  V  torno  a  confermare  le  confraternile  erelte  sotlo  il 
litolo  del  rosario,  conccdctte  indulgenza  a  chi  lo  recilasse.  Altrettanto  fece  Inno- 
cenzo  XI.  Simili  soci<'ta  sono  congiunle  all'  Ordine  de'  Predicatori  in  modo,  che 
ov'  e  un  loro  monastero,  evvi  altresi  la  compagnia  del  rosario  (Degli  Islituli  di 
pubbiica  carita  in  Iloma,  vol.  I,  cap.  XXIII). 


332  PARS   II.    DR   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

ginla  Ave  Maria  (tot  nempe  quot  Psalmi),  in  quindecim  decades 
distiFictoruni,  quarain  quaelibet  incipit  cum  Pater  nosler ;  et  in 
simuUanea  mediiatione  mysleriorum  principalium  vitae,  mortis  et 
resurreclionis  D.  N.  Jesu  Christi  (Raccolta).    - 

734.  Indulgentiae  adnexae  recitationi  SS.  Rosarii  sunt  se- 
quentes: 

1°  Indulgenlia  centum  dierum  pro  quolibet  Pater  et  pro 
quolibet  Ave,  sive  integrum  rosarium,  nempe  quindecim  decadum, 
recitetur,  sive  lerlia  pars,  nempe  quinque  decadum  (Breve  Sa^i- 
ctissimus,  13  Apr.  1726  Benedicti  XIH). 

^°  Indulgentia  plenaria  semel  in  anno  pro  iis  omnibus, 
qui  singulis  diebus  spatio  unius  anni  vel  integrum  rosarium  vel 
ejus  tertiam  partem  recitaverint,  lucranda  in  die  ad  libitum  eli- 
genda;  Confessione  et  Communione  praemissa  ac  precibus  pro  con- 
suetis  finibus  peractis  (Idem  Pontifex). 

3°  Indulgentia  item  plenaria  concessa  omnibus  fidelibus  de- 
vole  recitantibus  rosarium  hora  ipsis  assignata  (1),  semel  in  anno 
lucranda  in  die  ad  libitum  eligenda,  adimpletis,  ut  supra,  piis 
operibus  (Pius  VII,  Brevi  16  Febr.  1808). 

4°  Indulgentiae  decem  annorum  totidemque  quadragena- 
rum  concessa  iis  Christifidelibus,  qiii  saltem  contrito  corde  lertiam 
rosarii  partem  devoie  recitaverint  una  cum  aliis,  vel  domi,  aut 
in  ecclesia,  seu  oratorio  publico  vel  privato,  acquirenda  semel 
in  die  (Pius  IX,  Decr.  S.  C.  I.  12  Maji  1851;  Rescr.  auth. 
pag.  288). 

5°  Indulgentia  p/enana  qualibet  postrema  die  Dominica  unius- 
cujusque  mensis,  lucranda  ab  iis  Chrislifidelibus,  qui  in  more  ha- 
bebunt  recilandi  tertiam  rosarii  partem  una  cum  aliis  saltem  ter 
per  hebdomadam;  si  tamen  vere  contriti,  ac  Confessione  et  Com- 
munione  suscepla  visitabunt  ecclesiam  quamcumque,  aut  publicum 
oratorium,  ibique  per  aliquod  temporis  spatium  ad  mentem  Sum- 
mi  Ponlificis  orabunt  (Pius  IX,  loc.  cit.  —  Vide  Raccolta,  pag. 
204  et  seq.,  Rescr.  auth.  pag.  423  etc). 

735.  Praeter  memoratas  indulgentias,  communes  omnibus 
Chrislifidelihus  rosarium  ut  supra  recitantibus,  aliae  quoque  sunt, 


(Ij  Ilaec  indulgcDtia,  ul  rcctc  advertit  P.  Beringer,  non  respicit  nisi  mem- 
bra  Rosarii  perpelui,  quia,  extra  hanc  associationem,  non  datur  ceteris  flde- 
libus  hora  assignata  pro  recitatione  coronae. 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  333 

qiiae  acquiri  po^sunt  dumtaxat  a  SodalUms  Confraternitati  SS.  Ro- 
sarii  adscriptis.  Has  videsis  in  Sumniario  penes  Rescr.aulh.  pag.  422. 

736.  Ad  consequendas  praediclas  indulgenlias  omnibus  Cfiri- 
slifidelibus  rosarium  recitantibus  communes,  plura  requirunlur: 
1°  Quod  coronae  sint  benedictae  a  Religioso  Ordinis  Prae- 
dicatorum,  vel  ab  alio  Sacerdote  legitimam  facultatem  liabente. 

2°  Quod  in  recitatione  rosarii  vel  tertiae  ejusdem  partis 
manu  teneatur  et,  juxta  morem,  adhibeatur  corona  ut  supra  be- 
nedicta.  Quod  si  rosarium  a  duabus  vel  pluribus  personis  recite- 
tur  in  communi,  benignilate  Summi  Pontificis  Pii  IX  sufficit  (vid. 
n.  651)  ut  una  tantum  persona,  quaecumque  ea  sit  ex  communi- 
tale,  illud  manu  leneat,  eoque  in  recitatione  de  more  utatur ; 
addita  tamen  expressa  conditione,  quod  fideles  omnes,  ceteris  cu- 
ris  semotis,  se  componant  pro  oratione  facienda  una  cum  persona, 
quae  tenet  coronam,  ut  rosarii  indulgentias  lucrari  queant  (Decr. 
22  Jan.  1858.  N.  384). 

^*"  Quod  dum  quis  rosarium  recitat,  meditari  debeat  my- 
steria  nativilatis,  passionis,  morlis,  resurrectionis  etc.  D.  N.  Jesu 
Chrisli,  juxta  Decretum  S.  Congregationis  Indulgentiarum  diei  12 
Augusti  1726,  a  Benedicto  Xlll  approbatum  (Raccolta,  pag.  205). 

Hujusmodi  Decretum  est  resolutio  sequentis  dubii  a  P.  Procu- 
ratore  Generali  Ordinis  Praedicatorum  propositi: 

An  qui  SS.  Rosarium  B.  M.  V.  recitant,  omissa  consueta  me- 
ditatione  mysteriorum  humanae  reparationis,  et  iliorum  vice  mor- 
tem  aut  cetera  novissima,  vel  alia  pia  ac  7^eligiosa  meditantur, 
indulgentias  a  Summis  Pontificibus  concessas  pro  recitatione  rosa- 
rii  iucrentur? 

S.  Congregatio  respondit:  Non  lucrari  (Decr.  13  Aug.  1726. 
N.  92). 

Atlamen  laudatus  Pontifex  Benedictus  Xlll  in  sua  Constitutione 
Pretiosus  diei  26  iMaji  1727,  §  4.  deciaravit,  pro  personis  idiotis 
minus  idoneis  mysteriis  meditandis,  satis  esse  ad  iucrandas  indul- 
gentias  rosarium  devote  recitare,  iicet  voluntas  ejus  esset,  ut  etiam 
diclae  personae  assuefiant,  jiixta  rosarii  institutum,  ad  sanctissima 
nostrae  reparationis  mysteria  meditanda  (Raccolta). 

137,  Quando  pro  acquirendis  indulgentiis  requiritur  meditatio 
niysteriorum,  prout  in  recitatione  rosarii,  sufficit  meditatio  men- 
tatis  eodem  tempore,  quo  recitantur  Oralio  Dominicalis  et  Angeli- 
cae  Salutaliones.  Non  est  igitur  necessarium,  ul  enuntiatio  specia- 


334  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

lis  niyslerioriiin  rosarii  fiat  antequam  singulae  decacles  recilentur 
(Decr!   1  Julii   1839.  N.  273  ad  3"^  et  4"^). 

738.  Meditari  tanien  licet,  vel  immediate  ante,  vel  immediate 
post  decadis  recitationem,  dummodo  quidem  islae  duae  conditio- 
nes  omnino  serventur,  scilicet  ut  primo  pro  unaquaque  decade  sit 
uniuscujusque  mysterii  meditatio:  ut  secundo  mentalis  mysterii  me- 
ditalio  et  vocalis  precum  recilatio  ad  invicem  sibi  immediate  suc- 
cedani  el  moraliter  uniantur  (Acta  S.  Sed...  pro  Socielate  SS.  Ro- 
sarii,  vol.  l,  pag.  56,  n.  135). 

739.  Libera  quidem  est  electio  mysteriorum,  quae  recoli  de- 
bent  in  recitandis  coronis  B.  M.  V.,  sed  invaluit  consuetudo,  ut 
per  gyrum  cujuslibel  bebdomadae  singula  mysteria  ita  recolantur: 
nempe  gaudiosa  in  secunda  et  quinta  feria;  dolorosa  in  tertia 
et  sexia;  gloriosa  tandem  in  Dominica,  quarta  feria  et  sabbato 
(Decr.  eod.  ad  5°"). 

Unde  si  quis  in  rosarii  recilatione  alia  mysleria  recoleret, 
quam  quae  pro  illa  die  consuetudo  meditanda  introduxit,  non  ideo 
indulgentias  amitteret.  Siquidem  istiusmodi  consuetudo  recitandi 
per  gyrum  cujuslibet  hebdomadae  mysteria  determinata,  etsi  eam 
observare  expediat,  minime  tamen  obligat  sub  poena  non  conse- 
quendi  indulgentias. 

740.  Quamvis  tres  integri  rosarii  partes  recitari  debeant  eo 
ordine,  primo  scilicet  pars  Gaudiosa,  dein  pars  Dolorosa,  deni- 
que  pars  Gloriosa,  possunt  tamen  altero  ordine  recitari,  si  adsit 
specialis  ratio,  ut  v.  gr.  recitandi  causa  cum  aliis. 

Mysteria  SS.  Rosarii,  usu  S.  Matris  Ecclesiae  acceptata  et  Chri- 
stifidelium  devotione  consueta,  ea  sunt  quae  sequuntur: 

PRO   PRIMA   QUINQUAGENA    SEU   PARTE   GAUDIOSA. 

1.  Domini  Jesu  Christi  incarnatio,  Angelo  B.  Mariae  Virgini 
nuntiante. 

2.  Domini  Jesu  Christi  gestatio  ad  beatam  Elisabeth. 

3.  Domini  Jesu  Christi  nativitas. 

4.  Domini  Jesu  Christi  praesentalio  in  templo. 

5.  Domini  Jesu  Christi  duodennis  inventio  in  medio  doctorum. 

PRO   SECUNDA   QUINQUAGENA   SEU   PARTE   DOLOROSA. 

1.  Domini  Jesu  Christi  sudor  sanguineus  in  horto. 

2.  Domini  Jesu  Chrisli  flagellatio. 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE    OBJECTIS    PIIS    APPLICATAE.  33o 

3.  Domiui  Jesn  Chrisli  spinea  coronalio. 

4.  Domini  Jesu  Clirisli  dolores  deferenlis  crucem  ad  Calvariae 
monlem. 

0.  Domini  Jesu  Christi  in  cruce  suspensi',»  et  mors. 

PRO   TEI{TIA    QUINQUAGENA    SEU    PARTE    GLORIOSA. 

1.  Domini  Jesu  Chrisli  a  mortuis  resurrectio. 

2.  Domini  Jesn  Christi  in  coelum  ascensio. 

3.  Dominus  Jesns  Christus  a  Palre  omnipolente  mittens  Spi- 
ritum  sanctum  in  Apostolos. 

4.  Domini  Jesu  Christi  Matris,  B.  Mariae  Virginis  assumptio 
in  coelum. 

0.  Domini  Jesu  Christi  Matris,  B.  Mariae  Virginis  in  coehs 
coronatio. 

Quam  determinationem  mysteriorum  SS.  Rosarii,  jam  ab  an- 
tiqno  Ecclesiae  usu  consecratam,  nuperrime  confirmavit  S.  Sedes 
approbatione  Officii  festivitatis  (Decr.  S.  C.  Rituum  sub  die  5  Aug. 
1888),  in  quo  praedicta  quindecim  mysteria  singuhs  antiphonis 
strophisque  hymnorum  recoluntur  (Vid.  Acta...  pro  Societ.  SS.  Ro- 
sarii,  pag.  o4). 

741.  Diximus  supra  n.  736,  2°,  Summum  Pontificem  Pium  IX 
benigne  indulsisse,  ut  fideles  rosarium  S.  Dominici  vel  tertiam  ejus 
partem  in  communi  recitantes,  lucrari  possint  indulgentias  a  Be- 
nedicto  XIll  concessas,  hcet  manu  non  teneant  rosarium  benedi- 
ctum,  ac  sufficere  ut  una  tantum  persona,  quaecumque  ea  sit  ex 
communitate,  iUud  in  manu  teneat,  eoque  in  recitalione  de  more 
ulatur;  addita  tamen  expressa  condilione,  quod  fideles  omnes,  ce- 
teris  curis  semotis,  se  componaiit  pro  oratione  facienda  una  cum 
persona  quae  tenet  coronam,  ut  rosarii  indulgentias  hicrari  queant. 

Jamvero  non  una  est  sententia  de  sensu  illorum  verborum 
ii  ceteris  curis  semotis  se  componantn:  alii  enim  ita  verba  illa 
interpretantur,  ut  qui  rosarium  recitant,  a  quacumque  etiam  ex- 
lerna  occupatione  se  abstinere  teneantur;  alii  vero  ita  intelligunt, 
ut  fideles  se  tantum  ab  iis  occupalionibus  abstineant,  quae  actua- 
lem  attentionem  circa  mysteria  medilanda  impediunt. 

Ilinc  quaesitum  est,  quid  sit  in  casu  sentiendum  ? 

5.  Congregatio  Indulgentiaruu],  re  mature  perpensa,  respon- 
dendum  censuit: 


33G  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Fidelibus  ab  iis-  tantum  occupationibus  exterioribus  esse  absti- 
nendum,  quae  internam  aiteniionem  impediunt  ad  devoiam  ro- 
sarii  reciiaiionem  pro  lucrandis  indulgentiis  praescriptam  (1)  (Decr. 
13  Nov.  1893,  apud  Acta  S.  Sed.  vol.  XXVI,  pag.  310). 

742.  Nec  pro  lubitit  nec  pro  commodo  diuidi  poiest  rosa- 
rium  B.  M.  Virginis,  sed  pro  acquirendis  indulgentiis  recitatio 
fieri  debet  uno  iraciu  (nempe  sine  morali  inierrupiione).  Palet 
ex  responsione  ad  hoc  dubium:  An  pro  lubiiu  vel  commodo  di- 
vidi  possit  rosarium  B.  M.  V.,  iia  ut  acquiraniur  tum  indul- 
geniiae  generales  adnexae  reciiaiioni  quoiidianae  unius  coronae, 
dummodo  inira  diei  spaiium,  licei  non  uno  iraciu,  sed  diversis 
temporibus  reciientur  quinque  denaria,  tum  indulgentiae  specia- 
les  Sodalitatis  SS.  Rosarii,  dummodo  inlra  hebdomadam  quin- 
decim  denaria  recilentur,  licet  in  plures  quam  Ires  partes  divi- 
danlur  ? 

S.  Congregatio  respondil:  Negative;  exceptis  confratribus,  quod 
attinet  ad  indulgentias  ipsis  concessas  pro  recitatione  integri  rosa- 
rii  infra  hebdomadam  (Decr.  22  Jan.  1858.  N.  385). 

743.  Quaesitum  etiam  fuit:  Possuntne  applicari  indulgentiae 
coronis,  seu  annulis  argenteis,  vel  aureis,  in  quibus  sculpii  sunt 
globuli  decem  ad  recitandum  rosarium  vel  tertiam  ejus  partem  ? 

S.  Congregatio  resp.  Negaiive  pro  indulgentiis  rosarii  recita- 
tioni  concessis  (Decr.  20  Junii  1836.  N.  257  ad  5"^). 

744.  Quamvis  uni  eidemque  coronae,  quae  similem  vel  quasi 
similem  formam  habet,  applicari  possint  indulgentiae  diversae,  la- 
men  Religiosi  Ordinis  Praedicatorum  numquam  benedicunt  coronas 
sex  decadum,  sed  tantum  quinque,  decem  vel  quindecim  decadum. 
Etiam  in  libello  concessionis  Rmi  P.  Magistri  Generalis  praedicti 
Ordinis  expresse  dicitur  in  apposita  adnotatione:  Rosaria  benedi- 
cenda  debent  omnino  quinque,  vel  decem,  vel  quindecim  decenna- 
riis  coalescere. 

745.  Coronae  sive  Rosaria  S.  Dominici  adhibenda  pro  lucran- 
dis  indulgenliis  benedici  debent  juxia  formulam  Pairibus  Ordi- 
nis  Praedicaiorum  propriam  (Decr.  29  Febr.  1864.  N.  401).  Hujus- 


(1)  Rclala  S.  Congr.  declaratio  opplicalur  etiam,  ut  facile  quisque  intelligit, 
ad  cruci/ixos  Viae  Crucis,  iia  ut  fidclibus  ab  iis  tantum  occupalionibus  sit  absti- 
nendum,  quae  inlernara  atlenlionem  impediunt  ad  dovotam  recitutionem  viginti 
Pater,  Ave  et  Gloria  pro  lucrandis  indulgentiis  praescriptam. 


CAP.    IV.    INDULGRNTFAK    OBIECTIS   PIIS    APPLICATAE.  337 

modi  formula  ad  validitatem  adhibenda  invenilur  inserla  in  Ap- 
pend.  Rilualis  Romani. 

746.  Non  immoramur  in  exponendis  laudibus,  quas  tum  San- 
cti,  tum  Summi  Ponlifices  devotioni  sanclissimi  Rosarii  tribuerunt: 
longa  enim  res  esset,  et  ad  nostram  tractationem  minus  pertinens. 
Meminisse  sulHcial  Litteras  Encyclicas  Leonis  PP.  XIII  Supremi  Apo- 
stotatus,  1  Sept.  1883;  Superiore  anno,  30  Augusti  1884;  Octo- 
bri  mense,  22  Sept.  1891  ;  Magnae  Dei  Matris  amorem,  8  Sept. 
1892.  In  hujusmodi  Apostolicis  documentis  Rosarium  B.  Virginis 
non  solum  summis  laudibus  extollitur,  quasi  bellicum  instrumen' 
tum  ad  hostes  fidei  debellandos  praevalidum,  sed  ejus  frequens 
recitatio  gravibns  verbis  commendatur  Christifidelibus.  Imo,  quoad- 
usque  rerum  Ecclesiae  rerumque  pubhcarum  tristissima  haec  per- 
durent  adjuncta,  ac  de  restituta  Pontifici  Maximo  plena  libertate, 
Deo  referre  gratias  Ecclesiae  datum  non  sit,  laudatus  Pontifex 
Leo  XIII  decernit  et  mandat,  ut  quolibet  anno  a  die  1  Octobris 
ad  secundam  sequentis  Novemb?is  in  omnibus  cathohci  Orbis  pa- 
rochiahbus  tempUs,  et  in  cunctis  pubhcis  oratoriis  Deiparae  dica- 
tis,  aut  in  ahis  etiam  arbitrio  Ordinarii  ehgendis,  quinque  saltem 
Mariani  Rosarii  decades  citm  Litaniis  Lauretanis  quotidie  re- 
citenlur. 

747.  Omnibus  aulem  Christifidelibus,  qui  statis  diebus  publi- 
cae  rosarii  recitationi  interfuerint,  et  ad  mentem  Sanctitatis  Suae 
oraverint,  et  his  pariter  qui  legitima  causa  impediti  privatim  haec 
egerint,  septem  annorum  ac  septem  quadragenarum  apud  Deum 
indulgentiam  singulis  vicibus  concedit. 

Eis  autem  qui  supradicto  tempore  decies  saltem  vel  publice 
in  templis,  vel,  legitime  impediti.  privatim  eadem  peregerint,  sa- 
cramentah  Confessione  expiatis  et  sacra  Synaxi  refectis,  plenariam 
admissorum  indidgentiam  de  Ecclesiae  thesauro  impertit. 

Plenissimam  hanc  culparum  veniam  et  poenarum  remissionem 
his  omnibus  pariter  largilur,  qui  vel  ipso  die  festo  beatae  Vir- 
qinis  a  Rosario,  vet  quotibet  ex  octo  iiisequentibus  diebus,  Sacra- 
menta,  ut  supra,  perceperint,  et  in  aliqua  sacra  aede  juxta  Suam 
montom  Deo  ejusque  sanclissimae  Matri  supplicaverint. 

748.  Qua  de  re  et  illis  corisulens  ridelibus,  qui  ruri  viventes 
agri  cullione  praecipue  Oclobri  mensc  detinentur,  Sanctitas  Sua 
concedit  iit  singula  superius  disposita,  cum  sacris  etiam  indulgen- 
liis,  eorum  in  locis,  ad  insequentes  vel  Novembris  vcl  Decembris 

22 


338  PARS   II.    DE    INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

menses  pradenti  Ordinariorum  arbitrio  differri  valeant  (Vid.  De- 
cretuin  Urbis  et  Orbis  S.  R.  C.  de  die  20  Aug.  1885,  in  quo  reas- 
sunniiitur  praescriptiones  et  indulgentiarum  concessiones  in  Litte- 
ris  Encyclicis  contentae,  apud  Acta  Ord.  Min.  ann.  IV.  pag.    129). 

749.  Ergo  rosarium  B.  Mariae  Virginis,  in  quo  apte  utiliter- 
que  liabentur  conjuncta  et  eximia  precationis  formula  et  idoneum 
fidei  conservandae  instrumentum  et  insigne  specimen  perfectae  vir- 
tutis,  digniim  plane  est  quod  veri  nominis  Christianis  sit  fre- 
quenter  in  manibus,  piaque  recitatione  et  medilatione  colatur 
(Leo  XIII,  EncycL  Magnae  Dei  Matris  amorem;  Acta  Ord.  Min. 
ann.  XI,  pag.  177). 

§  IX. 

OORONA  SEPTEM  DOLORUM  B.  MARIAE  VIRGINIS. 

750.  Haec  corona  originem  habet  ab  Ordine  Servorum  B.  Ma- 
riae  Virginis,  et  instituta  est  ad  recolendos  septem  Dolores  ejusdem 
B.  M.  Virginis.  Seplem  partibus  constat,  quarum  quaelibet  compo- 
nitur  uno  Pater  et  septem  Ave  Maria;  quibus  in  fine  adduntur 
tria  alia  Ave  Maria  in  obsequium  lacrymarum,  quas  beatissima 
Virgo  in  suis  doloribus  sparsit,  ad  impetrandam  veram  peccato- 
rura  contritionem  et  ad  consequendas  indulgentias. 

751.  In  RaccoUa,  pag.  197  et  seqq.  exhibetur  motZw^  dictam 
coronam  recitandi.  Praemisso  contritionis  actu,  quaelibet  ex  septem 
partibus,  quas  corona  comprehendit,  praeviam  habet  meditationem 
unius  doloris  B.  M.  Virginis,  eo  quidem  modo,  quo  in  recitatione 
rosarii  Ordinis  Praedicatorum  recoiuntur  mysteria  vitae  D.  N.  Jesu 
Christi.  Dolores  beatae  Virginis  sunt : 

I.  Quando  B.  Virgo  Mater  Dei,  praesentato  unigenito  Filio  suo 
Jesu  in  templo  in  sancti  senis  Simeonis  ulnis,  audivit  ab  eo:  Tuam 
ipsius  animam  pertransibit  gladius;  quibus  verbis  significabatur 
passio  ac  mors  Filii  sui  Jesu. 

IL  Quando  B.  Virgo,  ad  vitandam  crudelis  Herodis  persecutio- 
nem,  qui  impie  dilectum  Fihum  suum  interficere  volebat,  in  Ae- 
gyptum  fugit. 

HI.  Quando  in  Hierusalem  tempore  Paschatis,  dum  rediret  in 
domum  suam,  amisit  dilectum  Fihum  suum,  quem  per  tres  dies 
anxie  quaesiviL 


CAP.    IV.   INDULGENTIAE   ORJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  339 

IV.  Quando  B.  Virgo  vidit  dilectissimum  Filium  siium  Je- 
^iim,  ponderosam  crucem  super  humeros  deferentem,  ad  monlem 
Calvariae  euntem,  ut  ibi  pro  nostra  salule  crucifigeretur. 

V.  Quando  vidit  Fiiium  suum  Jesum  supra  duram  crucem 
«levatum,  ex  qualibet  sui  sacratissimi  corporis  parle  sanguinem  ef- 
fundere  et   post   tres  agoniae  horas  emiltere  spiritum. 

VI.  Quando  dilectum  Fihum  suum  Jesum,  lancea  in  pectore 
transfixum  et  de  cruce  depositum,  in  purissimum  sinum  suum 
recepit.  \ 

VII.  Septimus  et  ultimus  dolor  B.  Mariae  Virginis  Dominae  et 
speciahs  Advocatae  servorum  suorum  ac  infehcium  peccatorum, 
fuit,  quando  sanctissimum  corpus  Filii  sui  Jesu  sepultum  vidit. 

752.  Indulgentiae.  Summi  Ponlifices  Benedictus  XIII,  Brevi 
Redemptoris  Domini,  de  dato  26  Septembris  1724;  Clemens  XII, 
Brevi  Unigeniti  Filii  Dei,  12  Decembris  1734;  et  Pius  IX,  Be- 
scriplo  S.  Congregationis  Indulgenliarum,  18  Julii  1877,  concesse- 
runt  vel  confirmarunt  indulgentias,  quas  hic  ex  Rescript.  auth. 
pag.  6oO  et  seqq.  et  ex  Raccolta,  pag.  201  et  seqq.  transcribi- 
mus ;  et  sunt  sequentes : 

1°  Indulgentia  ducentorum  dierum  pro  quahbet  Oratione 
Dominica,  et  totidem  pro  qualibet  Salutatione  Angelica  omnibus 
Christifidelibus,  qui  vere  poenitentes  et  confessi,  aut  saltem  cura 
vero  proposito  Confessionis  peragendae,  recitabunt  hujusmodi  co- 
ronam  in  ecclesiis  Ordinis  Servorum  Mariae  (Benedictus  XIII,  Brev. 
Redemptoris  Domini,  26  Sept.  1724.). 

,2°  Item  Indulgentia  ducentorum  dierum  ilhs,  qui  hujusmodi 
devotionem  exequentur  in  quocumque  loco,  in  omnibus  feriis  sextis, 
in  Quadragesima,  ac  in  festivitate  et  tota  octava  Septem  Dolorura 
B.  M.  V.  (Idem  Pontifex,  loc.  cit.). 

3°  Indulgentia  centum  dierum  in  reliquis  totius  anni  diebus. 

4**  Indulgentia  septem  annorum  et  totidem  quadragenarum, 
quando  recilabitur  integra  corona,  aut  per  se,  aut  cum  socio  (Ibid.). 

0°  Indnlgentia  centum  annorum  Christifidehbus,  qui  recepe- 
rint  immediale  ab  aliquo  Behgioso  Ordinis  Servorum  Mariae  dictam 
coronam,  quoties  vere  poenitentes  et  confessi,  aut  firmum  propo- 
situm  confilendi  habentes,  illam  devote  recitaverint  (Clemens  XII, 
Breve  Unigeniti  Filii  Dei,  12  Decemb.  1734). 

6°  Indulgentia  centum  quinquaginta  annorum  iham  devote 
recitanlibus  in  feriis  secunda,  quarta  et  sexta,  ac  in  diebus  feslivis 


340  PARS   II.    DE    INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

de  praecepto,  dummodo  vere  poenitentes  et  confessi,  coronam, 
ut  supra,  receperint,  eamque  secum  deferant  (Idem  PontifeXj, 
loc.   cit.). 

7°  Indulgentia  ducentorum  annorum  omnibus  Christifideli- 
bus,  qui  suae  conscientiae  examine  rite  peracto,  vere  poenitentes 
et  confessi  devote  recitabunt  eamdem  coronam,  et  preces  effundent 
pro  exaltatione  sanctae  Matris  Ecclesiae,  pro  haeresum  extirpa- 
tione,  et  pro  augmento  cathoHcae  rehgionis  (Loc.  cit.). 

8°  Indulgentia  decem  annorum  illis,  qui  retinentes  apud  se- 
aliquam  ex  dictis  coronis,  eamque  frequenter  recitantes,  vere  poe- 
nitentes,  confessi  et  sacra  Gommunione  refecti  assistent  Missae  sa- 
crificio,  aut  cum  debita  attentione  sacris  Concionibus  interfuerint^ 
aut  comitati  faerint  SS.  Sacramentum,  quando  ad  infirmos  defer- 
tur,  aut  inimicos  reconcihaverint,  aut  peccatores  ad  poenitentiam 
reduxerint,  aut  devote  recitaverint  septies  Orationem  Dominicam 
et  toties  Salutationem  Angelicam,  aut  ahquod  misericordiae  opus 
sive  spirituale  sive  temporale  egerint  in  honorem  D.  N.  Jesu  Chri- 
sti,  aut  B.  Mariae  Virginis,  aut  ahcujus  Sancti  eorum  Patroni  (Loc- 
ciL). 

9°  Indulgentia  plena^ia  semel  in  anno  omnibus,  qui  piam 
consuetudinem  habentes  recilandi  eamdem  coronam  quater  in  una- 
quaque  hebdomada,  ea  die  ad  arbitrium  ehgenda,  qua  vere  poe- 
nitentes,  confessi,  ac  sacra  Communione  refecti  eam  devote  recita- 
verint  (Loc.  cit.). 

10°  Indulgentia  plenayna  semel  in  mense  iUis,  qui  eam  re- 
citaverint  quohbet  die  per  integrum  mensem,  dummodo  vere  poe- 
nitentes,  confessi,  ac  sacra  Communione  refecti,  preces  effundant 
pro  exaltatione  sanctae  Malris  Ecclesiae,  pro  pace  et  concordia  in- 
ter  principes  christianos,  et  pro  haeresum  extirpatione  (Idem  Cle- 
mens,  loc.  cit.). 

753.  Ad  lucrandas  indulgentias  coronae  septem  Dolorum  ad- 
nexas,  praeter  recitationem  praescriptorum  Pater  et  Ave,  de  qui- 
bus  diximus,  requiritur  ulterius  enuntiatio  et  consideratio  prin- 
cipalium  Dolorum,  quos  beatissima  Virgo  passa  est  in  vita  et  in 
morte  divini  Filii  sui. 

Verum,  quia  inter  fideles  multi  inveniuntur  non  solum  idiotae, 
sed  etiam  instructi,  qui  nesciunt  meditari,  Summus  Pontifex  Leo 
PP.  XIII,  Rescripto  S.  Congregationis  Indulgentiarum  de  dato  15 
Maji  1886,  benigne  indulsit,  ut  indulgentiae,  de  quibus  nn.  1,  % 


J 


CAP.    IV.   INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS  APPLICATAE.  341 

3,  4,  0,  8  et  10,  acqiiiri  possint  etiam  ab  iis  fidelibus,  qui  qua- 
cumque  i^atione  in  recilatione  coronae  septem  Dolorum  non  sese 
applicant  neque  lectioni,  neque  meditationi  eorumdem  Dolorum, 
dummodo  ceteras  praescriptas  conditiones  adimpleant  (Raccolla, 
pag.  203). 

Demum  oporlet,  ut  coronae  henedicantur  a  Superioribus  Or- 
dinis  Servorum  Mariae,  aut  ab  aliis  ejusdem  Ordinis  deputatis 
ab  ipsis  Superioribus.  Coronae  vero  hujusmodi  non  poterunt  am- 
plius  neque  venumdari,  neque  commodari  ad  indulgentias  aliis 
communicandas,  alioquin  statim  indulgentiae  cessabunt,  juxta  dis- 
positionem  citati  Brevis  Benedicti  Xlll  [Raccolta,  loc.  cit.;  Bescr. 
auth.  pag.  652). 

754.  Summus  Pontifex  Leo  XIII  die  19  Januarii  1884  sanavit, 
quatenus  opus  fuerit,  facullates  benedicendi  coronas  concessas  a 
Rmo  Priore  Generali  quoad  praeteritum,  eidemque  benigne  indul- 
sit,  ut  in  posterum  valeat  Sacerdotibus  quibuscumque  etiam  sae- 
cularibus  demandare  benedictionem  coronae  septem  Dolorum  B. 
Mariae  Virginis  ad  effectum  consequendi  supradictas  indulgentias 
(Rescr.  auth.  loc.  cit.). 

755.  Qui  facultatem  obtinuit,  sive  a  Superiore  GeneraU  Ordi- 
Dis  Servitarum  sive  a  S.  Sede,  praefatas  coronas  benedicendi,  eisque 
applicandi  indulgentias,  adhibere  debet  ad  valorem  specialem  be- 
nedictionis  formulam  (Decr.  29  Febr.  1864.  N.  401).  Quae  for- 
mula  reperilur  tum  in  Append.  Rit.  Bom.,  tum  in  hbello,  qui  a 
laudato  Superiore  Generah  exhiberi  solet  Sacerdotibus,  quibus  con- 
ceditur  facultas  dictas  coronas  benedicendi. 

§  X. 

CORONA  S.  BIRGITTAE. 

756.  Brigidas  sive,  ut  ajunt,  Birgittas  duas  veneratur  Ecclesia 
Dei,  quae  interdum,  hcet  perperam,  confundunlur;  aUera,  quae  in 
Hibernia,  S.  Patricio  auspice  ac  duce,  Canonissarum  Begularium 
institutum  et  secuta  est  et  mirifice  propagavit ;  aUera  Svedensis, 
de  qua  agimus,  cujus  praeclara  sunt  rehgionis  exempla  et  incita- 
menta,  Revelationes  nempe  iUae,  quas  Ecclesia  magno  semper  in 
honore  habuit ;  Ordo  SSmi  Salvatoris,  quem   in  Vastanensi  mo- 


Jk 


342  PARS   11.    DE   INDULGENTIIS  IN   SPECIE. 

naslerio  inslituit  sub  regula  S.  Augustini  tam  pro  viris  quam  pro 
mulieribus,  ita  ut  eidem  eeclesiae  distinctis  horis  ac  locis  Deo  Sal- 
vatori  inservirent  Fratres  et  Sanctimoniales ;  et  inter  cetera,  insti- 
lutio  Coronae  in  memoriam  annorum  03  (1),  quos  in  terris  B.  Virgo 
Dei  Genitrix  transegisse  fertur  (Rescr.  auth.  pag.  352  et  353  in 
nota;  Raccolta,  pag.  190). 

757.  Corona  haec  igitur  sex  decadibiis  conslat  (vulgo  sei  po- 
ste),  et  in  quahbet  decade  recitatur  unum  Pater  noster,  decem 
Ave  Maria,  et  unum  Credo,  et  post  sex  decades  additur  ahud 
Pater  noster  ad  complendum  numerum  7  in  memoriam  septem 
Dolorum  et  Gaudiorum  B.  Virginis  cum  tribus  Ave  Maria  ad  ex- 
plendum  numerum  63  annorum  (Ibid.). 

758.  Virlutem,  quam  Deus  huic  coronae  contuht,  fideles  vel 
ab  ipsa  institutione  experti  sunt,  et  celebre  factum  est  quod  enar- 
rat  Surius  (die  23  Juhi)  de  aegrota  quadam,  cujus  salus  omnino 
conclamata  erat,  quam  sancta  Birgitta  admovens  coronam  suam 
ihico  integrae  valetudini  Romae  restituit. 

Hinc  cum  in  dies  excrescerent  coronae  ipsius  usus  et  cuUus, 
pecuharibus  eam  indulgentiis  donarunt  Roraani  Pontifices,  Leo  X 
praesertim,  Clemens  XI,  et  Benedictus  XIV,  ut  ex  elencho,  quem 
afferemus,  apparebit,  ea  autem  lege,  ut  benedicenda  esset  nonnisi 
a  Patribus  Ordinis  SS.  Salvatoris,  quos  Sancta  ipsa  instituerat. 

Porro,  cumMn  finem  elapsi  saecuii  Ordo  S.  Birgittae  plane  se- 
nesceret  usque  ad  extinctionem,  facuUas  benedicendi  coronas  cum 
apphcatione  indulgentiarum  S.  Birgittae  transiit  sensim  in  Ordi- 
nem  Canonicorum  Regularium  SS.  Salvatoris  Lateranensium, 
ea  fortasse  de  causa,  quod  hic  Ordo  cuni  Ordine  S.  Birgittae  so- 
cietatem  nominis,  regulae  et  institutorum  ahquam  habeat  (Rescr. 
aulh.  loc.  cit.). 

759.  Cum  vero  authentica  hujusce  facuUatis  monumenia  mi- 
nime  reperirentur,  Abbas  Generahs  Canonicorum  Regularium  SS.  Sal- 
vatoris  Lateranensium,  qui  Romae  residet  apud  S.  Petrum  in  Vin- 
cuhs,  ut  omnis  incertitudo  ac  dubitatio  submoverentur,  rerurn 
omnium  serie  exposita,  a  Summo  Pontifice  Pio  IX  humiliter  petiit, 
ut  de  Apostolica  benignitate  consulere  dignaretur.  Annuit  vohs  Pon- 
tifex,  et  per  Litteras  in  forma  Brevis,  Exponendum  Nobis  nuper, 


(1)  Tradilio  in  Ordine  Seraphico  est  quod  B.  Virgo  72  annos  in  terra  vi- 
xerit  (Vidc  supra  n.  711). 


CAP.    IV.    INDLLGENTIAR   OBJECTIS    PIIS   APPLICATAE.  343 

die  0  Aprilis  18G4,  et,  nt  ibiclem  legitur,  ad  memorati  Ordinis, 
qui  viris  bene  de  re  catholica  meritis  scniper  eluxit,  decus  au- 
gendum  animarumque  salutem  procurandam,  haec  confirmavit, 
et,  qnalenns  opus  sit,  de  novo  tribuit  alqne  concessit: 

l"*  Ut  Snperior  Generalis  et  Superiores  locales  Ordinis  fa- 
cultale  gandeant  benedicendi  coronas  precalorias  ad  qnemcumque 
numerum  cum  applicatione  indnlgentiarum  S.  Birgittae  nnncnpa- 
tarum. 

2°  Ut  eamdem  facultatem  impertiri  valeant  Sacerdotibus  sui 
Ordinis. 

3°  Ut  Abbas  Generalis  pro  tempore  subdelegare  in  perpe- 
tnum  possit  Sacerdotes  saecnlares  et  regnlares  cujuscumque  Ordi- 
nis  atque  Instituti  ad  benedicendas  coronas,  ut  snpra,  usque  ad 
numerum  300,  extra  Urbem,  de  consensn  Ordinariorum  (Loc.  cit.). 

760.  Ut  beneficinm  indulgentiarum  coronae  S.  Birgitlae  con- 
cessarnm  etiam  lalius  propagaretnr,  et  majori  fidelium  commodo 
provideretnr,  Apostolica  Sedes  easdem  indulgenlias  concessit  deinde 
coronis  communibus  B.  M.  Virginis,  seu  rosariis  vel  quinqne  vel 
quindecim  decadnm  (Ibid.;  cf.  etiam  Guerra,  pag.  93). 

Ast  «  coronae  precaloriae  quinque  et  non  sex  decadum  ne- 
queunt  donari  indulgentiis  S.  Birgittae  dictis,  nisi  habeantur  pe- 
culiares  facultates  «  (Decr.  20  Junii  1836.  N.  257  ad  6°^). 

761.  Indulgentias  S.  Birgittae  coronis  quinque  vel  quindecim 
decadum  adnectere  potest  is,  qui  obtinuit  Rescriptnm  sequentis  vel 
similis  tenoris:  Sanctissimus  etc,  Oratori  est  elargitus  faculta- 
lem  benedicendi  cruces,  cruciflxos,  sacra  numismata,  et  coronas 
precatorias,  eisdemque  applicandi  omnes  et  singulas  indulgen' 
tias  a  Sanctitate  Sua  concessas,  ut  in  elencho  typographiae  Rev. 
Cam.  Apost.  edito  anno...,  ac  etiam  indulgentias  S.  Birgittae 
nuncupatas  (Decr.  22  Martii  1839.  N.  271). 

762.  Quando  coronis  B.  M.  V.  de  licentia  S.  Sedis  Apostoiicae 
applicata  fuit  benedictio  cum  indulgentiis  divae  Birgiltae  nuncupa- 
tis,  fideles  illas  coronas  recitantes  non  tenentur  meditari  quinde- 
cim  mysteria  D.  N.  J.  C,  ut  indnlgentias  percipere  valeant  (Decr. 
1  Julii  1839.  N.  273  ad  1«^). 

Tenentur  autem  in  fine  cujusque  decadis  addere  Credo.  Hoc 
patet  ex  responsione,  qnam  S.  Congregatio  Indulgentiarum  dedit 
Episcopo  Labacensi,  sequens  dubium  proponenti  (Beringer,  tom.  I, 
pag.  3G2): 


^. 


344  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

Bealissinie  Pater.  Jacobiis  Episcopus  Labacensis  ad  Sanctitalis 
Tuae  pedes  provolutus  sequens  dubium  humiliter  proponit: 

Ex  libro,  cui  titulus  «  Raccolla  di  orazioni  e  pie  opere  per 
le  fjiiali  sono  state  concesse  dai  Sommi  Ponlefici  le  SS.  Indul- 
genze  ))  Romae  ultimo  edito  anno  1877  constat  (pag.  loO),  indul- 
gentias  illis  concessas,  qui  coronam  S.  Birgittae  nuncupatam  (quae 
sex  decadibus  constat)  recitant,  lucrari  cliam  posse,  si  quinque 
lantum  decades  dicantur.  Praeterea  ex  Gollectione  «  Decreta  au- 
thentica  S.  Congregationis  Indulgentiarum  (praesertim  nn.  257 
ad  6,  —  264  ad  3,  —  et  268  ad  2)  et  ex  usu  S.  Sedis  notum 
est,  vi  specialium  facultatum  ab  eadem  Apostolica  Sede  tributa- 
rum,  illas  S.  Birgittae  indulgentias  adnecti  posse  simplicibus  etiam 
coronis  seu  rosariis  quinque  vel  quindecim  decadum. 

Jam  vero,  collatis  inter  se  locis  supramemoratis,  dubium  exur- 
git  et  ita  proponitur: 

Utrum  l^  ad  lucrandas  S.  Birgittae  Indulgentias  cum  simplici 
quinque  decadum  rosario  (speciatim  ut  supra  benediclo)  necesse 
etiam  sit  in  fine  cujusque  decadis  addere  Credo,  et  post  quinque 
decades  praeterea  adjicere  unum  Pater  et  tria  Ave  Ma^ia? 

An  vero  2°  sufficiat  simpliciter  dicere  quinque  decades,  in 
unaquaque  scilicet  unum  Pater  et  decem  Ave  Maria,  etiam  sine 
meditatione  mysteriorum  vitae  D.  N.  J.  C.  et  B.  V.  Mariae  (quae 
meditatio  in  Decret.  n.  273  ad  1  jam  declaratur  non  esse  neces- 
saria)  ? 

Sacra  Congregatio  Indulgentiis  Sacrisque  Reliquiis  praeposita 
respondit  juxta  declarationem  editam  a  SSmo  D.  N.  Leone  Papa  XIII, 
in  Audientia  habita  die  15  Maji  1886  ab  infrascripto  Secretario 
ejusdem  S.  Congregationis : 

Ad  primam  propositi  dubii  partem  Affirmative,  quod  attinet 
ad  recitationem  Symboli  Apostolici ;  Negative,  quod  attinet  ad 
recitationem  Orationis  Dominicae  et  trium  Angelicarum  Salu- 
tationum. 

Ad  secund^m  partem,  provisum  in  responsione  ad  primam. 

Datum  Romae  ex  Secretaria  ejusdem  S.  Congregationis,  die 
20  Maji  1886. 

J.  B.  Card.  Franzelin,  Praefectus. 
F.  Della  Volpe,  Secretarius. 


CAP.    IV.   INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  345 

763.  Tria  ergo  conlinentur  decisa  in  allato  Decreto,  videlicet : 
(ij  pro  acquirendis  indulgentiis  S.  Birgitlae  cum  simplici  quirujue 
decadum  rosario  ad  id  benedicto,  necesse  est  in  fine  cujusque  de- 
cadis  addere  Credo ;  bj  minime  autem  requirilur  post  quinque  de- 
cades  adjicere  unum  Paler  et  tria  Ave  Maria ;  cj  nec  item  re- 
quirilur  meditalio  mysteriorum  prout  nec  requiritur  in  vera  corona 
ejusdem  S.  Birgillae. 

764.  Snmmarium  indulgentiarum  coronae  S.  Birgiltae(l)  a 
Summis  Pontificibus  concessarum  habetur  tum  in  volumine  Rescri- 
pfa  aulhentica  pag.  352  et  sqq.,  tum  in  Raccolta,  pag.  190  etc. 
Nos  illud  transcribimus  prout  in  liac  ultima,  anno  1886  edita, 
exponitur,  lum  quia  inagis  clare  et  distincte  indulgentias  connotat, 
et  incertitudines  ac  dubia,  quae  super  bis  adhuc  oriri  poterant,  dis- 
sipat;  tum  quia  Raccolla  est  maximae  auctoritatis.  Summus  enim 
Pontifex  Leo  Pp.  XIII  haiic  Colleclionem  Apostolica  Sua  Auctoritate 
approbauit,  quae  ut  genuina  et  authentica  Indulgentiarum  hacte- 
nus  concessarum  Sylloge  ab  omnibus  habenda  sit.  Hinc  etiam  ad 
decidenda  dubia,  quae  forte  de  sensu  concessionis  aut  de  conditio- 
nibus  lucrandarum  indulgentiarum  oriantur,  eamdem  hanc  Syl- 
logen  normae  instar  esse  debere  Sanctitas  Sua  mandavit  (Ita  De- 
cretum  de  die  24  Maji  1886  novae  editioni  praedictae  Collectionis 
[Raccolta]  praefixum). 

AJ  Indulgentiae  concessae  iis  fidehbus,  qui  recitant  vey^am 
coronam  S.  Birgittae,  sex  decadibus  coalescentem  : 

1.  Indulgentia  septem  annorum  totidemque  quadragenarum 
iis  omnibus,  qui  sive  soli  sive  cum  aliis  dictam  coronam  devote 
recitaverinl ;  et  insuper 

2.  Indulgentia  centum  dierum  pro  quolibet  Pater  noster, 
pro  qualibet  Ave  MatHa,  et  pro  quolibet  Credo  (Leo  X,  Bulla  10 
Julii  1515). 


(I)  Pius  PP.  VII,  die  10  Dccembiis  1806,  Cuslodibus  nlmae  Domus  Lau- 
relanae  concessit  ffjcullatem  benedicendi  crucifixos  et  numismata  peregrinomm 
el  exlerorum  pro  articulo  mortis,  nec  non  applicandi  coronis  indulgentias  S.  Bir- 
gillap,  per  taclum  objectorum  cum  sacra  scutella  B,  .\L  Virginis.  Vid.  Rclazione 
storica...  dclla  S.  Casa  di  Loreto,  Tipogr.  Brancondi  1890.  Textus  italicus  est  se- 
quens:  Pio  VII  concesse  ai  Custodi  della  S.  Casa  di  Loreto  in  data  10  Dicem- 
bre  1806  di  benedire  ai  pellegrini  e  forastieri  i  crocifissi  e  le  medaglie  in  arli- 
ctiln  rnortis  e  di  applicare  nelle  corone  le  indulgenze  di  S.  Brigida  toccandole 
nclla  sacra  Scodella. 


MG  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

3.  Imlulgenlia  plenaria  in  articulo  mohtis  iis  fidelibus,  qiii 
cum  consueverint  semel  saltem  in  hebdomaiia  recitare  praedictam 
coronam,  devote  animam  suam  Deo  commendabunt.  praemissa  pec- 
catorum  suorum  confessione,  sumptaque  sanctissima  Eucharistia, 
vel  saUem  corde  conlrito  sanctissimum  Jesu  nomen  invocabunt,  si 
ore  non  potuerint  (Benedictus  XIV,  Breve  diei  15  Januarii  1743, 
qui  insuper  memoratas  Leonis  X  indulgentias  confirmavil). 

4.  fndulgentia  plenaria  illis  omnibiis,  qui  cum  eamdem  co- 
ronam  per  mensem  conlinuum  quotidie  recitare  consueverint,  con- 
fessi  ac  sacra  Communione  refecli  die  intra  ejusmodi  mensem  per 
unumquemque  ehgenda  aliquam  ecclesiam  devote  visitabunt,  ibique 
pro  concordia  inter  principes  christianos,  pro  haeresum  extirpatione 
ac  sanctae  Matris  Ecclesiae  exaltatione  orabunt  (Id.  Pont.  loc.  cit.). 

0.  Indulgentia  quadraginta  dierum  iis  fidelibus,  qui  praefa- 
tam  coronanl  penes  se  deferentes,  ad  signum  campanae  flexis  ge- 
nibus  oraverint  pro  Chrislifidelibus  in  agone  constitutis  (Ibid.). 

6.  Indulgentia  viginti  dierum.  ihis,  qui  apud  se  dictam  co- 
ronam  habentes,  vere  peccatorum  suorum  poenitentes  conscientiam 
examinaverint,  ac  ter  Pater  noster  et  ter  Ave  Maria  recitave- 
rint  (Ibid.). 

7.  Indulgentia  centum  dierum  iis,  qui  diclam  coronam  secum 
retinentes,  sacrosancto  Missae  sacrificio  quocumque  feriato  vel  fe- 
stivo  die,  aut  verbi  Dei  praedicalioni  devote  inlerfuerint,  aut  SS. 
Viaticum,  dum  ad  aliquem  infirmum  defertur,  associaverint ;  aut 
devium  aliquem  ad  viam  salutis  reduxerint ;  vel  in  honorem  D. 
N.  Jesu  Christi  aut  B.  Mariae  Virginis,  vel  S.  Birgittae  aliquod 
aliud  pium  opus  peregerint,  et  ter  Pater  noster  terque  Ave  Ma- 
ria  recitaverint  (Ibid.). 

B)  Indulgentiae  concessae  iis  fidelibus,  qui  sine  interruptione 
recitant  saltem  quinque  decades  coronae  S.  Birgittae. 

1.  Indulgentia  plenaria  iis  fidelibus  concessa,  qui  quotidie 
per  intogrum  annum  recitaverint  absque  interruptione  saltem  quin- 
que  decades  (cinque  postej  coronae  S.  Birgittae,  quarum  quaelibet 
constat  uno  Pater  noster,  decem  Ave  Maria  el  imo  Credo,  dum- 
modo  die  ad  arbitrium  eligenda  vere  poenitentes,  confessi,  ac  S. 
Commiinione  refecti,  oraverint,  ul  supra,  pro  consuetis  finibus 
(Clemens  XI,  Bulla  De  salute  gregis,  de  die  22  Sept.  1714). 

2.  Indulgentia  ptenaria  iis,  qui  semel  in  hebdomada  coro- 
nam  S.  Birgittae  quinque  saltem  decadum  uno  tractu  recitare  con- 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  347 

sueverint,  et  in  festo  ejusdenn  S.  Birgittae  confessi  et  sacra  Com- 
munione  refecti  propriam  cujusque  parochialem  ecclesiam  devote 
visitaverint,  et  inibi,  ut  supra,  oraverint  (Benedictus  XIV,  Brevi 
sup.  cit.). 

Quilibet  omnes  et  singulas  praefatas  indulgenlias  aut  sibi,  aut 
per  modum  suffragii  animabus  fidelium  defunctorum  applicare  po- 
terit  (Id.  Pontifex  loc.  cit.  penes  Rescr.  auth.  pag.  355). 

765.  Ad  lucrifaciendas  praedictas  indulgentias  requiritur,  ut 
coronae  maleriales  tam  sex  decadum,  quam  ordinariae  benedi- 
canlur  a  Superioribus  Monasteriorum  seu  ab  aliis  Sacerdotibus  Or- 
dinis  SS.  Salvatoris  sive  S.  Birgittae  ad  id  deputalis,  vel  ab  aliis 
Sacerdotibus  debita  facultate  munitis.  Et  postquam  benedictae  fue- 
rint,  nec  vendi,  nec  alteri  cum  intentione  communicandi  indulgen- 
tias  commodari  aut  precario  dari  possunt,  ut  praescribitur  in  me- 
morata  Bulla  Clementis  XI,  nec  non  in  generalibus  Decretis  S.  Con- 
gregationis  Indulgentiarum  (Raccolta,  pag.  190  et  sqq.  —  Rescr. 
aulh.  pag.  353  et  sqq.). 

766.  Ex  relato  hidulgentiarum  Summario  et  ex  aliis  docu- 
menlis  superius  expositis  clare  constat,  recitationem  coronae  S.  Bir- 
gittae  duplici  modo  perfici  posse,  scilicet:  1''  modo  proprio  et  lon- 
giori  juxla  institutionem  ipsius  S.  Birgittae,  recitando  nempe  sex 
decades,  quarum  quaelibet  comprehendit,  ut  supi-a  diximus,  unum 
Paler,  decem  Ave  Maria  et  unum  Credo,  adjectis  in  fine  alio 
Paler  noster  et  tribus  aliis  Ave  Maria ;  —  2''  modo  breviori  ex 
speciali  indulto  Summi  Pontificis,  recitando  scilicet  quinque  deca- 
des,  quarum  quaelibet  constat  uno  Pater,  decem  Ave  Maria  et 
uno  Credo. 

1^1,  At  vero  indulgentiae  concessae  recitationi  unius  vel  al- 
terius  coronae  non  sunt  eaedem.  Nam  per  recitationem  verae  co- 
ronae  S.  Birgittae  acquiri  possunt  omnes  indulgentiae  tum  sub 
lillera  A),  tum  sub  littera  B)  in  Summario  enuntiatae.  Per  reci- 
tationem  vero  coronae  hrevioris,  nempe  quinque  decadum,  acquiri 
possunt  dumtaxat  indulgentiae  sub  liltera  B)  adnotatae.  Quod  as- 
serimus,  facile  colligitur  ex  laudala  Raccolta.  Ilaec  enim,  post 
exhibitam  verae  coronae  S.  Birgiltae  notionem  ex  sex  decadibus, 
declarat,  indulgentias,  quas  deinde  enuntiat,  quasque  nos  sub  lit- 
tera  A)  collocavimus,  acquiri  a  fidelibus  dictam  coronam  recitan- 
libus.  iJuin  aiitem  loquitur  de  indulgentiis  quas  nos  sub  littera  B 
posuimus,  affirmat,   illas  concessas   fuisse  fidelibus,  qui  (juimjue 


348  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

SALTEM  decades  recitant.  Diim  dicit  saltem,  salis  clare  indicat,  ut 
nobis  videliir,  easdem  indnlgentias  acquiri  etiam  posse  ab  iis,  qui 
sex,  vel  decem,  vel  quindecim  decades  recilant  non  vero  exclu- 
sive  a  recitantibus  quinque  decades,  ut  opinari  videtur  quidam 
auctor  modernus,  utique  clarissimus,  eo  vel  magis  quod  in  reci- 
tatione  sex,  vel  decem  aut  quindecim  decadum,  jam  continetur 
recitatio  quinque  decadum. 

Unde  consequitur,  documenta  quae  hac  de  re  non  omnimoda 
claritate  fulgent,  vel  aliter  affirmare  videnlur,  quasi  scilicet  eae- 
dem  indulgentiae  acquiri  aeque  possint,  tam  per  recitationem  ve- 
rae  coronae  S.  Birgittae  ex  sex  decadibus,  quam  per  recitationem 
coronae  hrevioris  ex  quinque  decadibus,  ad  normam  novae  Col- 
lectionis,  id  est  Raccolta,  esse  explicanda. 

Ut  attendenti  patet,  indulgentiae  in  supra  descripto  Summario 
sub  nn.  5,  6,  7  in  A)  relalae,  acquiruntur  absque  recitatione  co- 
ronae,  dummodo  Christifideles  hanc  secum  deferant  et  praescripta 
opera  adimpleant. 

768.  Ad  hicrandas  indulgentias  recitationi  rosarii  S.  Dominici 
adnexas,  inter  cetera  requiritur  recitatio  continuata,  seu  morahter 
non  interrupta  quinque  saltem  decadum.  Nonnulh  dubitant  (inter 
quos  quidam  consuUor  (vid.  n.  732)  S.  Congr.  Indulg.  apud  Acta  S. 
Sed.  vol.  XVI,  pag.  413),  an  idem  requiratur  in  recitatione  verae  co- 
ronae  S.  Birgittae,  sive  rosarii  communis  indulgentiis  S.  Birgittae 
ditati.  Quaestio  versatur  praesertim  circa  lucrum  induigentiae  cen- 
tum  dierum  pro  quohbet  Pater,  pro  quahbet  Ave  Maria,  et  pro 
quohbet  Credo,  num  scihcet  ad  consequendas  hujusmodi  indul- 
gentias  necesse  sit  recitare,  vel  saUem  habere  intentionem  recitandi 
integram  coronam  S.  Birgittae.  Raccolta,  dum  de  indulgentiis 
agit,  quae  concessae  sunt  fidehbus  quinque  saltem  decades  reci- 
lantibus,  docet,  tales  indulgentias  fuisse  largitas  iis,  qui  sine  in- 
terruptione  seu  continuate  eas  recitant :  «  Indulgenza  plenaria  a 
coloro  che  reciteranno  di  seguito  almeno  cinque  poste  deha  co- 
rona  di  S.  Brigida  »  etc.  Dum  vero  agit  de  indulgentiis  concessis 
fidehbus,  veram  et  propriam  coronam  divae  Birgitlae  recitanti- 
bus,  praedicta  clausuia  sine  inteiTuptione  (di  seguito)  minime  uti- 
tur.  Id  autem  favere  videretur  opinioni  illorum,  qui  putant  pro 
conseculione  indulgentiae  centum  dierum  pro  quolibet  Pater,  pro 
quahbet  Ave  Maria  etc.  in  vera  corona  S.  Birgittae,  non  esse  ne- 
cessarium  integram  coronam  recitare. 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS   APPLICATAE.  349 

V^eruni,  sententia  contraria  qaae  lenet,  etiam  in  corona  S.  Bir- 
gittae  ad  lucrandam  indulgentiam  centum  dicrum  pro  quolibet  Pa- 
ter,  pro  qualibet  Avc,  et  pro  quolibet  Crcdo,  requiri  inlentionem 
integram  coronam  recilandi,  est  probabilior  et  conforinior  Decreto, 
quod  hic  subjicimus :  An  fideles,  qui  non  intendunt  rccitarc  coro- 
nam  prccatoriam,  recitanl  quasdam  preces  manu  tenentes  coronam 
sive  Domini,  sive  beatae  Virginis,  et  grana  volvunl,  lucrantur  pro 
unoquoque  Pater,  vel  Avc,  vel  Credo,  vel  alia  oratione  easdem  in- 
dulgenlias,  quas  ipsi  lucrarentur  pro  iisdem  precibus,  si  recitarent 
coronam  preeatoriam  ? 

S.  Indulgentiarum  Congregatio  resp. :  Negative  (Decr.  29  Maji 
1841.  N.  291  ad  8™). 

769.  Ex  jam  expositis  quisque  inlelligil,  ad  acquirendas  indul- 
gentias  S.  Birgittae  opus  esse  uti  corona  in  hunc  effectum  spccia- 
litcr  bcncdicta,  quae,  materialiter  inspecta,  nil  refert  an  sex,  vel 
quinque,  vel  quindecim  decadibus  constet.  Quod  enim  atlinet  ad 
coronam  materialem,  sive  haec  sex,  sive  quinque,  vel  quindecim 
decades  contineat,  dummodo  rite  sit  benedicta  cum  apphcatione 
indulgentiarum  S.  Birgittae,  aeque  acquiri  cum  ea  possunt  tam  pri- 
mae  indulgenliae  sub  littera  A),  quam  secundae  sub  Uttera  B). 
Harum  siquidem  indulgentiarum  differentia  haud  pendet  a  differen- 
tia  coronae  materialis,  sed  a  divcrsa  ratione  eam  7'ecitandi  (Cf. 
Beringer,  tom.  I,  pag.  3G4). 

770.  Pro  obtinenda  facultate  benedicendi  coronas  cum  appli- 
catione  indulgentiarum  S.  Birgittae,  vel  ad  S.  Sedem  recurrendum 
est  per  organum  ex.  gr.  S.  Congregationis  Indulgentiarum,  vel  ad 
Abbalem  Generalem  Canonicorum  Regularium  Lateranensium,  cujus 
residentia  est  apud  S.  Petrum  in  Vinculis  de  Urbe. 

Hodie  S.  Sedes  solet,  una  simul  cura  potestate  benedicendi  pia 
objecta  cum  applicatione  indulgentiarum  Apostolicarum,  conce- 
dere  etiam  facultatem  applicandi  coronis  indulgentias  S.  Birgittae. 
De  hac  re  vide  formulam,  qtiam  sub  n.  631  transcripsimus. 

771.  Qui  hanc  facultatem  obtinuit  sive  a  S.  Sede,  sive  a  prae- 
dicto  Abbale  Generali,  potest  indifferenter  indulgenlias  S.  Birgitlae 
applicare  coronis  sive  quinquc,  sivc  sex,  sivc  decem  aut  quindc- 
cim  decadum.  Nam  indultum  quod  a  S.  Sede  conceditur,  faculta- 
lem  Iribuit  benedicendi  gcneratim  coronas  ct  rosaria:  pagella " 
vero  Ablxitis  Generalis  expresse  continet  potestatem  benedicendi 
coronas  terccntum  vcl  quinquc  vcl  quindecim  dccadum,  itcmque 


350  PARS    11.    DE   INDULGKNTIIS   IN    SPECIE. 

coronas  sex  decadum  a  S.  Birgiita  insiitiUas,  easque  omnes  cum 
applicaiione  indulfjeniiarum  omnium  S.  Birgiliae  nuncupaiarum. 

772.  Ad  applicandas  indulgentias  coronae  S.  Birgittae  su/pcit 
signum  crucis,  et  hoc  sive  facultas  obtenta  fuerit  ab  Apostolica 
Sede,  sive  a  praefato  Abbate  Generali  Ganonicorum  Regulariuni  La- 
teranensium.  Licet  enim  in  novissimo  Kituali  Romano  approbata 
adsil  specialis  formula  pro  benedicenda  saepedicla  corona,  usus 
tamen  ejus  minime  requiritur  ad  valorem.  (Cf.  Melata,  Manuale  de 
Indulgentiis,  pag.  lo3). 

773.  Et  hic  meminisse  juvat,  quod  jam  alibi,  praesertim  sub 
n.  636  et  sqq.  dictum  est,  unam  eamdemque  coronam  et  ideo 
etiam  coronam  S.  Birgittae  recipere  posse  indulgentias  diversas, 
ex  gr.  indulgentias  Apostolicas,  coronae  Crucigerorum,  et  rosarii 
S.  Dominici,  dummodo  a  Sacerdote  vel  Sacerdotibus  legitima  fa- 
cultale  munitis  benedicatur  cum  applicatione  respectivarum  indul- 
genliarum.  Ad  bas  tamen  acquirendas  non  sufficit  una  tantum  re- 
citatio,  sed  tot,  quot  sunt  indulgentiae  diversae,  quae  cujuslibet 
coronae  sunl  propriae. 

774.  Omnes  coronae  recitari  utique  possunt  alternatim  cum 
aliis,  sed  ad  assequendas  indulgentias  oportet,  ut  quilibet  coronam 
manu  ieneat  et  in  reciiatione  adhibeat.  Excipitur  corona  seu  ro- 
sarium  S.  Dominici,  pro  quo  concessum  est  (vid.  n.  651)  ut  indul- 
gentiae  acquiri  etiam  possint,  licet  una  tantum  persona  rosarium 
manu  teneat,  eoque  in  recitatione  de  more  utatur. 

775.  Brevis  conspectus  rerum  notabibum  coronae  S.  Birgittae. 

1.  Haec  corona  sex  decadibus  constat,  quarum  quaelibet 
componitur  uno  Pater,  decem  Ave  Maria  et  uno  Credo;  in  fine 
additur  aliud  Paier  cum  tribus  Ave  Maria. 

2.  Eliam  coronae  quinque  decadum  ditari  possunt  indul- 
gentiis,  quae  concessae  sunt  verae  coronae  S.  Birgitlae,  dummodo 
habeantur  peculiares  facultates.  In  ejusdem  recitatione  praescribi- 
lur  Credo  in  fine  cujusque  decadis,  non  autem  Paier  cum  tribus 
Ave  Maria  post  quinque  decades,  nec  meditatio  mysteriorum  vi- 
tae  D.  N.  J.  C. 

3.  Non  eaedem  ac  numero  pares  concessae  sunt  indulgen- 
tiae  vera.e  coronae  S.  Birgittae  et  coronae  quinque  decadum.  Prio- 
rem  coronam  recitantes  acquirere  possunt  omnes  indulgentias  in 
Summario  descriptas;  alteram  recitantes  lucrari  possunt  binas  ple- 
narias  lantummodo,  quae  in  fine  dicti  Summarii  notantur. 


CAP.    IV.    INDULGKNTIAK    OBJECTIS    PIIS    AFPLICATAE.  351 

4.  Potestas  benedicendi  hiijnsmodi  coronas  lam  sex  deca- 
dum,  quam  ordiiiarias,  esl  penes  Ordinem  Canonicorum  Regula- 
rium  Lateranensium. 

o.  Etiam  in  coiona  S.  Hirgittae  ad  lucrandas  indulgentias 
centum  dierum  pro  unoquoque  Pater,  vel  Ave  vel  Crcdo  requi- 
ritur  intentio  recilandi  integram  coronam,  quamvis  non  desit  qui 
aliter  senliat,  eam  quoad  modum  acquirendi  hanc  pecuharem  in- 
dulgentiam  aequiparans  coronae  Crucigerorum. 

6.  Corona  Birgillina  malerialiter  inspecta  constare  potest 
vel  sex,  vel  quinque,  vel  quindecim  decadibus.  Supradicta  enim 
indulgentiarum  differentia  non  pendet  a  differentia  coronae  mate- 
rialis,  sed  a  modo  diverso  eam  recitandi. 

7.  Ad  apphcandas  praediclae  coronae  indulgenlias  sufficit 
signiun  crucis. 

%  XI. 

PARVA  CORONA  IMMACULATAE  CONCEPTIONIS  B.  M.  V. 

776.  Corona  haec  a  P.  Bonaventura  a  Ferraria  Ordinis  Capuc- 
cinorum  circa  annum  1845  promulgata,  quindecim  constal  granis 
in  tres  partes  divisis :  Iria  grana  ahquantulum  a  ceteris  separata 
designant  Pater  noster,  aha  duodecim  grana  Ave  Maria.  Coronae 
hujusmodi  adnecti  solet  numisma  Immaculatae  Conceptionis.  — 
Modus  praedictam  coronam  recitandi  docelur  a  RaccoUa,  ut  se- 
quitur : 

In  nomine  Patris,  et  Filii,  et  Spiritus  sancti.  Amen. 

Prima  pars.  Benedicta  sit  sancta  et  Immaculata  Conceptio 
beatissimae  Virginis  Mariae. 

Postea  recitalur  unum  Pater  noster,  quatuor  Ave  Maria  et 
unum  Gloria  Patri. 

Secunda  pars.  Benedicta  sit  sancta  etc.  Unum  Pater  etc. 
omnia  ut  supra. 

Tertia  pars.  Benedicta  sit  sancta  etc.  omnia  ut  supra. 

777.  Indulcentiae.  Sumnms  Pontifex  Pius  IX,  Brevi  22  [Junii 
1855,  omnibus  Christifidehbus,  qui  quotidie  per  mensem  dictam 
coronam  corde  saltem  contrito  el  devote  recitaverint,  concessit 

Indulgentiam  plenariam  ea  die  lucrandam,  in  qua  confessi 
sacram  Communionem  sumpserint. 


3o2  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Imlulgentiam  trecenlorum  ilierum  toties  quoties  corde  saltem 
contrito  et  devote  recitabitur  (Raccolta,  pag.  300). 

778.  Ad  lucrandas  descriplas  indulgentias  minime  requiritur 
ut  quis  corona  materiali  utatur  in  hunc  effectum  benedicta.  Rac- 
colta  enim,  quae  norma  esse  debet  ad  decidenda  dubia,  quae 
forte  oriuntur  de  conditionUms  lucrandarum  indulgentiarum, 
prorsus  silet  de  corona  materiali  benedicenda.  Tales  ergo  indul- 
gentiae  non  sunt  reales,  nempe  adnexae  coronae  materiali,  sed 
sunt  personales,  adnexae  scilicet  simplici  recitationi  precum  prae- 
scriptarum: 

§  X[l. 

CORONA  B.  JOANNAE  VALESIAE  (I). 

779.  Joanna  de  Valois,  filia  Ludovici  XI  regis  Francorum,  nata 
est  die  23  Aprilis  1464,  et  omnigenis  virtutibus  ac  meritis  piena 
obdormivit  in  Domino  die  4  Februarii  1504.  Ob  singularem  de- 
votionem  ardentissimumque  amorem,  quo  erga  beatam  Virginem 
Mariam  flagrabat,  Ordinem  Monialium  instituit,  qui  de  Beata  Ma- 
ria  Virgine,  vel  de  Annuntiatione,  sive  etiam  Ordo  Decem  Vir- 
tutum  seu  Decem  Beneplacitorum  ipsius  B.  M.  Virginis  nuncupatur. 

Pro  novi  Instituti  fundatione  Deus  dedit  huic  piissimae  famu- 
lae  suae  coadjutorem  fidelem  vereque  prudentem,  P.  Gabinelem 
Mariam,  Sacerdotem  Ordinis  Minorum  de  Observantia,  in  Provin- 
cia  Alverniae,  loco  Hiom,  nobihbus  parentibus  ortum  anno  1463. 
Antea  vocabatur  Gilbertus  Nicolas,  sed  cum  Romam  se  contulis- 
set,  atque  Leoni  PP.  X  se  praesentasset,  Summus  Pontifex  doctri- 
nae  et  sanctitatis  tanti  viri  probe  conscius,  primaevum  nomen  in 
Gabrielem  Mariam,  adstantibus  ahquot  Cardinalibus,  commutavit. 
Hic  pius  servus  Dei,  qui  in  Gallia  etiam  hodie  titulo  Beati  passim 
insignitur,  fuit  Pater,  Generahs  et  Visitator  praedicti  Ordinis  An- 
nuntiationis :  ipse  regulam  composuit  juxta  modum  a  B.  Virgine 
indicatum,  ejusque  approbationem  ab  Alexandro  VI  anno  loOl  et 


(I)  Cf.  Chalippo,  Vitn  di  S.  Frnnccsco,  pag.  174-175;  Regle  des  Religieuses 
de  rOrdre  de  rAnnonciade,  edit.  Agen  1867;  Ilebrard,  Sainte  Jeanne  de  Valois  elc. 
Paris  1878,  sed  praecipue  Wadding.  tom.  XV,  pag.  240;  lonn.  XVI,  pag.  61  ctc. 
ad  ann.  1.oOI-l.'jl7. 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS   APPLICATAE.  353 

confirmationem  a  Leone  X  anno  lol7  obtiniiit.  Ipse  tandem  euin- 
dem  Ordinem  Iriginta  annornm  spatio  singulari  sollicitudine  et  prii- 
dentia  gubernavit. 

Merito  igitur  dici  potest,  P.  (labrielejn  Mariam  fuisse,,  una  si- 
mul  cum  B.  Joanna,  Institutorem  Ordinis  Annuntiationis.  De  isto 
celebri  et  sanctae  vitae  Religioso,  qui  ilerato  fuit  Vicarius  Genera- 
lis  familiae  Ultramontanae,  contra  haereticam  pravitatem  Inquisitor, 
et  Studii  ac  Gonventus  Parisiensis  Gommissarius,  hoc  elogium  Mo- 
niales  Annuntiationis  quotannis,  ipso  migrationis  die,  legebant  (Wad- 
ding.  tom.  XVI,  pag.  334): 

«  Obiit  Rmus  PcUer,  quondam  Generalis  Commissarius 
Cismontanae  (Ultramontanae  relate  ad  Italiam  etc.)  familiae,  mi- 
randis  virtulibus  ornatiis,  frater  Gabriel  Maria,  qui  pro  suis 
ingenuis  naturae  dotibus  et  meritis,  semper  apud  Heroes  Imperii 
et  regii  sanguinis  fuit  apprime  existimatus,  praesertim  ob  summam 
ad  Dei  Genilricem  devotionem.  Hic  fuit  sacratissimi  Ordinis  decem 
beneplacitorum  Virginis  Mariae  Legislator  primm,  corrector 
sincerus,  amator  et  protector  praecipuus,  qui  post  celebria  in  Or- 
dine  acta  ad  Dei  laudem,  Ecclesiae  et  Ordinis  aedificationem,  post 
Gonventuum  in  partibus  diversis  constructionem  et  Ordinis  propaga- 
tionem,  ipse  plenus  bonis  diebus,  vocante  Domino,  Ruthenae  inpace 
quievit  anno  Domini  1332,  die  27  Augusti »  (Gf.  Annal.  Wadd.  qui 
tom.  XV  et  XVI  pluribus  in  locis  de  B.  Joanna  et  P.  Gabriele  loquitur). 

780.  Ex  dictis  patet,  Ordinem  Annuntiationis  esse  institutio- 
nem  Franciscanam.  Unde  ipsa  B.  Joanna  expresse  voluit,  ut  idem 
Ordo  a  Patribus  Ordinis  S.  Francisci  de  Observantia  regeretur  et 
gubernaretur :  Praelati  et  Fratres  Ordinis  Minorum,  ita  habetur 
in  Regula  cap.  V,  per  Sedem  Apostolicam  habent  regere  Sorores 
hujus  Religionis  y) .  Et  ita  factum  esse,  liquido  constal  ex  historia 
Ordinis  Minorum. 

Notandnm  tamen  est  Ordinem  Monialium  de  Annunliata,  nec 
Regulam  S.  Glarae,  nec  illam  Tertii  Ordinis  sequi,  sed  unam  spe- 
cialem  profiteri. 

781.  Regula  praefati  Instituti  tota  innitilur  decem  Virtutibus 
boatae  Mariae  Virginis,  de  quibus  explicitc  vel  implicite  fit  mentio 
in  sacro  Evangelio,  quns  virtutes  inferius  cilandas,  Sorores  dictl 
Ordinis  debent  pro  viribus  imitari. 

Praeter  Ordinem  Virginum  specialiter  ad  honorandam  Ma- 
trem  Dei  institutum,  R.  Joanna  Valesia  etiam  secundum  et  tertium 

23 


3o4  PAHS   II.    DE   INDULGENTllS   IN    SPECIE. 

Ordinem  fundavil.  Hic  Tertius  Ordo  vocatur  Ordo  Pacis  (Cf.  He- 
brard  cap.  Vlll,  p.  291  et  sqq.). 

782.  Ilis  praemissis,  nolio  coronae  B.  Joannae  de  Valois  faci- 
lior  redditur. 

llaec  Corona  componitur  undecvm  granis  albis,  sex  granis 
riLbris,  et  tredecim  granis  nigris,  ita  tamen  ut  quaelibet  ex  his 
tribus  partibus,  quibus  Corona  constat,  habeat  unum  granum  ce- 
teris  crassius,  super  quo  recitatur  unum  Pater  pro  Summo  Pon- 
tifice  et  pace  S.  Matris  Ecclesiae.  Quare 

1°  Praemissa  recitatione  unius  Pater  noster  super  globulo 
seu  grano  albo  grandiori,  prout  fit  in  rosariis  communibus,  reci- 
tantur  deinde  decem  Ave  Maria  super  decem  parvis  granis  pariter 
albis  in  honorem  decem  Virtutum  B.  Mariae  Virginis,  quae  sunt: 
puritas  seu  virginitas,  prudentia,  patientia,  humilitas,  fides,  de- 
votio  seu  virtus  orationis,  obedientia,  paupertas,  charitas,  dolor 
seu  compassio.  Haec  corona  per  se  solam,  dicitur  corona  decem 
Virtutum,  quae  tamen  conjungitur  cum  duabus  quae  sequuntur. 

2''  Recilato,  ut  supra,  Pater  noster  pro  Summo  Pontifice  et 
pro  pace  S.  Ecclesiae  super  crassiori  grano  rubro,  in  ceteris  glo- 
bulis  dicuntur  quinque  Pater  et  quinque  Ave  Maria  in  honorem 
quinque  Piagarum  Domini  nostri  Jesu  Christi  et  quinque  principa- 
lium  Dolorum  B.  iMariae  Virginis. 

3"  Recitato  pariter  Pater  noster,  ut  supra,  in  globulo  gran- 
diori  nigro,  super  ceteris  duodecim  granis  nigris  dicuntur  duode- 
cim  Ave  Maria  in  honorem  duodecim  praecipuorum  SS.  Sacra- 
menti  Altaris  fructuum,  qui  sunt :  charitas,  gaudium  spirituale, 
pax,  patientia,  benignitas,  bonitas,  longanimitas,  dulcedo,  fides, 
modestia,  continentia,  castitas. 

Descripla  corona  sive  coronae,  nuncupatur  triplex  corona  seu 
triplicatum  rosarium  B.  Joannae  de  Valois,  certe  fidelibus  parum 
nota,  de  qua,  utpote  ab  Ecclesia  approbata  et  induigentiis  ditala, 
non  erat  in  hoc  opere  nostro  silendum. 

783.  Quoad  praefatae  coronae  recitationem  sciendum  est,  bea- 
tae  Joannae  mentem  fuisse,  ut  Christifideles  ad  Virginis  famulatum 
magis  allicerentur,  et  tres  peculiares  ejusdem  B.  Mariae  Virginis 
devotiones  honorarent,  nempe: 

a)  Ut  fideles  intelligere  possint  verba  divini  Fiiii  sui. 

b)  Ut  quinque  ejusdem  Filii  sui  plagas  saepe  mente  reco- 
gitent  et  medilenlur. 


CAP.   IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  35S 

c)  Ut  sanctissimum  luicharistiae  Sacramenlum  speciali  modo 
venerenlur. 

Hinc  est,  quod  triplicatum  rosarium  vocari  eliam  soleal  corona 
Irium  devotionum  B.  M.   Virginis. 

784.  Anno  1877  Teschenii  in  Silesia  prodiil  hbellus  Germanico 
idiomate  conscriptus,  cui  titulus  latine  redditus  ita  sonat :  «  Ordo 
Pacis,  sive  ejusdem  tres  devotiones  in  honorem  B,  M.   V.  ». 

Jam  vero  S.  Congregalio  die  28  Aug.  1879  (Decr.  auth.  N.  448) 
in  examen  revocavit  hujusmodi  hbellum,  et  ilhco  deprehendit,  in 
60  contineri  indulgenlias  jamdiu  revocatas  a  Benedicto  XIV  per 
Decrelum  diei  6  Martii  1756.  Ex  lioc  Decreto,  a  S.  C.  Indutg.  anno 
1879  allegato,  cuique  apparebit,  quot  et  quaenam  sint  Indulgentiae 
triplici  coronae  B.  Joannae  Valesiae  adnexae.  En  Decretum  : 

SSmus  D.  N.  Benedictus  XIV  omnibus  et  singuhs  utriusque 
sexus  Christifidelibus,  qui  quotidie  per  integrum  mensem  Coronam 
B.  Joannae  Valesiae,  triplicatum  Bosarium  nuncupatum,  devote 
recitaverint,  semel  intra  eumdem  mensem,  die  nempe  ab  unoquo- 
que  ad  sui  hbitum  ehgenda,  in  qua  vere  poenitentes,  confessi  ac 
sacra  Communione  refecti  pro  christianorum  Principum  concordia, 
haeresum  exstirpatione,  ac  sanctae  Matris  Ecclesiae  exaltatione  pias 
ad  Deum  preces  effuderint,  plenariam  omnium  peccatorum  suo 
rum  indulgentiam  consequi  valeant. 

lis  vero,  qui  in  singuhs  feriis  sextis  Quadragesimae  singulisque 
septem  B.  M.  V.  festivitatibus,  ut  supra,  dictam  coronam  recitave- 
rint,  septem  annorum  totidemque  quadragenarum,  ac  tandein  pro 
qualibet  ejusdem  coronae  devota  recitatione,  indulgentiam  centum 
dierum  in  perpetuum  benigne  concessit.  Revocatis  omnibus  et  sin- 
gulis  aliis  indulgentiis,  quae  pro  ejusdem  coronae  recitatione 
asserebantur  concessae. 

Declaravit  insuper  Sanctitas  Sua,  ul  quis  consequi  possit  prae- 
fatas  indulgentias,  requiri,  ut  corona  sit  de  more  benedicta  a  Su- 
perioribus  Ordinis  Annuntiationis  B.  M.  V.  sub  regula  S.  Francisci 
a  Sede  Apostohca  approbati,  vel  a  quohbet  Confessario  ordinario 
Moniahum  ejusdem  Ordinis,  et  propterea  eisdem  Superioribus  Or- 
dinis  et  Confessariis  dictas  Coronas  benedicendi  facultatem  tribuit 
et  impertitus  est. 

Deinde  Summus  Pontifex  prohibet,  ne  hujusmodi  coronae 
utpote  benedictae  vendantur,  aut  alteri  commodentur  etc. 

Dat.  Bomae,  die  6  Martii  175G  etc. 


ik.. 


3.36  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

785.  Cum  igitur  anno  1879  a  S.  Congregatione  Indulgentia- 
rum  declaratum  fuerit  «  nullis  aliis  indulgentiis  frui  posse  co- 
7'onam  B.  Joannae  Valesiae  recitantes,  nisi  illis,  quae  hahentur 
in  supra  relato  Decreto  »  consequitur  nullam  fidem  esse  adhiben- 
dam  illis  scriptoribus,  qui  de  eadem  corona  agenles,  asserunt  il- 
lam  vel  partem  ejus  recilantes  lucrari  indulgentias  mille  anno- 
rum  et  mille  dierum,  vel  decem  mille  annorum  et  decem  mille 
dierum  etc. 

786.  Anno  1858  Episcopus  Aginnensis  (Agen)  per  suum  Vica- 
rium  Generalem,  qui  Superior  erat  Monasterii  Annuntiationis  loci 
Villaenovae  ad  Oldum  (de  Villeneuve-sur-Lot),  petiit  a  Summo 
Ponlifice  Pio  PP.  IX,  ut  inter  alia  declarare  dignaretur: 

1.  Quod  Religiosae  Annuntiationis  de  Villeneuve-sur-Lot  ma- 
neant  in  posterum  jurisdictioni  ordinariae  Episcopi  dioecesani  pe- 
nitus  subjectae.  Quod  si  contingat,  dictas  Religiosas  erigere  sive  in 
dioecesi  Aginnensi,  sive  alibi,  alias  Domus,  hae  pariter  respectivis 
Episcopis  subjiciantur. 

2.  Quod,  hoc  non  obstante,  dictae  Religiosae  gaudeant  gratiis 
et  privilegiis,  quae  a  Summis  Pontificibus  fuerunt  ipsis  concessa, 
dummodo  tamen  ab  Apostolica  Sede  non  fuerint  revocata. 

3.  Leo  PP.  X  approbavit  triplicem  coronam  B.  Joannae  de 
Valois.  Hujusmodi  corona  componitur  undecim  granis  albis,  sex 
granis  rubeis  et  tredecim  granis  nigris.  Benedictus  XIV,  per  decre- 
tum  S.  Congregationis  Indulgentiarum  diei  6  iMartii  1746  (1756?) 
concessit  indulgentias  fidelibus  praedictam  coronam  recitantibus, 
dummodo  a  Superioribus  Ordinis  Annuntiationis  vel  ab  ordinariis 
et  extraordinariis  Confessariis  Religiosarum  fuerit  benedicta. 

Infrascriptus  Sanctitati  Vestrae  supplicat  ut  declaret,  praedictas 
indulgentias  lucrari  posse  a  fidelibus,  quamvis  coronae  benedictae 
fuerint  a  Presbyteris  saecularibus  Superioribus  aut  Confessariis  An- 
nuntiationis. 

Circa  initium  anni  1860  descriptis  petitionibus  responsum 
fuit,  ut  sequitur : 

Ex  Audientia  SSmi...  sub  die  13  Januarii  1860,  Sanctitas  Sua, 
attenta  relatione  Episcopi  Aginn.,  ea  quae  sequuntur  declaravit,  sta- 
tuit  atque  decrevit : 

1°  Sorores  ab  Annuntiatione  nuncupatae  praefatae  Domus  loci 
Villanova  ad  Oldum  in  dicla  dioecesi  Aginn.  existentis,  quae  in 
praesens  vola  simplicia  tantum  emittunt,  subjaceant  dumtaxat  ju- 


CAP.   IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS  PIIS   APPLICATAE.  357 

risdictioni  ordinariae  Episcopi  in  omnibus  ad  praescriplum  Ca- 
nonum.  Quod  vero  spectat  ad  Domus  in  posterum  erigendas  et  ad 
eas  quae  in  aliis  Dioecesibus  exislunt,  recurrendum  erit  in  casibus 
particularibus  respectivis  Episcopis. 

^^^'  Gaudeant  gratiis  spiritualibus  et  indulgentiis,  quibus  legi- 
lime  fruebantur  Sanctimoniales  praefali  Instituti,  quatenus  gratiae 
et  indulgentiae  non  fuerint  revocatae. 

3°  Confessarius  ordinarius  praefatae  Domus,  licel  presbyter  e 
Clero  saeculari,  poterit  benedicere  Triplicem  Coronam  juxta  in- 
dultum  Benedicti  XIV  diei  6  Martii  1746,  typis  Rev.  Camerae  Apo- 
stolicae  editum,  servata  in  reliquis  omnibus  illius  forma  et  tenore. 
—  Contrariis  quibuscumque  etc.  —  Romae. 

G.  Card.  Della  Genga,  Praef. 

A.  Archiep.  Philippen.,  Secret. 

Concordat  cum  originali. 

JoANNES  Episc.  Aginnensis. 

787.  Vigore  Indulti  diei  24  Augusti  1860,  cujus  originale  in 
Archivio  Episcopi  Aginnensis  asservatur,  Summus  Pontifex  Pius  IX 
concessit  in  perpetuum  presbytero  saeculari,  qui  erit  Superior 
Monialium  Annuntiationis  loci  Villanova  dioecesis  Aginn., /acw^- 
tatem  benedicendi  triplicem  coronam  beatae  Joannae  cum  appli- 
calione  indulgentiarum  a  Benedicto  XIV  indulto  6  Marlii  1746 
concessarum.  Praedictus  tamen  Superior  uti  non  poterit  hujusmodi 
facultale,  nisi  accedat  consensus  Episcopi  (Vid.  Regle  cit.  in  prin- 
cipio). 

788.  CoUige  ex  dictis : 

a)  Quemadmodum  Moniales  omnes  in  GaUia  et  aliis  regio- 
nibus  non  amphus  hodie  subjacent  respectivis  Ordinibus  Regula- 
ribus,  ita  Moniales  Annuntiationis  non  amphus  hodie  subdunlur 
Ordini  Minorum. 

b)  Cum  Praelati  Ordinis  nostri  cessaverint  esse  Superiores 
Ordinis  Annuntialionis,  nequeunt  ipsi  sine  speciah  facultate  triph- 
cem  coronam  benedicere.  Vi  enim  Decreti  supra  relati  Benedicti 
XIV,  corona  benedici  debet  a  Superioribus  Ordinis  Annuntiatio- 
nis  B.  M.  V.  vfcl  a  Confessario  etc.  Superiores  autem  hodie  sunl 
Episcopi,  a  quibus  Moniales  dependent. 

cj  Indulgentiae  a  Benedicto  XIV  triphci  coronae  adnexae, 
sunt  communes  omnibus  Christifidehbus  eamdem  coronam  devote 


3o8  PARS    II.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

recitanlibiis,  duni  ab  initio  indulgentiae  tunc  temporis  eidem  co- 
ronae  adnexae,  acquiri  tantum  poterant  ab  iis,  qui  ad  Ordinem 
Annuntiationis  pertinebant,  et  speciatim  a  Sodalibus  Tertii  Ordinis, 
seu  Ordinis  Pacis,  pro  quibus  quotidiana  recitatio  triplicatae  co- 
ronae  constituebat  sacrum  Officium  (Cf.  Hebrard,  pag.  301). 

§  xni. 

NUMISMA  IMMACULATAE  VIRGINIS  MARIAE  CONCEPTIONIS, 
vulgo  MEDAGLIA  MIRACOLOSA  (I). 

789.  Notitia  historica.  Anno  Christi  1830,  quod  legitima  te- 
stantur  monumenta,  Beatissima  Dei  Mater  sanclimoniali  cuidam 
foeminae,  Catherinae  Laboure  nuncupatae,  e  famiha  Puellarum  cha- 
ritatis  S.  Vincentii  a  Paulo,  sese  videndam  exhibuit;  eamdemque 
jussit  curare,  ut  Numisma  in  honorem  Immaculatae  Conceptionis 
suae  cuderetur. 

Cudendi  autem  ea  lex  erat  ex  visu,  ut  in  adversa  fronte  Dei- 
parae  prostaret  effigies,  virgineo  quidem  pede  serpentis  proterens 
caput,  manibus  vero  patuUs  subjectum  terrae  orbem  radiis  illu- 
strans ;  inscripta  circum  circa  ea  prece :  0  Maria  concepta  sine 
peccato,  ores  pro  nobis,  qui  ad  te  confugimus.  Inesse  autem  in 
fronte  aversa  sacrosanctum  Mariae  nomen  debebat,  eminente  su- 
pra  crucis  signo,  binis  inferius  adjectis  cordibus,  altero  obsito  spi- 
nis,  altero  ense  transfosso. 

Jubenti  Virgini  paruit  puella ;  remque  divinitus  acceptam  even- 
tus  comprobavit.  Vix  enim  novum  Numisma  in  vulgus  prodiit,  il- 
lico  a  Christifidehbus,  uti  rehgio  Matri  sanctissimae  pergrata,  coH 
certatim  ac  gestari  coeptum ;  in  Galha  primum,  mox,  probantibus 
Episcopis,  ubique  terrarum.  Cujus  augescentis  in  dies  reverentiae 
ac  fiduciae  id  causae  fuit,  quod  a  Virgine  respiciente  plurima  pa- 
trabantur  mira  seu  corporis  aerumnis  levandis,  seu  animis  e  vi- 
tiorum  coeno  eruendis. 

Tantae  pientissimae  Matris  per  sacrum  Numisma  potentiae  ac 
hberahtatis  ut  memoria  recoleretur,  simulque  christianorum  gen- 
tium   erga  Immaculatam  ejusdem    Virginis   Conceptionem    rehgio 


(I)  Vid.  documenta  et  Lectiones  Officii  liturgici  apud  iNouv.  Rev.  Tiieolog. 
lom.  XXVIi,  pag.  152  et  sqq. 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS   APPLICATAE.  3^)9 

ampliores  haberet  auctiis,  censnit  Apostolica  Sedes,  quod  dudum 
ab  ea  pro  sacratissimo  Rosario  et  carmelilico  Scapulari  concessum 
fuerat,  Manifeslationcin  hanc  sanctissimae  Dei  parentis  et  sacrum 
ipsius  Numisma  pecuhari  festo  quotannis  commemoranda. 

Qnamobrem  tota  factorum  serie  a  Sacra  Rituum  Congregatione 
recognita  malureque  perpensa,  ex  ejusdem  Congregationis  consulto, 
Leo  XIH  Pontifex  Maximus  Societati  Presbyterorum  S.  Vincentii  a 
Paulo,  quibus  ex  sancti  Auctoris  lege  solemne  semper  fuit  illabem 
Mariae  originem  profiteri  et  colere,  Manifestalionis  ejusdem  Rea- 
tae  Virginis  officium  et  Missam  celebrare  concessit,  idemque  indul- 
tum  ad  singulos  Episcopos  ac  Religiosorum  familias  petentes  extendit. 

Praejacla  de  re  notitia  historica  ex  lectionibus  IV  et  VI  Officii 
liturgici  desumpta,  modo  in  compendium  resumuntur  amplae  con- 
cessiones  ab  Apostohca  Sede  factae  in  mernoriam  et  honorem  B.  Ma- 
riae  Virginis  Immaculatae  a  Sacro  Numismate,  vulgo  della  Meda- 
glia  miracolosa. 

790.  Officium,  Missa  et  Festum,  Leo  PP.  XIII,  die  23  Julii 
1894,  Officium  et  Missam  in  honorem  B.  M.  Virginis  Immaculatae 
a  Sacro  Niimismate  approbavit,  simulque  festum  sub  tilulo  Mar 
nifestationis  Immaculatae  Virginis  Mariae  a  Sacro  Numismate 
quolannis,  die  27  Novembris,  ab  Alumnis  Congregationis  Missionis 
sub  ritu  dnplici  secundae  classis,  et  ab  expetentibus  locorum  Or- 
dinariis  Religiosorumque  Familiis  sub  ritu  duplici  majori  celebran- 
dum  indulsit. 

791.  Indulgentia  plcnaria  pro  visitatione  ecclesiae.  Per  Breve 
Ad  augendam  diei  24  Augusti  1894,  laudatus  Pontifex  omnibus 
Christifidelibus  vere  poenilentibus  et  confessis  ac  sacra  Commu- 
nione  refectis,  qui  die  festo  Manifeslationis  Immaculatae  Mariae 
Virginis  a  Sacro  Numismate,  videlicet  die  27  Novembris,  quamli- 
bet  ecclesiam  sive  oratorium  piis  domibus  adnexum  Prcslrijtero- 
rum  Congregationis  Missionis,  sive  Fitiarum  Charitatis,  ubique 
terrarum  existentibu^,  a  primis  vesperis  usque  ad  occasum  solis 
diei  hujusmodi  singulis  annis  devole  visitaverint,  et  ibi  pro  con- 
suetis  finibus  pias  ad  Deum  preces  effuderint,  plenariam  indul- 
gentiam,  defunctis  quoque  applicabilem  benigne  concessit  fad  se- 
plenniumj. 

792.  Festum  penes  Fitias  a  CharHtate.  Rmus  D.  Antonius 
Fiat  Superior  Generalis  Congregationis  Missionis  et  Filiarum  a  Cha- 
ritate  S.  Vincentii  a  Paulo,  a  SSmo  D.   N.   Leone  XIII  efilagilavit, 


o(iU  PARS   II.   DE   INDULGENTUS  IN   SPECIE. 

ut  in  omnibus  ecclesiis  sive  oratoriis  earunidem  Filiarum  a  Clia- 
rilate,  quotannis  die  ^7  Novembris,  a  quovis  Sacerdote  in  eis  Sa- 
crum  facturo  celebrari  valeal  Missa  nuper  ab  Apostolica  Sede  ap- 
probata  et  Alumnis  suae  Gongregationis  concessa  pro  festo  Mani- 
festalionis  Immaculatae  Virginis  Mariae  a  Sacro  Numismate,  vulgo 
della  Medaglia  miracolosa. 

Sacra  porro  Hituum  Congregatio,  utendo  facultatibus  sibi  spe- 
cialiter  a  Summo  Pontifice  tributis,  annuit  juxta  preces,  dummodo 
lamen  in  respectivis  Kalendariis  Dioecesium,  in  quibus  praefatae 
Filiae  a  Charitate  degunt,  non  occurrat  quoad  Missam  solemnem 
duplex  primae  classis,  et  quoad  lectas  duplex  etiam  secundae  clas- 
sis :  quo  in  casu  Sacra  eadem  Congregatio  idem  privilegium  ad 
aliam  subsequentem  diem  liberam  amandari  concessit :  servatis  ru- 
bricis.  —  Die  7  Septembris  1894. 

793.  Provisio  in  casu  quo  Lazaristae  et  Filiae  a  Charitate 
non  habeant  vel  parvam  haheant  ecclesiam.  Si  contingat,  ut  ali- 
cubi  Alumni  vel  Filiae  a  Charitate  ecclesiam  suae  domui  contiguam 
non  habeant  satis  ampiam,  vel  ea  careant  omnino,  eadem  Sacra 
Rituum  Congregatio,  porrectis  precibus  praelaudati  Rmi  Dni  Anto- 
nii  Fiat  annuens,  concessit  ut  ab  iisdem  enuntiatum  festum  in 
aliena  ecclesia,  de  consensu  respectivi  f^arochi  vel  Rectoris,  recoh 
valeat ;  facta  scihcet  potestate  singulis  Sacerdotibus,  inibi  Sacrum 
facluris,  Missam  propriam  celebrandi  nuper  Alumnis  dictae  Con- 
gregationis  Missionariorum  concessam.  —  Die  12  Novembris  1894. 

794.  Facultas  transferendi  festum.  Supplicante  eodem  Rmo 
Dno  Antonio  Fiat,  Moderatore  Generah  Congregationis  Missionis, 
praefata  Sacra  Riluum  Congregatio,  utendo  facultatibus  a  Summo 
Pontifice  sibi  specialiter  tributis,  benigne  indulsit  ut  extrinseca  so- 
lemnitas  ejusdem  Manifeslationis  tum  ab  Alumnis  ipsiusmet  Con- 
gregationis,  tum  a  Filiabus  Charitatis,  in  ecclesiis,  sive  pubhcis, 
sive  propriis,  sive  aliorum,  de  Rmi  Ordinarii  consensu,  oratoriis, 
ubi  opportunius  videbitur  pro  locorum  adjunctis,  institui  valeat 
aliqua  die  vigesimam  septimam  Novembris  subsequente,  facta  po- 
testate  Missas  omnes  celebrandi  proprias  de  eodem  festo.  Id  aa- 
tem  sub  his  restrictionibus,  id  est :  Dummodo  non  occurrat  du- 
plex  primae  classis,  vel  Dominica  privilegiata  primae  classis,  aut 
aliquod  festum  Deiparae  quoad  Missam  solemnem,  et  duplex  etiam 
aut  Dominica  privilegiata  secundae  classis  quoad  Missas  lectas, 
Missa  quoque  Conventuah  vel  Parochiah    OfQcio   diei  respondente 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS    PIIS   APPLICATAE.  361 

non  omissa,  ubi  eam  celebrandi  onus  adsit ;  servalis  Rubricis.  — 
Die  l^  iNovembris  1894. 

795.  Indulgcntiae  d/iristifidelibits  rite  rccipientibus  Numisma 
Immaculalac  Conceptionis  conccssac.  Christifidelibus  Numisma  mi- 
rificum,  vnlgo  la  Medaglia  miracolosa,  juxta  approbatum  ritum 
recipientibus,  concessa  est  a  Summo  Pontifice  Leone  Xll[  die  12  No- 
vembris  1895,  indulgentia  plena?^ia,  expletis  conditionibus  prae- 
scriplis : 

ajdie  receptionis ;  b)  die  Pascbatis ;  cj  die  Immaculatae  Gon- 
ceptionis  beatae  Mariae  Virginis  fEx  pagclla  dclegationis  Rmi  Su-. 
per.  Gcn.  Congr.  Missionis). 

Insuper  eidem  Numismati  adnecti  possunt  a  Sacerdote  legitima 
facultate  praedito,  Indulgcntiae  Apostolicae,  quas  jus  est  lucrandi 
omnibus  fidelibus  iUud  deferentibus. 

796.  Ad  obtinendam  facultatem  benedicendi  et  imponendi  fide- 
bbus  praedictum  Numisma  cum  ritu  approbato,  cui  adnexae  sunt 
indulgenliae  speciales,  ad  Superiorem  Generalem  Missionariorum  a 
S.  Vincentio  a  V^u\o  fLazzaristiJ  recurrendum  est,  Hue  de  Se- 
vres,  9o,  Paris  (S.  C.  H.  18  Nov.  1895). 

797.  RlTUS  BENEDICTIONIS  ET  IMPOSITIONIS  SACRI  NUMISMATIS  I.  M.  V. 

vidgo  Medaglia  miracolosa  (S.  R.  C.  18  April.  1895). 

Sacerdos  benedicturus  saci^um  Nimisma  Inimaculatae  Vir- 
ginis  Mariae  Conceptionis ,  superpclliceo  et  stola  indiUus  abso- 
lute  incipit : 

^.  Adjutorium  nostrum  in  nomine  Domini. 
R\  Qui  fecit  coelum  et  terram. 
^.  Dominus  vobiscum. 
^.  Et  cum  spiritu  tuo. 

Oremus. 

Omnipotens  et  misericors  Deus,  qui  per  multiplices  Immacu- 
latae  Mariae  Virginis  appariliones  in  terris  mirabilia  jugiter  pro 
animarum  saluto  operari  digiiatus  es :  super  boc  numismatis  si- 
gnum  tuam  benedictionem  benignus  infundc  ;  ut  pie  boc  recolen- 
tes  ac  devote  gestantes,  et  illius  patrocinium  sentiant  et  tuam  mi- 
sericordiam  consequanlur.  Per  Cbristum  Dominum  nostrum.  Amen. 


302  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS    IN   SPECIE. 

Deinde  Numisma  aspergit  aqua  benedicta,  et  ipsum  postea 
imponens  dicit : 

Accipe  sanctum  Numisma,  gesla  rideliler,  et  digna  veneratione 
prosequere :  ut  piissima  et  Immaculata  coelorum  Domina  te  pro- 
tegat  atque  defendat ;  et  pietatis  suae  prodigia  renovans,  quae  a 
Deo  snppliciter  postulaveris  tibi  misericorditer  impetret,  ut  vivens 
et  moriens  in  materno  ejus  amplexu  feliciter  requiescas.  Amen. 

Vel  si  sint  plures :  Accipite  sanctum  Numisina,  gestate  fide- 
liter,  et  digna  veneratione  prosequimini :  ut  piissima  et  Immacu- 
lata  coelorum  Domina  vos  protegat  atque  defendat ;  et  pietatis  suae 
prodigia  renovans,  quae  a  Deo  suppliciter  postulaveritis  vobis  mi- 
sericorditer  impetret,  ut  vivenles  ac  morientes  in  materno  ejus 
amplexu  feliciter  requiescatis.  Amen. 

Jnde  prosequitur :  Kyrie,  eleison.  Christe,  eleison.  Kyrie,  elei- 
son.  Pater  Nosler. 

^.  Et  ne  nos  inducas  in  tentationem. 

^.  Sed  libera  nos  a  malo. 

:^.  Regina  sine  labe  originali  concepta. 

^.  Ora  pro  nobis. 

^.  Domine,  exaudi  orationem  meam. 

i^.  Et  clamor  meus  ad  te  veniat. 

^.  Dominus  vobiscum. 

i^.  Et  cum  spirilii  tuo. 

Oremus. 

Domine  Jesu  Christe,  qui  beatissimam  Virginem  Mariam  ma- 
trem  tuam  ab  origine  immaculatam  innumeris  miracuHs  clarescere 
voluisti :  concede,  ut  ejusdem  patrocinium  semper  implorantes, 
gaudia  consequamur  aeterna.  Qui  vivis  et  regnas  in  saecula  sae- 
cuiorum.  Amon. 

§  XIV. 

NUMISMA  S.  BENEDICTI  ABBATIS. 

798.  In  parvo  libello,  qui  Romae  a  Rmo  P.  Abbate  S.  Pauli 
tradi  solet  Sacerdotibus,  qui  ab  eo  facultatem  obtinent  benedicendi 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS    APPLICATAE.  363 

nuniismata  S.  Benedicti,  haec  legnntnr:  «  Etsi  SS.  P.  Benedictus, 
dum  in  vivis  ageret,  pio  et  devoto  cullu  veneraretur  Crucera,  in 
qua  fuit  salus,  vita  et  redemptio  nostra,  illiusque  signo  usum 
fuisse  ad  quaelibet  magna  perpetranda  apertissime  conjici  possit 
ex  Libro  II  Dialogorum  S.  Gregorii  Papae :  tamen  an  el  quando 
a  nostro  Patriarcha  traditum  fuerit  numisma  S.  Grucis  vel 
orationes  illae  praedicalae,  incertum  est.  —  Videtur  potius  abs- 
que  ulla  ambage  affirmandum,  lioc  numisma  originem  ab  insigni 
miraculo  sumpsisse  sub  initio  saeculi  undecimi>y.  Ilujusmodi  mi- 
raculum  in  eo  consistil,  quod  adolescens  Bruno,  filius  Ilugonis  co- 
raitis  Egisheimensis  (Egisheim  in  Alsatia),  qui  postea  Summus  Pon- 
lifex  fuit  sub  nomine  Leonis  IX,  inter  Sanctos  deinde  relalus,  dum 
in  extremo  vitae  agone  esset  constilutus,  «  vidit  scalam  e  cubili  suo 
in  coelum  ascendenlem,  splendoreque  circumfusam,  et  descenden- 
tem  per  eam  senem  (S.  Benediclum)  venerabili  aspectu  monastica 
indutum  veste,  qui  Crucem  quamdam  ori  ejus  superimponens 
pristina  donavit  sanitate  ». 

799.  Anno  1647  in  monasterio  Mettensi  (Melten  in  Bavaria) 
repertus  fuit  Codex  membranaceus,  in  quo  descripta  erat  Crux 
sive  numisma  S.  P.  Benedicti;  ad  cujus  normam  praesens  cusum 
est  et  Christifidelibus  traditum  (Ibid.). 

Praedictum  numisrna  in  una  parle  repraesentat  imaginem  S. 
Benedicti,  in  altera  Crucem,  his  lilteris  signatam  in  linea  perpen- 
diculari: 

C.  S.  S.  M.  L.,  idest: 

Crux  sancta  sit  mihi  lux. 

In  linea  transversali:  N.  D.  S.  M.  D.,  scilicet: 

Non  draco  sit  mihi  dux. 

In  zona  aulem  numismatis  orbiculari  adnotantur  litterae: 

V.  R.  S.  N.  S.  M.  V. 

S.  M.  Q.  L.  I.  V.  B.,  nempe: 

Vade  retro,  Satana;  nunquam  suade  mihi  vana: 

Sunt  mala  quae  libas ;  ipse  venena  bibas. 

In  quatuor  partibus  triangularibus,  quae  per  Crucis  angulos 
efformantur,  extant  lilterae 

C.  S.  P.  B.,  idest: 

Crux  Sancti  Patris  Benedicti. 

Saepe  in  superiori  Crucis  parte  habetur  monogramma  SS.  No- 
minis  Jesu,  consuetis  iitteris  expressum  I  II  S,  vel  etiam  verbum 


3G4  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

Pax  (Cf.  Rescr.  aulh.  N.  199;  lib.  cit. ;  La  Medaille  ou  Croix  de 
Saint  Benoit,  surtout  dans  les  Missions,  Lille  et  Bruges,  Desclee, 
De  Brouwer). 

800.  (iratiae  innumerae  enarrantur  derivatae  fidelibus  ex  pio 
usu  descripti  numisnialis  cum  invocalione  S.  Benedicti,  quae  legi 
possunt  in  supra  citatis  bbellis.  Numisma  siquidem  seu  Crux  inclyti 
Patriarchae  S.  Benedicti  eflicax  est  adversus  maleficia,  ahasque 
quashbet  operationes  diabolicas;  ad  animaha  vel  peste  vel  epide- 
mia  laborantia,  vei  maleficio  detenta,  curanda  et  sananda;ad  ten- 
tationes  repellendas;  ad  conversionem  obtinendam  ahcujus  pecca- 
toris;  ad  praegnantes  mulieres  divino  auxiho  opitulandas,  ne  ab- 
ortum  faciant,  sed  prospere  fihos  enitantur;  ad  homines  a  fulmi- 
nibus  salvos  et  incolumes  servandos  etc. 

Ut  quis  his  favoribus  perfrui  possit,  sufficit  unam  ex  prae- 
dictis  medalliis  venerari,  vel  eam  devote  secum  deferre.  Eam  insu- 
per  parietibus  et  januis  potest  affigi,  cum  fundamentis  instruitur, 
in  vas  injicitur,  in  quo  aquam  animalia  bibunt  ad  eorum  incre- 
mentum  et  incohimitatem. 

801.  Quamvis  ad  participandum  enuntiatos  favores  nuUae 
praescribantur  preces,  sed  usus  devotus  satis  sit,  consulitur  la- 
men  quahbet  saltem  feria  tertia,  quae  dies  est  sanclo  Benedicto 
speciafiter  consecrala  in  universo  Ordine  monastico,  recitare  quin- 
que  Gloria  Patri  in  memoriam  Passionis  D.  N.  J.  C,  tres  Ave 
Maria  in  honorem  beatissimae  semper  Virginis  hnmaculatae  Ma- 
riae,  et  tres  Gloria  Patri  ad  intercessionem  S.  P.  Benedicti  in- 
vocandam.  Quod  et  simihter  una  cum  precibus  supradictis  repeti 
potest,  quoties  aliqua  pecuharis  gratia  ab  omnipotenti  Deo,  per  me- 
rita  S.  P.  Benedicti,  imploratur  (Libel.  cit.  Rmi  P.  Abb.  S.  Pauli). 

802.  Indulgentiae.  Summus  Pontifex  Benedictus  XIV  sub  die 
28  Decembris  1741  praedictis  numismatibus  rite  benedictis  indul- 
gentias  concessit  ac  per  suum  Breve  diei  12  Martii  1742  confir- 
mavit,  simul  approbans  specialem  formulam  eadem  benedicendi. 

Cum  valde  numerosae  sint  indulgentiae  tam  plenariae  quam 
partiales,  omnes  defunctis  etiam  applicabiles,  concessae  iis  fide- 
libus,  qui  aliquod  ex  dictis  numismatibus  secum  deferunt,  longum 
profecto  esset  integrum  earum  elenchum  transcribere.  Si  cui  pla- 
ceat  eum  legere,  adeat  Bescripta  authentica  N.  199,  pag.  139  et 
seqq.,  vel  Decr.  auth.  edit.  Prinzivalli,  append.  N.  111,  pag.  8; 
vel  cit.  hbellum). 


CAP.    IV.    INDUI.GENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  863 

Nos  sequentes  tantnm  indulgentias  pli^narias  indlcabimus: 

Igitur  laudatus  Pontifex  Henedictus  XIV  omnibus  et  singulis 
Christifidelibus  praefata  numismata  rite  benedicta  devote  geslan- 
tibus,  nec  non  cum  vel  corarn  aliquo  eoritm  orantibus,  ac  in- 
simul  pia  opera,  prout  infra  suis  cuique  locis  respeclive  injungi- 
tur  peragentibus,  indulgentias  modo  et  forma,  quae  praescribitur, 
clementer  indulsit,  videbcet: 

Qui  sallem  semel  in  hebdomada  Coronam  Domini,  vel  beatis- 
simae  Virginis  Mariae,  vel  Rosarium  ejusve  tertiam  partem,  aut 
Officium  vel  divinum,  vel  parvum  ejusdem  B.  Virginis  Mariae, 
vel  Defunctorum,  aut  septem  Psalmos  Poenitentiales  vel  Graduales 
recilare,  aut  rudimenta  fidei  docere;  aut  detentos  in  carcere  vel 
ahcujus  Domus  hospitahs  aegrolos  visitare,  aut  pauperibus  sub- 
venire,  aut  Missam  vel  audire,  vel,  si  est  sacerdos,  celebrare  con- 
sueverit;  si  vere  poenitens  et  sacerdoti  per  Ordinarium  approbato 
confessus  sanctissimum  Eucharistiae  Sacraraentum  sumpserit  in 
quolibet  ex  diebus  infrascriptis,  nimirum  die  festo 

Nativitatis  D.  N.  Jesu  Christi,  Epiphaniae,  Resurrectionis,  Ascen- 
sionis,  Pentecostes,  SS.  Trinitatis,  et  Corporis  Christi; 

Item  die  Conceptionis,  Nativitatis,  Annuntiationis,  Purificatio- 
nis  et  Assumptionis  B.  Virginis  Mariae;  nec  non  primo  die  Novern- 
bris  festo  Omnium  Sanctorum,  ac  die  festo  S.  Benedicti,  et  pro 
haeresum  extirpatione,  fidei  catholicae  exaltatione  ac  propagatione, 
pace  et  christianorum  Principum  concordia,  ceterisque  Romanae 
Ecclesiae  necessitatibus  pias  ad  Deum  preces  effuderit,  plenariam 
omnium  peccatorum  suoritm  remissionem  et  Indulgentiam  con- 
sequatur, 

Qui  vere  poenitens,  confessus,  sacraque  Communione  refectus 
in  P'eria  quinta  Coenae  Domini,  et  in  die  Paschatis  Resurrectionis, 
pro  S.  Matris  Ecclesiae  exaltatione,  Summique  Pontificis  conserva- 
tione  pias  ad  Deum  preces  effuderit,  easmet  acquiret  Imlulgen- 
lias,  quas  iisdem  diebits  Sanctitas  Sua  popitlo  benedicens  pu- 
blice  elargitur. 

Qui  in  arliculo  mortis  constitutus  animam  suam  Deo  pie 
commendans,  praemissa  peccatorum  suorum  Confessione,  sumpta- 
que  SSma  Eucharistia  si  potuerit,  sin  minus  elicita  cordis  contri- 
tione,  Jesu  et  Mariae  nomina  ore  si  poterit,  alioquin  corde  saitem 
invocaverit,  plenariam  omniitm  peccatomtm  suorum  remissionem 
et  Indulgenliam  consequatur. 


366  PARS   II.    DE    INDULGENTIIS   IN    SPECIE. 

803.  Ad  liicrandas  descriptas  indulgenlias  atque  alias  quae 
in  proprio  elenclio  recensentur,  Ires  requiruntur  conditiones,  nempe: 

1.  Ut  Medalliae  sint  ex  auro,  argento,  aere,  auricalco,  vel  ex 
alio  solido  metallo  confectae. 

2.  Ut  praescinpta  fonnula  sint  benedictae  a  Patribus  Bene- 
dictinis  vel  ab  alio  Sacerdote  iegitima  facuUate  munito.  Formula 
invenitur  tum  in  Append.  Ritualis  Romani,  tum  in  libello  saepius 
citato  etc. 

3.  Ut  fideles  dicta  Numismata  secum  devole  gestent,  et  pre- 
ces  vel  pia  opera  pro  qualibet  indulgentia  praescripta  fideliter 
adimpleant. 

Praefata  Numismata  cum  dictis  indulgentiis  benedicta  nequeunt 
vendi,  aut  commodari  sive  aliis  precario  dari;  alioquin  carent  in- 
dulgentiis  jam  concessis  juxta  expressam  declarationem  praelau- 
dati  Pontificis  Benedicti  XIV. 

804.  Pro  obtinenda  facuitate  benedicendi  hujusmodi  Numis- 
mata  porriguntur  preces  Rmo  P.  Abbati  Monasterii  S.  Pauli  extra 
muros  Urbis  Romae,  qui  est  Procurator  Generalis  Benedictinorum 
Congregationis  Cassinensis.  Generatim  recurri  etiam  potest  ad  Supe- 
riores  cujuscumque  Monasterii  seu  Abbatiae  Ordinis  S.  Benedicti. 

§  XV. 

PARVA  STATUA  S.  PETRI. 

805.  Ex  benigna  concessione  Summi  Pontificis  Pii  IX  per  Re- 
scriptum  S.  Congregationis  Indulgentiarum  diei  4  Febr.  1877,  et 
ex  dispositione  SS.  D.  N.  Leonis  PP.  XIII,  manifestata  in  Audientia 
diei  27  Aprilis  1880  Emo  Card.  Secretario  Brevium,  omnes  Chri- 
stifideles,  qui  apud  se  retinent  parvam  statuam  funa  statuettaj 
S.  Petri,  similem  illi,  quae  in  Basilica  Vaticana  prope  Confessio- 
nem  colitur,  necnon  singula  familiae  membra,  quae  cum  eis  com- 
morantur,  lucrari  possunt: 

Indulgentiam  quinquaginta  dierum  semel  in  die„  dummodo 
corde  saitem  contrito  et  devote  osculentur  pedem  parvae  statuae, 
quae  tamen  a  Summo  Pontifice  fuerit  benedicta  (Raccolta  pag. 
386;  Vide  Acta  Ord.  Min.  ann.  II,  pag.  194). 

Eidem  parvae  staluae  adnecti  quoque  possunt,  ut  constat  ex 
dictis  (vid.  n.  623,  631),  indulgentiae  apostolicae. 


\ 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJEGTIS    PIIS   APPUGATAE.  367 

§  XVI. 

AGNUS  DEI. 

806.  Numismala  sacra  ex  cera  confecta,  propter  Agni  iign- 
rani  in  symbolum  Christi  patientis,  solent  vocari  Agnus  Dei  (Ma- 
cri,  tlierolexicon,  verb.  Agnus  Dei). 

Eorum  origo,  saltem  quoad  substantiam,  est  proculdubio 
antiquissima,  iicet  auctores  discrepent  in  ea  assignanda,  cum  alii 
eara  repetant  a  quarto  Ecclesiae  saeculo,  alii  a  quinto  et  alii  se- 
rius  vei  malurius.  Diximus  quoad  substantiam,  quia  in  quantum 
ad  accidentalia  abquas  mutationes  subierunt:  varie  enim  in  va- 
riis  temporibus  consecrabantur  et  non  semper  eadem  forma  con- 
ficiebantur.  Aliquando  enim  quadri,  aliquando  rotundi,  vel  ovales 
vel  instar  stellae   vel   agnorum  praeparabantur. 

807.  Nonnulii  Scriptores  non  absque  fundamento  affirmant, 
praefatos  Agnus  sive  Agnos  Dei  habendos  esse  tamquam  memo- 
riale  cujusdam  usus  priorum  Ecclesiae  temporum,  in  quibus  die 
Sabbati  Sancti  cereus  paschalis  praecedentis  anni  frangebatur,  ac 
ejus  frustula  fidelibus  distribuebantur  tamquam  signum  vel  sym- 
bolum  divini  Redemptoris  redivivi,  ut  ex  eorum  combustione  et 
suffumigatione,  virtule  meritorum  Christi,  arcerentur  daemones  ab 
ipsorum  fideUum  habitationibus  et  tempestates  ab  eorum  agris. 

808.  Conficiuntur  Agnus  Dei  ex  cera  alba,  pura,  virginea, 
qua  humana  denotatur  natura  a  Christo,  virtute  divina,  sine  ulia 
mixtione  aut  contagione  culpae,  in  purissimo  Mariae  Virginis  utero 
assumpta.  Agni  imago  in  illis  imprimitur,  Agni  illius  immaculati 
symbolum,  qui  pro  humana  reparatione  in  ara  crucis  immola- 
lus  est. 

809.  Cura  praeparandi  et  effingendi  Agnus  Dei  olim  ad  Sa- 
cristam  Pontificum  speclabat,  sed  postea  indulto  Clementis  VIII 
monachis  Cisterciensibus  Congregationis  Fuliensis  in  Urbe  deman- 
data  fuit,  quodque  privilegium  praeter  Leonem  XI  ipsis  confirma- 
vit  Paulus  V. 

810.  Agnus  Dei  benedicendi  potestatem  jam  a  saeculis  sibi 
reservarunt  Summi  Pontifices.  Quilibet  Pontifex  solet  eos  bene- 
dicere  primo  anno  sui  Pontificatus,  ac  deinde  in  quolibet  septennio 
infra  octavam  Paschae,  modo  sequenti : 


368  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS    IN    SPECIE. 

Summus  Pontifex  indulus  amictu,  alba,  cingulo,  stola  el  mi- 
tra,  aquam  benedicit,  infundens  balsamum  et  chrisma,  dicitque  aii- 
quas  preces  in  Caeremoniali  praescriptas ;  deinde  linteo  praecin- 
ctus,  cum  Cardinalibus  assistentibus,  immergit  formascereas,  nempe 
Agnus  Dei,  in  aqua  benedicta,  ac  exlractae  extenduntur  supra 
munda  mantilia,  ut  exsiccentur,  ibique  Papa  eas  denuo  benedicit. 
Postea  in  capsis  reponuntur  et  conservantur  usque  ab  Sabbatum 
in  Albis,  quo  die,  dicto  in  Missa  Agnus  Dei,  et  peracta  Commu- 
nione,  Subdiaconus  accedit  ad  ferendum  pollubrum  seu  vas  his 
numismatibus  cereis  refertum,  praecedente  cruce,  el  ad  portam 
SaceUi  Pontificii  perveniens,  alta  voce  haec  verba  intonat:  Pater 
Sancte,  isti  sunt  Agni  novelli,  qui  annuntiaverunt  vohis,  Alle- 
luja ;  modo  veniunt  ad  fontes,  repleti  sunt  claritate,  Alleluja. 
Eadem  verba  rephcat  in  medio  Sacelh,  et  tertio  tapdem  ante  so- 
hum  Pontificis.  Postea  Summus  Pontifex  Agnus  Dei  Cardinahbus 
primo  distribuit,  qui  intra  eorurn  mitras  eos  recipiunt,  deinde 
Episcopis  et  Abbatibus,  qui  simiiiter  in  mitras  recipiunt,  ac  suc- 
cessive  Praeiatis  ac  etiam  Poenilentiariis  S.  Petri  aibis  casulis  in- 
dutis,  qui  in  birretis  accipiunt  (Cf.  Macri,  loc.  cit.  et  Moroni  Di- 
zion.  di  erudiz.  verb.  Agnus  Dei,  qui  minutim  modum  describit, 
quem  tenuit  Gregorius  XVI). 

811.  Primitus  in  Agnis  Dei  aiiud  non  imprimebatur  nisi  solus 
Agnus  cum  cruce,  sed  posterioribus  saecuiis  imprimere  coeptum 
est  ex  aitera  parte  imaginem  B.  M.  V.  vel  SS.  Apostolorum,  vel 
aliorum  Sanctorum  (Cf.  Moroni,  ioc.  cit.). 

812.  Quo  cultu,  qua  reverentia  digni  sint  praefati  Agnus 
Dei,  quinam  et  quot  sint  miri  eorum  effectus,  late  exposuit  Sum- 
mus  Pontifex  Sixlus  V  in  Litteris  Apostoiicis  in  forma  Brevis  scri- 
ptis  anno  1586  Paschaii  Ciconiae  Duci  Venetiarum,  ad  quem  de 
more  sacras  cereas  Formas  a  se  benedictas  miltebat: 

«  At,  quam  eximio  cultu,  ajebat  Pontifex,  quantaque  venera- 
tione  digna  sit  haec  sacra  res,  quicumque  illius  materiam,  formam, 
consecrationis  modum,  preces,  ac  mysleria,  quae  in  ea  continen- 
tur,  noverit  et  attente  consideraverit,  faciie  inteliiget.  liii  enim 
Agnus  Dei  ex  cera  aiba,  pura,  virginea  conficiuntur  ad  denotan- 
dam  Christi  humanitatem  ex  sanctissimo  Virginis  utero  absque 
ulia  contagione,  et  sola  Dei  virtute  sumptam.  Imago  Agni,  quae  in 
illis  est,  Agnum  illum  immacuiatum  repraesentat,  qui  pro  humani 
generis  reparatione  in  iigno  Crucis  est  immolatus. 


CAP.    IV.    INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  369 

« Adhibetur  aqua  benedicta,  cujns  substantia  ad  maxima 
quaeque  Sacramenta  in  veleri  et  novo  Testamento  usus  est  Deus. 

«  Aquae  miscetur  halsamiim,  unguentorum  omnium  praestan- 
tissimum,  ad  designandam  famam  optimam,  quam  Christianus  ve- 
luti  suavissimi  odoris  fragrantiam  in  sua  conversatione  debet  re- 
dolere. 

«  Postremo  superinfunditur  Chrisma,  quo  charitas  virtutura 
omnium  maxima  figuratur,  et  quo  eadem  templa,  altaria,  vasa,  et 
ipsi  homines  Dei  cultui  praeparantur  et  consecrantur. 

« In  hac  vero  aqua  benedicta,  balsamo  et  chrismate  mixta, 
hi  Agnus  Dei  ab  ipsomet  Pontifice  merguntur  et  baptizantur,  et 
lam  ante,  quarn  post  mersionem  sanctissimis  precibus  et  orationi- 
bus  idem  Pontifex  Deum  obsecrat,  ut  easdem  illas  formas  ce- 
reas  imagine  Agni  impressas,  benedicere,  sanctificare,  conse- 
crare,  eisque  virtutem  caelestem  infundere  dignetur,  ita  ut  qui 
iUas  pie  et  devote,  et  cum  fide  habuerint  et  detulerint,  eorum 
crimina  deleantur,  maculae  peccatorum  abstergantur,  veniae 
impetrentur,  gratiae  conferantur ;  praeterea,  ut  fragor  grandi- 
num,  procella  turbinum,  impetus  tempestatum,  ventorum  rabies, 
et  infesta  tonitrua  temperentur ;  fugiant  et  contremiscant  mali- 
gni  spiritus,  nulla  hic  adversitas  dominetur,  nulla  aeris  co7TU- 
ptio,  nullus  morbus  caducus,  nulla  maris  tempestas,  nullum  in- 
eendium,  nullave  iniquitas  noceat ;  parturientes  cum  partu  in- 
columes  conserventur ;  omnes  denique  ab  aquarum  inundatione, 
a  morte  subitanea,  et  a  cunctis  adversis  liberentur. 

«  Haec  sane  propitiationis  et  gratiarum  dona  a  Deo  miseri- 
cordiarum  Patre  et  bonorum  omnium  largilore  vere  tribui  atque 
concedi  his  cereis  Formuhs  sic  benedictis  et  baptizatis,  praesertim 
summo  Sacerdote  ipsius  Christi  in  terris  Vicario  tam  pie  orante 
ac  supphcante,  firmiter  credendum  est,  sicuti  idipsum  saepissime 
irtagnis  et  variis  miraculis,  quae  diversis  tem.poribus  divina  boni- 
las  per  haec  sacra  operari  dignata  est,  fuit  saepius  comprobatum. 
Nec  mirum  esse  debet,  si  non  semper  iidem  contingant  effectus, 
quoniam  id  ex  infirma  utenlis  fide,  vel  ex  aha  occulta  causa,  non 
ex  defectu  virtutis  rei  sacrae,  accidere  cerlum  est...  »  (Vid.  Bene- 
dictum  XIV,  De  Servorum  Dei  Beatificatione,  tom.  IV,  part.  I,  cap. 
V,  n.  I^i;  part.  11,  cap.  XXI,  n.  12). 

813.  Virtutes  Agnorum  Dei  in  bonum  et  utililatem  fidelium 
optime  indicantur  in  illis  etiam  sanctissimis  precibus,  quas  Summus 

24 


370  PARS   II.   DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

Pontifex  lam  anle  quam  post  mersionem  recitat.  Exorat  enim  Deum, 
ut  eas  formas  cereas  benedicere,  sanctificare  et  consecrare  digne- 
tur,  iisque  tantam  virtutem  impertiat,  ut  quicumque  recta  fide  ac 
vera  pietate  iisdem  usus  fuerit,  haec  bona  ac  beneficia  consequatur : 

i^  Ut  aspectu  vel  contactu  Agni  in  cereis  illis  formis  im- 
pressi  excitentur  fideles  ad  memoranda  sub  eo  symbolo  Redem- 
ptionis  nostrae  mysteria,  conceptisque  grati  animi  sensibus  di- 
vinam  in  nos  bonitatem  benedicant,  venerentur  ac  diligant:  fiden- 
tes  fore  ut  per  eam  peccatorum  veniam  obtineant,  et  maculas 
omnes  abstergant. 

2**  Ut  ad  vivificae  Crucis  signum  in  iisdem  cereis  impres- 
sum,  maligni  spiritus  contremiscant  et  fugiant,  facessant  gran- 
dines,  subsideant  venti,  dissipentur  tonitrua,  abigantur  turbines, 
fulgura  et  tempestates. 

3°  Ut  rlivinae  benedictionis  virtute  non  praevaleant  diabo- 
licae  fraudes,  insidiae  et  tentationes. 

kp  Ut  parturientes  cum  fetu  incolumes  serventur,  eumque 
feliciter  in  lucem  emittant. 

5°  Ut  Christifideli  eisdem  devote  utenti  nulla  dominetur  ad- 
versitas,  nulla  noceat  pestilentia  aerisque  corruptio,  nullus  co- 
mitialis  morbus  eum  cor^Hpiat,  nulla  maris  tempestas,  nullum 
incendium,  nulla  inundatio,  nulla  adversus  eum  praevaleat  ma- 
lignitas. 

6°  Ut  in  prosperis  adversisque  casibus  divina  protectione 
muniatur,  ab  humanis  vel  diabolicis  insidiis,  a  subitanea  et 
improvisa  morte,  a  cunctis  denique  malis  et  periculis  liberetur 
per  vitae  et  passionis  Jesu  Christi  mysteria  (Vid.  Ferraris,  verb. 
Agnus  Dei,  vel  pagellam,  quae  a  distributoribus  Agnorum  Dei 
tradi  solet  pro  fidelium  instructione). 

814.  Virtus  et  efficacia  Agnorum  Dei  exprimuntur  sequenti- 
bus  versibus,  quos,  juxta  Quaranta  verb.  Agrius  Dei,  Urbanus  V 
misit  insimul  cum  tribus  Agnus  Dei  ad  Graecorum  Imperatorem: 

Balsamus  et  munda  cera  cum  chrismatis  unda 
Conficiunt  Agnum,  quod  munus  do  tibi  magnum, 
Fonte  velut  natum  per  mystica  sanctificatum. 
Fulgura  desursum  pellit,  ct  omne  malignum. 
Peccatum  frangit,  ut  Christi  Sanguis,  et  angit. 
Praegnans  servatur,  simul  et  partus  Hberatur. 
Munera  fert  dignis,  virtutem  destruit  ignis. 


CAP.    IV.   INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  371 

Portatus  munde  de  fluctibus  eripit  undae. 

Morte  repentina  servat,  Satanaeque  ruina. 

Si  quis  honorat  eum,  relinet  super  liostc  tropliaeum. 

Parsque  minor  tantum,  tota  valet  integra  quantum. 

Agnus  Dei,  miserere  mei, 

Qui  crimina  tollis,  miserere  nobis. 

Non  minori  clarilate  mirabiles  Agnorum  Dei  virtules  com- 
prehenduntur  sequenti  carmine : 

Pellitur  lioc  signo  tentatio  daemonis  atri, 

Et  pietas  animo  surgit,  abitque  tepor. 
Hoc  aconita  fugat,  subitaeque  pericula  mortis, 

Uoc  et  ab  insidiis  vindice,  tutus  eris. 
Fulmina  ne  feriant,  ne  saeva  tonitrua  laedant, 

iNe  mala  tempestas  obruat,  istud  habe. 
Undarum  discrimen  idem  propulsat,  et  ignis, 

Ullaque  ne  noceat  vis  inimica  valet. 
Hoc  facilem  partum  tribuente,  puerpera  foetum 

Incolumem  mundo  proferet,  atque  Deo. 
Unde,  rogas,  uni  tam  magna  potenlia  signo  ? 

Ex  Agni  meritis,  haud  aliunde  fluit. 

Descripti  versus  reperiuntur  penes  omnes  fere  Auctores,  qui 
agunt  de  praefatis  Formis  cereis  (Vid.  Bened.  XIV,  loc.  cit.,  Fer- 
raris,  Lezana  etc). 

815.  Ut  debita  reverentia  habeatur  erga  Agnus  Dei,  Grego- 
rius  XIII  in  sua  Constitutione  edita  anno  1572,  quae  incipit  Omni, 
haec  habet :  «  Statuimus  et  ordinamus,  ac  sub  excommunicationis 
poena  ipso  facto  incurrenda  prohibemus  et  interdicimus,  ne  quis- 
quam  sive  vir,  sive  mulier,  saecularis  aut  ecclesiastici,  etiam  re- 
gularis  Ordinis...  Agnus  Dei  per  Romanum  Pontificem  benedictos, 
depingerej  inficere,  minio  notare,  vel  aurum,  aut  colorem  ali- 
quem  illis  imponere,  aut  quidquam  aliud  super  inducere,  neque 
depingi  aut  miniari  facere,  nec  illos  venales  proponere,  seu  te- 
nere,  quovis  praetextu,  qualibetve  de  causa  audeat.  Verum  eos 
albos  et  mundos  Agnum  illura  purum  et  innocentem  repraesen- 
tantes,  qui  occisus  pretiosissimo  Sanguine  suo  nos  redemit,  decen- 
ter  ac  reverenter  haberi,  deferri,  et  custodiri  praecipimus...  »  (Vid. 
Lezana,  verb.  Agnus  DeiJ. 

Hic  tamen  sequentia  notanda  sunt: 
a)  Per  diclam  Constitutionem  non  videtur  prohibilum  lales 
Agnos  Dei  thecis  aureis,   argenteis,  sericis,  crystallinis  aut  vitreis 


372  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

in  gyrum  circumornare  aut  coronare,  uti  de  facto  in  dies  fieri  vi- 
demus  a  probis  viris  tum  Religiosis  tum  saecularibus. 

b)  Interdicitur  omnibus  eos  venales  proponere  aiU  tenere, 
sed  hoc  est  intelligendum  de  venditione  simoniaca,  qualis  esset 
si  ratione  benedictionis  venderentur,  aut  charius  ratione  iUius; 
secus  dicendum,  si  ratione  sohus  materiae,  cerae  scihcet,  ex  qua 
conficiunlur.  Constat  enim  caHces  et  patenas  consecrata  eodem 
modo  vendi  posse  (Lezana,  Ferraris  etc). 

c)  Excommunicatio  per  praefatam  Constitutionem  inflicta 
nulli  erat  reservata,'  et  post  Constitutionem  Apostolicae  Sedis 
Summi  Pontificis  Pii  IX  sublata  remansit. 

d)  Non  est  hcitum  cereos  Agnos  Dei  liquefacere  una  cum 
alia  cera,  ut  possint  sic  multipUcari.  Hujusmodi  enim  liquefactio 
esset  profana  nimis  actio,  repugnans  menti  Pontificum,  tam  rigide 
el  constanter  sibi  reservantium  potestatem  benedicendi  seu  sacrandi 
Agnos  Dei,  p?^aeparandos  a  Monachis  S.  Mariae  Fuliensis. 

e)  Tangere  seu  conlrectare  Agnus  Dei  per  se  et  absolute  non 
liceret  nisi  Clericis  dumtaxat  in  Sacris  constitutis,  cum  Agni  Dei 
non  solum  sint  sacri  et  benedicti,  sed  etiam  oleo  sacro  et  chris- 
mate  consecrati.  Modo  vero  usus  obtinuit,  ut  etiam  laicis  et  fe- 
minis  eos  liceat  attingere,  maxime  si  hoc  fiat  ex  pietate  et  de- 
votione,  vel  ut  imponantur  in  aliqua  capsula,  aut  thecis  aureis  et 
argenteis  vel  similibus  ligentur  et  ornentur,  ut  decentius  custo- 
diantur  (Cf.  Ferraris  et  Lezana). 

f)  Constat  ex  expositis,  praedictos  Agnus  Dei  nulla  pro- 
prie  dicta  Indulgentia  fuisse  ditatos,  sed  quidem  multa  beneficia 
et  gratiarum  dona  afferre  fidehbus,  qui  fide  ac  pietate  apud  se 
reverenter  tenent. 

ARTICIJLUS    III. 

DE  SCAPULARIBUS  IN  GENERE. 

NOTIO  SCAPULARIS,  EJUSQUE  PRIMITIVA  ORIGO. 

816.  Scapulare  seu  scapularium,  si  nomen  spectes,  a  scapula 
(humero)  derivat,  et  vestem  denotat  quae  humeros   tegiL  Fertur^ 


CAP.    IV.   INDULGENTIAE   OBJECTIS   PIIS   APPLICATAE.  373 

antiquos  Monachos  liujusmodi  vesle  usos  fuisse  dum  laboribus  ope- 
ribusque  manualibus  vacabant,  praesertim  vero  cum  super  hume- 
ros  ponderosa  objecta  portabant,  idque  ne  offenderentur  humeri, 
neve  dilaceraretur  tunica  (Cf.  Moroni,  Dizionario  di  erudizione ; 
DWvino,  Enciclopedia). 

Successu  temporis  Scapulare  a  quibusdam  Ordinibus  Regula- 
ribus  ut  pars  proprii  habilus  assumptum  est,  ac  ita  confectum  ut 
una  pars  pectus,  altera  scapulas  contegeret.  Gum  autem  istiusmodi 
Rehgiosi  Ordines  adjungere  sibi  ceperunt  laicorum  Congregatio- 
nes,  tunc  vel  particulam  habitus  vel  signum  aliquod  ex  eorum 
veste  respective  depromptum,  ipsis  concesserunt.  Sic  Ordo  Mino- 
rum  chordam  dedit,  Augustiniani  cincturam,  Trinitarii,  Carmeh- 
tani,  Servitae,  Mercedarii  Scapulare,  quod  pro  majori  fidehum 
commoditate  ad  parvam  formam  redactum  est.  Unde  S.  Indulg. 
Congregatio  docet,  quod  «  Parva  Scapularia,  quae  fideles  gestare 
solent,  in  sua  origine  et  institutione  aliud  non  sunt,  quam  Sca- 
pularia  variis  Ordinibus  religiosis  propria,  pro  majori  fidelium 
commoditate  ad  parvam  fojinam  redacta  »  (Decr.  18  Aug.  1868. 
N.  423). 

817.  Ex  variis  scapularibus  inter  antiquiora  recensentur  sca- 
pularia  SS.  Trinitatis,  —  B.  M.  V.  de  Monte  Carmelo,  —  Septem  Do- 
lorum  B.  M.  V.,  —  B.  Mariae  Virginis  de  Mercede.  —  Inter  re- 
centiora  connumerantur  scapularia  —  Passionis  D.  N.  J.  C,  — 
Crucis  et  Passionis  Domini  Passionistarum,  —  Immaculatae  Con- 
ceptionis  B.  M.  V. 

Novissimis  temporibus  fidelium  pietas  aha  duo  scapularia  in- 
vexit,  scilicet  B.  M.  V.  de  Bono  Consilio  et  —  S.  Josephi  Spo7isi 
B.  Mariae  Virginis.  Quibus  omnibus  addi  potest  scapulare  SS.  Cor- 
dis  Jesu,  etsi  lato  sensu,  ut  suo  loco  videbimus,  dicatur  scapulare. 

818.  Quatuor  vel  quinque  ex  memoratis  scapularibus  recen- 
tiori  aetate  saepe  fuerunt  inter  se  unita  ac  simul  fidehbus  impo- 
sita,  et  sunt 

Scapulare  (album)  SS.  Trinitatis,  quod  est  proprium  Ordinis 
SS.  Trinitatis  Redemptionis  Captivorum. 

Scapulare  (tanneum)  proprium  Ordinis  Carmehtarum. 

Scapulare  (nigrum)  Septem  Dolorum  B.  M.  V.,  proprium  Or- 
dinis  Servitarum. 

Scapulare  caeruleum  Immaculatae  Conceptionis  B.  M.  V.,  pro- 
prium  Congregationis  Theatinorum. 


374  PARS   II.   DE  INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

Scapulare  rubrum  Passionis  D.  N.  J.  C,  propriuQi  Congrega- 
tionis  Missionum  S.  Vincentii  de  Paulo. 

819.  Ex  dictis  collige,  scapularia  fere  omnia  et  certe  celebriora 
a  religiosis  Ordinibus  vel  Congregationibus  originem  traxisse,  atque 
ab  iisdem  fuisse  praecipue  propagata.  Ex  quo  factum  est,  ut  eadem 
scapularia  tamquam  propria  respectivorum  Ordinum  vel  Congre- 
gationum  habita  semper  fuerint  et  adhuc  habeantur.  Exinde  etiam 
provenit,  ut  ApostoHcae  Sedis  benignitate  Superioribus  praefato- 
rum  Ordinum  sive  Congregationum  jus  fuerit  reservatum  be- 
nedicendi  et  imponendi  fidelibus  respectiva  scapularia,  cum  fa- 
cultate  ad  id  delegandi  alios  Sacerdotes,  etiam  Ordini  extraneos. 

820.  Scapularia  ad  quatuor  classes  reduci  possunt : 

1.  Scapulare  quod  est  signum  seu  insigne  essentiale  alicu- 
jus  Confraternitatis,  ita  ut  ChristifideHs  nequeat  ingredi  in  Con- 
fraternilateni  sine  induitione  hujusmodi  scapularis,  et  simul  nequeat 
rite  induere  dictum  Scapulare,  quin  eodem  tempore  inscribatur 
et  ingrediatur  in  Confraternitatem.  Taha  sunt  scapularia  supra 
enuntiata  SS.  Trinitatis,  B.  M.  V.  de  Monte  Carmelo  et  Septem  Do- 
lorum,  quibus  addendum  est  scapulare  album  B.  Mariae  Virginis 
de  Mercede. 

2.  Scapulare  quod  est  signum  quidem  alicujus  Sodalitatis, 
non  tamen  essentiale,  ut  est  illud  quod  confratres  et  consorores 
piae  Unionis  Immaculatae  Conceptionis  B.  M.  V.  in  Ecclesia  Ara- 
coehtana  de  Urbe  erectae,  induere  possunt,  quin  lamen  teneantur 
pro  fruitione  indulgentiarum  (Vid.  Rescr.  auth.  Summar.  pag.  580 
circa  finem). 

3.  Scapulare  quod  non  est  signum  alicujus  Confraternita- 
tis,  sed  cujus  induitio  rite  peracta  ejusque  delatio  jus  tribuit  chri- 
stifideh  lucrandi  certas  speciales  indulgentias,  ut  sunt  scapulare 
caeruleum  B.  M.  V.,  et  scapulare  rubrum  Passionis  D.  N.  J.  C.  et 
SS.  Cordis  Jesu. 

4.  Scapulare  quod  non.est  nec  signum  alicujus  Confrater- 
nitatis,  nec  jus  tribuit  ad  lucrum  indulgentiarum.  Taies  sunt 
ilh  parvi  habitus  (vulgo  abitini),  qui  devotis  fidehbus  distribui 
solent  vel  a  saecularibus  vel  a  Sacerdotibus  sine  uUa  riluali  be- 
nedictione  et  impositione,  et  deferri  solent  tantummodo  pro  devo- 
tione  erga  Dominum  Nostrum,  vel  B.  Mariam  Virginem,  vel  ah- 
quem  Sanctum. 


CAP.  IV.  indulgp:ntiae  objectis  piis  applicatae.  375 

§  II. 

MATERIA  SCAPULARIUM. 


821.  Materia  scapiilarium  clare  deterininatur  a  S.  Sede  re- 
sponsionibus  ad  quaesitus,  quos  hic  subnectimus : 

l^  Utrum  ad  scapularia  conficienda  necessario  et  exclusive 
adhibenda  sit  materia  ex  lana,  vel  iitrum  sumi  etiam  possit 
c^llinum  (cotone)  aliave  similis  materia  ? 

Et  quatenus  Affirmative  ad  primam  partem,  et  Negative  ad 
secundam, 

2°  Utrum  vox  pannus,  panniculus,  ah  auctoribus  commu- 
niter  usurpata,  sumi  debeat  in  sensu  stricto,  idest  de  sola  lanea 
textura  proprie  dicta  (vulgo  tessuto,  tissu),  vel  utrum  etiam 
inlelligi  possit  de  lanea  textura  reticulata  (vulgo  lavoro  di  ma- 
glia,  thicotage)  et  de  quocumque  laneo  opere  acu  picto  (nicAMO, 
broderie),  adhibito  tamen  semper  colore  praescripto? 

3^  Utriim  validum  sit  scaputare  ex  panno  laneo  coloris 
praescripti,  quod  intexta  vel  acu  picta  habet  ornamenta  pariter 
ex  lana,  sed  diversi  coloris  ? 

4''  Utrum  validum  sit  scapulare  ex  panno  laneo  coloris 
praescripti,  quod  intexta  vel  acu  picta  habet  ornamenta  ex  ma- 
teria  non  lanea  v.  gr.  ex  serico,  argento,  auro  etc.  ? 

Emi  Patres...  rescribendum  esse  duxerunl : 

Ad  1™  Afjirmative  ad  primam  partem ;  Negative  ad  se- 
cundam. 

Ad  2"^  Afjirmative  ad  primam  partem ;  Negative  ad  se- 
cundam. 

Ad  3"  Affij^mative ;  dummodo  ornamenta  talia  sint,  ut  co- 
lor  praescriptus  praevaleat. 

Ad  4™  Ut  in  praecedenti. 

Summus  Ponlifex  Pius  IX  resolutionem  Sacrae  Congregationis 
ratam  habuit  (Decr.  18  Aug.  1808.  N.  423). 

822.  Novissime  S.  Congregatio  Indulgenliarum  ad  dubiuni  sibi 
propositum  :  An  Scapularia  confecta  non  ex  lana  contexta,  sed 
subcoacta  (feulre,  feltro),  Christifidelibus  imponi  possint,  quin 
ipsi  amittant  indulgentias  gestantibus  Scapularia  concessas? 


Ot 


76  PARS   II.    DE   INDULGENTIIS   IN   SPECIE. 

Resp.  Negative,  juxta  Decretum  in  una  Urbis  d.  d.  \S  Au- 
gusli  1808  ad  dubium  2°^  quod  in  originali   textu  ita  legitur  : 

Utrum  vox  pannus,  panniculus  ab  auctoribus  communiter 
usurpata  sumi  debeat  in